Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset 3Io. 1,1 

Senior
Gaio carissimo quem ego diligo in veritate.
Numérotation du verset 3Io. 1,2 

Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi
valere1
1 valere] et praem. Weber
sicut prospere agit
anima tua.
Numérotation du verset 3Io. 1,3 

Gavisus valde sum2 venientibus
2 valde sum] inv. Weber
fratribus
et testimonium perhibentibus veritati tue
sicut tu in veritate ambulas.
Numérotation du verset 3Io. 1,4 

Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos
in veritate
ambulantes.
Numérotation du verset 3Io. 1,5 

Carissime, fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
Numérotation du verset 3Io. 1,6 

qui testimonium reddiderunt
caritati tue
in conspectu Ecclesie
quos benefaciens3
3 benefaciens] bene facies Weber
deducis4
4 deducis] deducens Weber
digne Deo.
Numérotation du verset 3Io. 1,7 

Pro nomine enim eius5 profecti sunt
5 eius] om. Weber
nihil accipientes
a gentibus.
Numérotation du verset 3Io. 1,8 

Nos ergo debemus suscipere
huiusmodi
ut cooperatores
simus veritatis.
Numérotation du verset 3Io. 1,9 

Scripsissem forsitan Ecclesie sed is qui amat
primatum gerere
in eis Diotrepes non recipit nos.
Numérotation du verset 3Io. 1,10 

Propter hoc si venero
commoneam
eius opera que facit verbis malignis garriens in nos
et quasi non ei ista
non6 sufficiant,
6 non] om. Weber
nec ipse suscipit
fratres
et eos qui suscipiunt7 prohibet,
7 suscipiunt] cupiunt Weber
et de Ecclesia
eicit.
Numérotation du verset 3Io. 1,11 

Carissime,
noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui
benefacit ex Deo est, qui autem8 malefacit non videt9 Deum.
8 autem] om. Weber |
9 videt] vidit Weber |
Numérotation du verset 3Io. 1,12 

Demetrio testimonium
redditur ab omnibus,
et ab ipsa veritate
Sed10 et nos11 testimonium
10 sed] om. Weber |
11 nos] + autem Weber |
perhibemus
et nosti
quoniam testimonium nostrum verum est.
Numérotation du verset 3Io. 1,13 

Multa habui scribere tibi, Domine12,
12 Domine] om. Weber
sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
Numérotation du verset 3Io. 1,14 

Spero autem protinus te videre et os ad os loquemur.
Numérotation du verset 3Io. 1,15 

