string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr40.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset Os. 8,1 

In gutture tuo
si1
1 si] sit Weber
tuba
quasi aquila
super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fedus meum
et legem meam prevaricati sunt.
Numérotation du verset Os. 8,2 

Me invocabunt:
Deus meus et2 cognovimus te Israel.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Os. 8,3 

Proiecit Israel bonum,
inimicus
persequetur eum.
Numérotation du verset Os. 8,4 

Ipsi regnaverunt
et non ex me,
principes extiterunt et non cognovi,
argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent.
Numérotation du verset Os. 8,5 

Proiectus est vitulus tuus
Samaria,
iratus est furor meus in eis. Usquequo non poterunt emundari ?
Numérotation du verset Os. 8,6 

Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum
et non est Deus,
quoniam in aranearum tela3 erit vitulus Samarie.
3 tela] telas Weber
Numérotation du verset Os. 8,7 

Quia ventum seminabunt
et
turbinem metent
culmus stans non est in eis,
germen non faciet farinam
quod et si4 fecerit, alieni comedent eam.
4 et si] inv. Weber
Numérotation du verset Os. 8,8 

Devoratus est Israel,
nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
Numérotation du verset Os. 8,9 

Quia ipsi ascenderunt ad Assur,
onager solitarius
sibi Ephraim munera
dederunt amatoribus.
Numérotation du verset Os. 8,10 

Sed et cum mercede conduxerunt5 nationes,
5 conduxerunt] conduxerint Weber
nunc congregabo eos
et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
Numérotation du verset Os. 8,11 

Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum,
facte sunt are eius6 in delictum.
6 are eius] ei are Weber
Numérotation du verset Os. 8,12 

Scribam ei multiplices leges meas
que velut aliene computate sunt.
Numérotation du verset Os. 8,13 

Hostias offerent7,
7 offerent] affer affer Weber
immolabunt carnes et comedent et8 Dominus non suscipiet eas, nunc
8 et] om. Weber
recordabitur
iniquitatis eorum
et visitabit
peccata eorum,
ipsi in Egyptum convertentur.
Numérotation du verset Os. 8,14 

