Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset Mal. 4,1 

Ecce enim
dies
veniet succensa quasi caminus
et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula. Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, que non derelinquet1 eis radicem et germen.
1 derelinquet ΩSJ Rusch Ed1530 Clementina ] relinquet Weber
Numérotation du verset Mal. 4,2 

Et
orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie
et sanitas in pennis eius.
Et2*
2 Et Cor2 (hebr. et anti.) Cor3 (hebr. anti.) ΩS Ω ( in ras. ) Weber etc.] om. Rusch
egrediemini et salietis
sicut vitulus3 de armento
3 vitulus] vituli Weber
Numérotation du verset Mal. 4,3 

et
calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum
in die qua ego facio dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Mal. 4,4 

Mementote legis Moysi servi mei
quam mandavi ei in Oreb4
4 Oreb] Choreb Weber
ad omnem Israel
precepta
et iudicia.
Numérotation du verset Mal. 4,5 

Ecce5 mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
5 Ecce] + ego Weber
Numérotation du verset Mal. 4,6 

et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum
ne forte veniam
et percutiam terram
anathemate6.
6 anathemate] + explicit malachi propheta Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset Mal. 4,1 
differentia
prol.| [...]
Numérotation du verset Mal. 4,1 
differentia0
marg.| {LYR51T4.10g} Ne forte veniam etc. {f. 95ra} Hebreus non habet (forte) nam adventus Domini ad iudicium expectatur cercitudinaliter de futuro quamvis determinatio temporis sit ignota, licet autem adventus iudicis futurus sit reprobis horrendus electis tamen erit letabundus. Propter quod salvatuor Lc. 21 : « Loquens apostolis de signis precedentibus advenutm suum ad iudicium dicit his autem fieri incipientibus respoicite et lavate capita vestra id est exhilarate corda secundum quod exponit beatus Gregorius evangliorum homelia prima et subidut letitie causa quoniam appropoinquat redemtio vestra et ideo secundum consilium beati Petri secunda canonica capitulo 1a : « Satagamus ut per bona opera vocationes et electiones nostras certas faciamus ut quem redenptorem leti suscepimus venientem quoque iudicem securi videamus Dominum nostrum Iesusm Christum qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et rengat in secula seculorum. Amen.
a 2Pt. 1.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mal. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=51&chapitre=51_4)

Notes :