string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr52.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 

Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi rex1 Macedo qui primus regnavit in Grecia egressus de terra Cethim Darium regem Persarum et Medorum,
1 rex] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,2 

constituit prelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terre
Numérotation du verset 1Mcc. 1,3 

et pertransiit usque ad fines terre et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,4 

Et congregavit virtutem et exercitum2 fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius
2 et exercitum] exercituum Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,5 

et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,6 

Et post hec decidit in lectum et cognovit quia moritur.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,7 

Et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute sua3, et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret.
3 sua] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,8 

Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est
Numérotation du verset 1Mcc. 1,9 

et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
Numérotation du verset 1Mcc. 1,10 

et imposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra
Numérotation du verset 1Mcc. 1,11 

et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Illustris filius Antiochi regis qui fuerat Rome obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Grecorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,12 

In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus que circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala
Numérotation du verset 1Mcc. 1,13 

et bonus visus est sermo in oculis eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,14 

et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium
Numérotation du verset 1Mcc. 1,15 

et edificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,16 

et fecerunt sibi preputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,17 

et paratum est regnum in conspectu Antiochi et cepit regnare in terra Egypti ut regnaret super duo regna
Numérotation du verset 1Mcc. 1,18 

et intravit in Egyptum in multitudine gravi in curribus et elephantis et equitibus et copiosa navium multitudine
Numérotation du verset 1Mcc. 1,19 

et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Egypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi
Numérotation du verset 1Mcc. 1,20 

et comprehendit civitates munitas in terra Egypti et accepit spolia terre Egypti.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,21 

Et convertit Antiochus postquam percussit Egyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit in Hierosolimam4
4 in Hierosolimam] ad Israel et ascendit Hierosolymis Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,22 

in multitudine gravi
Numérotation du verset 1Mcc. 1,23 

et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et phialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia
Numérotation du verset 1Mcc. 1,24 

et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam
Numérotation du verset 1Mcc. 1,25 

et fecit cedem hominum et locutus est superbia magna
Numérotation du verset 1Mcc. 1,26 

et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,27 

et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum immutata est
Numérotation du verset 1Mcc. 1,28 

omnis maritus sumpsit lamentum que sedebant in thoro maritali lugebant
Numérotation du verset 1Mcc. 1,29 

et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem
Numérotation du verset 1Mcc. 1,30 

et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna
Numérotation du verset 1Mcc. 1,31 

et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei
Numérotation du verset 1Mcc. 1,32 

et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 1,33 

et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu
Numérotation du verset 1Mcc. 1,34 

et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt
Numérotation du verset 1Mcc. 1,35 

et edificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem
Numérotation du verset 1Mcc. 1,36 

et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 1,37 

et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,38 

et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in damnum5 malum in Israel
5 damnum] diabolum Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,39 

Et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem
Numérotation du verset 1Mcc. 1,40 

et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam
Numérotation du verset 1Mcc. 1,41 

sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in opprobrium honores eius in nihilum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,42 

secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,43 

et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam
Numérotation du verset 1Mcc. 1,44 

et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
Numérotation du verset 1Mcc. 1,45 

et multi ex Israel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,46 

et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iude ut sequerentur legem gentium terre
Numérotation du verset 1Mcc. 1,47 

et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei
Numérotation du verset 1Mcc. 1,48 

et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes
Numérotation du verset 1Mcc. 1,49 

et coinquinari sancta et sanctum populum Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 1,50 

et iussit edificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia
Numérotation du verset 1Mcc. 1,51 

et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus immundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes Dei
Numérotation du verset 1Mcc. 1,52 

et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur
Numérotation du verset 1Mcc. 1,53 

secundum omnia verba hec scripsit omni regno suo et preposuit principes populo qui hec fieri cogerent
Numérotation du verset 1Mcc. 1,54 

et iusserunt civitatibus Iude sacrificare
Numérotation du verset 1Mcc. 1,55 

et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram
Numérotation du verset 1Mcc. 1,56 

et effugaverunt populum Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,57 

Die quinta decima mensis casleu quinto et quadragesimo anno edificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iude in circuitu edificaverunt aras
Numérotation du verset 1Mcc. 1,58 

et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant
Numérotation du verset 1Mcc. 1,59 

et libros legis Dei combusserunt igni scindentes eos
Numérotation du verset 1Mcc. 1,60 

et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,61 

in virtute sua faciebant hec populo Israel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus
Numérotation du verset 1Mcc. 1,62 

et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram que erat contra altare
Numérotation du verset 1Mcc. 1,63 

et mulieres que circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi
Numérotation du verset 1Mcc. 1,64 

et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt6 eos trucidabant
6 circumciderunt Cor3 (alii) Rusch ] circumcidebant ΩJ
Numérotation du verset 1Mcc. 1,65 

et multi de populo Israel definierunt apud se ut non manducarent immunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari immundis
Numérotation du verset 1Mcc. 1,66 

et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 1,67 

et facta est ira magna super populum valde.

