string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr41.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Ioel. 1,1 

Verbum Domini
quod factum est
ad Ioel
filium Phatuel
Numérotation du verset Ioel. 1,2 

Audite hec1 senes
1 hec] hoc Weber
et auribus percipite omnes habitatores terre si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum ?
Numérotation du verset Ioel. 1,3 

Super hoc filiis vestris
narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi altere.
Numérotation du verset Ioel. 1,4 

Residuum eruce
comedit locusta
et residuum locuste comedit bruchus
et residuum bruchi comedit rubigo.
Numérotation du verset Ioel. 1,5 

Expergescimini ebrii
et flete et ululate
omnes qui bibitis vinum in dulcedine
quoniam periit
ab ore vestro.
Numérotation du verset Ioel. 1,6 

Gens enim ascendet2 super terram meam, fortis
2 ascendet] ascendit Weber
et innumerabilis
dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis.
Numérotation du verset Ioel. 1,7 

Posuit
vineam meam
in desertum et ficum meam decorticavit.
Nudans spoliavit eam
et proiecit,
albi facti sunt rami eius.
Numérotation du verset Ioel. 1,8 

Plange
quasi virgo
accincta sacco
super virum pubertatis tue3.
3 tue] sue Weber
Numérotation du verset Ioel. 1,9 

Periit
sacrificium
et libatio
de domo Domini
et4 luxerunt
4 et] om. Weber
sacerdotes
ministri
Domini.
Numérotation du verset Ioel. 1,10 

Depopulata est regio
luxit humus
quoniam devastatum est triticum. Confusum est
vinum
elanguit
oleum.
Numérotation du verset Ioel. 1,11 

Confusi sunt
agricole
ululaverunt vinitores super frumento et ordeo
quia periit messis agri.
Numérotation du verset Ioel. 1,12 

Vinea
confusa est
et ficus elanguit
Malogranatum
et palma
et malum
et omnia ligna agri aruerunt
quia confusum est gaudium
a filiis hominum.
Numérotation du verset Ioel. 1,13 

Accingite vos
et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris
ingredimini
cubate in sacco ministri Dei mei
quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
Numérotation du verset Ioel. 1,14 

Sanctificate ieiunium
vocate cetum
congregate senes
et5 omnes habitatores terre
5 et] om. Weber
in domum Dei vestri
et clamate ad Dominum :
Numérotation du verset Ioel. 1,15 

A A A
diei
quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet.
Numérotation du verset Ioel. 1,16 

Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt
de domo Dei
vestri6
6 vestri] nostri Weber
letitia et exultatio ?
Numérotation du verset Ioel. 1,17 

Computruerunt iumenta in stercore suo
demolita sunt
horrea
dissipate sunt apothece
quoniam confusum est triticum.
Numérotation du verset Ioel. 1,18 

Quid ingemuit
animal ?
Mugierunt greges armenti
quia non est pascua eis
sed et greges pecorum disperierunt.
Numérotation du verset Ioel. 1,19 

Ad te clamabo Domine7
7 clamabo domine] inv. Weber
quia ignis comedit
speciosa deserti
et flamma succendit omnia ligna regionis
Numérotation du verset Ioel. 1,20 

sed et bestie agri
quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te
quoniam exsiccati sunt fontes aquarum
et ignis
devoravit speciosa deserti.

