Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Os. 1,1 
marg.| {z} Verbum Domini quod factum est] etc. Liber in duas partes dividitur. Primo ponitur titulus : secundo prophetia, ibi :   [Et dixit Dominus] Item secunda pars in duas dividitur. Primo generaliter duodecim Tribubus loquitur usque ad quartum caput : Secundo duobus a quarto usque in finem. Item prima pars prophetie in duas dividitur : quia primo loquitur sub metaphora fornicarie in primo et secundo capitulo. Secundo sub metaphora adultere in tertio capitulo. Item prima pars, ubi de fornicaria loquitur, in quatuor dividitur. Primo ponitur peccatorum exprobratio. Secundo pene comminatio, ibi :   [Voca nomen eius] Tertio, quia non obliviscitur misereri Deus, sequitur promissio, ibi :   [Et erit numerus] Quarto, sequitur admonitio, ibi :   [Dicite fratribus] etc. Et nota quod Prophete secundum tempus ordinantur, ut qui prius prophetavit, prius ponatur. Titulus duo continet. Dicit ergo.
marg.| {z} Verbum] supple, hoc est Verbum increatum.
marg.| {a} Quod factum est] id est quod prophetavit, et quod manifestatum est Os., quia intellexit Os. in facto fornicarie quam duxit, quod filius Dei duceret per fidem in sponsam Gentilitatem.
marg.| Vel (factum est,) Hieronymus, locutum est per inspirationem.
marg.| Vel (factum est) ut loqueretur ad Prophetam. Vel [Verbum creatum factum est] per exteriorem hominem vel interiorem inspirationem.
marg.| Factum est per totum librum hunc. [Ad Os.] Ad, finale est, id est ut salvet populum suum. Os. enim Salvator interpretatur, et Christum nomine et opere prefigurat. {b}   Beeri]
marg.| {5. 168ra} Et hic propheta fuit secundum regulam Hebreorum, qui dicunt patres, et avos, et proavos prophetarum qui in titulis exprimuntur prophetas fuisse, licet eorum prophetie non habeantur.
Numérotation du verset Os. 1,2 
marg.| {a} Principium] etc. secundum Hieronymum id est prius locutus est Dominus per Os. ; postea per ceteros Prophetas. Vel ad Os. locutus est primo hec, scilicet de fornicaria, postea cetera ad Os. locutus est inspirando. In Os. locutus est aliis per eum annunciando. Domino, vel, Dominum, Hieronymus Septuaginta habent   Principium verbi Domini.
marg.| {b} Vade, sume] etc. Glossa Non tantum fornicariam, sed que multas fornicationes fecerit : quia tanto patientior Propheta, quanto sordidiorem ducit. Quod ad litteram verum fuit : quia Iudei signa petebant, et ideo volebat Dominus quod non solum dictis, sed factis prophetarent eis.
marg.| {c} Et fac tibi filios] etc. id est Genera filios de fornicaria, vel generatos ab ea fac tuos per adoptionem. Et hoc magis videtur velle Littera Septuaginta, que dicit [  Tolle tibi uxorem, et filios fornicationis] Utrumque tamen potuit verum esse, ut dicit Hieronymus Et quare hoc faceret Propheta dicit.
marg.| {d} Quia] in signum quod   [terra] Glossa Iudea, vel proprie Samaria, id est decem Tribus.
marg.| {e} Fornicans] corporaliter vel relinquendo Legem.
marg.| {f} Fornicabitur] perseverando vel idololatrando.
Numérotation du verset Os. 1,2 
mystice
prol.| Mystice sunt verba Patris ad Filium. {c} Fac tibi filios] de Gentilitate.
marg.| {d} Quia fornicans] etc. id est Iudea. Ier. 2.g. Quia vilis facta es, etc. Moraliter dicitur prelato.
marg.| {b} Sume uxorem] parochiam. {c}   Fac filios] etc. peccatores converte. A Domino   [ Septuaginta   Post Dominum]
Numérotation du verset Os. 1,3 
marg.| {g} Et abiit] etc. Ad litteram quidam dicunt, quod Beliam locus est et tunc verum est quod fuit meretrix corporaliter, et spiritualiter.
