Glossa media

Capitulum 1

Numérotation du verset Phlm. 1,1 

Paulus, vinctus Iesu Christi1
1 Iesu Christi Cbg153 Cor2 CorS1 CorS2 ΩM ΩJ Rusch Weber ] inv. R ΩL ΩS P156 Clementina
et Timotheus frater Philemoni dilecto2
2 dilecto Cbg153 Amiatinus K Φ ΩM Rusch ] + et ΩJ ΩL P156 Weber
adiutori nostro
Numérotation du verset Phlm. 1,2 

et3 Apie sorori carissime4
3 et Cbg153 P156 Ω M ΩJ ΩL ΩS Rusch ] om. Weber |
4 carissime Cbg153 P156 ΩM ΩJ ΩL ΩS Rusch ] om. Weber |
et Archippo commilitoni nostro
et Ecclesie que in domo tua est,
Numérotation du verset Phlm. 1,3 

gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Phlm. 1,4 

Gratias ago
Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
Numérotation du verset Phlm. 1,5 

audiens caritatem tuam et fidem5
5 caritatem tuam et fidem ΩL ΩS Rusch Weber ] caritatem et fidem ΩM, fidem tuam et caritatem CorS1 (hic ordo littere in greco) ΩJ
quam
habes in Domino Iesu
et in omnes sanctos
Numérotation du verset Phlm. 1,6 

ut communicatio fidei tue
evidens fiat in agnitione6 omnis boni7 in Christo Iesu. 8
6 agnitione Cbg153 ΩM ΩJ ΩL ΩS P156 Rusch Weber ] agnitionem Amiatinus K Cava |
7 boni Cbg153 Amiatinus K Φ Cor2 ΩM ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] praem. operis F Clementina , + in nobis S Cava Λ ΩJ, + in vobis G Cor4 (interponit) , + quod est in vobis Clementina , + quod in nobis est F, que in nobis est R |
8 in Christo Iesu ΩS] Christo Ihesu Christo P156 |
Numérotation du verset Phlm. 1,7 

Gaudium enim magnum habui9
9 magnum habui ΩM ΩJ ΩS Rusch Weber ] inv. P156
et consolationem
in caritate tua
quia viscera
sanctorum
requieverunt per te
frater,
Numérotation du verset Phlm. 1,8 

propter quod
multam10 fiduciam
10 multam] multum ΩS
habens11 in Christo Iesu
11 habens Amiatinus R K Λ Φ ΩM ΩJ² ΩL ΩS P156 Rusch ] habentes Weber , habeo S , habemus ΩJ*
imperandi
tibi quod ad rem pertinet
Numérotation du verset Phlm. 1,9 

propter caritatem
magis obsecro
cum sis talis
ut
Paulus senex
nunc autem et vinctus Iesu Christi12.
12 Iesu Christi ΩM ΩS ΩJ Rusch ] inv. Cbg153 ΩL P156
Numérotation du verset Phlm. 1,10 

13 Obsecro
13 « incipit versus vel sub .e # » CorS2
te pro14 meo filio quem genui
14 pro plerique codd. Cors2 (?#) ΩM ΩJ ΩL ΩS P156 Rusch ] de G Amiatinus K Cava Cbg153 CorS2 (#) Weber
in vinculis, Onesimo,
Numérotation du verset Phlm. 1,11 

qui tibi aliquando
inutilis
fuit, nunc autem15 et mihi et tibi16 utilis,
15 autem ΩS] om. Tr512 |
16 mihi et tibi ΩM ΩS Rusch Clementina ] inv. Tr512 Cbg153 ΩJ ΩL P156 Weber |
Numérotation du verset Phlm. 1,12 

quem remisi tibi17.
17 tibi Φ Cbg153 ΩJ ΩL ΩS P156 Rusch Clementina ] ad te S, om. Weber
Tu autem illum ut18 mea viscera
18 ut Cor4 CorS2=Cor2 ( al. ) ΩM ΩL ΩS P156 Rusch Clementina ] id est Cor2 ( greci anti. ) Weber , + id est ut F S , in Cor2 ( al.), sicut CorS2 Ω J
suscipe19*,
19 suscipe ΩM Ω J ΩL ΩS P156 Weber ] + filium meum carissimum Tr512 Rusch Wordsworth (V Z C sine auctoritate graeca ) in glossis
Numérotation du verset Phlm. 1,13 

quem ego volueram20 mecum21 detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.
20 ego vol. ΩM ΩS ΩJ ΩL Rusch Weber ] inv. P156 |
21 mecum ΩS ΩJ Weber ] om. ΩM |
Numérotation du verset Phlm. 1,14 