Capitulum 1

1
prol.| Postilla venerabilis patris, fratris Nicolai de Lyra super libros Machabeorum, incipit.
marg.| £ .1. % {4.2209} Et factum est postquam : Post historiam Iudith quantum ad historias in sacra scriptura contentas sequitur historia in libro {4.2210} Machabeorum descripta ratione dicta in principio libri Thobie, licet per magnum tempus contigerit postea. nam historiam lib. Iudith contigit tempore Cambysis filii Cyri, secundum communem expositionem doctorum nostrorum, quam secutus sum exponendo lib. illum historia vero Machab. contigit tempore Antiochi Epiphanis regis Syrie ut patet in princ. 1. lib. Verumtamen historia videtur intricata propter duos fratres, scilicet Seleucum{4.2211} et Antiochum Epiphanem et eorum posteros, qui se mutuo expulerunt de regno, guerra inter eos quasi implacabili commota. Ad evidentiam igitur historie aliquid est hic premittendum de dicti regni successione.
marg.| Sciendum igitur, quod post mortem Alexandri magni eius monarchia in quatuor regna fuit divisa, scilicet Macedonie, Asie, Egypti, et Syrie ; sicut Dn. 8. fuerat prophetatum : sed duobus primis regnis non fit mentio in primo Machabeorum libro sed procedit secundum processum regni Syrie quod multum Iudeam afflixit resistentibus prout poterant Machabeis et aliqua de regno Egypti occasionaliter interponit. Sciendum igitur, quod mortuo Alexandro magna primus regnavit in Syria Seleucus, et alii quatuor post ipsum : et sextus fuit Antiochus magnus qui duos habuit filios, scilicet Seleucum Philopatorem qui sibi successit in regno tamquam primogenitus et Antiochum Epiphanem qui traditus fuit Romanis Obses et audit a morte patris, et inertia Seleuci sui fratris venit in Syriam, et ab aliquibus civitatibus receptus fuit, et tandem Syrie regnum obtinuit propter quod inter posteros eius et posteros fratris sui de Syrie regno fuit longa concertatio : et aliquando prevalebat una pars, aliquando vero altera, et Syria de una posteritate ad aliam transibat : ut patet in figura hic posita, in cuius summitate ponitur Antiochus magnus et eius duo filii in duobus lateribus descendendo, et sub eis eorum posteri, processus vero regni incipiendo ab Antiocho magno de posteritate unius filii ad alterius posteritatem vel in eadem posteritate de patre ad filium vel alium successorem pater in linea transversali de minimo facta. Et ad maiorem evidentiam super quemlibet successive regnum obtinentem posui litteras alphabeti secundum processus ordinem dicti regni : Et quoniam de summis sacerdotibus Iudeorum in libro Machabeorum fit mentio : ideo sciendum : quod Iadus Alexandri tempore fuit sacerdos summus, post eum Onias sub quo Ptolemeus Sother rex Egypti multos Iudeos captivavit, post eum Simon iustus, deinde Eleazarus frater eius : deinde Onias Simonis iusti filius qui usque tunc fuerat puer : post eum Simon filius eius : deinde Onias filius eius tempore Antiochi magni et Seleuci eius filii : cuius tempore Heliodorus ad spoliandum erarium in Hierusalem fuit missus : et hic Onias secundum Iosephum lib. 12. antiquitatis Iudaice cap. 6. habuit duos fratres, scilicet Iasonem et Menelaum qui successive licet usurpative tenuerunt summum sacerdotium quibus successit Alchimus per institutionem violentam Antiochi Epiphanis : quia non erat de linea sacerdotali licet descendisset ab Aaron, ut habetur infra cap. 7. et tunc sacerdotium devenit ad Machabeos, qui Antiocho regi et eius factis quantum poterant resistebant. Habebant etiam ibi {4.2212} aliquid iuris. nam Matathias pater eorum descenderat de illis 24. quos David instituerat ad deserviendum templo Domini per vices suas, 1Par. Sed quia huius primi libri et secundi Machabeorum maior est autoritas quam Iosephi, cum ab ecclesia recepti sint ad legendum : ideo non est dimittendus textus propter Iosephum, sed magis e converso. Secundo vero lib. 4. cap. dicitur expresse quod Iason fuerit frater Onie, et quod Menelaus et Lysimachus fuerit frater Symeonis prepositi templi, et de tribu Beniamin, sicut et iste Symeon, ut habetur 2. libro. c. 3. De Alhimo vero habetur 2. lib. 14. quod fuerat summus sacerdos tempore Antiochi Epiphanis, sed eiectus fuit inde, eo quod ritu Gentilium fuerat inquinatus, quem tamen restituit Demetrius Seleuci : ut habetur ibi, et 7.c. primi libri et ideo secundum textum intendo exponere libros Machabeorum.
