string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr36.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Bar. 1,1 

INCIPIT BARUCH PROPHETA 1. Et hec2 verba libri que3 scripsit Baruch filius Nerie4, filii Maasie5, filii Sedechie, filii Sedei, filii Helchie, in Babylonia,
1 Incipit Baruch propheta] om. Beau10 Val496 Weber, Explicit prologus. Incipit liber Baruch Düsseldorf ( St Lambertus 15 ), Incipit liber Baruc R<rubrica> ! ΩN, prophetia Baruch Clementina |
2 Et hec] + sunt Cor1 L | Et hec... Neerie] Et factum est in anno quinto decima mensis praem. CorS1 CorS2 et scripsit librum Baruch filius Neeri CorS2 (sicut! incipit Baruch et hoc addit secunda correctio parisiensis [= CorS1 ] sed nusquam hoc legitur; in multis autem libris incipit sic: ET HEC VERBA LIBRI QUI SCRIPSIT BARUCH FILIUS NEERI etc. sed pro hac lectura dicitur in illa correctione parisiensi : ET SCRIPSIT LIBRUM BARUCH FILIUS NEERI etc. ) |
3 qui] qui CorS2 |
4 Nerie Cors2 (vel)] Neeri CorS2 Weber |
5 Maasie] Maasei Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,2 

in anno quinto, in septima6 die mensis7, in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem, et succenderunt eam igni.
6 septima Rusch ]-mo Clementina Weber |
7 Et hec verba] |
Numérotation du verset Bar. 1,3 

Et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechonie filii Ioachim regis Iuda, et ad aures universi populi venientis ad librum
Numérotation du verset Bar. 1,4 

et ad aures potentium filiorum regum, et ad aures presbyterorum et ad aures populi, a minimo usque ad maximum8 eorum, omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi9.
8 maximum Rusch Clementina ] magnum Weber |
9 Sodi] Sedi Cor1 L, Sudi Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,5 

Qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini.
Numérotation du verset Bar. 1,6 

Et collegerunt pecuniam, secundum quod potuit uniuscuiusque manus.
Numérotation du verset Bar. 1,7 

Et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchie filii Salon10 sacerdotem, et ad reliquos11 sacerdotes, et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem:
10 Salon] Salen Cor1 L, Salom Weber |
11 reliquos Rusch ] om. Clementina , Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,8 

cum acciperent12 vasa templi Domini que ablata fuerant de templo, revocare in terram Iuda, decima die mensis Siban13, vasa argentea que fecit Sedechias filius Iosie rex Iuda,
12 acciperent Rusch ] acciperet Clementina , Weber |
13 mensis Rusch Clementina ] illius Weber | Siban] Sivan Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,9 

posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis14 Iechoniam et principes et cunctos15 potentes et populum terre ad16 Hierusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem17.
14 Babylonis Rusch Clementina ] Babylonum Weber |
15 cunctos Rusch Clementina ] vinctos et Weber |
16 ad Rusch ] ab Clementina , Weber |
17 vinctos in Babylonem Rusch Clementina ] in Babyloniam Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,10 

Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocaustomata et thus18, et facite manna19, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri.
18 thus] tus Weber |
19 et facite manna] et facite manaa Cor1 L , et sacrificium Cor1 L (hebr.) |
Numérotation du verset Bar. 1,11 

Et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis20, et pro vita Balthasar filii eius, ut sint dies eorum21 sicut dies celi super terram
20 Babylonis Rusch Clementina ] Babylonie Weber |
21 eorum Rusch Clementina ] ipsorum Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,12 

et ut22 det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis23 et sub umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum.
22 ut Rusch Clementina ] om. Weber |
23 Babylonis Rusch Clementina ] Babylonie Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,13 

Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem.
Numérotation du verset Bar. 1,14 

Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno,
Numérotation du verset Bar. 1,15 

et dicetis: Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei nostre, sicut est24 dies hec omni Iuda, et habitantibus in Hierusalem,
24 est Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 1,16 

regibus nostris et principibus nostris et25 sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus26.
25 et Rusch Clementina ] om. Weber |
26 patribus Rusch ] + nostris Clementina , Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,17 