22 Sine consilio autem23* tuo
22 Hic incipit versus cum littera miniata ΩJ ; cf. « Potest incipi versus vel sub .e. » CorS2 |
23 autem Ω M ΩJ ΩL ΩS P156 Weber ] om. Rusch |
nihil volui24 facere ut25*
24 volui Ω M ΩJ ΩL ΩS P156 ] volo G |
25 ut Cor2 (anti.) CorS2 (vel) Ω M ΩJ ΩL ΩS P156 ] uti CorS2 Rusch Weber |
ne velut ex necessitate
bonum tuum esset
sed voluntarium.
Numérotation du verset Phlm. 1,15 

Forsitan
enim ideo discessit ad horam a te
ut in26 eternum27
26 in CorS1 ( al. ) Ω M Ω J* ( rubr. cancel. ) ΩL ΩS P156 Rusch ] om. Tr512 CorS1 (gr. omnino habet sicut est in littera preter IN ) Cor2 (grec. anti.) Cor4 ( non dicit UT IN ETERNUM ) ΩJ² Cor3 ( gr. omnino ita habet sine IN ) Weber |
27 eternum Cor2 ( hic est adiectum ; greci anti. glossa sic ) Ω M ΩJ ΩS |
illum reciperes28*,
28 reciperes Ω M Ω J ΩL ΩS P156 Weber ] recipias Rusch, susciperes Cor2 (grec. anti.)
Numérotation du verset Phlm. 1,16 

iam non ut29 servum30
29 ut Cor2 (grec. anti.) Ω M ΩJ ΩL Rusch Weber ] sicut F S, om. P156 Cava |
30 servum Cor2 (grec. anti.) Ω M ΩL Rusch Weber ] servo G Cor2 ( gr. anti. glo. ) |
sed pro31*
31 pro R F Cava Λ Φ Cbg153 CorS1 ( al. ) Cor4 Ω M ΩL ΩS P156 Clementina ] plus G Amiatinus K Cbg153 (vel) CorS1 ( gr. non habet PRO sed PLUS ) Cor2 ( gr. anti. glo. ) Ω J Cor3 (gr. non habet PRO) Weber , plus pro S Rusch
servo, carissimum fratrem32
32 carissimum fratrem CorS1 Ω M ΩS P156 Rusch Weber ] inv. ΩJ ΩL , + tibi P156
maxime mihi.
Quanto autem33 magis tibi
33 autem Tr512 Cbg153 Cor2 (gr. anti.) Ω M ΩJ P156 Rusch Weber ] om. ΩL ΩS
et in carne
et in Domino ?
Numérotation du verset Phlm. 1,17 

Si ergo habes
me socium, suscipe illum sicut me.
Numérotation du verset Phlm. 1,18 

Si autem aliquid nocuit tibi 34* aut debet, hoc mihi imputa.
34 nocuit tibi Ω M ΩL ΩS P156] inv. Tr512 Cbg153 ΩJ Rusch Weber
Numérotation du verset Phlm. 1,19 

Ego Paulus scripsi mea manu35. Ego reddam
35 mea manu Cbg153 ΩS Rusch Weber ] inv. Ω M ΩJ
ut non dicam tibi
quod et te ipsum mihi debes36.
36 et te... debes Cor2 (gr. anti.) Ω M ΩJ ΩS
Numérotation du verset Phlm. 1,20 