Pax tibi.
Salutant te amici. Saluta tu13
13 tu] om. Weber
amicos nominatim14.
14 nominatim] per nomen Weber, + EXPLICIT EPISTOLA IOANNIS III Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset 3Io. 1,1 
Senior
interl.| ego
Gaio carissimo quem ego diligo in veritate.
interl.| non temporalium bonorum gratia sed propter eterna
marg.| GAIO. Gaius fide Christi suscepta bonus in actibus predicatores et auditores verbi Dei suscipiebat et de facultatibus ministrabat sicut in epistola declaratur. Commendat autem hospitalitatem et ne ab ea desistat exemplo et instinctu Diotrepis invitat Diotrepes enim asserebat inutilem esse hospitalitatem. Videtur Gaius fuisse Corinthius, unde Paulusa : «Gratias ago Domino meo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium» Et alibib : «Salutat vos Gaius hospes meus et totius Ecclesie».
a 1Cor. 1, 14.
b Rm. 16, 23.
Numérotation du verset 3Io. 1,2 
Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi
interl.| hoc a Domino crebris precibus exopto ut quod bene agis bene perficias
marg.| DE  OMNIBUS  ORATIONEM  FACIO etc. Sicut nunc abundat tibi, et bona voluntas largiendi indigentibus et facultas operum, ita semper virtutibus plenam Domino adiuvante vitam ducere possis.
valere1
1 valere] et praem. Weber
interl.| corpore et animo
sicut prospere agit
interl.| proficit in eleemosynarum operibus
interl.| ut sicut anima valeas et corpore
anima tua.
interl.| interna mentis intentio
Numérotation du verset 3Io. 1,3 
Gavisus valde sum2 venientibus
2 valde sum] inv. Weber
interl.| a te
marg.| GAVISUS  VALDE. Indecens esset si deficiente fide modo dolerem de quo hactenus gaudebam, et ideo non tantum propter salutem tuam sed etiam propter meam auctoritatem insiste hospitalitati.
fratribus
interl.| peregrinis
et testimonium perhibentibus veritati tue
interl.| vere caritati que non cessat ab opere
interl.| tam studiose {t. 4 : Erfurt, f. 1192vb ; facsim., p. 544b} reddunt testimonium quam studiosus tu es ad bene operandum.
Numérotation du verset 3Io. 1,4 
Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos
interl.| secundum fidem
marg.| MAIOREM  HORUM. Ideo gavisus sum quia horum fratrum venientium {t. 4 : Erfurt, f. 1192vb ; facsim., p. 544b} non habeo maiorem gratiam, id est quando fratres veniunt ad me in nullo facto vel verbo eorum magis gaudeo, quam de hoc quod annuntiant filios meos quos predicando vel baptizando genui veritatem recte fidei et bone operationis observare.
in veritate
interl.| vera fide
ambulantes.
Numérotation du verset 3Io. 1,5 
Carissime, fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
interl.| a quibus nihil exspectas temporale
marg.| CARISSIME  FIDELITER. Ideo non debes deficere ab hospitalitate et eleemosynis, quicquid enim operaris in fratres fideliter, id est sicut fidelis, id est sicut decet fidelem facis non pro vana gloria. Sed fidem tuam operibus ostendis.
Numérotation du verset 3Io. 1,6 
qui testimonium reddiderunt
interl.| quos non noscis
caritati tue
interl.| operibus misericordie
in conspectu Ecclesie
interl.| et ita exemplo tuo alii incitantur ad hospitalitatem
quos benefaciens3
3 benefaciens] bene facies Weber
interl.| dum apud te sunt
deducis4
4 deducis] deducens Weber
interl.| ad alia loca ad que volunt ire
digne Deo.
interl.| in ministris Deum honoras
Numérotation du verset 3Io. 1,7 
Pro nomine enim eius5 profecti sunt
5 eius] om. Weber
interl.| alienati a rebus propriis
marg.| PRO  NOMINE  ENIM  EIUS. Qui vere sunt honorandi, non enim pro suis sceleribus expulsi sunt a patria, sed sponte profecti sunt pro nomine Christi ampliando et pro nomine eius patiendo.
nihil accipientes
interl.| ut anxietate famis cogerentur negare fidem
a gentibus.
interl.| suis contribulibus
Numérotation du verset 3Io. 1,8 
Nos ergo debemus suscipere
interl.| qui possumus supplere indigentiam eorum
marg.| NOS  ERGO  DEBEMUS. Ioannes omnia dimiserat et se divitibus connumerat ut alacriores reddat et promptiores ad commiseredum pauperibus.
