Capitulum 21

Numérotation du verset Mt. 21,1 

Et1 cum appropinquasset2
1 Et] om. ω1 |
2 appropinquasset Cor3 (vel Ieronimus Grec.) Rusch ] appropinquassent ΩJ Li446@ Weber , + Ihesus ω1 |
Hierosolymis
et venisset3 Bethphage
3 venisset ω1 Li446 Rusch ] venissent ΩJ Li446@ Weber
ad montem Oliveti,
tunc Iesus4
4 Iesus] om. ω1
misit
duos discipulos
Numérotation du verset Mt. 21,2 

dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est
et statim invenietis asinam
alligatam
et pullum cum ea.
Solvite et adducite mihi.
Numérotation du verset Mt. 21,3 

Et si quis vobis aliquid dixerit
dicite
quia Dominus his opus habet
et confestim dimittet eos.
Numérotation du verset Mt. 21,4 

Hoc autem5 factum est ut adimpleretur6 quod dictum est per prophetam
5 autem Cor3 (Ieronymus anti. non habent TOTUM. Rabanus et Grecus habent) Rusch Weber ] + totum ω1 ΩJ Li446@ Li446 |
6 adimpleretur ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] impleretur Weber |
dicentem:
Numérotation du verset Mt. 21,5 

Dicite filie Sion:
Ecce rex tuus
venit tibi
mansuetus
sedens7 super asinam et pullum
7 sedens ω1 Li446@ Rusch ] et praem. Weber
filium subiugalis.
Numérotation du verset Mt. 21,6 

Euntes autem
discipuli fecerunt sicut precepit illis Iesus.
Numérotation du verset Mt. 21,7 

Et adduxerunt
asinam et pullum et imposuerunt super eos8 vestimenta sua
8 eos ω1 Li446 Rusch ] eum Li446@ , eis Weber
et eum desuper sedere fecerunt.
Numérotation du verset Mt. 21,8 

Plurima autem turba
straverunt
vestimenta sua
in via,
alii autem cedebant ramos
de arboribus
et sternebant in via.
Numérotation du verset Mt. 21,9 

Turbe autem
que precedebant et que sequebantur clamabant dicentes: Hosanna
filio David, benedictus
qui venit9 in nomine Domini.
9 venit ω1 Li446@ Li446 Rusch ] venturus est Weber
Hosanna
in excelsis10
10 excelsis Cor3 (Ieronymus Rabanus) Li446 (f. 185vb ex Origene ) Rusch ] altissimis Cor3 (alii) ΩJ Li446@ (f. 184vb) Li446 (f. 185vb ex Glossa ) Weber
Numérotation du verset Mt. 21,10 

Et cum intrasset Hierosolymam
commota est
universa civitas dicens: Quis est hic?
Numérotation du verset Mt. 21,11 

Populi autem dicebant:
Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilee.
Numérotation du verset Mt. 21,12 

Et intravit Iesus in templum Dei
et eiciebat
omnes vendentes et ementes in templo11 et mensas nummulariorum
11 templo ΩJ Rusch Weber ] om. Cor3 (Rabanus, Ieronymus, anti.)
et cathedras vendentium
columbas evertit
Numérotation du verset Mt. 21,13 

et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Numérotation du verset Mt. 21,14 

Et accesserunt ad eum
ceci et claudi12
12 claudi Li446 Rusch Weber] caudi Li446@
in templo et sanavit eos.
Numérotation du verset Mt. 21,15 

Videntes autem principes sacerdotum et scribe mirabilia que fecit
et pueros in templo clamantes13 et dicentes: Hosanna filio David, indignati sunt
13 in templo clamantes Rusch ] inv. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 21,16 

et dixerunt ei14: Audis quid isti dicunt?
14 ei Rusch Weber] om. Li446@
Iesus autem dixit eis:
Utique. Numquam legistis quia15 ex ore infantium et lactentium
15 quia Rusch Weber] om. Li446@
perfecisti laudem?
Numérotation du verset Mt. 21,17 

Et relictis illis,
abiit foras
extra civitatem in Bethaniam
ibique mansit et docebat eos de regno Dei16.
16 et docebat … Dei Li446@ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 21,18 

Mane autem
revertens in civitatem esuriit
Numérotation du verset Mt. 21,19 

et videns fici arborem17 unam
17 fici arborem Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@
secus viam
venit ad eam
et nihil invenit in ea nisi folia tantum
et ait illi: Numquam ex te fructus
nascatur18 in sempiternum.
18 fructus nascatur Rusch Weber Li446@ ] inv. Li446
Et arefacta est continuo ficulnea.
Numérotation du verset Mt. 21,20 

Et videntes discipuli
mirati sunt dicentes: Quomodo continuo aruit?
Numérotation du verset Mt. 21,21 

Respondens autem Iesus ait eis19: Amen dico vobis, si habueritis fidem
19 ait eis Rusch Weber ] dixit illis Li446@ , ait illis Li446
et non hesitaveritis,
non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis:
Tollere20
20 tollere Rusch ] tolle Li446@ Weber
et iactare21 in mare, fiet.
21 iactare Rusch ] iacta te Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 21,22 

Et omnia quecumque
petieritis in oratione credentes
accipietis.
Numérotation du verset Mt. 21,23 