Capitulum 1

Numérotation du verset Ioel. 1,1 
marg.| {4.1903} Verbum Domini : Hic in principio Ioelis prophete, duo sunt premittenda. Primum est, quibus prophetaverit : et dicit hic Hieronymus in primo prologo super hunc prophetam quod prophetavit ad tribum Iuda et Hierusalem, et nullam omnino fecit de decem tribubus mentionem. Sed ipse in epistola ad Paulinum de studio sacre scripture, seu de omnibus divine scripture libris, dicit contrarium, sic dicens : Ioel filius Phatuel describit terram duodecim tribuum eruca, brucho, locusta, rubigine vastante consumptam : propter quod de eius dicto salva sua reverentia parum videtur tenendum in proposito. Rabbi Salomon vero dicit, quod prophetavit non solum contra duas tribus, sed etiam contra alias decem, dicens quod hec sterilitas terre ex dicta corrosione fuit in diebus Ioram filii Achab, de quo habetur 4Rg. et quod ex hoc fames fuit in Iudea generaliter per septem annos, sicut denuntiavit Eliseus mulieri, cuius filium suscitaverat. 4Rg. 8.a. Propter quod illa mulier cum filio suo ivit ad peregrinandum extra terram duodecim tribuum, scilicet in terram Philisthinorum, ut ibidem habetur : Erat etiam ipsa de decem tribubus propter quod in suo reditu accessit ad regem Israel petens agros suos sibi restitui, qui in eius absentia tanto tempore fuerant ab aliis occupati ut ibidem dicitur. Et sic patet quod illa fames non solum fuit in terra duarum tribuum, sed etiam decem : propter quod aliqui expositores catholici sequuntur hanc sententiam quam etiam intendo prosequi. Secundum est, quo tempore prophetavit : De quo dicit Hieronymus in secundo prologo, quod prophetavit iisdem temporibus quibus et Osee, scilicet temporibus Ozie, Ioathan, Achab et Ezechie regum Iuda : et secundum hoc dictum prophetavit post sterilitatem dictam, quia Ozias incepit regnare per plures annos post mortem Ioram regis Israel, ut patet ex 4Rg. et secundum hoc dictum Ioel non prophetavit de vastatione terre {4.1904} causata ab eruca et brucho, etc. sed solum de vastatione per illam figurata, que facta fuit postea per quatuor regna, ut plenius infra eodem capitulo apparebit. Rabbi Salomon vero dicit, quod prophetavit tempore Ioram regis Israel. ita quod sicut Eliseus prenuntiavit famem futuram, ita iste expressit modum veniendi, scilicet per corrosionem eruce, bruchi, etc. Et quia hic modus dicendi mihi videtur probabilior, intendo eum sequi, tamen sine preiudicio alterius. His igitur premissis ad litteram accedamus, que in duas partes dividitur, scilicet in proemium et tractatum, qui incipit ibi : Residuum. In prologo vero propheta primo notificatur ex nomine, cum dicitur.
marg.| £ .1. % Verbum Domini quod factum est ad Ioel : et ex genere cum dicitur.
marg.| £ .2. % Filium Phatuel : et fuit iste propheta sicut et filius, secundum regulam Hebreorum quam posui in principio Osee. Secundo audientium attentio excitatur, cum dicitur.
marg.| £ .3. % Audite : Primo eos alloquitur eo quod sunt maioris reverentie et intelligentie, et alios consequenter, cum dicitur.
marg.| £ .4. % Et auribus percipite : scilicet quod postea ponitur in tractatu : In diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum. quasi dicat non, quia ibi accipitur si pro non. Sed contra hoc videtur quod dicitur Ex. 10. de locustis inductis super terram Egypti. Et sederunt in universis finibus eorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant nec postea future sunt. Ad hoc respondet Rabbi Salomon dicens : quod licet locuste fuerint plures et maiores quam iste, tamen quatuor plage hic posite, scilicet de eruca, brucho, locusta et rubigine simul sumpte fuerunt maiores, et sic intelligendum est dictum prophete, quod quatuor tales pestes simili modo sibi succedentes non fuerant temporibus preteritis.
marg.| £ .5. % Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, etc. quia hec prophetia est memoriter tenenda, et per successiones generationum recolenda, et hoc videmus impletum non solum in Iudeis, sed etiam in Christianis.