Peccavimus ante Dominum Deum27 nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum
27 Deum Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 1,18 

et non fuimus subiectibiles illi, et non audivimus28 vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis eius que29 dedit nobis.
28 audivimus Rusch Clementina ] obaudivimus Weber |
29 que Rusch Clementina ] quibus Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,19 

A die qua eduxit patres nostros de terra Egypti, usque ad diem hanc30, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius.
30 usque ad diem hanc Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 1,20 

Et adheserunt nobis multa mala31 et maledictiones que constituit Dominus Moysi servo suo, qui eduxit patres nostros de terra Egypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die.
31 multa mala Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Bar. 1,21 

Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos
Numérotation du verset Bar. 1,22 

et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.

Capitulum 1

Numérotation du verset Bar. 1,1 
prol.| Incipit postilla venerabilis patris fratris Nicolai de Lyra super Baruch.
marg.| .1. {4.1035} Et hec verba libri. Post librum. Tobie secundum ordinem temporis sequitur liber Baruch immediate. Nam historia Tobie contigit temporibus Ezechie regis Iuda, ut ostensum est supra in principio libri Tobie. Baruch autem fuit notarius Ieremie a tempore Ioacim filii Iosie, ut habetur Ier. 36 et destructa Hierusalem per Chaldeos cum Ieremia descendit in Egyptum post interfectionem Godolie, Ier. 43. et postea scripsit librum istum quantum ad illam partem, cuius fuit autor. quantum autem ad epistolam Ieremie (que ponitur in hoc libro, cuius tamen non fuit autor sed tantum scriptor) scripserat ante destructionem civitatis, ut videbitur infra Domino concedente.
marg.| Igitur liber iste in duas dividitur partes, scilicet in librum Baruch scribe, et in epistolam Ieremie que incipit cap. 6. Prima dividitur in tres partes : quia primo circa librum Baruch ponitur descriptionis actus. Secundo legendi modus, ibi : Et legit Baruch. Tertio libri processus ibi :   Et dicetis. Circa primum primo ponitur scriptoris genus, cum dicitur :   Et hec verba libri que scripserat Baruch filius Nerie, etc. et secundum regulam Hebreorum pater Baruch et avus, et ceteri qui ponuntur hic habuerunt spiritum prophetie sicut et ipse. Dicunt enim quod quando in principio alicuius prophete ponitur nomen patris eius et avi et sic ascendendo, per hoc datur intelligi quod spiritum propheticum habuerunt. Sciendum etiam, quod dictio copulativa cum dicitur :   Et hec verba libri. Copulat ad verba Ieremie, que Baruch scripserat ante. Secundo, ponitur descriptionis locus, cum dicitur.
marg.| .2. In Babylonia. Sed hoc videtur alicui falsum, quia Ier. 43. dicitur, quod cum Ieremia et aliis Iudeis qui remanserant in Iudea, descendit in {4.1036} Egyptum, et non ivit in Babyloniam cum aliis captivatis. Dicendum quod mortuo Ieremia in Egypto, Baruch ivit in Babyloniam ad captivorum consolationem, et maxime quia Ieremias prophetaverat Egyptum cito destruendam per Nabuchodonosor regem Babylonis, Ier. 43. Tertio ponitur descriptionis tempus cum dicitur.
Numérotation du verset Bar. 1,2 
marg.| marg.|.3. In anno quinto. scilicet a destructione Hierusalem per Chaldeos, sic enim numerabant Iudei a tempore captivitatis Babylonice, sicut modo computant a tempore captivitatis sue per Romanos, incipiendo a destructione Hierusalem facta per Titum et Vespasianum.
marg.| marg.|.4. Et in septimo die mensis. Non dicitur hic quis mensis fuerit, et ideo videtur, quod fuerit primus mensis.