marg.| {LYR53£.1.%1L1} [figura ] : Processus regni Syrie quantum ad principes qui Iudeorum populum afflixerunt.1 a
a ¶Codd. : Clm21640, f. 47r ; Sor164, f. 281r ; Ed1493 f. 284r .
1 processus... afflixerunt Clm21640 Sor164 ] figura regum cum suis attinentiis Ed1493
marg.| {LYR53£.1.%1L2} Per figuram igitur prepositam patet processus regni Syrie quantum ad principes qui Iudeorum populum afflixerunt.
marg.| Divisio tamen libri accipienda est secundum duces qui populum Israel liberaverunt. Tamen liber totalis primo in duas partes dividitur, secundum duos libros partiales, primum scilicet et secundum, Primus autem liber dividitur in quatuor partes, quia primo ponitur liberatio populi sub Matathia secundo sub Iuda 3.c. tertio, sub Ionatha. 9.c. quarto, sub Symeone : 13. Prima in duas : quia primo ponitur deiectio populi et templi facta per Antiochum Epiphanem. secundo, defensio facta per Matathiam c. seq. Prima adhuc in tres secundum triplicem percussionem per Antiochum factam. prima facta fuit per ipsum personaliter. secunda per eius ducem ibi : Et post duos annos. tertia per eius nuntios et scripturam, ibi : Et scripsit. Circa primum primo describitur, affligentis origo. secundo, afflictionis occasio, ibi : In diebus illis. tertio afflictionis tempus et ordo, ibi : Et preparatum est. quarto multiplex afflictorum oppressio, ibi : Et convertit. Circa primum dicitur.
marg.| Et factum est postquam : Scilicet magnus.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 
marg.| £ .1. % Philippi rex Macedo : Scilicet tota. nam in Macedonia que est quedam pars Grecie, prius regnaverat pater eius, et plures alii ; sed iste fuit primus monarcha non solum Grecie, sed etiam totius orientis : propter quod ab eo incipit regnum Grecorum.
marg.| £ .2. % Darium regem : Iste Darius secundum Hebreos fuit filius Assueri et Esther regine, sicut dictum est in principio libri Esther et Daniel. et pluribus aliis locis : secundum alios vero historiographos fuit alius Darius, qui postea regnavit per longum tempus.
marg.| £ .3. % Constituit prelia : Contra regna sibi resistentia.
marg.| £ .4. % Et omnium : Sibi resistentium.
marg.| £ .5. % Munitiones, id est castra et fortalitia et bona in eis reposita.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 
marg.| {4.2213} £ .1. % Et pertransiit usque ad fines terre : Habitabilis ex parte Orientis.
marg.| £ .2. % Et siluit terra in conspectu : Quia nullus audebat sibi resistere verbo vel facto. £ .3. %  Et congregavit virtutem : Hoc ponitur ad respondendum tacite questioni, quia posset queri : Quomodo fecit tanta cum parvum esset regnum Macedonie ? et respondetur, quod congregavit sibi exercitum valde fortem non solum de Macedonia, sed etiam de aliis locis, et bellatores undecumque sibi libenter adherebat : nam in victoriis non retinebat sibi nisi bonum honorabile, concedens aliis bonum utile {4.2214} ex sua liberalitate.
marg.| £ .4. % Et facti sunt : Ad sui exercitus sustentamentum.
marg.| £ .5. % Et post hec decidit in lectum : Aegritudine, valida.
marg.| £ .6. % Et cognovit quia moreretur : Habuerat enim de hoc responsum ab arboribus soli et lune consecratis, a quibus quesierat si devicto orbe terrarum rediret ad matrem suam et sorores charissimas, et responsum est quod non, quia cito esset moriturus.
marg.| £ .7. % Et vocavit pueros suos nobiles, id est socios familiares, nullus enim de filiis fuit si tamen aliquos habuit, legitur post eum regnasse.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 
marg.| {4.2215} £ .1. % Et multiplicata sunt mala in terra : Quia regnum Syrie et regnum Egypti ab Alexandro descendentia afflixerunt populum Israel colentem Dominum, et quia premissa dicta sunt ut ad Antiochum illustrem deveniretur, ideo subditur.
marg.| £ .2. % Et exiit ex eis : Scilicet a regibus Syrie, ut patet in figura supra posita.
marg.| £ .3. % Radix peccati : Nam ex eo pullulaverunt plura mala quam ex aliis precedentibus.
