Glossa ordinaria

<54.6575> Petri Comestoris prologus in evangelistas

¶Monitum : Prologue de Pierre Comestor (+ 1179) à son commentaire de la Glose sur les évangiles. Ce prologue a été ajouté en tête de certains exemplaires de la version parisienne de la Glose ordinaire. Le texte de base est ici celui de Bg62 placé en tête d’un exemplaire de la Glose copié à l’abbaye de Dunes de Bruges. P620 omet le § 15, Bg62 omet le § 17, le reste du f. est blanc. Le texte est parfois corrigé d’après P620 qui est un exemplaire du commentaire intégral (non glosé). Dans P620 le prologue est immédiatement suivi par le commentaire du prologue de saint Jérôme sur Mt., dans Bg62, le prologue occuppe un bifeuillet le reste du feuillet est blanc. - ¶Codd. : Glossa ordinaria : Bg62 () ; om. Rusch. – Comestor (notulae sine Textu), contuli  : P620 = Paris, BnF, lat. 620, f. (sine textu). – Repertorium biblicum, (om. Bg62). [MM2022]
FECIT DEUS DUO LUMINARIA MAGNA IN FIRMAMENTO CELI: LUMINARE MAIUS UT PREESSET DIEI ET LUMINARE MINUS UT PREESSET NOCTI etc. 1 a . Per firmamentum celi satis eleganter sacra Scriptura 2 * intellig<i>tur, sive in tali verborum iunctura transitio sive intransitio 3 intelligatur. Ipsa enim est in firmamento 4 celi id est firmamento 5 quod est celum quia 6 firmamentum est et celum, celum quia continet que celata sunt a seculis quia celat arcana deitatis. Unde et crebro celi nomine designatur quod quadam convenientia proprietatis ut ibi “celum sicut liber plicabitur”, et alibi “Extendens celum sicut pellem”. Eadem firmamentum est quia firma subsistit veritatis fundamento subnixa quia eius veritas solida immobilis inconcussa unde ab apostolo dicitur columpna veritatis sicut sacra Scriptura celi firmamentum intransitive eadem firmamentum celi dicitur transitive quasi firmamentum celorum id est sanctorum qui celi nomine significantur ut ibi “celi enarrant gloriam Dei”. Et alibi “celum mihi sedes est”.
a Gn. 1, 16.
1 etc. Bg62] om. P620 RB |
2 Scriptura] corr. cum Comestor., om. Bg62 |
3 transitio... intransitio Bg62 P620 ] transitive... intransitive RB |
4 in firmamento] firmamentum P620 |
5 firmamento] firmamentum P620 |
6 quia] + et P620 |
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,2 

Talium perfectio celorum id est sanctorum fimamentum est sacra Scriptura quia firmat eos et roborat ne sol per diem vel luna per noctem eos adiurat id est 7 ne prosperitas elevet vel aversitas deprimat. Facit quoque ut exitus matutini et vesperi 8 delectent eos. In 9 hoc efficit in eis ut sive per prospera sive per adversa transeant utrinque cum quadam iocunditate pertranseant, sic sacra Scriptura transitive et 10 intransitive dicitur firmamentum celi.
7 adiurat id est] adhrati Bg62 |
8 vesperi] vespere P620 |
9 in] scilicet e. i. P620 |
10 et] id est P620 |
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,3 

In hoc firmamento celi id est in sacra Scriptura posuit Deus duo luminaria, “luminare maius ut preesset diei et 11 luminare minus ut preesset nocti”. Per luminare minus intelligitur Moyses Veteris Testamenti 12 legis lator per luminare maius intelligitur Christus Nove 13 * Legis dator de quo erat “lux vera” etc. qui de se ait : “Ego sum lux mundi” 14 .
11 et] om. P620 |
12 Testamenti] om. P620 |
13 Nove P620] om. Bg62 |
14 qui de se... mundi et] vel P620 |
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,3 