Et oblitus est Israel
factoris sui et edificavit delubra,
et Iudas urbes munitas multiplicavit9, et mittam ignem in civitates eius et devorabit edes illius.
9 urbes munitas – multiplicavit] inv. Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset Os. 8,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 88ra
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 88r b
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 88va
Numérotation du verset Os. 8,1 
marg.| {4.1753} In gutture tuo : Post declarationem divine iustitie et misericordie, hic consequenter ponitur promulgatio utriusque et primo iusticie, secundo misericordie. cap. 14. Prima in duas : quia primo ponitur iusticie Dei promulgatio, secundo populi increpatio ca. se. Prima in tres : quia primo proclamatur Dei iustitia contra Iudam, secundo, contra Israel, ibi: Me inuocabunt tertio, iterum contra Iudam, ibi: Et Iudas. Circa primum dicitur prophete a Domino.
marg.| £ .1. % In gutture tuo sit tuba, id est clama alte ad modum sonitus tube, et quid debeat clamare subditur.
marg.| £ .2. % Quasi aquila, id est Nabuchodonosor rapax ad modum aquile : propter quod aquila vocatur Ez. 17.a. Aquila una grandis, etc.
marg.| £ .3. % Super domum Domini, id est cito veniet ad destruendum domum Domini in Hierusalem, quod fuit impletum tempore Sedechie. 4Rg. ulti. Et subditur causa.
marg.| £ .4. % Pro eo quod transgressi sunt fedus meum : Iuramento nominis mei firmatum. Sedechias enim de consilio seniorum et sacerdotum {4.1754} rupit iuramentum quod fecerat, Nabuchodonosor deserviendo sibi fideliter sub tributo. 2Par. ult. c.
marg.| £ .5. % Et legem meam prevaricati sunt : Faciendo multipliciter contra legem Domini, datam in monte Sinai. Potest etiam ista pars exponi de destructione templi per exercitum Romanorum, eo quod aquila est signum Romani Imperii. Pro eo quod transgressi sunt fedus meum, occidendo Christum qui missus erat ad federandum inter Deum et populum. Et legem meam prevaricati sunt, irritantes mandata Domini propter suas traditiones, secundum quod improperat eis Christus, Mt. 15.
marg.| £ .6. % Et invocabunt Deus : Hic consequenter promulgatur divina iustitia contra Israel, cum dicitur. Me invocabunt Deus meus. Artati ab Assyriis.
marg.| £ .7. % Cognovimus te Israel, id est nos qui sumus populus tuus Israel. Et subintelligendum est, quod hec vocatio erit frustra. Et subditur causa.
marg.| £ .8. % Proiecit Israel bonum, id est cultum Dei pro cultu vitulorum.
marg.| £ .9. % Inimicus persequetur eum : Usque ad captionem et captivationem.
Numérotation du verset Os. 8,1 
marg.| {4.1755} £ .1. % Ipsi regnaverunt : Scilicet reges Israel.
marg.| £ .2. % Et non ex me : Quia ex divina ordinatione regnum decem tribuum erat datum David et filiis eius in sempiternum. Sed contra hoc videtur quod dicitur. 3Rg.. 11.f. ipsi Ieroboam. Hec dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi. x. tribus. Dicendum quod hoc fuit indirecte et quasi per accidens, scilicet ad puniendum malum Salomonis ad quod declinavit in senectute : et sic permisit Roboam respondere dura populo, ex qua responsione. x. tribus fuerunt ab eo divise, et sic istud contigit ex promissione divina : et non proprie ex ordinatione divina que respicit aliquid secundum se et absolute : ideo subditur.
marg.| £ .3. % Principes extiterunt, et non cognovi, id est non approbavi scilicet malitiam populi se a regno David segregantis, et per hoc regem sibi statuentis propria voluntate, et non de mandato Domini.
marg.| {4.1756} £ .4. % Aurum suum et argentum etc. Scilicet vitulos aureos.
marg.| £ .5. % Ut interirent : Hec enim idololatria fuit interitus sui causa.
marg.| £ .6. % Proiectus est vitulus, id est vituli, quia duo fuerunt accipiendo singulare pro plurali.
marg.| £ .7. % Usquequo non poterunt emundari : Scilicet filii Israel ab hoc delicto quasi dicat nunquam usque ad eorum captivationem.
marg.| £ .8. % Quia ex Israel, et ipse est, id est ipse vitulus est de auro et argento regni Israel.
marg.| £ .9. % Artifex fecit illum : Ex quo patet, quod non est Deus, qui non est factus sed factor omnium.
marg.| £.10.% Quoniam in Aranearum telas erit vitulus : Proiectus in loco vili. In Hebreo habetur. Quasi hastile erit, id est dissipatus in frustra, sicut ligna que ponuntur in ignem. Ex quo videtur, quod isti vituli erant tantum aurei exterius et lignei interius, et sic subtracto auro per Assyrios ignis factus fuit de ligno.
marg.| £.11.% Quia ventum, id est opera inania.
Numérotation du verset Os. 8,1 
marg.| {4.1757} £ .1. % Et turbinem metent, id est in captivitatem ibunt.
marg.| £ .2. % Culmus stans non est in eo, etc., id est si contingat eis aliqua apparentia prosperitatis, non tamen veniet ad effectum, et si veniat ab adversariis rapietur.