marg.| marg.|.5. In tempore quo Chaldei ceperunt Hierusalem, id est a tempore illo unde incipiebat Iudeorum numeratio, ut dictum est.
Numérotation du verset Bar. 1,3 
marg.| marg.|.6. Et legit. Hic consequenter ponitur circa librum istum legendi modus, et primo in Babylonia. secundo in Ierosolyma, ibi : et collegerunt. Circa primum dicitur.
marg.| marg.|.7. Et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechonie, e tc. Sed contra hoc videtur, quod Iechonias iste erat in carcere regis Babylonis. Dicendum quod non erat in carcere clausus saltem continue, eo quod esset nobilis et rex Iuda, vel si erat clausus, non tamen taliter, quin Baruch posset ad eum accedere, talis enim accessus frequenter conceditur detentis in carcere.
marg.| marg.|.8. Et ad aures universi populi venientis ad librum. scilicet Iudaici in Babylonem ducti.
Numérotation du verset Bar. 1,4 
marg.| marg.|.9. Et ad aures potentium filiorum regum. quia ducti fuerant ibi aliqui de semine regio, ut habetur Dn. 1. et fuerunt in magna potestate, sicut patet ex eodem libro de Daniele et sociis eius. Cetera patent usque ibi:
marg.| .1. {4.1037} Ad flumen Sodi, id est iuxta flumen sic vocatum, sicut dicitur Ieremie. 46.c. Ad flumen Euphraten victi sunt, id est iuxta flumen Euphraten.
Numérotation du verset Bar. 1,5 
marg.| marg.|.2. Qui audientes plorabant. ut penitentes de peccatis, pro quibus captivati erant.
marg.| marg.|.3. Et ieiunabant et orabant in conspectu Domini. affligendo corpus, et spiritum offerendo, ut sic eorum afflictionem Deus respiceret, et captivitatem relaxaret.
Numérotation du verset Bar. 1,6 
marg.| marg.|.4. Et collegerunt. Hic consequenter describitur lectio libri huius in Hierusalem. Nam Iudei habitantes in Babylone fecerunt librum Baruch transcribi, et miserunt in Hierusalem, ut legeretur ibi : et cum hoc miserunt pecuniam, ut inde emerentur necessaria pro sacrificiis et oblationibus ibidem fiendis, et hoc est quod dicitur :   Et collegerunt pecuniam.
Numérotation du verset Bar. 1,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Bar. 1,8 
marg.| Et patet littera usque ibi:
marg.| marg.|.5. Cum acciperent. Sciendum tamen, quod hoc videtur alicui falsum quod hic dictum est : quia omnes Iudei qui erant in Iudea interfecto Godolia, descenderunt in Egyptum, ut dictum est supra. et ideo non videtur, quod tunc in Hierusalem fuerit populus Iudaicus, nec sacerdotes sacrificia offerentes, et maxime quia 1 Esdre 3a dicitur, quod Zorobabel et illi qui redierunt de captivitate Babylonica erexerunt altare super bases suas, et obtulerunt super illud holocaustum Domino quod fuit per longum tempus post ista : propter quod videtur, quod a destructione civitatis et templi per Chaldeos usque ad reditum captivitatis Babylonice non fuit in Hierusalem altare holocausti erectum, nec sacerdotes offerentes sacrificia : propter que et consimilia liber iste apud Hebreos apocryphus reputatur. Potest tamen dici, quod licet interfecto Godolia, quem rex Babylonis prefecerat terre Iuda, totus populus Iudaicus qui remanserat in Iudea, fugerit in Egyptum timens, quod rex Babylonis mitteret contra eum exercitum ad vindicandum mortem Godolie, videns tamen postea quod non mitteret, et audiens Ieremiam prophetantem, quod rex Babylonis Egyptum invaderet, pro magna parte rediit in Hierusalem propter loci sanctitatem : et inter redeuntes fuerunt aliqui sacerdotes, quorum principalis fuit Ioacim hic nominatus, non tamen fuit filius summi sacerdotis : quia Iosedech summus sacerdos cum Sedechia rege fuit ductus in Babylonem : cui in summo sacerdotio successit Iesus filius eius in reditu captivitatis Babylonice, ut patet 1Esr. 3. et Za. 3. Ioacim autem filius istius Iesu secundum historiographos postea fuit summus sacerdos, et non iste Ioacim, de quo fit hic mentio. unde dicitur hic ad Ioacim filium Helchie, ad distinctionem alterius.