Et satis eleganter Moyses lumine comparatur 15 vel quantum ad se vel quantum ad testamentum quod edidit quia et ipse mutabilitati subiacuit et testamentum ab eo editum mutationem recepit. Testamentum enim datum a Christo, testatoris morte firmatum est et ideo ratum. Testamentum latum a Moyse ratum non fuit et ideo mutatum. Et sicut luminare minus, id est legis lator Moyses, prefuit 16 * nocti, id est legi vel populo Iudeorum 17 sic et maius luminare et Christus prefuit 18 evangelio tamquam diei 19 * vel populo gratie illuminato luce fidei quia “lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est”. Gratia 20 id est fides cum dilectione veritas in promissorum exibitione. Lex enim per Moysem data promittebat sed non conferebat, morbum detegebat sed non sanabat, peccata prohibebat sed medicinam non adhibebat, imperabat sed non impetrabat. Que omnia supplet gratia quia et peccatis medelam adhibet et promissa exhibet quia fides impetrat quod lex imperat. Hec gratia facta est homini per Christum datorem evangelii.
15 comparatur] + qui de se ait Ego sum lux mundi P620* (va-cat) |
16 prefuit] profuit Bg62 |
17 Iudeorum] rudi P620 |
18 prefuit] prebuit Bg62 |
19 tamquam diei] gratiam Bg62 |
20 Gratia] om. Bg62 |
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,4 

Sed, cum tota sacra21 Scriptura possit dici evangelium quantum ad nominis interpretationem quasi bona nuntians, ‘eu’ enim bonum angelus nuntium sonat 22 . Sola tamen historia evangelica agens de gestis Christi et doctrina evangelium 23 dicitur, et adhuc strictius evangelium dicitur sola Christi doctrina iuxta quod ita diffinitur. Evangelium est annutiatio salutis humane 24 facta ore proprio Salvatoris. Annuntiata est quidem salus nostra ore prophetarum, ore patriarcharum, sed annuntiatio facta ore salvatoris. Antonomasice dicitur evangelium quasi bonum nuntium.
21 sacra] om. Bg62 |
22 (h)eu enim... nuntium sonat Bg62 ] eu enim bonum angelos nuncians P620 |
23 evangelium] evangelii P620 |
24 sal. hum.] inv. P620 |
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,5 

Sed cum sit tantum unum evangelium, id est una evangelica historia, sunt tamen quatuor evangelia id est quatuor volumina de uno evangelio agentia 25 , id est de una evangelica historia.
25 agentia] om. Bg62
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,6 

Sed, cum multi legantur scripsisse evangelia, ut Bartholomeus et 26 Thomas et 27 Paulus et 28 Nazarei, tantum quatuor scriptorum evangelia ab Ecclesia recepta sunt, cetera in desuetudinem abierunt non pro sui improbatione sed pro sacramenta approbatione.
26 et] om. P620 |
27 et] om. P620 |
28 et] secundum quosdam et P620 |
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,7 

Pro sacramento enim voluit Deus scriptores evangeliorum adhuc numerum redigi, scilicet tantum quatuor evangelia recipi, et hoc 29 pro causa multiplici : primo ad ostendendam consonantiam utriusque testamenti, secundo ad significandum quod per evangelii doctrinam dilatanda erat fides Trinitatis per quatuor partes mundi, tertio pro mysterio quadrige Aminadab id est Christi, quarto pro significanda liberatione humani generis a morte quadruplici, quinto pro mysterio forme quadrate que conguit perfectioni.
29 hoc] om. Bg62
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,8 