Numérotation du verset Ioel. 1,1 
marg.| {4.1905} £ .1. % Residuum : Hic incipit tractatus in quo propheta primo predicit desolatoria. Secundo denuntiat consolatoria, ibi : Nunc ergo. circa medium secundi cap. Circa primam partem considerandum quod de istis quatuor plagis eruca, brucho, locusta, et rubigine dicunt expositores nostri communiter, quod non fuit res gesta, quia quartus liber Regum, et secundus Paralip. nullam de hoc faciunt mentionem, sed est tantum parabola, sicut cum dicitur Idc. ix.b. Dixerunt ligna ab rhamnum, etc. quia nunquam fuit in rerum natura, sed per ligna parabolice intelliguntur habitatores Sichem, per Rhamnum vero Abimelech. Sic in proposito per ista quatuor nomina hic posita, scilicet eruca, etc. intelliguntur parabolice quatuor regna sibi succedentia que Iudeam corroserunt et vastaverunt, scilicet Assyriorum, Chaldeorum, Grecorum et Romanorum. Regnum vero Persarum et Medorum sic non legitur Iudeam vastasse, immo plures reges fuerunt Iudeis benevoli : ut Cyrus, Darius, Artaxerxes, et Assuerus. Rabbi Salomon vero econtrario dicit. quod est tantum res gesta ita quod terre nascentia Iudee sic fuerunt quater successive vastata : et ex hoc secuta est fames quam predixerat Eliseus durans septem annis, et ex hoc videtur quod iste quatuor pestes non fuerunt in eodem anno, sed in diversis aliter non videtur quod fames tamdiu duraret pro sterilitate unius anni. Quod autem postea subditur : Gens enim ascendet. quasi exponens parabolam propositam de eruca, brucho, etc. dicit quod eruca et bruchus et locusta hic metaphorice dicuntur gens sortis, eo quod destruxerant terram ad modum exercitus transeuntis : et sic exponit illa que sequuntur consimiliter de Gentibus et populis terram vastaturis : Sed utrumque dictum videtur deficere. Primum, quia fit hic ita expressa mentio de istis corrosionibus terrenascentium per erucam, bruchum, etc. et de fame inde sequente, quod nullo modo videtur esse tantum parabola : Nec valet argumentum inductum, quia 4Rg. Eliseus prenuntiavit hanc sterilitatem : licet non exprimat causam quam exprimit Ioel propheta : sicut Ozia rege thurificante {4.1906} factus fuit terremotus magnus in Hierusalem : cuius mentionem non facit. 4Rg. sed solum de plaga lepre inflicta Ozie : Sed terremotus exprimitur Amos. 1. et Za. 14. Similiter secundum dictum, quia ita fit expressa mentio de Gentibus terram invasuris, quod nullo modo videtur per hoc propheta significare parabolice corrosionem terre per erucam et bruchum, etc. quia licet homines parabolice nominibus animalium designantur, sicut vir constans dicitur leo, rapax lupus et huiusmodi : tamen non sic invenitur econverso in scriptura, scilicet bruta nominibus hominum vel Gentium designari, propter quod salvo meliori iudicio videtur mihi quod cum dicitur hic : Residuum eruce, etc., id est simul parabola et res gesta, sicut Ier. 27. dicitur quod portavit catenas ligneas in collo suo, et sic fecit secundum rei veritatem et rem gestam : Per hoc tamen designatur incatenatio populi in captivitatem ducendi, sicut fuit postea impletum tempore Sedechie. Sic in proposito secundum rem gestam fuerunt quatuor destructiones terrenascentium per erucam, bruchum, etc. Et per hoc significabantur vastationes maiores future per quatuor regna predicta. Igitur secundum hanc sententiam residuum huius capituli dividitur in duas partes, quia primo propheta predicit vastationem, secundo, inducit ad lamentationem, ibi : Plange. Prima in duas : quia primo ponitur figura. secundo, res figurata, ibi : Gens enim. Figura enim fuit quadruplex corrosio terrenascentium, ut dictum est, que fuit res in se et figura futuri, et quantum ad hoc dicitur : Residuum eruce. Est autem eruca proprie vermis nascens in oleribus.