a 1Esr. 3.
marg.| Ad illud autem quod dicitur de erectione altaris post reditum captivitatis Babylonice, dicendum quod scriptura loquitur ibi de solenni erectione post reditum captivitatis predicto modo redeuntes erexerant altare parvum ad sacrificandum Domino prout poterant bono modo, sicut patriarche et prophete frequenter leguntur altaria erexisse ad sacrificandum Domino. Cum acciperent vasa. Hic est constructio suspensiva et intricata sententia pro cuius intellectu sciendum, quod cum Iechonia rege Iuda in Babylonem ducto fuerunt vasa templi Domini aurea transportata : pro quibus rex Sedechias in regno Iude succedens, fecit vasa argentea : quia non poterat facere aurea : sicut Roboam {4.1038} filius Salomonis pro scutis aureis que abstulit Sesach rex Egypti, fecit scuta erea. 3Rg. 14. et illa vasa argentea captivato Sedechia fuerunt in Babylonem portata : que saltem pro parte redemerunt Iudei in Babylonem ducti, et miserunt in Hierusalem pro cultu Dei cum pecunia pro sacrificiis collecta, ut dictum est, et hoc est quod dicitur :
marg.| Cum acciperet. scilicet dictus Ioacim sacerdos.
marg.| marg.|.6. Vasa templi Domini que ablata fuerunt de templo. Sedechia rege capto.
marg.| marg.|.7. Revocare in terra Iuda, id est ut remitterentur in Hierusalem, que est metropolis in terra Iuda.
marg.| marg.|.8. Decima die mensis Siban. qui correspondet partim Maio et partim Iunio apud nos, consequenter ostendit que fuerint illa vasa, cum dicit:
marg.| marg.|.9. Vasa argentea que fecit Sedechias.
Numérotation du verset Bar. 1,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Bar. 1,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Bar. 1,11 
marg.| Et patet ex dictis littera usque ibi:
marg.| marg.|.10. Et orate pro vita Nabuchodonosor. Ex eius enim pacifico statu dependebat pax terre Babylonice, et per consequens pax Iudeorum : propter quod petebant orari pro vita regis et filii eius secundum monitionem Ieremie 29.b. Orate pro civitate ad quam transmigrati estis, quia in pace illius erit pax vestra.
Numérotation du verset Bar. 1,12 
marg.| .11. $Ut det Dominus virtutem nobis :% Primo petierunt orari pro bono statu regni, quod est magis commune, postea pro bono suo quod erat magis speciale.
marg.| .12. $Et illuminet oculos nostros :% in veritatis cognitione.
marg.| .13. $Ut vivamus sub umbra :% ex quo Deus ordinavit nos in eius servitutem redigere.
marg.| .14. $Et serviamus eis, %scilicet humiliter obtemperantes voluntati divine.
marg.| .15. $Et inveniamus gratiam in conspectu eorum :% ut non cogant nos idololatrare, sed permittant nos Deo pacifice deservire.
Numérotation du verset Bar. 1,13 
marg.| .16. $Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, %id est orate, ut dimittat nobis peccata nostra. $
Numérotation du verset Bar. 1,%14 
marg.| Consequenter subditur de lectione libri Baruch, cum dicitur : $Et legite librum istum, quem misimus ad vos.%
marg.| .17. $Recitari in templo Domini :% Licet enim templum esset combustum, remanserat tamen platea atrii, in qua conveniebant Iudei ad orandum et audiendum verbum Dei.
marg.| .18. $In die solenni, %id est in diebus solennibus, in quibus magis conveniebat populus.
Numérotation du verset Bar. 1,15 
marg.| .19. $Et dicetis :% Postquam descriptus est circa librum Baruch legendi modus, hic consequenter describitur libri processus, in quo primo ponitur humilis deprecatio, secundo utilis informatio 3. capitulo, ibi : Audi Israel. ubi incipit tertium cap. secundum significationem Hieronymi. Prima in tres : nam sicut dicitur Ecclesiastici 35. capitulob. Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et ideo primo ponitur orantis humiliatio, secundo humiliantis se deprecatio, ibi : $Et nunc domine Deus.% tertio deprecantis conclusio, ibi : $Et nunc domine omnipotens.% Circa primum ponitur orantis humiliatio in duobus : primo confitendo propriam culpam. secundo confitendo penam iuste illatam in principio secundi capituli. Circa primum dicitur : $Et dicetis,% verba Baruch recitando.