Per quaternarium enim evangelistarum 30 * ostenditur consonantia duorum testamentorum ut, sicut in Veteri Testamento fuerunt quatuor maiores prophete, ita in Novo quatuor evangeliste; sicut in Veteri Testamento fuerunt 31 duodecim minores prophete, ita in Novo duodecim apostoli sicut ibi unus legislator ita et hic minus evangelii dator. Per hoc etiam quod tantum sunt recepti 32 quatuor scriptores evangelii, significatum est quod fidem Trinitatis per quatuor mundi partes 33 erant delaturi. Et per ipsum 34 significatum est quia sunt quasi quatuor rote in quadriga Domini cuius mentionem facit Spiritus sanctus per Salomonem in Canticis 35 ubi dicit sponsa b : “Anima mea conturbata 36 est propter quadrigas Aminadab, id est spontanei qui sponte usque ad mortem fuit obediens Patri. Cuius quadriga dicitur doctrina evangelii quia per eam quasi per quamdam quadrigam. Per universum orbem Christi fama vehitur 37 cuius quasi 38 quatuor rote sunt quatuor scriptores evangelii.
b Cf. Ct. 6, 11.
30 evangelistarum] evangeliorum Bg62 |
31 Test. fuerunt] om. P620 |
32 tantum sunt recepti] recepti sunt P620 |
33 mundi partes] inv. P620 |
34 ipsum] idipsum P620 |
35 per Sal. – in Cant.] inv. P620 |
36 conturbata] turbata P620 |
37 Christi fama vehitur] vehitur fama Christi P620 |
38 quasi] om. P620 |
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,9 

Per idipsum quodque significatum est quia per doctrinam evangelii liberatum est genus humanum a morte quadrimoda, id est a transgressione quadruplici quarum prima fuit transgressio mandati Dei in paradiso, secunda transgressio legis naturalis, tertia transgressio legis scripte, quarta transgressio legis divine id est evangelii. Per quaternarium quoque evangeliorum forme quadrate mysterium confirmatur 39 scilicet quod per doctrina evangelii homo quadratur, id est virtutibus solidatur quia sicut quadratum ex omni parte stat, sic doctrina evangelii nos undique munit et roborat, ecce quare recepta sunt tantum modo 40 quatuor evangelia.
39 confirmatur] insinuatur P620 |
40 tantum modo] om. P620 |
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,10 

Sed quare 41 potius istorum evangelia quam aliorum? Tum quia diligentius sunt evangelicam historiam prosecuti 42 licet plerumque diversa dixerint tamen 43 numquam adversa, tum quia isti quatuor per figuras quatuor animalium in Ioannis et Ezechielis visione sunt prefigurati : - Mattheus per hominem quia eius intentio 44 circa describendam Christi humanitatem versatur 45 quod 46 patet quia a temporali generatione liber eius 47 inchoatur; - Marcus per leonem quia eius intentio circa describendam Christi 48 resurrectionem precipue versatur. Unde et eius evangelium et in vigilia et in 49 ipsa die resurrectionis legitur; - Lucas per vitulum quia circa passionem eius in terra 50 precipue versatur in qua se ostiam sacerdos obtulit Christus. Vitulus enim erat ostia sacerdotalis, unde et a sacerdote 51 incipit. - Per aquilam Ioannes, qui super alios evolavit et ad celum ascendit, ceteris cum Domino in terra gradientibus quia theologie altitudinem adeo alte intonuit quod, si paulo altius intonuisset, totus mundus eum intelligere non posset. 52
41 queritur] quare P620 |
42 prosecuti] + et Bg62 |
43 tamen] om. P620 |
44 intentio] +°est P620 |
45 versatur] om. P620 |
46 quod] + inde P620 |
47 liber eius] om. P620 |
48 describendam Christi] om. P620 |
49 et in vigilia et] om. P620 |
50 eius in terra] om. P620 |
51 sacerdote] sacerdotio Bg62 |
52 potuisset] posset Bg62 |
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,11 

He quatuor principales intentiones designate sunt per quatuor figuras animalium quorum unumquodque habebat quatuor facies et similiter quisque evangelistarum habet quatuor facies quia unuquisque de Christo agit cui congruunt ille quatuor 53 species qui est homo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ascendendo.
53 congruunt - ille quatuor Bg62 ] inv. Bg62
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,12 