marg.| £ .2. % Comedit locusta : Differunt autem locusta et bruchus sicut perfectum et imperfectum in eadem specie. Fetus enim locuste antequam habeat alas vocatur bruchus : sed quando est alatus, tunc dicitur locusta.
marg.| £ .3. % Et residuum bruchi comedit rubigo, etc. Est autem rubigo vitium segetum, quando vento urente percusse non faciunt granum : et si faciunt est vanum.
marg.| £ .4. % Expergiscimini ebrii, id est advertite et considerate imminens vobis malum.
marg.| £ .1. % {4.1907} Flete : Quia deficiet vobis vinum, in quo delectabamini ex vinearum corrosione.
marg.| £ .2. % Gens enim : Hic consequenter ponitur res figurata, scilicet vastatio Iudee per quatuor regna supradicta, cum dicitur. Gens enim ascendet, id est ascendit : Et loquitur de futuro per modum presentis propter certitudinem prophetie.
marg.| £ .3. % Super terram meam, id est super Iudeam, que specialiter dicitur terra Domini, eo quod ibi vigebat cultus eius.
marg.| £ .4. % Fortis et innumerabilis : Talis enim fuit gens Assyriorum Chaldeorum, Grecorum, et Romanorum, ut patet ex gestis eorum.
marg.| £ .5. % Dentes : in hoc designatur crudelitas eorum.
marg.| £ .6. % Posuit vineam : isti enim exercitus in Iudea vineas exciderunt, et arbores {4.1908} fructiferas, et eas pro parte dolaverunt ad faciendum machinamenta et alia exercitibus necessaria. Vel aliter potest dici, quod hic accipitur vinea Domini pro populo Israel secundum illud Is. v.d. Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, quam domum isti exercitus spoliaverunt bonis, et afflixerunt in personis.
marg.| £ .7. % Plange quasi : Hic consequenter propheta inducit populum ad lamentationem, et primo pro vastatione prima, secundo pro secunda : in principio capituli sequentis. Prima in duas : quia primo inducit ad fletum populum generaliter, secundo sacerdotes specialiter, ibi, Accingite vos. Circa primum dicit : Plange quasi virgo. Virgo enim desponsata si moriatur eius sponsus antequam fruatur eius amplexibus habet materiam magni luctus, ideo ponitur hic pro exemplo ad designandum magnitudinem luctus imminentis, ideo subditur.
marg.| £ .1. % {4.1909} Periit sacrificium : de animalibus et terrenascentibus aridis. Licet enim de terrenascentibus aridis proprie diceretur fieri oblatio, tamen hic vocatur sacrificium large loquendo.
marg.| £ .2. % Et libatio : de liquidis ut vino et oleo.
marg.| £ .3. % De domo Domini : quia propter corrosionem terrenascentium non habebantur unde talia possent fieri.
marg.| £ .4. % Et luxerunt : propter defectum divini cultus, et etiam sui victus qui erat de decimis et oblationibus. £ .5. %  Depopulata carens habitatoribus.
marg.| £ .6. % Luxit humus : privata fructibus : Sicut econtrario dicitur ridere metaphorice quando plena est fructibus.
marg.| {4.1910} £ .7. % Quoniam devastatum est : per quatuor plagas supradictas.
marg.| £ .8. % Confusi sunt : frustrati spe sui laboris.
marg.| £ .9. % Ululaverunt vinitores : sicut econtrario solent cantare in abundantia vindemie : Et ex hoc patet littera sequens.
marg.| £.10.% Accingite : Hic consequenter inducit sacerdotes specialiter ad lamentum dicens : Accingite vos. scilicet ciliciis in signum humiliationis coram Deo : Et subditur causa.
marg.| £.11.% Quoniam interiit : et exponatur ut supra.
marg.| £.12.% Sanctificate, id est disponite vos ad devote abstinendum.
marg.| £.13.% Vocate cetum : Ut ex precibus multorum impetretur divina clementia. ideo subditur.
marg.| £ .1. % {4.1911} Et clamate ad Dominum A, a, a : In Hebreo est una dictio et sonat sic, aha, et est interiectio dolentis.
marg.| £ .2. % Quia prope, id est dies sue vindicte inferende, et ideo monebat propheta ad Dominum clamare, ut saltem temperaretur rigor sue iustitie.
marg.| £ .3. % Et quasi vastitas a potente veniet : scilicet a Deo, cuius vindicatio impediri non potest, nisi per suam clementiam.
marg.| £ .4. % Numquid, etc. Alimenta perierunt, id est cito perient.
marg.| £ .5. % De domo Dei vestri letitia et exultatio : quia Levite non cantabant cantica letitie, sed magis lamentationis pro miseria terre.