huiusmodi
interl.| id est domesticos fidei
ut cooperatores
interl.| qui non sufficimus predicare
simus veritatis.
interl.| predicande fidei
Numérotation du verset 3Io. 1,9 
Scripsissem forsitan Ecclesie sed is qui amat
interl.| appetit
marg.| SCRIPSISSEM  FORSITAN etc. Perseverare debes in eleemosyna, quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi sed etiam toti Ecclesie scripsissem de commendatione eleemosyne, sed hac necessitate dimisi, quia   Diotrepes non curat nostram auctoritatem.   Diotrepes heresiarcha illius temporis nova docendo principatum sibi usurpabat.   Diotrepes 'speciose insulsus' sive 'decor insinuans' interpretatur ut perfidiam cordis etiam nomine signet.
marg.| ECCLESIE. Illi Ecclesie que forsitan, id est dubitative, est Ecclesia et ut per observatorem eleemosyne mereretur perfecta fieri Ecclesia scripsissem.
primatum gerere
interl.| dominari
in eis Diotrepes non recipit nos.
interl.| nostram auctoritatem
interl.| nostram epistolam
Numérotation du verset 3Io. 1,10 
Propter hoc si venero
interl.| quia depravat nos et nostra scripta
commoneam
interl.| patefaciam
marg.| COMMONEAM. id est in omnium notitiam manifestius arguendo producam quorum exemplar nusquam habet, sed facit ea et nova invenit garriens falsis rationibus utens in nos confutandos et sic ad vos a fide retrahendos.
marg.| Nota sicut linguas detrahentium nostro vitio non debemus excitare ne pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus equanimiter tolerare, ut meritum nobis crescat aliquando etiam compescere, ne dum de nobis disseminant eorum qui audire bona poterant corda corrumpant.
eius opera que facit verbis malignis garriens in nos
interl.| mendacia et errores asserentibus
et quasi non ei ista
interl.| quod mihi detrahit quod hospitalitatem dissuadet
non6 sufficiant,
6 non] om. Weber
interl.| ad damnationem
nec ipse suscipit
interl.| quod predicat agit
fratres
interl.| indigentes
et eos qui suscipiunt7 prohibet,
7 suscipiunt] cupiunt Weber
interl.| ne impendant curam humanitatis
et de Ecclesia
interl.| tam suscipientes quam susceptos
eicit.
interl.| non de consortio fidelium sed de loco ubi conveniunt
Numérotation du verset 3Io. 1,11 
Carissime,
interl.| quicquid ille dicat tu
noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui
interl.| quia
benefacit ex Deo est, qui autem8 malefacit non videt9 Deum.
8 autem] om. Weber
9 videt] vidit Weber
Numérotation du verset 3Io. 1,12 
Demetrio testimonium
interl.| quod suscipiat
marg.| DEMETRIO  TESTIMONIUM. Quod bonum illum velit imitari aperit, ut imitetur Demetrium {t. 4 : Erfurt, f. 1193ra ; facsim., p. 545a} ut simili laude omnium possit et ipse dignus existere.
redditur ab omnibus,
interl.| ad eum venientibus et recedentibus
et ab ipsa veritate
interl.| a Deo
Sed10 et nos11 testimonium
10 sed] om. Weber
11 nos] + autem Weber
interl.| ad commendationem hospitalitatis
perhibemus
interl.| illi
et nosti
interl.| per alia testimonia mea qua probasti vera
quoniam testimonium nostrum verum est.
Numérotation du verset 3Io. 1,13 
Multa habui scribere tibi, Domine12,
12 Domine] om. Weber
interl.| de commendatione eleemosyne et de aliis etiam
{t. 4 : Erfurt, f. 1193ra ; facsim., p. 545a} sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
Numérotation du verset 3Io. 1,14 
Spero autem protinus te videre et os ad os loquemur.
marg.| meum loqui ad os tuum vel ad os Diotrepis obstruendum
Numérotation du verset 3Io. 1,15 
Pax tibi.
interl.| ab illo Diotrepe et ab omnibus malis sit tibi pax
marg.| PAX  TIBI. Amicis gratiam pacis et salutis mandat, ut veritatis inimicos a salute monstret extraneos.
Salutant te amici. Saluta tu13
13 tu] om. Weber
interl.| quasi : quod te doceo doce alios
amicos nominatim14.
14 nominatim] per nomen Weber, + EXPLICIT EPISTOLA IOANNIS III Weber
interl.| vel per nomen



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (3Io. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=81&chapitre=81_1)

Notes :