Ita frater
ego te fruar in Domino.
Refice viscera mea
in Domino37*.
37 Domino Cbg153 Ω M ΩL CorS2 ( fere ubique ) P156 Rusch ] Christo CorS2 (G’ et utraque correctio) Ω J ΩS
Numérotation du verset Phlm. 1,21 

Confidens de38
38 de Tr512 (glossa) ΩJ ΩL ΩS P156 Rusch ] in Φ Tr512 Cor4 Cor2 ( anti. ) Cbg153 Ω M Clementina , om. Weber
obedientia39 tua scripsi tibi40, sciens quoniam et41 super id quod dico facies.
39 obedientia tua Λ Ω M ΩJ ΩL ΩS P156 Rusch Weber ] obeditentie tue Weber (F S) |
40 scripsi tibi Rusch Weber ] inv. ΩS |
41 quoniam et Ω M ΩJ ΩS Rusch Weber ] quod Cbg153 |
Numérotation du verset Phlm. 1,22 

Simul autem et42 para43
42 et Ω M ΩJ ΩL ΩS Rusch ] om. P156 |
43 para CorS2 (al.) ΩS Rusch ] prepara CorS2 Ω J |
mihi hospitium. Nam spero per orationes vestras donari me44 vobis.
44 donari me Tr512 Ω M ΩJ ΩS Rusch Weber ] inv. Cbg153
Numérotation du verset Phlm. 1,23 

Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,
Numérotation du verset Phlm. 1,24 

Marcus45* Aristarchus, Demas46* Lucas, adiutores mei.
45 Marcus Cbg153 * Cor2 CorS2 ( al. sine ET ) ΩS P156 Weber ] et praem. Cbg153 ² Ω M, + et Cbg153 CorS2 ( SALUTAT VOS ET ARISTHARCUS ) Ω J ΩL Rusch |
46 Demas Tr512 ΩJ ΩL ΩS Weber ] + et G R F Cbg153 Ω M Rusch Clementina |
Numérotation du verset Phlm. 1,25 

Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu tuo47*. Amen.
47 tuo Cbg153 CorS2 ( al. ) Ω M ΩS] vestro Tr512 CorS2 ΩJ ΩL Rusch Weber
EPISTOLA PAULI AD PHILEMONEM EXPLICIT.48
48 Epistola...Philomenon - explicit Rusch ] inv. ΩL P156 , explicit epistola ad Philomenon , om. ΩS