Numérotation du verset Os. 1,4 
marg.| {h} Et dixit Dominus] hic comminatur penam decem Tribubus, que per nomina trium puerorum designatur. Prima est, quod ipsi victi ab Assyriis in valle Iezrahel captivabuntur. Unde primus dicitur Iezrahel. Secunda, quod de captivitate non revertentur. Unde secundo nata vocatur, Absque misericordia. Tertia, quod in terra captivitatis sue miseri, et viles haberentur. Unde, et tertio natus dictus est, Non populus meus, {i}   Quoniam adhuc] quasi. Ad hoc significandum   [voca nomen eius Iezrahel] quod post modicum tempus, scilicet Zacharie filii Ieroboam incepit hec vindicta, 4Rg.15.b. et continuata est donec decem tribus, tempore Os., et Ezechie penitus sunt ab Assyriis captivate, 4Rg.18. {k}   Et visitabo] vindicabo. {l}   Sanguinem Iezrahel] etc. Naboth Iezrahelite, id est consimilem penam imponam super domum Iehu, et non solum puniam Iehu, sed et totum Regnum Israel, id est decem Tribus. {m}   Et quiescere faciam] id est finiri, id est cessare, ut non sit.
marg.| {o} Et] id est quia   [in die illa] etc. Hoc ad Litteram factum est, quando ibi victi sunt ab Assyriis, ut dicit Glossa.
marg.| Vel {k} Visitabo sanguinem Iezrahel] id est populi mei significati per Iezrahel metropolim suam.   [Super domum Iehu] Septuaginta.   [Super domum Iuda] habent, sed male, ut dicit Hieronymus in origin. {l}   Super domum Iehu] quia iste multos bonos interfecit, et idololatrare fecit. {p}   Arcum] robur, Mystice. {g}   Et abiit, et accepit] secundum Hieronymum Osee Christum significat, qui Gomer, id est Synagogam abominatam iubetur accipere, et filium ex ea genitum vocat Iezrahel in figura sui carnaliter ex ea geniti. Propter eius sanguinem domus Iuda, et regnum totius Israel per Romanos dicitur subvertendum, in tantum ut iam absque misericordia nuncupentur, qui prius semen Dei dicebantur : dum in incredulitate manentes perpetua servitute damnantur. Domus vero Iuda, id est qui de Iudeis confessi sunt Christum, non in fortitudine exercitus, sed in Evangelica predicatione salvantur. Reliqui vero ablactari dicuntur, quia populus Israel a {5. 168rb} Deo proiectus, nec iam lacte matris utitur : quia nec superficiem Legis qua quasi lacte in terra sua vivebat, intelligit. Unde, et in feminam propter imbecillitatem virium, et flexibilitatem in vitium versus dicitur, qui prius semen Dei dicebatur. Postmodum vero non solum absque misericordia, sed etiam non populus Dei dicitur, sed filius Diaboli, ut dicit Glossa quia non habet Filium, id est fidem de Filio, nec habet Patrem, id est fidem de Patre.
marg.| {n} Domus Israel] id est decem Tribus, que dicte sunt Ephraim propter Ieroboam de Ephraim, qui primus regnavit super decem Tribus. Dicuntur, et Ioseph : quia Ioseph pater erat Ephraim. Dicuntur Samaria : quia ipse metropolis erat in decem Tribubus. Dicuntur et Israel : quia maior pars filiorum Israel que fuit in Regno illo, scilicet decem Tribus, nomen Israel retinuit : due vero dicuntur Iuda.
