Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Mi. 2,1 

Ve qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt1 illud quia2 contra Deum est manus eorum.
1 faciunt] aciunt cacogr. Rusch |
2 quia] quoniam Weber |
Numérotation du verset Mi. 2,2 

Et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et calumniabantur virum et domus3 eius virum et hereditatem eius
3 domus] domum Weber
Numérotation du verset Mi. 2,3 

Idcirco hec dicit Dominus : Ecce ego cogito super familiam istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis superbi quoniam tempus pessimum est.
Numérotation du verset Mi. 2,4 

In die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium : Depopulatione vastati sumus, pars populi mei commutata est. Quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones vestras4 dividat ?
4 vestras] nostras Weber
Numérotation du verset Mi. 2,5 

Propter hoc non erit tibi mittens funiculum5 in cetu Domini.
5 funiculum] + sortis Weber
Numérotation du verset Mi. 2,6 

Ne loquamini loquentes, non stillabit super istos, non comprehendet confusio,
Numérotation du verset Mi. 2,7 

dicit Dominus6 Iacob. Numquid abbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes eius ? Nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ?
6 Dominus] domus Weber
Numérotation du verset Mi. 2,8 

Et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunicam7 pallium sustulistis et8 eos qui simpliciter transiebant9 convertistis in bellum.
7 tunicam] tunica Weber |
8 et] om. Weber |
9 s. t.] inv. Weber |
Numérotation du verset Mi. 2,9 

Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
Numérotation du verset Mi. 2,10 

Surgite et ite quia non habetis hic requiem propter immunditiam eius corrumpetur putredine pessima.
Numérotation du verset Mi. 2,11 

Utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer. Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillabitur10 populus iste.
10 stillabitur] stillatur Weber
Numérotation du verset Mi. 2,12 

Congregatione congregabo Iacob totum te. In unum conducam reliquias Israel. Pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum. Tumultuabuntur a multitudine hominum.
Numérotation du verset Mi. 2,13 

Ascendet enim pandens iter ante eos. Divident et transibunt portam et egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum.

Capitulum 2

Numérotation du verset Mi. 2,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 91va



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mi. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=45&chapitre=45_2)

Notes :