Capitulum 1
Numérotation du verset
2Io. 1,1
Senior
electe domine
et natis eius
quos ego diligo in veritate,
et non ego solus
sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
Numérotation du verset
2Io. 1,2
propter veritatem que permanet in vobis1
1 vobis] nobis
Weber
et vobiscum2
2 vobiscum] nobiscum
Weber
erit in eternum.
Numérotation du verset
2Io. 1,3
Sit vobiscum3
3 vobiscum] nobiscum
Weber
gratia,
misericordia,
pax a Deo Patre
et a Christo Iesu Filio Patris
in veritate
et caritate.
Numérotation du verset
2Io. 1,4
Gavisus sum valde,
quoniam inveni de filiis tuis
ambulantes
in veritate,
sicut
mandatum accepimus a Patre. Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi,
sed quod habuimus ab initio
ut diligamus alterutrum.
Numérotation du verset
2Io. 1,6
Et hec est caritas ut ambulemus
secundum mandata eius.
Hoc enim4 mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis.
4 enim]
om. Weber
Numérotation du verset
2Io. 1,7
Quoniam multi seductores
exierunt
in mundum
qui non confitentur
Iesum Christum
venientem in carne, hic est seductor et Antichristus.
Numérotation du verset
2Io. 1,8
Videte vosmetipsos ne perdatis que operati estis,
sed
ut mercedem plenam accipiatis.
Numérotation du verset
2Io. 1,9
Omnes5
5 omnes] omnis
Weber
qui recedunt et non permanent6
6 recedunt et non permanent] precedit et non manet
Weber
in doctrina Christi, Deum non habent7 Qui permanet in doctrina
7 habent] habet
Weber
hic et Filium et Patrem habet.
Numérotation du verset
2Io. 1,10
Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert,
nolite recipere eum in domum nec 'ave' ei dixeritis.
Numérotation du verset
2Io. 1,11
Qui enim dicit illi 'ave' communicat operibus illius malignis.
Numérotation du verset
2Io. 1,12
Plura habens vobis scribere,
nolui per cartam et atramentum,
spero enim me futurum apud vos
et os
ad os loqui,
ut gaudium vestrum plenum sit.
Numérotation du verset
2Io. 1,13
Salutant te filii sororis tue electe.
Gratia tecum8.
8 Gratia tecum] explicit epistola Ioannis II
Weber
Capitulum 1
Numérotation du verset
2Io. 1,1
Senior
interl.|
Ego
senior
tam etate quam moribus vel sapientia scribo.
electe domine
marg.|
Proprium est
senior electe
cum quidam dubitent utrum he due epistole sint Ioannis apostoli. Per hoc autem quod sunt similes prime et in verbis et in simili assertione fidei et caritatis adversus hereticos, probantur esse apostoli non Ioannis presbyteri. Scribit autem ad quamdam Babyloniam que proprio nomine 'electa' vocabatur. Monens ipsam et natos eius ne propter hereticos discedant a proposito fidei. Per hanc electam significatur universalis mater Ecclesia.
marg.|
Per filios eius, minores ab Ecclesia geniti in fide. Scribit ergo universali Ecclesie, {t. 4 : Erfurt, f. 1192rb ; facsim., p. 543b} non esse fidei perfectionem extra caritatem et hereticos detestatur qui dividunt Iesum Christum.
et natis eius
interl.|
tam natura quam fide
quos ego diligo in veritate,
interl.|
vero amore vel quia perseveratis in veritate
et non ego solus
interl.|
ut sit maior auctoritas
marg.|
NON
EGO
SOLUS. Scripturus contra hereticos qui a veritate exciderunt. Dicit omnium qui veritatem noverunt unam dilectionem in sanctos esse, ut similitudine catholicorum ab hereticorum deterreat societate. Omnes fideles in una veritate consentiunt, heretici in erroribus displicent.
sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
interl.|
qui Deum eligunt ad imitandum et solum Deum operibus caritatis querunt
Numérotation du verset
2Io. 1,2
propter veritatem que permanet in vobis1
1 vobis] nobis
Weber
interl.|
non ab aliam causam vos diligimus nisi propter veritatem fidei que inexpugnabilis perdurat
et vobiscum2
2 vobiscum] nobiscum
Weber
interl.|
vel no<biscum>
erit in {t. 4 : Erfurt, f. 1192rb ; facsim., p. 543b} eternum.