marg.| £ .6. % Computruerunt iumenta in stercore suo : quia propter sterilitatem terre non habebantur stramenta ad sufficiendum eis.
marg.| £ .7. % {4.1912} Demolita sunt horrea, id est contenta in horreis.
marg.| £ .8. % Dissipate sunt, id est consumpta sunt que erant reposita pro victu.
marg.| £ .9. % Quid ingemuit animal : Respondet.
marg.| £.10.%  Quia non est pascua etc. Omnia enim virentia fuerunt corrosa. Ideo exclamat propheta dicens.
marg.| £.11.% Ad te clamabo, etc. in oratione pro sublevatione nostre miserie.
marg.| £.12.% Quia ignis, etc. Ignem autem et ignis flammam vocat ventum urentem segetes rubiginantem, et etiam erucam, bruchum et locustam que ex sua corrosione ita reddebant vegetabilia arida, ac si cucurrissent ibi ignis et flamma.
marg.| £.13.%  Sed et, scilicet sylvestres.
marg.| £.14.%  Quasi area, id est desiderans.
marg.| £.15.% Suspexerunt ad te : pre sitis lassitudine, ideo sequitur.
marg.| £.16.% Quoniam exiccati sunt fontes aquarum : Ex vehementia venti urentis siccitatem causantis.
Numérotation du verset Ioel. 1,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.1903} Verbum Domini quod factum est : Sequitur.
Numérotation du verset Ioel. 1,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.1905} Residuum, etc. Per ista quatuor corrodentia terre nascentia in regno Iudee significantur mystice quatuor vastantia viriditatem virtutum in regno anime, que sunt delectatio mala in appetitu, consensus in opus peccati, operis consummatio, et sequens {4.1906} consuetudo, ideo subditur.
marg.| £ .4. % Expergiscimini ebrii : Quia sicut somnus tenet sensus ligatos, ita ebrietas rationem : sic consuetudo prava tenet hominem in peccato ligatum propter malum habitum inclinantem. Ideo subditur.
Numérotation du verset Ioel. 1,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.1907} Flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine : Per vini potationem que maxime decipit, intelligitur usus indebitus aliorum delectabilium carnis et mundi.
marg.| † Quoniam periit ab ore vestro, id est licet ad horam delectent, tamen in perpetuum cruciant.
marg.| £ .2. % Gens, id est multitudo spirituum malignorum, que dicitur gens, eo quod Gentiles eos antiquitus in idolis colebant.
marg.| £ .4. % Fortis : Iob 41.d. Non est potestas super terram que ei comparetur.
marg.| † Innumerabilis : quia multitudo demonum est valde magna, dicitur {4.1908} enim Mar c. 5.a. quod in uno homine erat legio demonum.
marg.| £ .5. % Dentes eius : per quod significatur crudelitas demonum.
marg.| £ .6. % Posuit vineam : Per vineam significatur ecclesia quo ad clerum, et religionis status per ficum, eo quod dulcedo devotionis esse debet in religiosis.
marg.| † Nudans spoliavit, etc. videlicet bonis gratuitis.
marg.| † Albi facti sunt, etc. vulnerati in naturalibus, quantum ad malos clericos et religiosos. ideo subditur.
marg.| £ .7. % Plange quasi virgo, etc., id est privata amplexibus sponsi tui Iesu Christi.
Numérotation du verset Ioel. 1,moraliter 
marg.| {4.1909} £ .1. % Periit sacrificium etc. Per sacrificium intelligitur corpus Domini, per libationem, sanguis, que quantum ad malos sacerdotes qui indigne celebrant, et iudicium sibi manducant et bibunt, perit : ideo subditur.
marg.| £ .4. % Et luxerunt, id est deberent lugere.
marg.| £ .5. %  Depopulata : Quia licet multi sunt de ecclesia numero, pauci tamen respective merito.
marg.| £ .7. % Quoniam devastatum est triticum, id est ecclesie debitum nutrimentum propter bone predicationis defectum.
marg.| £ .7. %  Confusum est etc. quia vinum caritative correctionis et oleum pietatis multum deficiunt in pluribus ecclesie prelatis, ideo subditur.
marg.| £ .8. %  Confusi agricole, id est predicatores, doctores et sacramenta ministrantes. † Quia periit etc., scilicet bonorum operum propter eorum defectum in vita pariter et doctrina, ideo {4.1910} subditur. † Vinea, id est ecclesia. † Et ficus, id est devotio religionis evanuit.