Notandum autem quia 54 premissa opinio de prefiguratioene quatuor evangelistarum, per figuras quatuor animalium Hie ron y mi est, cui concordat Sedulius dicens: “Hoc Mattheus agens hominem generaliter implet” etc. Inventus quoque de Mattheo et Luca, Hiero n y mo consonat sed de Marco et Ioanne dissonat, dicens Marcum per aquilam designari 55 , Ioannem quoque 56 per leonem. Hoc modo Marcus amat terras inter celumque volare, Iohannes fremit ore, leo similis rugienti. Augustinus quoque de Mattheo dissonat dicens prefiguratum esse per leonem quia de Christo agit quem de regia tribu esse 57 ostendit. Sed, cum sint diverse 58 opiniones sanctorum de prefiguratione evangelistarum, nos sequimur opinionem Hieronymi quasi magis tritam.
54 quia] quod P620 |
55 designari] designatj ! Bg62 |
56 quoque] om. P620 |
57 esse] om. Bg62 |
58 varie] diverse P60 |
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,13 

Isti quatuor significati sunt per quatuor annulos Arce qui et aurei erant et rotundi in auro: fulgor in rotunditate, perfectio vel eternitas quia rotundum principio caret et fine. Eleganter ergo per annulos aureos designati sunt quia eternam Christi claritatem et claram eternitatem describunt. Per duos a sinistris secundum opinionem quorumdam signati sunt duo evangeliste qui Christum 59 in carne non viderunt nec ab eo doctrinam evangelicam receperunt 60 . Per duos a dextris illi 61 duo qui discipuli facti sunt eius, 62 cum eo conversati sunt et ab eo edocti sunt 63 . Unde in synodo sive in conventu apostolorum Paulus a dextris et Petrus a ninistris Domini pingitur. 64 Iuxta aliorum opinionem est e converso quia per duos annulos a sinistris signati sunt illi duo qui Domino adheserunt adhuc passibili et mortali, per duos a dextris illi duo qui discipuli eius facti sunt 65 post resurrectioenm et ascensionem cum iam esset impassibilis et immortalis ut per sinistram mortalitas, per dexteram immortalitas designetur.
59 Christum] tm cacogr. Bg62 |
60 evang. recep.] evangelii acceperunt P620 |
61 illi P620] om. Bg62 |
62 discipuli facti sunt eius] om. Bg62 |
63 sunt] om. Bg62 |
64 Unde in... pingitur] om. Bg62 |
65 eius – facti sunt] inv. P620 |
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,14 

Materia huius evangeliste est que et aliorum omnes enim agunt de gestis Christi, de doctrina, de utraque eius natura. Solent tamen septem specialiter dici materia66 omnium evangelistarum, scilicet illa septem sigilla quibus signatus erat liber pro cuius apertione flet Ioannes in Apocalypsi quia nemo inventus est dignus aperire librum et solvere signacula eius nisi leo de tribu Iuda.
¶Codd. : Bg62 () P620 (1va)
66 materia] modo Bg62
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,15 

Que sunt illa septem sigilla scilicet nativitas Christi, baptismus, mors, descensus ad inferos, resurrectio, ascensio, adventus ad iudicium. Hec sigilla nemo potuit aperire nisi Deus et homo esset. Quis enim nasci posset de virgine nisi Deus et homo ? Quis per mortem suam destrueret mortem et liberaret genus humanum etc. ?
¶Codd. : Bg62 (), om. hic P620
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,16 

In hunc modum67 omnium intentio est per gesta Christi et doctrinam fidem astruere. Quod ex textu Ioannis in fine colligitur ubi legiturc : « Hec autem scripta sunt ut credatis » quod68 Christus est filius Dei. Ecce ibi breviter omnium patenter demonstratur et statim finis brevi sermone69 insinuatur cum diciturd :"Et ut70 credentes vitam eternam habeatis"71.
c Io. 20, 31.
d Io. 20, 31.
¶Codd. : Bg62 ( ) P620 (1va)
67 In... modum] om. P620 |
68 quod] quoniam P620 |
69 finis brevi sermone] subsequenter finis omnium brevi verbo P620 |
70 ut] om. P620 |
71 Hic desinit Bg62, modus agendi ... [etc.] P620 |
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,17 

Modus agendi talis est. Primo seriem genealogie contexit et de Christi nativitate agit, secundo agit de baptismo Christi, tertio de temptatione deserti, quarto de doctrina Christi et precipue de sermone Domini in Monte, quinto de miraculis, sexto de passione, septimo de resurrectione et ascensione et sic terminat librum suum.
¶Codd. : P620 (1vb9) ; om. Bg62 ( )