interl.|
usque in finem vite vel durans in eternum
Numérotation du verset
2Io. 1,3
Sit vobiscum3
3 vobiscum] nobiscum
Weber
interl.|
perseverans
gratia,
interl.|
remissio peccatorum
misericordia,
interl.|
si post baptismum in aliquo lapsi estis
pax a Deo Patre
interl.|
ne amplius Deum vel fratres offendatis
et a Christo Iesu Filio Patris
interl.|
qui coeternus et coequalis Patri, id est cum Patre potest et operatur
marg.|
IESU
CHRISTO
FILIO
PATRIS
4. Erant tunc temporis heretici qui negabant Dominum Iesum verum Dei Filium quos confutat.
4 sic
Rusch
in veritate
interl.|
fidei quam in baptismo promisistis
et caritate.
interl.|
Dei et proximi
Numérotation du verset
2Io. 1,4
Gavisus sum valde,
interl.|
in Domino de vestro bono principio
marg.|
GAVISUS
SUM
VALDE. Quasi : quod tenetis tenete nihil aliud ab hereticis recipite, quia in his que habetis gaudeo nihil aliud ad salutem vobis superaddi expeto. Cum ergo gaudeam de vestro bono principio, ne faciatis dolere defectu vestro, quia ut sollicitus custos omnia que circa vos fiunt cognosco.
quoniam inveni de filiis tuis
interl.|
aliquos fortasse non omnes
ambulantes
interl.|
quotidie proficiendo
in veritate,
interl.|
in vera fide
marg.|
AMBULANTES
IN
VERITATE. Positus est Adam in paradiso ut operaretur et custodiret illud. Operatio effectus provectionem, custodia perfectionis ipsius statum atque constantiam designat.
sicut
interl.|
tam perfecte
mandatum accepimus a Patre. Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi,
interl.|
et per ea qua habes certificatur iam de cetero confidenter rogo ut rem debitam
marg.|
NON
TAMQUAM
MANDATUM
NOVUM etc. Arguit hereticos qui relictis que ab apostolis audierant nova, inducebant et per hoc fraterne caritatis federa dissipabant.
sed quod habuimus ab initio
interl.|
fidei vel a prioribus patribus
ut diligamus alterutrum.
interl.|
ut antiqua fides et delectio illibata permaneat
Numérotation du verset
2Io. 1,6
Et hec est caritas ut ambulemus
interl.|
id est servemus mandata non exeamus ad aliquos errores non cessemus ab opere virtutum
secundum mandata eius.
interl.|
id est de ea caritate data
Hoc enim5 mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis.
5 enim]
om. Weber
interl.|
et necesse est ut perseveretis
Numérotation du verset
2Io. 1,7
Quoniam multi seductores
interl.|
prius Christiani nominis confessores
marg.|
QUONIAM
MULTI
SEDUCTORES. Hoc de hereticis potest accipi qui confitentur Iesum incarnatum. Sed vel veram eius carnem, vel veram divinitatem, vel verum eius Patrem Deum aut aliquid tale negant, vel potest de Iudeis accipi qui Iesum nondum ad salutem mundi venisse denegant sed exspectant venturum Antichristum.
exierunt
interl.|
de nostro consortio
in mundum
interl.|
ad amorem et doctrinam mundi
qui non confitentur
interl.|
nec doctrina nec vita
Iesum Christum
interl.|
magistrum et normam sanctitatis
venientem in carne, hic est seductor et Antichristus.
interl.|
a quibus cavete nam hi tales sic et qui eis consentiunt
interl.|
et ideo
Numérotation du verset
2Io. 1,8
Videte vosmetipsos ne perdatis que operati estis,
interl.|
deficiendo illam mercedem quam operando meruistis
marg.|
VIDETE
VOSMETIPSOS etc. Istis talibus ne consentiatis, sed potius attendite qualiter sitis perfecte instructi ad fidem et constantiam.
sed
interl.|
nitimini
ut mercedem plenam accipiatis.
interl.|
in futuro vel hic gratiam
marg.|
MERCEDEM etc. Deum plenum cum iocunditate capiatis perseverando in doctrina vobis tradita et non consentiendo eorum errori.