marg.| £ .4. % Antiochus illustris, id est preclarus seu nobilis, et signat idem quod {4.2216} Epiphanes, quod est nomen Grecum, et dicitur ab Epi quod est supra et phanes, quod apparitio, quasi super alios eminens vel apparens.
marg.| £ .5. % Filius Antiochi : Magni.
marg.| £ .6. % Qui fuerat Rome obses : Nam Antiochus magnus pater eius per Romanos fuit repressus ab infestatione vicinarum sibi gentium Romanis federatarum, et ad maiorem securitatem acceperunt obsidem filium suum iuniorem, qui audita morte sui patris et inertia Seleuci sui fratris : de Roma clam recessit, et in Syriam veniens aliquas civitates maritimas habuit, et tandem regnum : ideo subditur.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 
marg.| {4.2217} £ .1. % Et regnavit in anno centesimo : Quod incepit ab Alexandro magno, ut dictum est supra. Dicunt tamen aliqui quod hec numeratio incipit a primo anno Seleuci, qui immediate successit Alexandro magno in Syria. Sed hoc non videtur bene dictum : quia hic et infra 6.ca. et Dn. 8. Alexander dicitur primus in regno Grecorum. Non obstat quod ipsi per tempora regum intermediorum numerant. 137. annos a primo anno Seleuci usque ad primum annum Antiochi Epiphanis, quia idem annus dicitur ultimus regis precedentis, et primus immediate sequentis : et sic bis computatur. Antiochus autem Epiphanes fuit nonus ab Alexandro magno : et sic per talem computationem unius anni bis computati habentur novem anni minus secundum veritatem, qui fuerunt de tempore Alexandri magni postquam regnavit in tota Grecia. Duodecim autem anni quibus dicitur regnasse incipiunt a tempore quo post patrem immediate regnavit in Macedonia tantum : et sic regnum Grecie inchoandum est ab eo.
marg.| £ .2. % In diebus illis : Posita origine persecutoris, hic consequenter ponitur occasio persecutionis que processit ex malitia aliquorum de populo Israel : ideo dicitur : In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui. Non solum in seipsis formaliter, sed etiam in aliis effective : ideo subditur.
marg.| £ .3. % Et suaserunt multis dicentes, eamus et disponamus testamentum, id est fedus societatis.
marg.| £ .4. % Cum gentibus : Incircumcisis et idolatris nos eis conformando, et subditur ratio.
marg.| £ .5. % Quia ex quo recessimus ab eis : Istud dictum videbatur habere colorem, quia ante captivitatem Babylonicam populus Israel multum declinavit ad idolatriam, ut patet 3. et 4Rg. et tamen habuit reges potentes, scilicet in Samaria et Hierusalem. Post reditum vero captivitatis Babylonice usque ad hoc tempus, ad idolatriam non declinaverat, et tamen regem non habuerat : et sub tributo regum aliorum serviebat. Sed isti tacebant illud ex quo persuasio talis erat iniqua, scilicet quod propter idolatriam regum Israel et Iuda et subditorum suorum dicta regna fuerant destructa et reges Israel et Iuda cum suis populis captivati.
marg.| £ .6. % Et bonus visus est scilicet in oculis eorum : Quia respiciebant {4.2218} quantum, ad illud quod proponebatur, et non quantum ad illud quod tacebatur.
marg.| £ .7. % Et destinaverunt, id est firmiter ordinaverunt.
marg.| £ .8. % Aliqui de populo, id est pauci respectu aliorum.
marg.| £ .9. % Et abierunt ad regem : Scilicet Antiochum idolatram.
marg.| £ .10. % Et dedit illis potestatem, ut faceret iustitiam gentium, id est ut secundum ritum incircuncisorum viverent et ad hoc alios libere possent inducere.
marg.| £ .11. % Et edificaverunt gymnasium, id est scholam, in qua docerentur et addiscerent leges et statuta Gentilium. Et dicitur gymnasium, nam in schola disputat unus contra alium, sicut in gymnasio exercentur homines ad luctam corporalem.
marg.| £ .12. % Et fecerunt sibi preputia : Dimittendo filios suos incircuncisos.
marg.| £ .13. % Et iuncti sunt nationibus : Conformando se eis in vita et moribus.
marg.| £ .14. % Et venundati sunt, id est totaliter dediti.
marg.| £ .15. % Ut facerent malum : Sicut de Achab dicitur. 3Rg. 21. Eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