<54.6575> Petri Comestoris prologus in evangelistas

prol.| ¶Monitum : Prologue de Pierre Comestor (+ 1179) à son commentaire de la Glose sur les évangiles. Ce prologue a été ajouté en tête de certains exemplaires de la version parisienne de la Glose ordinaire. Le texte de base est ici celui de Bg62 placé en tête d’un exemplaire de la Glose copié à l’abbaye de Dunes de Bruges. P620 omet le § 15, Bg62 omet le § 17, le reste du f. est blanc. Le texte est parfois corrigé d’après P620 qui est un exemplaire du commentaire intégral (non glosé). Dans P620 le prologue est immédiatement suivi par le commentaire du prologue de saint Jérôme sur Mt., dans Bg62, le prologue occuppe un bifeuillet le reste du feuillet est blanc. - ¶Codd. : Glossa ordinaria : Bg62 (3ra-3va) ; om. Rusch. – Comestor (notulae sine Textu), contuli  : P620 = Paris, BnF, lat. 620, f. 1ra-vb (sine textu). – Repertorium biblicum, n° 6575 (om. Bg62). [MM2022]
prol.| Fecit Deus duo luminaria magna in firmamento celi: luminare maius ut preesset diei et luminare minus ut preesset nocti etc. 1 a . Per firmamentum celi satis eleganter sacra Scriptura 2 * intellig<i>tur, sive in tali verborum iunctura transitio sive intransitio 3 intelligatur. Ipsa enim est in firmamento 4 celi id est firmamento 5 quod est celum quia 6 firmamentum est et celum, celum quia continet que celata sunt a seculis quia celat arcana deitatis. Unde et crebro celi nomine designatur quod quadam convenientia proprietatis ut ibi “celum sicut liber plicabitur”, et alibi “Extendens celum sicut pellem”. Eadem firmamentum est quia firma subsistit veritatis fundamento subnixa quia eius veritas solida immobilis inconcussa unde ab apostolo dicitur columpna veritatis sicut sacra Scriptura celi firmamentum intransitive eadem firmamentum celi dicitur transitive quasi firmamentum celorum id est sanctorum qui celi nomine significantur ut ibi “celi enarrant gloriam Dei”. Et alibi “celum mihi sedes est”.
a Gn. 1, 16.
1 etc. Bg62] om. P620 RB
2 Scriptura] corr. cum Comestor., om. Bg62
3 transitio... intransitio Bg62 P620 ] transitive... intransitive RB
4 in firmamento] firmamentum P620
5 firmamento] firmamentum P620
6 quia] + et P620
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,2 
prol.| Talium perfectio celorum id est sanctorum fimamentum est sacra Scriptura quia firmat eos et roborat ne sol per diem vel luna per noctem eos adiurat id est 7 ne prosperitas elevet vel aversitas deprimat. Facit quoque ut exitus matutini et vesperi 8 delectent eos. In 9 hoc efficit in eis ut sive per prospera sive per adversa transeant utrinque cum quadam iocunditate pertranseant, sic sacra Scriptura transitive et 10 intransitive dicitur firmamentum celi.
7 adiurat id est] adhrati Bg62
8 vesperi] vespere P620
9 in] scilicet e. i. P620
10 et] id est P620
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,3 
prol.| In hoc firmamento celi id est in sacra Scriptura posuit Deus duo luminaria, “luminare maius ut preesset diei et 11 luminare minus ut preesset nocti”. Per luminare minus intelligitur Moyses Veteris Testamenti 12 legis lator per luminare maius intelligitur Christus Nove 13 * Legis dator de quo erat “lux vera” etc. qui de se ait : “Ego sum lux mundi” 14 .
11 et] om. P620
12 Testamenti] om. P620
13 Nove P620] om. Bg62
14 qui de se... mundi et] vel P620
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,3 
