Glossa ordinaria

<72.1> Argumentum in epistolam ad Philemonem incipit

prol.| 1 {t. 4 : Erfurt, f. 1131ra ; facsim., p. 421a} Philemoni familiares litteras facit2 pro Onesimo servo3 eius, scribens4 ei ab urbe Roma5 de carcere per suprascriptum6 Onesimum7.
1 <Titulus> Epistola beati Pauli apostoli ad Philemonem Clementina | Argumentum... Phil. - incipit] inv. ΩJ² ΩL , Prologus ad Philemonem ΩS
2 l. facit ΩJ ΩS] l. fecit Bruyne (M), l. mittit ΩM Bruyne (T Γ Υ Θ ), inv. CorS1, + apostolus ΩL
3 servo ΩJ ΩS] fratri Bruyne (Θ)
4 scribens ΩJ ΩS Bruyne (D) Rusch ] scribit Tr512 Cor2 ΩM Bruyne , + autem Tr512 Cor2 ΩM Bruyne (praeter D M k) , scripsit Bruyne (M)
5 ab Urbe Roma Cor2 Bruyne (Y H m P) ΩJ ΩS Rusch ] a Roma ΩM Bruyne
6 suprascriptum ΩS] supradictum ΩL
7 per suprascriptum Onesimum ΩL ΩS Bruyne (H κ ) ] + acolithum Bruyne ( κ ), per eundum Onesimum Bruyne (K R ), per Onesimum acolitum Bruyne ( A D M), om. Tr512 ΩM ΩJ Bruyne ( C F L P T B F Γ Θ Ψ Δ Ω Q), Cor2 ( secundum grecum hec epistola missa fuit a Roma per Onesimum )
marg.| + Philemoni familiares litteras mittit pro Onesimo servo eius qui cum dampno eius fugerat sed ab Apostolo audito evangelio baptizatus est cui et veniam deprecatur apostolus scribens a Roma de carcere.A
marg.| Philemoni Colossensi qui nulla Ecclesiastice ministrationis preditus erat dignitate, sed vir laudabilis in plebe, familiares litteras mittit Apostolus pro Onesimo servo eius qui cum damno eius fugerat. Sed, ab Apostolo audito evangelio, baptizatus est, cui et veniam deprecatur Apostolus scribens a Roma de carcere. Et est intentio Apostoli implorare veniam Onesimo apud Philemonem. Modus talis est : prius salutat illum cum uxore et filio, deinde agit gratias Deo de bonis eorum, commendans fidem et caritatem eorum, postea Philemonem obsecrat cum ei imperare posset, ut Onesimo parcat et gratias Deo agat qui talem illum recepit, ut non servum estimet sed dilectissimum fratrem ac deinde dicit ut parum sibi hospitium speranti ad ipsum ire.
prol.| ARGUMENTUM FINIT. EPISTOLA PAULI AD PHILEMONEM INCIPIT.8 B
8 Argumentum... incipit] Explicit argumentum. Incipit epistola ad Philemonem ΩJ ΩL Ed1455 , Item ad Philemon epistola ΩS ; Incipit epistola ad Philemon P156, om. ΩM Bruyne



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Phlm. Argumentum in epistolam ad Philemonem incipit), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=72&chapitre=72_Prol.1)

Notes :