marg.| £ .16. % Et paratum est regnum in conspectu Antiochi : Hic consequenter ponitur afflictionis tempus et ordo. Nam eam fecit Antiochus in egressu de Egypto. Ad cuius intellectum sciendum, quod sicut dixi super Daniel. 10. Antiochus magnus ad confederationem ipsius cum rege Egypti, et e converso, dedit filiam suam Cleopatram Ptolemeo Epiphani, ex quibus natus fuit Ptolemeus Philometor : igitur mortuo Ptolemeo Epiphane Antiochus illustris rex Syrie accepit aliquas civitates regni Egypti regno suo propinquas, quasi tutor nepotis sui, qui puer adhuc erat : quas cum duces Egypti repeterent pro puero, et ipse nollet reddere, motum fuit bellum inter ipsos et Antiochum : in quo devicti fuerunt duces Egypti : et per consequens Ptolemeus Philometor cum eis qui erat adhuc multum iuvenis, et Egypto spoliata Antiochus venit in Hierusalem, ubi fecit multa, mala ut habetur in parte sequenti. In hac autem parte describitur bellum dictum, cum dicitur : Et paratum est regnum in conspectu Antiochi. Scilicet regnum Egypti modo iam dicto. et patet littera paucis exceptis.
marg.| £ .17. % Et intravit in Egyptum in multitudine gravi : Scilicet ad sustinendum.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 
marg.| £ .1. % {4.2219} In curribus : In quibus pugnabant reges antiquitus. £ .2. %  Et elephantis : Portantibus castra lignea, in quibus erant homines armati desuper proiicientes iacula.
marg.| £ .3. % Et equitibus : Circa elephantos ordinatis, ne occiderentur ab adversariis. £ .4. %  Et copiosa navium multitudine : Invadens Egyptum per terram, et per mare. £ .5. %  Et convertit : Hic consequenter ponitur Iudeorum multiplex oppressio, cum dicitur :
marg.| £ .6. % Et convertit Antiochus : Iter suum.
marg.| £ .7. % Postquam percussit Egyptum : Modo dicto.
marg.| £ .8. % In centesimo et quadragesimo et tertio : Scilicet regni Grecorum, {4.2220} et per consequens anno sexto regis Antiochi, ut patet ex predictis.
marg.| £ .9. % Et ascendit ad Israel : Quia parata erat ad faciendum mala.
marg.| £ .10. % Et intravit in sanctificationem, id est in templum quod iamdiu erat per Zorobabel et socios eius reedificatum.
marg.| £ .11. % Cum superbia : Tractans contemptibiliter vasa sacra : ideo subditur.
marg.| £ .12. % Et accepit : In quo cremabatur thymiama ad honorem divinum.
marg.| £ .13. % Et candelabrum : Nam super illo erant septem lucerne auree.
marg.| £ .14. % Et universa vasa eius : Scilicet forcipes et emunctoria, que omnia erant aurea, Ex. 25.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 
marg.| {4.2221} £ .1. % Et mensam propositionis : Super quam ponebantur duodecim panes calidi in die sabbathi pro duodecim tribubus Israel, et in hoc signabatur quod sacerdotibus debebatur a populo victus.
marg.| £ .2. % Et libatoria, id est vasa, in quibus probabantur liquida, de quibus fiebant Libamina, que sunt oblationes de liquidis.
marg.| £ .3. % Et phialas, id est vasa in quibus reponebantur unguenta et thymiamata.
marg.| £ .4. % Et mortariola aurea : In quibus terebantur illa : ex quibus componebantur.
marg.| {4.2222} £ .5. % Et velum : Dividens inter sanctum et sanctumsanctorum.
marg.| £ .6. % Et coronas : Existentes ibi ad ornamentum templi.
marg.| £ .7. % Et ornamentum aureum, id est cortinam aurifrigiatam.
marg.| £ .8. % Et comminuit omnia et accepit, id est in pulverem redegit, ut dicunt aliqui expositores, sed non est verisimile, quod tam pretiosa vellet sic conterere : ideo dicitur quod comminuit, id est a propria forma transmutavit, materiam retinens ad alios usus ad suam utilitatem.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 
marg.| {4.2223} £ .1. % Et ingemuerunt principes et seniores : Tantis malis occurrere non valentes.
marg.| £ .2. % Et commota est terra super habitantes in ea, id est suo decore transmutata propter miseriam habitantium in ea.
marg.| £ .3. % Et post duos annos : Hic consequenter ponitur persecutio quam fecit Antiochus per suum ducent fallacem ideo subditur.
marg.| £ .4. % Et locutus :Significans ei quod venisset pro bono statu civitatis reformando.
marg.| £ .5. % Et crediderunt ei : Eum intra recipiendo.
marg.| £ .6. % Et irruit super civitatem repente : Civibus non cogitantibus de defensione.
marg.| £ .7. % Et destruxit : Notabiles et fortes ne post eius recessum Iudei possent ibi tueri.