prol.| Et satis eleganter Moyses lumine comparatur 15 vel quantum ad se vel quantum ad testamentum quod edidit quia et ipse mutabilitati subiacuit et testamentum ab eo editum mutationem recepit. Testamentum enim datum a Christo, testatoris morte firmatum est et ideo ratum. Testamentum latum a Moyse ratum non fuit et ideo mutatum. Et sicut luminare minus, id est legis lator Moyses, prefuit 16 * nocti, id est legi vel populo Iudeorum 17 sic et maius luminare et Christus prefuit 18 evangelio tamquam diei 19 * vel populo gratie illuminato luce fidei quia “lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est”. Gratia 20 id est fides cum dilectione veritas in promissorum exibitione. Lex enim per Moysem data promittebat sed non conferebat, morbum detegebat sed non sanabat, peccata prohibebat sed medicinam non adhibebat, imperabat sed non impetrabat. Que omnia supplet gratia quia et peccatis medelam adhibet et promissa exhibet quia fides impetrat quod lex imperat. Hec gratia facta est homini per Christum datorem evangelii.
15 comparatur] + qui de se ait Ego sum lux mundi P620* (va-cat)
16 prefuit] profuit Bg62
17 Iudeorum] rudi P620
18 prefuit] prebuit Bg62
19 tamquam diei] gratiam Bg62
20 Gratia] om. Bg62
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,4 
prol.| Sed, cum tota sacra21 Scriptura possit dici evangelium quantum ad nominis interpretationem quasi bona nuntians, ‘eu’ enim bonum angelus nuntium sonat 22 . Sola tamen historia evangelica agens de gestis Christi et doctrina evangelium 23 dicitur, et adhuc strictius evangelium dicitur sola Christi doctrina iuxta quod ita diffinitur. Evangelium est annutiatio salutis humane 24 facta ore proprio Salvatoris. Annuntiata est quidem salus nostra ore prophetarum, ore patriarcharum, sed annuntiatio facta ore salvatoris. Antonomasice dicitur evangelium quasi bonum nuntium.
21 sacra] om. Bg62
22 (h)eu enim... nuntium sonat Bg62 ] eu enim bonum angelos nuncians P620
23 evangelium] evangelii P620
24 sal. hum.] inv. P620
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,5 
prol.| Sed cum sit tantum unum evangelium, id est una evangelica historia, sunt tamen quatuor evangelia id est quatuor volumina de uno evangelio agentia 25 , id est de una evangelica historia.
25 agentia] om. Bg62
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,6 
prol.| Sed, cum multi legantur scripsisse evangelia, ut Bartholomeus et 26 Thomas et 27 Paulus et 28 Nazarei, tantum quatuor scriptorum evangelia ab Ecclesia recepta sunt, cetera in desuetudinem abierunt non pro sui improbatione sed pro sacramenta approbatione.
26 et] om. P620
27 et] om. P620
28 et] secundum quosdam et P620
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,7 
prol.| Pro sacramento enim voluit Deus scriptores evangeliorum adhuc numerum redigi, scilicet tantum quatuor evangelia recipi, et hoc 29 pro causa multiplici : primo ad ostendendam consonantiam utriusque testamenti, secundo ad significandum quod per evangelii doctrinam dilatanda erat fides Trinitatis per quatuor partes mundi, tertio pro mysterio quadrige Aminadab id est Christi, quarto pro significanda liberatione humani generis a morte quadruplici, quinto pro mysterio forme quadrate que conguit perfectioni.
29 hoc] om. Bg62
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,8 
prol.| Per quaternarium enim evangelistarum 30 * ostenditur consonantia duorum testamentorum ut, sicut in Veteri Testamento fuerunt quatuor maiores prophete, ita in Novo quatuor evangeliste; sicut in Veteri Testamento fuerunt 31 duodecim minores prophete, ita in Novo duodecim apostoli sicut ibi unus legislator ita et hic minus evangelii dator. Per hoc etiam quod tantum sunt recepti 32 quatuor scriptores evangelii, significatum est quod fidem Trinitatis per quatuor mundi partes 33 erant delaturi. Et per ipsum 34 significatum est quia sunt quasi quatuor rote in quadriga Domini cuius mentionem facit Spiritus sanctus per Salomonem in Canticis 35 ubi dicit sponsa b : “Anima mea conturbata 36 est propter quadrigas Aminadab, id est spontanei qui sponte usque ad mortem fuit obediens Patri. Cuius quadriga dicitur doctrina evangelii quia per eam quasi per quamdam quadrigam. Per universum orbem Christi fama vehitur 37 cuius quasi 38 quatuor rote sunt quatuor scriptores evangelii.