Et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi
dicentes: In qua potestate hec facis?
Et quis tibi dedit22 hanc potestatem?
22 tibi dedit Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 21,24 

Respondens autem23 Iesus dixit eis24: Interrogo25
23 autem Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber |
24 eis Li446 Rusch ] illis Li446@ Weber |
25 Interrogo Rusch ] interrogabo Li446@ Weber |
vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego dicam vobis26 in qua potestate hec facio.
26 dicam vobis Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 21,25 

Baptismus27 Ioannis unde erat?
27 Baptismus ΩJ Li446@ Li446 Rusch Weber ] Baptismum Cor3 (Ieronymus, Rabanus, anti.)
E28 celo
28 e Rusch Weber] ex Li446@ Li446
an ex29 hominibus?
29 ex Li446 Rusch Weber] om. Li446@*
Et30 illi cogitabant inter se dicentes: Si31 dixerimus e32 celo dicet nobis: Quare ergo non credistis33 illi34?
30 et Rusch ] at Li446@ Li446 Weber |
31 si Rusch ] + autem Li446@ Weber |
32 e Rusch Weber] ex Li446@ |
33 credistis Rusch ] credidistis Li446@ Weber |
34 illi Rusch Weber] ei Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 21,26 

Si autem dixerimus ex hominibus
timemus35 turbam.
35 timemus Rusch Weber ] timebimus Li446@
Omnes enim habebant36 Ioannem sicut prophetam.
36 habebant Li446@ Rusch ] habent Weber
Numérotation du verset Mt. 21,27 

Et respondentes Iesu dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dicam37 vobis in qua potestate hec facio.
37 dicam Rusch ] dico Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 21,28 

Quid autem vobis videtur? Homo quidam
habebat duos filios
et accedens ad primum
dixit:
Fili, vade hodie
operare38 in vineam meam39.
38 operare ΩJ Li446@ Rusch Weber ] operari Cor3 (vel) |
39 vineam meam Li446@ Li446 Rusch ] vinea mea Weber |
Numérotation du verset Mt. 21,29 

Ille autem respondens ait:
Nolo.
Postea autem
penitentia motus abiit in vineam
et40
40 in vineam et Rusch ] om. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 21,30 

accedens41 ad alterum
41 accedens Rusch ] + autem Li446@ Li446 Weber
dixit similiter. At ille respondens ait:
Eo, domine,
et non ivit.
Numérotation du verset Mt. 21,31 

Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus.
Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani
et meretrices
precedunt42 vos in regno43 Dei.
42 precedunt ΩJ Rusch Weber ] precedent Cor3 (vel Ieronymus) Li446@ |
43 regno Cor3 (vel) Rusch Weber ] regnum ΩJ |
Numérotation du verset Mt. 21,32 

Venit enim ad vos Ioannes44 in via iustitie
44 ad vos – Ioannes Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
et non credidistis ei. Publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes
nec penitentiam habuistis postea45 ut crederetis ei.
45 postea Li446@ Li446 Rusch Weber] post Li446@*
Numérotation du verset Mt. 21,33 

Aliam parabolam
audite:
Homo erat paterfamilias
qui plantavit46 vineam
46 plantavit Li446@ Rusch Weber ] planuit Li446@ *
et sepem47
47 sepem Li446@ (marg.) Li446 Rusch Weber] spem Li446@
circumdedit ei et fodit
in ea torcular
et edificavit turrim
et locavit eam agricolis
et peregre profectus est.
Numérotation du verset Mt. 21,34 

Cum autem tempus fructuum appropinquasset,
misit servos suos
ad agricolas
ut acciperent fructus eius.
Numérotation du verset Mt. 21,35 

Et agricole, apprehensis servis eius,
alium ceciderunt,
alium occiderunt,
alium vero lapidaverunt.
Numérotation du verset Mt. 21,36 

Iterum misit alios servos plures prioribus
et fecerunt illis similiter.
Numérotation du verset Mt. 21,37 

Novissime autem
misit ad eos filium suum dicens: Verebuntur
forsitan48 filium meum.
48 forsitan ΩJ Rusch ] om. Cor3 (Ieronimus Rabanus anti. non habent hic sed est in Lc. 20, 13) Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 21,38 

Agricole autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est heres.
Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius.
Numérotation du verset Mt. 21,39 

Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
Numérotation du verset Mt. 21,40 

Cum ergo venerit
dominus vinee quid faciet agricolis illis49?
49 illis Li446 Rusch Weber] suis Li446@
Numérotation du verset Mt. 21,41 

Aiunt illi: Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis
qui reddant ei fructum temporibus suis.
Numérotation du verset Mt. 21,42 

Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt
edificantes
hic factus est in caput anguli.
A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris?
Numérotation du verset Mt. 21,43 

Ideo dico vobis
quia auferetur a vobis
regnum Dei
et dabitur genti
facienti fructus eius.
Numérotation du verset Mt. 21,44 

Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur
super quem vero ceciderit conteret eum.
Numérotation du verset Mt. 21,45 

Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret.
Numérotation du verset Mt. 21,46 

Et querentes eum tenere
timuerunt turbas quoniam50 sicut prophetam eum habebant.
50 quoniam Cor3 (vel) Li446@ Li446 Rusch Weber ] quia ΩJ

Capitulum 21

Numérotation du verset Mt. 21,1 
differentia



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_21)

Notes :