b Sir. 35.
marg.| .20. $Domino Deo nostro iustitia :% Est enim iustitie regula.
marg.| .21. $Nobis autem confusio %etc. in peccatorum nostrorum confessione.
marg.| .1. {4.1039} $Sicut est dies hec :% hoc supple manifestat in inflictione pene.
marg.| .2. $Omni Iuda, %id est omni Iudeo de regno Iude. Regnum autem Israel captivatum fuerat per longum tempus ante.
marg.| .3. $Et habitantibus in Hierusalem :% maxime, nam illam obsederunt Chaldei et combusserunt, populum partim occidentes, et partim captivantes.
Numérotation du verset Bar. 1,16 
marg.| .4. $Regibus nostris :% tres enim reges successive fuerant confusibiliter tractati. Nam Ioacim filius Iosie fuit interfectus, et extra portas Hierusalem proiectus : sicut predixerat Ieremias 22.e. Sepultura asini sepelietur, etc. et Iechonias filius eius in Babylonem ductus et incarceratus, et Sedechias eis succedens exoculatus, et in Babylonem ductus, et ibidem ignominiose mortuus, sicut dictum fuit Abacuk. 2
marg.| .5. $Et principibus nostris et sacerdotibus nostris :% qui fuerunt partim occisi et partim capti.
marg.| .6. $Et prophetis nostris, %etc. scilicet falsis, asserentibus Hierusalem a Chaldeis, non esse capiendam. Potest hoc etiam exponi de prophetis veris, qui populi sui confusionem suam reputabant.
Numérotation du verset Bar. 1,17 
marg.| .7. $Peccavimus ante Dominum Deum nostrum :% Licet autem Baruch esset iustus et bonus, tamen connumerat se peccatoribus, eo quod erat de eodem populo.
marg.| .8. $Et non credidimus :% prophetis ipsius.
marg.| .9. $Diffidentes in eum, %id est de protectione eius.
Numérotation du verset Bar. 1,18 
marg.| .10. $Et non fuimus subiectibiles :% humiliter ei obediendo.
marg.| .11. {4.1040} $Et non audivimus :% verba eius respuendo.
marg.| .12. $Ut ambularemus in mandatis :% Ad hoc enim data fuit lex in deserto. Ex. 20.
Numérotation du verset Bar. 1,19 
marg.| .13. $Eramus incredibiles ad Dominum :% Moysen et alios servos eius exasperando.
marg.| .14. $Et dissipati recessimus, %etc. Homines enim mali sunt in seipsis dissipati, quia ratio trahit ad bonum, et sensualitas et consuetudo peccandi ad oppositum : secundum quod deducit Philosophus. 8. Ethicorum.
Numérotation du verset Bar. 1,20 
marg.| .15. $Et adheserunt nobis multa mala :% culpe et pene.
marg.| .16. $Et maledictiones, que constituit Dominus Moysi :% Dt. 27. et 28.
marg.| .17. $Qui eduxit patres nostros de terra Egypti :% Ex. 43.
marg.| .18. $Dare nobis terram fluentem lac et mel, %id est ad dandum nobis terram bonam et fertilem.
marg.| .19. $Sicut hodierna die :% supple apparet super nos maledictio Dei, qui eiecti sumus inde.
Numérotation du verset Bar. 1,21 
marg.| .20. $Et non audivimus vocem Domini Dei nostri :% Replicatio est eius quod supra dictum est, sicut in orationibus solet idem pluries replicari ad maiorem affectus expressionem : et idem fit etiam in sequentibus.
Numérotation du verset Bar. 1,22 
marg.| .21. $Operari diis alienis, %id est sacrificare eis.
marg.| .22. $Facientes mala ante oculos Domini Dei nostri :% quibus omnia nuda sunt et aperta, Hbr. 4.d. Vel dicit.
marg.| .23. $Ante oculos Domini :% quia tempore Manasse regis Iuda in templo Domini fuerunt idola posita, quibus idololatre sacrificabant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Bar. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=36&chapitre=36_1)

Notes :