Numérotation du verset Os. 1,5 
prol.| {p} Arcum Israel] Hieronymus In omnibus Prophetis per decem Tribus significantur heretici, per duas in quibus est Rex David, Ecclesia. Arcus ergo, id est robur hereticorum in valle seminis Dei, id est Christi de quo humilia senserunt, confringetur : quia Pater omne iudicium dedit Filio. Domus autem Iuda, id est Ecclesia superat in virtute Dei, illis absque misericordia derelictis, et regno privatis, qui nec populus Dei sunt nec Deus pars est hereditatis ipsorum.
Numérotation du verset Os. 1,6 
marg.| {q} Et concepit] etc. quia decem Tribus captivate Victorum patent iniuriis, et femineum habentes animum, idola colunt, et Deum derelinquunt.
marg.| {r} Absque misericordia] Hieronymus Quidam habent.   [Non dilecta] Sed nostra littera verior est.
marg.| {s} Quia non addam] Glossa quia usque hodie servit Regibus.
marg.| {t} Sed oblivione] etc. Septuaginta Adversus adversabor.
Numérotation du verset Os. 1,7 
prol.| {u} Et salvabo] etc. a Sennacherib : vel reducendo de captivitate. {x}   In Domino] non per virtutem suam : quia hic Angelus centum octoginta quinque millia interfecit, Is. 37.g. Inde Cyrus per inspirationem divinam eos dimisit, 1. Is. 1.b.
Numérotation du verset Os. 1,8 
prol.| {y} Et ablactavit] etc. quasi : In captivitate eos tenendo a se divisit nec uberibus maternis, id est legalibus, eos pavit, sed cibis gentilium immundis.
marg.| {a} Et ego] etc. Glossa Deus sed Lombardus habet   [Dominus] in Textu.
Numérotation du verset Os. 1,9 
prol.| {z} Non populus meus] quasi : A Gentibus inter quas erunt, viles, et abiecti habebuntur : quod non fieret si esset populus meus.
Numérotation du verset Os. 1,10 
marg.| {b} Et] pro quia   [erit numerus] Glossa dispersorum ubique sicut modo est. {c}   Quasi arena maris] id est multi, sed abiecti. {d}   Sine mensura] id est sine unitate, que est principium omnis numeri, et mensure.
marg.| Vel aliter, ut ibi incipiat eorum consolatio. {b} Et erit] etc. Et refertur hoc ad tempus Ezechie sub quo plures redierunt. 2Par. 30.b. Vel ad tempus Iosie 2Par. 35. Vel ad eos qui cum Esdra redierunt, 1Esd. 8.e :   Et erit in loco] in terra duarum Tribuum. {f}   Dicetur] dicebatur, quando scilicet idololatre erant. {g}   Filii Dei]  : quia abiectis idolis per Ezechiam, Deum colent. {h}   Et congregabuntur filii Iuda] duarum tribuum.
marg.| {k} Et filii Israel] decem Tribuum. {m}   Caput unum] Ezechiam vel Iosiam, vel Zorobabel, vel Esdram, vel Christum. {n}   Et ascendent de terra] quia Iudea respectu Chaldeorum unde ascenderunt, in montibus est. {o}   Magnus dies Iezrahel] 1 seminis Dei, illorum, s. quos sibi reservavit quasi semen quo terram Iudee iterum seminare magna erit solemnitas. Exponitur etiam hec quarta pars de tempore Christi secundum Glossam Iudei enim sicut arena maris modo, donec plenitudo Gentium intraverit, reservantur. {h}   Et] tunc   [congregabuntur] in unitatem Fidei.
Numérotation du verset Os. 1,11 
marg.| {i} Filii Iuda] id est due Tribus, vel viri Catholici, vel omnes Iudei.
marg.| {k} Et filii Israel] id est decem Tribus, vel heretici, vel Gentiles.
marg.| {l} Et ponent sibimet caput unum] Christum.
marg.| {o} Quia magnus est] etc. Glossa quia tempus ab incarnatione usque ad finem seculi magne est claritatis. Vel   [magnus dies] quia tunc erit lumen fidei Christiane ubique. Iudei hoc referunt ad tempus Messie.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_1)

Notes :