marg.| £ .8. % Et muros eius in circumitu et captivas duxerunt : Faciendo ibi {4.2224} multas aperturas, per quas equites et pedites multi possent ingredi libere si Iudei vellent in aliquo rebellare.
marg.| £ .9. % Et edificaverunt civitatem David, id est arcem Sion.
marg.| £ .10. % Et facta est illis in arcem, id est in fortalitium contra civitatis populum, ideo subditur postea.
marg.| £ .11. % Et facti sunt in laqueum magnum : Ad capiendum cives et spoliandum.
marg.| £ .12. % Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, id est loco templi, cultus divinus ibi posset exerceri. Nam de arce poterant super Deum colentes iacula proiicere eo quod erat prope templum.
marg.| £ .13. % Et in diabolum malum alias magnum : Homines enim pessimi dicuntur diaboli per quamdam similitudinem, et accipitur hic singulare pro plurali, diabolum, id est diabolos.
marg.| £ .14. % Et facta est habitatio exterorum, id est extraneorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 
prol.| £ .1. % {4.2225} Sanctificatio : In loco enim templi creverunt arbusta, ut dicitur inf. 4.c.
marg.| £ .2. % Secundum gloriam : Tempore Salomonis.
marg.| £ .3. % Multiplicata : Antiochi illustris.
marg.| £ .4. % Et scripsit rex : Hic consequenter describitur persecutio regis Antiochi per nuntios et scripturam : In qua primo precepit legem Mosaicam aboleri, ideo dicitur : Et scripsit rex. per decretum firmum.
marg.| £ .5. % Ut esset omnis populus : Regni sui.
marg.| £ .6. % Unus, id est unitur legis et ritus.
marg.| £ .7. % Et reliquerunt unusquisque : Gentilium, alium ritum habentium quam Antiochus.
marg.| £ .8. % Et multi ex Israel consenserunt ei, Aliqui timore, aliqui favore.
marg.| £ .9. % Et misit rex Antiochus libros, id est epistolas decretum suum continentes.
marg.| £ .10. % Ut sequerentur leges gentium : Idololatrarum.
marg.| £ .11. % Et prohiberent : Que totaliter incendebantur ad honorem divinum.
marg.| £ .12. % Et sacrificia : Pro pecatis oblata.
marg.| £ .13. % Et placationes, id est sacrificia pacifica, de quibus habetur in Lv.
marg.| £ .14. % Et prohiberent : Pro beneficio creationis omnium. £.15.%  Et dies solennes : Ut Pasche, Pentecostes et huiusmodi.
marg.| £ .16. %  Et iussit, id est templi loca.
marg.| £ .17. % {4.2226} Et sanctum : Qui dicitur sanctus, quia pre ceteris populis erat ad divinum cultum deputatus, unde et res inanimate que divino cultui de putantur, dicuntur sancte, ut vestes et vasa et similia.
marg.| £ .18. % Et pecora, id est immunda secundum legem Moysi.
marg.| £ .19. % Et coinquinari animas eorum in omnibus immundiciis, id est cibis lege prohibitis.
marg.| £ .20. % Et abominationibus, id est idololatriis, que abominationes dicuntur in ve. testa.
marg.| £ .21. % Ita ut obliviscerentur : Per consuetudinem legi contrariam.
marg.| £ .22. % Et immutarent, id est oblationes et sacrificia que offerebantur Deo celi. Cetera patent usque ibi:
marg.| £ .23. % Et effugaverunt populum : Quia nolentes idololatrare fugiebant occulte ad speluncas montium, ut habetur inf. se. c. Secundo, precepit idololatriam profiteri : ideo dicitur.
marg.| £ .24. % Die quintadecima mensis, id est Decembris, ut dicunt aliqui : sed melius videtur quod correspondet Novembri : nam apud Hbr. est tertius a septimo mense computato utroque, qui septimus correspondet Septembri nostro, aliquando tamen pro parte concurrit cum Octobri nostro, et per consequens Casleu similiter cum Decembri. Et ratio huius est, quia Iudei faciunt menses lunationes, sicut plenius declaravi Gn. 7. et Ex. 12.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 
marg.| {4.2227} £ .1. % Quinto et quadragesimo et centesimo : Scilicet regni Grecorum.
marg.| £ .2. % Aedificavit, id est statui fecit.
marg.| £ .3. %  Abominandum : Scilicet Iovis olympii.
marg.| £ .4. % Desolationis : Quia erat signum desolationis templi. Tertio precepit legem {4.2228} Mosaicam destrui, ideo dicitur.
marg.| £ .5. %  Et libros : Quarto precepit omnes legis observatores trucidari, ideo dicitur. £ .6. %  Et quicumque : Et patet littera usque ibi:
marg.| £ .7. %  Et quinta et vicesima : die mensis Casleu.