b Cf. Ct. 6, 11.
30 evangelistarum] evangeliorum Bg62
31 Test. fuerunt] om. P620
32 tantum sunt recepti] recepti sunt P620
33 mundi partes] inv. P620
34 ipsum] idipsum P620
35 per Sal. – in Cant.] inv. P620
36 conturbata] turbata P620
37 Christi fama vehitur] vehitur fama Christi P620
38 quasi] om. P620
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,9 
prol.| Per idipsum quodque significatum est quia per doctrinam evangelii liberatum est genus humanum a morte quadrimoda, id est a transgressione quadruplici quarum prima fuit transgressio mandati Dei in paradiso, secunda transgressio legis naturalis, tertia transgressio legis scripte, quarta transgressio legis divine id est evangelii. Per quaternarium quoque evangeliorum forme quadrate mysterium confirmatur 39 scilicet quod per doctrina evangelii homo quadratur, id est virtutibus solidatur quia sicut quadratum ex omni parte stat, sic doctrina evangelii nos undique munit et roborat, ecce quare recepta sunt tantum modo 40 quatuor evangelia.
39 confirmatur] insinuatur P620
40 tantum modo] om. P620
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,10 
prol.| Sed quare 41 potius istorum evangelia quam aliorum? Tum quia diligentius sunt evangelicam historiam prosecuti 42 licet plerumque diversa dixerint tamen 43 numquam adversa, tum quia isti quatuor per figuras quatuor animalium in Ioannis et Ezechielis visione sunt prefigurati :
- Mattheus per hominem quia eius intentio 44 circa describendam Christi humanitatem versatur 45 quod 46 patet quia a temporali generatione liber eius 47 inchoatur;
- Marcus per leonem quia eius intentio circa describendam Christi 48 resurrectionem precipue versatur. Unde et eius evangelium et in vigilia et in 49 ipsa die resurrectionis legitur;
- Lucas per vitulum quia circa passionem eius in terra 50 precipue versatur in qua se ostiam sacerdos obtulit Christus. Vitulus enim erat ostia sacerdotalis, unde et a sacerdote 51 incipit.
- Per aquilam Ioannes, qui super alios evolavit et ad celum ascendit, ceteris cum Domino in terra gradientibus quia theologie altitudinem adeo alte intonuit quod, si paulo altius intonuisset, totus mundus eum intelligere non posset. 52
41 queritur] quare P620
42 prosecuti] + et Bg62
43 tamen] om. P620
44 intentio] +°est P620
45 versatur] om. P620
46 quod] + inde P620
47 liber eius] om. P620
48 describendam Christi] om. P620
49 et in vigilia et] om. P620
50 eius in terra] om. P620
51 sacerdote] sacerdotio Bg62
52 potuisset] posset Bg62
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,11 
prol.| He quatuor principales intentiones designate sunt per quatuor figuras animalium quorum unumquodque habebat quatuor facies et similiter quisque evangelistarum habet quatuor facies quia unuquisque de Christo agit cui congruunt ille quatuor 53 species qui est homo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ascendendo.
53 congruunt - ille quatuor Bg62 ] inv. Bg62
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,12 
prol.| Notandum autem quia 54 premissa opinio de prefiguratioene quatuor evangelistarum, per figuras quatuor animalium Hie ron y mi est, cui concordat Sedulius dicens: “Hoc Mattheus agens hominem generaliter implet” etc. Inventus quoque de Mattheo et Luca, Hiero n y mo consonat sed de Marco et Ioanne dissonat, dicens Marcum per aquilam designari 55 , Ioannem quoque 56 per leonem. Hoc modo Marcus amat terras inter celumque volare, Iohannes fremit ore, leo similis rugienti. Augustinus quoque de Mattheo dissonat dicens prefiguratum esse per leonem quia de Christo agit quem de regia tribu esse 57 ostendit. Sed, cum sint diverse 58 opiniones sanctorum de prefiguratione evangelistarum, nos sequimur opinionem Hieronymi quasi magis tritam.