marg.| † Malogranatum : Per istas arbores significantur persone diverse in bono diminute ideo concluditur.
marg.| † Confusum est gaudium : Hic inducuntur ecclesie ministri ad emendationem vite per opera penitentie, cum dicitur.
marg.| £.10.% Accingite : ut sitis aliis exemplum boni, sicut fuistis occasio mali.
marg.| £.11.% Quoniam interiit, id est eucharistie debita consecratio per indevotionem vestram.
marg.| £.12.% Sanctificate ieiunium : Per intentionem rectam ad Deum, et non sicut hypocrite, Qui exterminant facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. ut dicitur Mt. 6.
marg.| £.13.% Vocate cetum, id est congregate subditos vestros in caritate.
Numérotation du verset Ioel. 1,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.1911} Et clamate, etc. per devotam orationem.
marg.| £ .2. %  Quia prope est, id est dies mortis, in qua venit Dominus ad particulare iudicium morientis.
marg.| £ .4. %  Numquid non, scilicet sacre scripture et eucharistie perceptione. quasi dicat Sic. Nam in ecclesia primitiva fideles communicabant quotidie, nunc autem vix semel in anno.
marg.| £ .6. % Computruerunt : Greg. Iumenta in suo stercore putrescere, est carnales homines in fetore luxurie vitam finire.
marg.| £ .7. % Demolita, id est doctores et predicatores per malam vitam, in quibus tamen debent reponi victualia fidelium verbo et exemplo, ideo sequitur.
marg.| £ .9. %  Quid ingemuit, id est simplices fideles quare passi {4.1912} sunt detrimentum boni ? Et subditur responsio.
marg.| £.10.%  Quia non : exemplum bonum vite et doctrine a superioribus suis, propter quod propheta recurrit ad Dominum, dicens :
marg.| £.11.% Ad te clamabo domine : Et subditur causa, cum dicitur.
marg.| £.12.% Quia ignis : scilicet avaritie et lascivie.
marg.| † Comedit speciosa : scilicet ecclesie, qui sunt clerici et religiosi : et per consequens alios : ideo subditur.
marg.| † Et flamma : Et quoniam hoc malum provenit a maioribus, ideo sequitur. £.16.%  Quoniam exiccati, id est prelati, doctores et predicatores qui per indevotionem sunt exiccati, et sic non intendunt fidelium saluti.
Numérotation du verset Ioel. 1,additio Burgensis 1. 
prol.| {4.1911} In capitulo 1. Ioel ubi dicitur in Postilla « Primum est quibus prophete », etc.
prol.| Verba Hieronymi in hoc prologo posita sane intellecta non contrariantur verbis suis in epistola ad Paulinum, prout Postillator estimare videtur. Pro quo sciendum quod secundum quod ponit Hie. in hoc prologo tempora in quibus {4.1912} prophetavit Ioel eadem sunt temporibus in quibus Oseas prophetavit, scilicet in diebus. Osee, Ionathan et Achaz, etc. Sed Oseas sepe nominat Ephraim et Samariam, ad designandum quod ibi loquitur de x. tribubus, quarum civitas metropolis erat Samaria, et primus rex, scilicet Ieroboam fuit de tribu Ephraim : et quandoque nominat Iudam et Hierusalem ut designet quod {4.1913} ibi loquitur de duabus tribubus. Sed propheta iste Ioel licet ista que prophetavit presertim de eruca et brucho, etc. in tota terra Israel, scilicet duodecim tribuum contigisse intelligantur. nunquam tamen in sua prophetia fecit mentionem de decem tribubus, scilicet nominando Ephraim vel Samariam, sicut Oseas : sed solum Iudam, Sion et Hierusalem : ut patet currenti per totam suam prophetiam, et ideo cum dicit Hieronymus in prologo super hunc prophetam quod ad tribum Iuda et Hierusalem prophetavit : nullam omnino faciens de decem tribubus mentionem, intelligendum est quod in tota sua prophetia non nominavit Ephraim nec Samariam nec aliquid huiusmodi ad x. tribus tantum pertinens. Quod autem dicit in epistola ad Paulinum quod Ioel describit terram 12 tribuum eruca brucho, etc. vastatam et consumptam intelligendum est, quod hec vastatio ad totam terram duodecim tribuum se extendit, licet non nominasset Samariam et Ephraim et huiusmodi. Quod autem ista contigissent etiam in terra x. tribuum satis patet ex eo quod allegatur in postilla ex historia 4Rg. unde quod postillator concludit, quod de dictis Hieronymi parum videtur tenendum in proposito, manifestum est minus rationabiliter esse dictum.