marg.| £ .8. % Sacrificabant super aram que erat contra altare : Scilicet Dei super quod {4.2229} erat idolum positum et sic ara in qua sacrificabant idolo erat posita {4.2230} contra altare Dei.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 
marg.| £ .1. % Et suspendebant pueros a cervicibus, id est per colla funibus iuxta cervices transeuntibus, Cetera patent.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,moraliter 
marg.| {4.2209} £ .1. % Et factum : Per istum Alexandrum qui largissimus fuit, et de {4.2210} terre principibus triumphavit, Mystice significari potest Dominus noster Iesus Christus, qui ex libertate maxima non solum {4.2211} suam, sed etiam seipsum, nobis donavit : et de principibus et {4.2212} de potestatibus malignis potenter triumphavit, Colos. 2.c. Expolians principatus et potestates, traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,moraliter 
marg.| {4.2213} £ .5. % Decidit inlectum : Assumens nostre passibilitatis defectum.
marg.| £ .6. % Et cognovit quia moreretur : Nam ante mortem suam pluries predixit, et voluntarie suscepit.
marg.| £ .7. % Et vocavit pueros suos nobiles : Scilicet apostolos, qui licet de humili plebe fuerunt progeniti, tamen fuerunt nobiles virtute et Spiritus Sancti charismatibus adornati, de qua nobilitate dicitur : Nobilitas sola est animum que moribus ornat.
marg.| {4.2214} † Qui secum erant nutriti : Pabulo verbi divini.
marg.| † Et divisit illis regnum suum, dum adhuc viveret : Nam imminente passione sua dixit eis Luce vicesimo secundo. c. Ego dispono vobis ; sicut disposuit mihi pater meus regnum. Item illud : Et divisit illis regnum suum. Dicit glossa id est dividendum tradidit. Et hoc modo potest exponi de ecclesia militante, que frequenter dicitur Christi regnum, cuius ordinationem et distinctionem per diversos status et dieceses Christus apostolis et eorum successoribus commisit.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,moraliter 
marg.| {4.2215} † Et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo : Nam quilibet regimen spirituale accepit in sorte sua.
marg.| † Et imposuerunt sibi omnes diademata : Scilicet diademata martyrii et doctrine.
marg.| † Et filii eorum post eos : Quia post apostolos fuerunt multi episcopi, qui sunt successores apostolorum, qui meruerunt diademata martyrum et doctorum.
marg.| † Annis multis : Hoc dicitur, quia postea per longum tempus paulatim refriguit Caritas, in ministris ecclesie, intantum, quod multi sunt magis intenti pompis et carnalitatibus, quam defensioni sui gregis et doctrine : ideo subditur.
marg.| £ .1. % Et multiplicata sunt mala in terra : In populis ex superiorum {4.2216} malis exemplis. Greg. in pasto. Cum pastor per abrupta graditur, consequens est ut ad precipitium grex sequatur.
marg.| £ .2. % Et exiit ex eis radix peccati : Antiochus, id est prelatus cupidus et superbus. Nam cupiditas est radix omnium malorum. Ut dicitur. 1. ad Timot. 6.b. et Eccl. 10.b. Initium omnis peccati est superbia. Et radix ista multum diabolo procurante germinavit in ecclesia.
marg.| £ .4. % Antiochus illustris : Tales enim quia promoventur ad ecclesie dignitates, licet sint de infimo genere, tamen reputari volunt nobiles et illustres. Bernardus super Missus est. Videas plerosque in ecclesia Dei de ignobilibus nobiles, de pauperibus divites factos subito intumescere pristine abiectionis oblivisci : genus quoque suum erubescere, et infimos dedignari parentes.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,moraliter 
marg.| {4.2217} £ .2. % In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui : Israel interpretatur videns Deum ideo per istos significantur mali religiosi, qui per vitam contemplativam esse debent in clusi, sed discurrere querunt, et dissolutis secularibus familiaritate coniungi, et per consequens in moribus conformari, sicut dicitur Ps. 105.f. Et commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum : Ideo sequitur.
marg.| † Et recesserunt a testamento sancto, id est a religionis voto.
marg.| {4.2218} £ .14. % Et venundati sunt, ut facerent malum, id est totaliter dediti. Unde dicit August. Sicut non inveni meliores illis qui in monasteriis profecerunt, ita non inveni deteriores, qui in eis defecerunt.
