Capitulum 3

Numérotation du verset Ioel. 3,1 

Quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero captivitatem Iuda et Hierusalem
Numérotation du verset Ioel. 3,2 

congregabo omnes gentes et deducam eas in vallem1 Iosaphat
1 vallem] valle Weber
et disceptabo
cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israel
quos disperserunt in nationibus
et terram meam diviserunt
Numérotation du verset Ioel. 3,3 

et super populum meum miserunt sortem
et posuerunt puerum in prostibulum
et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
Numérotation du verset Ioel. 3,4 

Verumtamen2 quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon,
2 verumtamen] verum Weber
et omnis terminus Palestinorum ?
Numquid ultionem
vos redditis mihi
et si ulciscimini vos contra me
cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
Numérotation du verset Ioel. 3,5 

Argentum enim meum
et aurum tulistis
et desiderabilia mea
et pulcherrima
intulistis
in delubra vestra
Numérotation du verset Ioel. 3,6 

et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis Grecorum ut longe faceretis eos de finibus suis.
Numérotation du verset Ioel. 3,7 

Ecce ego
suscitabo eos de loco
in quo vendidistis
eos
et convertam retributionem vestram in caput vestrum.
Numérotation du verset Ioel. 3,8 

Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinque quia Dominus locutus est.
Numérotation du verset Ioel. 3,9 

Clamate
hoc in gentibus
sanctificate bellum
suscitate robustos.
Ascendant3 omnes viri bellatores.
3 ascendant] accedant Weber
Numérotation du verset Ioel. 3,10 

Concidite aratra vestra in gladios
et ligones vestros in lanceas,
infirmus dicat
quia fortis ego sum.
Numérotation du verset Ioel. 3,11 

Erumpite
et venite
omnes gentes de circuitu et congregamini.
Ibi
occumbere faciet Dominus
robustos tuos.
Numérotation du verset Ioel. 3,12 

Consurgant
et ascendant gentes in vallem Iosaphat
quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu.
Numérotation du verset Ioel. 3,13 

Mittite falces quoniam maturavit messis.
Venite
et descendite
quia plenum est torcular, exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum.
Numérotation du verset Ioel. 3,14 

Populi
populi in valle concisionis
quia iuxta est dies Domini
in valle concisionis
Numérotation du verset Ioel. 3,15 

sol et luna obtenebrati4 sunt et stelle retraxerunt splendorem suum
4 obtenebrati] obtenebricata Weber
Numérotation du verset Ioel. 3,16 

et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur celi et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israel
Numérotation du verset Ioel. 3,17 

et scietis
quia ego Dominus Deus vester habitans
in Sion, in monte sancto meo
et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius
Numérotation du verset Ioel. 3,18 

et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iude5 ibunt aque
5 Iude] Iuda Weber
et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Spinarum.
Numérotation du verset Ioel. 3,19 

Egyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderunt6 sanguinem innocentem in terra sua.
6 effunderunt] effunderint Weber
Numérotation du verset Ioel. 3,20 

Et Iudea in eternum habitabitur et Hierusalem in generationem7 et generationem
7 generationem] generatione Weber
Numérotation du verset Ioel. 3,21 

et mundabo
sanguinem eorum
quem non mundaveram
et Dominus commorabitur in Sion.

Capitulum 3

Numérotation du verset Ioel. 3,1 
differentia
marg.| [...]
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 89va



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ioel. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=41&chapitre=41_3)

Notes :