Numérotation du verset
2Io. 1,9
Omnes6
6 omnes] omnis
Weber
interl.|
qui simulant se alios preire sapientia et doctrina et ex superbia discedunt ab humili predicatione Christi
qui recedunt et non permanent7
7 recedunt et non permanent] precedit et non manet
Weber
interl.|
per aliquam seductionem vel timorem
marg.|
ET
NON
PERMANENT. Si quis separat se a divina doctrina ut extra rectam fidem conversationemque mandatorum Dei sit, separat se a Deo ne habeat Deum per actualem et contemplativam vitam fit alicuius Deus qui est creator omnium.
in doctrina Christi, Deum non habent8 Qui permanet {t. 4 : Erfurt, f. 1192va ; facsim., p. 544a} in doctrina
8 habent] habet
Weber
interl.|
sed si perseveraverit usque in finem salvus erit
marg.|
QUI
PERMANET. Manet in evangelica doctrina qui secundum eam sapit et agit. Separat se ab illa qui aliter sapit et agit.
hic et Filium et Patrem habet.
interl.|
unus enim verus Deus sunt Pater et Filius non est Filius posterior non est minor Patre
Numérotation du verset
2Io. 1,10
Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert,
interl.|
quandoquidem per hanc doctrinam et hic et in futuro Deus habetur et non per doctrinam illorum ergo : si quis
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1192va ; facsim., p. 544a}
SI
QUIS
VENIT
AD
VOS. Cum Ioannes apud Ephesum, balneas lavandi gratia, intraret, et videret Cherintum, exivit dicens : Fugiamus hinc, ne balnee ipse corrumpant nos in quibus Cherinthus lavatur, veritatis inimicus. Fecit ergo quod docuit. Tanta enim apostoli atque eorum discipuli tunc in religione cautela utebantur, ut nec verbi quidem communionem cum aliquo eorum qui a veritate deviaverant habere paterentur.
nolite recipere eum in domum nec 'ave' ei dixeritis.
interl.|
non tantum non assentiatis sed nec ad horam recipiatis nedum hospitales esse vultis per mala eorum colloquia corrumpantur boni mores vestri
marg.|
NEC
AVE
EI
DIXERITIS. Quia signum videtur consensus erroris hoc enim dicimus amicis quorum opera nobis placent, et vos si forte decepti non essetis alii forsan per talem vestram familiaritatem possent decipi, qui crederent illos placere vobis et sic crederent illis.
Numérotation du verset
2Io. 1,11
Qui enim dicit illi 'ave' communicat operibus illius malignis.
interl.|
secundum quod vox est instituta communem se ostendit cum illo alioquin simulatio est qua in Christianis esse non debet
Numérotation du verset
2Io. 1,12
Plura habens vobis scribere,
interl.|
de commonitione eiusdem rei vel forsitan etiam de aliis
marg.|
PLURA etc. Intelligite hanc admonitionem vobis fore per utilem, quia ad confirmationem illius decrevi etiam venire ad vos nec tamen ex toto interim potui silere.
nolui per cartam et atramentum,
interl.|
per Scripturam que non adeo vos commovebit quantum vita et presentia magistri
spero enim me futurum apud vos
interl.|
instruendos
et os
interl.|
meum
ad os loqui,
interl.|
vestrum instruendum vel ad os illorum perversorum obstruendum
ut gaudium vestrum plenum sit.
interl.|
illis confusis vestra fide confirmata
Numérotation du verset
2Io. 1,13
Salutant te filii sororis tue electe.
interl.|
vel ad litteram vel forsitan filii alterius metropolis Ecclesie
marg.|
SALUTANT
TE. Sicut adversariis veritatis ave prohibet dicere, ita econtra electos ex persona electorum salutat.
Gratia tecum9.
9 Gratia tecum] explicit epistola Ioannis II
Weber
interl.|
quod ego ex parte mea dico.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Io. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=80&chapitre=80_1)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Io. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=80&chapitre=80_1)
Notes :