54 quia] quod P620
55 designari] designatj ! Bg62
56 quoque] om. P620
57 esse] om. Bg62
58 varie] diverse P60
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,13 
prol.| Isti quatuor significati sunt per quatuor annulos Arce qui et aurei erant et rotundi in auro: fulgor in rotunditate, perfectio vel eternitas quia rotundum principio caret et fine. Eleganter ergo per annulos aureos designati sunt quia eternam Christi claritatem et claram eternitatem describunt. Per duos a sinistris secundum opinionem quorumdam signati sunt duo evangeliste qui Christum 59 in carne non viderunt nec ab eo doctrinam evangelicam receperunt 60 . Per duos a dextris illi 61 duo qui discipuli facti sunt eius, 62 cum eo conversati sunt et ab eo edocti sunt 63 . Unde in synodo sive in conventu apostolorum Paulus a dextris et Petrus a ninistris Domini pingitur. 64 Iuxta aliorum opinionem est e converso quia per duos annulos a sinistris signati sunt illi duo qui Domino adheserunt adhuc passibili et mortali, per duos a dextris illi duo qui discipuli eius facti sunt 65 post resurrectioenm et ascensionem cum iam esset impassibilis et immortalis ut per sinistram mortalitas, per dexteram immortalitas designetur.
59 Christum] tm cacogr. Bg62
60 evang. recep.] evangelii acceperunt P620
61 illi P620] om. Bg62
62 discipuli facti sunt eius] om. Bg62
63 sunt] om. Bg62
64 Unde in... pingitur] om. Bg62
65 eius – facti sunt] inv. P620
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,14 
prol.| Materia huius evangeliste est que et aliorum omnes enim agunt de gestis Christi, de doctrina, de utraque eius natura. Solent tamen septem specialiter dici materia66 omnium evangelistarum, scilicet illa septem sigilla quibus signatus erat liber pro cuius apertione flet Ioannes in Apocalypsi quia nemo inventus est dignus aperire librum et solvere signacula eius nisi leo de tribu Iuda. A
66 materia] modo Bg62
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,15 
prol.| Que sunt illa septem sigilla scilicet nativitas Christi, baptismus, mors, descensus ad inferos, resurrectio, ascensio, adventus ad iudicium. Hec sigilla nemo potuit aperire nisi Deus et homo esset. Quis enim nasci posset de virgine nisi Deus et homo ? Quis per mortem suam destrueret mortem et liberaret genus humanum etc. ?B
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,16 
prol.| In hunc modum67 omnium intentio est per gesta Christi et doctrinam fidem astruere. Quod ex textu Ioannis in fine colligitur ubi legiturc : « Hec autem scripta sunt ut credatis » quod68 Christus est filius Dei. Ecce ibi breviter omnium patenter demonstratur et statim finis brevi sermone69 insinuatur cum diciturd :"Et ut70 credentes vitam eternam habeatis"71.C
c Io. 20, 31.
d Io. 20, 31.
67 In... modum] om. P620
68 quod] quoniam P620
69 finis brevi sermone] subsequenter finis omnium brevi verbo P620
70 ut] om. P620
71 Hic desinit Bg62, modus agendi ... [etc.] P620
Numérotation du verset ProlEv. Prol.6575,17 
prol.| Modus agendi talis est. Primo seriem genealogie contexit et de Christi nativitate agit, secundo agit de baptismo Christi, tertio de temptatione deserti, quarto de doctrina Christi et precipue de sermone Domini in Monte, quinto de miraculis, sexto de passione, septimo de resurrectione et ascensione et sic terminat librum suum.D



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (ProlEv. Petri Comestoris prologus in evangelistas), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=54&chapitre=54_Prol.6575)

Notes :