Capitulum 1

Numérotation du verset Phlm. 1,1 
marg.| {GME72.1.1-2} Paulus, quo nomine vocatur a proconsule Sergio Paulo quem apud Cyprum ad fidem convertit. Addit: vinctus Christi Iesu, ut hoc nomine ad pietatem moveat et per hoc magis impetrare possit quod poscit.   Et Timotheus frater, Philemoni dilecto, pro quo in greco melius habetur   diligibili , qui scilicet melius diligi meretur,   et adiutori nostro in predicationis ministerio,
Numérotation du verset Phlm. 1,2 
marg.| {GME72.1.2-1} et Appie sorori carissime nihil in se ficte germanitatis habenti,   et Archippo commilitoni nostro Colosensium ministro, qui nobiscum contra adversarios pro Christi nomine dimicans sepe victor extitit, et ecclesie que in domo eius Philemonis, mandat
Numérotation du verset Phlm. 1,3 
marg.| {GME72.1.3-1} Gratia vobis etc. Appiam quam eius sororem vocat sive quia vere soror, sive quia uxor eius erat, et Archippum qui eiusdem filius fuisse dicitur, et ecclesiam domus illius ideo cum ipso salutat, ut eos in hac Onesimi commendatione et pro eo facta intercessione socios habeat.
Numérotation du verset Phlm. 1,4 
marg.| {GME72.1.4-1} Gratias ago etc. Primo caritatem eius et fidem laudat, ut per hoc eum ad misericordiam {Zw58 f. 175v } provocet. Ait ergo:   Gratias ago Deo etc.
Numérotation du verset Phlm. 1,5 
marg.| {GME72.1.5-1}Quam caritatem et fidem habes in Domino Iesu quem diligis et cui credis,   et in omnes sanctos quos diligis et quibus credis,
Numérotation du verset Phlm. 1,6 
marg.| {GME72.1.6-1}ita ut communicatio fidei tue, id est fides que Christo et sanctis credens eisdem communicans   fiat evidens in omni bono opere, non uno, sed omni quodcumque facis, nec ita ut nescias esse bona et qua ratione et quam bona sint quecumque facis, sed in agnitione, id est habens agnitionem   omnis boni quod facis, quod pre gaudio tacere non possum.
Numérotation du verset Phlm. 1,7 
marg.| {GME72.1.7-1} Gaudium enim magnum habui cordis dilatione et in adversis consolationem ex simili spe, in tanta caritate tua que non solo virtutis habitu intus in corde viguit, sed etiam extra in opere manifesta est que viscera sanctorum, id est interni affectus et animorum quasi profundi recessus, o frater, per te digne illos sanctos suscipientem a suis quodammodo laboribus respirantes requieverunt,
Numérotation du verset Phlm. 1,8 
marg.| {GME72.1.8-1}Propter quod, id est quoniam ad benefaciendum adeo promptus es, multam etc. Quod ad rem, id est ad utilitatem prestantis et rogantis pertinet propter caritatem inter me et te mutuam, magis obsecro .
Numérotation du verset Phlm. 1,9 
marg.| {GME72.1.9-1}Recte utique, cum sis talis in operibus pro Christo faciendis ut ego   Paulus Apostolus et   senex, nunc autem vinctus Christi Iesu. Grandis petentis auctoritas quod Paulus et   senex et vinctus Christi Iesu obsecrat.
Numérotation du verset Phlm. 1,10 
marg.| {GME72.1.10-1} Quid autem petat supponit repetens: Obsecro pro Onesimo filio meo in fide, quem catechizando   genui in vinculis. A
A ¶Codd. : Tr2266 Zw58
Numérotation du verset Phlm. 1,11 
marg.| {GME72.1.11-1}Et quare pro illo ait: qui tibi aliquando, id est dum eras infidelis, fuit   inutilis a te fugiens et fugam furto cumulans quedam rei domestice compilavit, et ne eproximo apprehendi posset in Italiam perrexit et ibi luxuriose vivendo expendit.
marg.| {GME72.1.1-1} Nunc autem etc. tibi Domino suo in eo quod pro te mihi servit, et mihi dum in eo quod potest mihi servit, et in eo quod pro me in vinculis posito evangelizat utilis est. Ideoque plus caritatis modo meretur quam odii ante me ruerit.
Numérotation du verset Phlm. 1,12 
marg.| {GME72.1.12-1} Quem tibi remisi. Tu autem illum, id est viscera mea, quem scilicet toto affectu diligo, suscipe similiter toto affectu et plena ex animo voluntate.
Numérotation du verset Phlm. 1,13 
marg.| {GME72.1.13-1} Quem ego volueram etc.
Numérotation du verset Phlm. 1,14 
marg.| {GME72.1.14-1} Ut ne velut ex necessitate cuiusdam contra voluntatem tuam coactionis extrinsece   esset bonum tuum. [Nota3]1
1 marg. Zw58