Numérotation du verset Ioel. 1,additio Burgensis 2. 
prol.| In eodem capitulo ubi dicitur in postilla : Similiter secundum dictum.
prol.| Secundum dictum seu secunda expositio non videtur rationabiliter improbari a Postillatore. Nam bruta animalia inveniuntur in sacra scriptura designari nominibus hominum, presertim sub nominibus collectivis, propter certas eorum actiones seu proprietates quibus hominibus assimilantur, ut cum dicitur Prv. 30.d. Formice populus infirmus. Lepusculus plebs invalida : ideo cum dicitur : Hic Gens enim ascendet super terram meam. Similiter populus fortis et huiusmodi bene potest intelligi de locusta que ascendit ordinate sicut acies in bello. unde Prv. ubi supra. Locusta regem non habet, sed egreditur per turmas. Facit etiam pro ista expositione secunda, quia in multis locis loquendo propheta de ista gente populo vel exercitu, adiungit hoc adverbium similitudinis, scilicet quasi, ut cum dicitur : Quasi aspectus equorum aspectus eorum, et quasi equites sic currunt. Manifestum est autem, quod in exercitibus Chaldeorum, Assyriorum et huiusmodi, veri equi erant, et {4.1914} veri equites, et sic non debebant nominari per similitudinem, sed per essentiam et realitatem. Similiter quod dicit velut populus fortis preparatus ad prelium, et quasi fortes current, et quasi bellatores ascendent murum, et multa similia que hic ponuntur magis proprie dicerentur sine similitudine, posset enim dicere de populo Chaldeorum, Grecorum et huiusmodi tempore sui Dominii, quod erat populus fortis preparatus ad prelium, et quod erant viri bellatores et huiusmodi. Unde hec secunda expositio videtur planior quantum ad sensum litteralem. Si autem queratur sensus figurativus, quod tamen non est presentis speculationis, per erucam notatur libido, per locustam inanis gloria, per bruchum ingluvies ventris, per rubiginem ira : prout habetur in gloss. ubi multa alia figurativa circa hec traduntur.
Numérotation du verset Ioel. 1,replica Doering 
prol.| In primo capitulo Ioel Postilla inquirens quibus Ioel prophetaverit : ostendit beatum Hieronymum varie loqui in prologo huius prophetie, et ad Paulinum de omnibus sacre scripture libris, per consequens eius dicta declinat. Sed Bur. salvans beatum Hieronymum a contradictione et bene. dicit quedam que non videntur vera. Dicit namque quod de regno decem tribuum nulla fiat specialis mentio in tota prophetia Ioel, cuius falsitas videri potest. Nam sicut regnum decem tribuum designatur per Ephraim et Samariam, ita etiam in libris Regum tertio et quarto et Paralipomenon secundo, decem tribus significantur per regnum Israel, quia post recessum decem tribuum a regno Roboam, semper regnum Israel in Scriptura est distinctum contra regnum Iuda. Nunc autem in tertio caitulo Ioel distincte loquitur de utroque dicens : Cum convertero captivitatem Iuda et Israel, et infra. Vocat Deus hereditatem suam Israel. Et capitulo ultimo Ioelis distinguit inter illa duo regna dicens : Dominus de Sion rugiet, et de Hierusalem dabit vocem suam ; et Dominus spes populi et fortitudo Israel, etc. Patet igitur, quod per falsum nititur defendere beatum Hieronymum qui non indiget sua defensione, quia postilla beatum Hieronymum non improbat, sed declinat : et non immoratur, nec curat propter rationes quas ponit de vidua in Israel, etc. que vide in postilla. Nec ponderanda est replicatio Burgensis contra postillam quia dicit de metaphoris quibus homines significantur per bestias et econverso, tales enim transsumptiones ad disputationem non pertinent.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ioel. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=41&chapitre=41_1)

Notes :