marg.| £ .16. % Et paratum est regnum in conspectu Antiochi : Sicut dictum est per Antiochum significatur prelatus cupidus et superbus : Et iam in tantum aliqui sunt cupidi et superbi, qui volunt tenere plures ecclesias, deo subditur.
marg.| † Ut regnaret super duo regna : Unde contingunt contentiones et prelia.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,moraliter 
marg.| £ .6. % {4.2219} Et convertit Antiochus : Sequitur.
marg.| £ .9. % Et ascendit ad Israel : Per quod significatur claustrum religionis, ut dictum est. Dicit autem Gregorius homil. 10. Certe iniquorum omnium diabolus caput est : propter quod caput est iniqui prelati, et ideo de uno sit transitus ad alium propter connexionem eorum. Ideo Antiochus qui prius significavit prelatum inicum, hic significare potest diabolum, qui ascendit ad Israel subvertendo statum religiosum, ideo sequitur.
marg.| £ .12. % {4.2220} Et accepit altare aureum : In quo cremabatur incensum : ideo significat orationem devotam, sicut dicitur Psalmo 140.a. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Que multum est diminuta in locis religiosorum.
marg.| £ .13. % Et candelabrum luminis : Per quod significatur sacre scripture studium, sicut dicitur Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Quod est multum diminutum in religione, et quasi ablatum. Nam multi libentius student iura civilia, et aliqui philosophica, et aliqui curiosa et inutilia. Et quod deterius est superstitiosa.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,moraliter 
marg.| {4.2221} £ .1. % Et mensam propositionis : In qua ponebantur panes ideo significat celebrationem Misse, in qua consecratur panis vite. Hec autem est oblata pro magna parte, quia sacerdotes religiosi solebant celebrare quasi quotidie : nunc autem multi celebrant valde raro et sine debita preparatione.
marg.| £ .2. % Et libatoria et phialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum : Per ista significantur illa que valent ad {4.2222} tria predicta, scilicet orationem, sacre scripture lectionem, et Misse celebrationem.
marg.| £ .8. % Et accepit argentum, Locutionis munde : Ps. 11.b. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.
marg.| † Et aurum : Caritatis fraterne, que tamquam aurum, est preciosior inter virtutes ad proximum.
marg.| † Occultos thesauros : Scilicet penitentie occulte et orationes private. Ista namque nititur diabolus a religiosis auferre, et abstulit pro magna parte.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,moraliter 
marg.| {4.2223} £ .1. % Et ingemuerunt principes et seniores : Nam valentes viri qui viderunt in religione sua fervorem devotionis, et modo vident temporem relaxationis, moleste ferunt in cordibus suis.
marg.| £ .3. % Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum : Per istum {4.2224} principem tributorum significatur princeps vel prelatus, qui studet vi vel fraude rapere bona subditorum. Et iste mittitur a diabolo, qui dicitur rex super omnes filios superbie : quia promovetur vel instituitur ipso procurante. Et ad hoc subditur destructio cultus divini et pacis populi, sicut describitur hic diffuse.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,moraliter 
marg.| {4.2225} £ .4. % Et scripsit : Ista diaboli scriptura est infidelium et hereticorum {4.2226} perversa doctrina : quasi quis imbuitur, de populo diaboli efficitur, et ad hoc divine legis destructio sequitur, et eius observatores miseralibiter affliguntur.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,moraliter 
marg.| {4.2227} £ .2. % Aedificavit : Per quod significatur prelatus abominabilis propter defectum scientie et vite qui diaboli procuratione ponitur super ecclesiam dei, de quo dicitur Za.11.d. O pastor et idolum {4.2228} derelinquens gregem ideo dicitur idolum desolationis, nam per eum desolatur ecclesia in spiritualibus et temporalibus bonis, et huic idolo sacrificant sustinentes eum et ministrantes sibi in operibus malis qui renuunt sacrificare, occiduntur, quia bona de quibus debent vivere, vi vel fraude rapiuntur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_1)

Notes :