marg.| £ .3. % Nunc factus est in nationibus, id est cito ducetur in Assyrios captivus : Loquitur enim de futuro per modum preteriti, propter certitudinem prophetie.
marg.| £ .4. % Quasi vas immundum, id est ibi viliter tractabitur.
marg.| £ .5. % Quia ipsi ascenderunt ad Assur, id est ibi in captivitate cito ducentur. Et subditur causa.
marg.| £ .6. % Onager solitarius sibi Ephraim Onagri discurrentes per deserta attrahunt ventum ad sui refrigerium, secundum quod dicitur Ier. 14.a. Onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi Dracones. {4.1758} Sic isti discurrebant ad diversa loca Gentilium ad attrahendum sibi idololatrias eorum, et in hoc delectabantur : ideo subditur.
marg.| £ .7. % Munera dederunt amatoribus, id est idolorum sacerdotibus. Et ad idem pertinet quod subditur. Sed et cum mercede, etc. Et subditur pena.
marg.| £ .8. % Nunc congregabo eos, id est modico tempore tenebo in terra sua congregatos.
marg.| £ .9. % Et quiescent paulisper ab onere regis : Scilicet Assyriorum, in cuius regno opprimentur dura servitute, quasi diceret. Cito sunt de terra sua dispergendi et in servitutem deducendi. Et subditur causa.
marg.| £.10.% Quia multiplicavit Ephraim altaria : Scilicet idolorum.
marg.| £.11.% Scribam eis multiplices leges meas : Per prophetas eis rememorandas.
marg.| £.12.% Que velut aliene computate sunt : Ab eis eas transgrediendo. {4.1759} Secundum aliquos istud legitur interrogative. Scribam eis multiplices leges meas, addendo precepta preceptis, quasi diceret, Non, eo quod hoc esset frustra, unde subditur. Que velut aliene computate sunt.
Numérotation du verset Os. 8,1 
marg.| £ .1. % Hostias offerent, immolabunt carnes : Circa hoc sciendum, quod decem tribus licet colerent idola. tamen cum hoc colebant Dominum propter quod dixit eis Helias. 3Rg. 18.d. Usquequo claudicatis in duas partes. Nunc colendo Baal nunc Dominum : sed talis cultus non est Deo acceptus : ideo subditur : Et Dominus non suscipiet eas. Et subditur punitionis acceleratio, cum dicitur.
prol.| £ .2. % {4.1760} Nunc recordabitur iniquitates eorum : penam debitam inferendo.
marg.| £ .3. % Ipsi in Egyptum convertentur, id est in servitutem duram et vilem, sicut fuerunt in Egypto.
marg.| £ .4. % Et oblitus est, etc. Repetitio est cause punitionis dicte.
marg.| £ .5. % Et Iudas : Hic revertitur propheta ad declarandum divinam iusticiam contra Iudam di. Et Iudas multiplicavit urbes munitas. Decem enim tribus in captivitatem ductis, due tribus que remanserant fortificaverunt terram suam fortalitiis, ut habetur. 4Rg.. Et quia tempore Sedechie nimis confidebant de illis et parum de Deo, ideo puniti sunt iusto Dei iudicio, propter quod subditur.
marg.| £ .6. % Et mittam etc. quod fuit adimpletum per exercitum Chaldeorum
Numérotation du verset Os. 8,moraliter 
marg.| {4.1753} £ .1. % In gutture tuo : Verbum est Domini ad Osee prophetam ut fortiter et constanter denuntiet adventum regis Babylonis ad destruendum domum Domini in Hierusalem. Moraliter per Osee significatur predicator veritatis, qui constanter predicare debet instantiam demonis ad destruendum domum Dei que est ecclesia, quod notatur cum dicitur.
marg.| £ .2. % Quasi aquila, etc. Per aquilam enim que est avis rapax et {4.1754} acuti visus, significatur ipse diabolus, qui viget acumine intellectus, et ecclesie filios nititur rapere, et sic ecclesiam dissipare. Et subditur duplex causa, quare sic permittitur agere mala. Prima ponitur cum dicitur.
marg.| £ .4. % Pro eo quod transgressi sunt fedus : Id fedus per nomen meum firmatum. Secundum sensum litteralem Sedechias rex Iuda per nomen Domini iuraverat servire fideliter Nabuchodonosor regi : illud tamen iuramentum rupit de consilio senum et sacerdotum, {4.1755} ut habetur. 2Par. ulti. et hec fuit una causa destructionis templi et mortis Sedechie et consulentium sibi dictam ruptionem. Et nunc in pluribus locis nimis faciliter, ut videtur dispensatio fit in fractione iuramentorum : propter quod timendum est ne contingat simile malum. Secunda causa quare {4.1756} diabolus permittitur ecclesie filios molestare, est indebita promotio, que notatur cum dicitur.
Numérotation du verset Os. 8,moraliter 
marg.| £ .1. % Ipsi regnaverunt : Frequenter enim in ecclesia promoventur ad dignitates indigni. Et subditur unus modus cum dicitur.
marg.| £ .4. % Argentum suum et aurum suum fecerunt, id est pastores Simoniace promotos, unde dicitur Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Os. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 22/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=40&chapitre=40_8)

Notes :