marg.| {GME 72.1.14S12 [Hieronymus] 2 Qualiter bonum quidem esset quod sine tua fieret voluntate, sed alio genere malum esse idem ipsum argui posset, sicut si homo a Deo talis factus esset, qui bonum ex necessitate contra voluntatem suam faceret, bonum quidem esset quod faceret, sed alio genere idem malum esset. Nec esset homo similis Deo, qui Deus voluntarie, id est non contra voluntatem suam ex necessitate bonus est. Ex quo manifestum est absolute   bonum esse quod non   ex necessitate voluntarium est. Attendendum {Zw58 f. 175v } tamen quod Deus, qui non vult esse non bonus, non potest esse etiam non bonus. Ideoque cum quicquid non potest non esse, necesse est esse ipse quoque hac ratione   ex necessitate bonus est.
2 marg. Zw58
Numérotation du verset Phlm. 1,15 
marg.| {GME72.1.15-1} Forsitan etc. Dicens forsitan sententiam temperat. Occulta sunt quippe iudicia Dei, et temerarium est quasi de certo pronunciare quod dubium est.   Ut eternum illum reciperes. Eternum vocat eum quoniam ex fide Christi eternus factus est, et Philemoni secundum eamdem fidem eterno dicit esse coniunctum,
Numérotation du verset Phlm. 1,16 
marg.| {GME72.1.16-1} non iam ut servum sed etc. Fratrem, maxime quidem mihi ex eadem fide eterno coniunctum. Quanto magis autem tibi? Quasi: Multomagis. Quare? Quia mihi non in carne, sed tantum in Domino, tibi vero primo quidem non in Domino, sed in carne tantum. Nunc vero et in carne, id est carnis conditione, qua tibi Domino servus subiectus est, et in Domino spirituali scilicet copula, qua tibi eterno frater eternus coniunctus est.
Numérotation du verset Phlm. 1,17 
marg.| {GME72.1.17-1} Si ergo me habes ut utique habes voluntate   socium usque adeo, ut meis communicare vinculis cupias,   suscipe illum filium meum et viscera mea   sicut et   me . Quasi: Si illum suscipere nolueris, quod facilius est, certum est quod me socium habere et etiam vinculis meis communicare, quod multo difficilius est, non possis.
Numérotation du verset Phlm. 1,18 
marg.| {GME72.1.18-1} Si autem nocuit etc.
Numérotation du verset Phlm. 1,19 
marg.| {GME72.1.19-1} Ego reddam. Pro Onesimo se opponit et spondet Apostolus factus imitator loquentis in se Christi, qui plagas nostras doluit et infirmitates nostras portavit:   Ut non dicam: Quasi: Dico   reddam ita tamen ut non dicam tibi. Tamquam enim ad extraneum loquens dico: reddam. Ceterum ad Apostolice potestatis ius rediens non dico tibi eo quod me tibi Christum evangelizantem Christianus effectus es, non dico tantum omnia tua et per hoc tuum onesimum, sed et te ipsum mihi debes.
Numérotation du verset Phlm. 1,20 
marg.| {GME72.1.20-1} Ita frater etc. Ubi nos habemus   ita frater, Greci habent quoddam adverbium blandientis quod latinus sermo non explicat. Pro eo tantum ponimus   ita frater volentes intelligi plus quam sonamus. Nam et Apostolus hoc sermone quodammodo blanditur et vovet quod sequitur:   Ego te cunctis virtutibus abundantem   fruar , non dico nostri inter nos ut fieri solet presentia, sed   in Domino. Tu ergo similiter in Christo   refice viscera mea, id est Onesimum.
Numérotation du verset Phlm. 1,21 
marg.| {GME72.1.21-1} Confidens etc. Simul autem et para mihi hospicium. Hoc non ideo dicit, quod tam dives sit et tantis sarcinis occupatus ut preparato amplissimo spatio egeat, sed ut dum filemon eum venturum exspectat magis quam rogatus est faciat.
Numérotation du verset Phlm. 1,22 
marg.| {GME72.1.22-1}Vel non Paulo sed Apostolo in nova civitate et inaudita predicaturo, ad quem plurimi sunt concursuri, hospitium preparandum est loco scilicet urbis celebris3 domus amplissima que plurimos capiat auditores, ab omni vacua importunitate.   Nam spero etc. B
B ¶Codd. : Tr2266 Zw58
3 celebris] celebri Tr2266
Numérotation du verset Phlm. 1,23 
marg.| {GME72.1.23-1} Salutat te Epaphras etc. C
C ¶Codd. : Tr2266 Zw58
Numérotation du verset Phlm. 1,24 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Phlm. 1,25 
marg.| {GME72.1.25-1} Gratia Domini etc. Amen.
prol.| Explicit epistola ad Philemonem.4 D
D ¶Codd. : Tr2266 Zw58
4 Explicit... Philemonem] om. Tr2226



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Phlm. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=72&chapitre=72_1)

Notes :