Capitulum 6

Numérotation du verset Os. 6,1 
marg.| In tribulatione] . Primo ponitur conversio populi Dominum requirentis, Secundo responsio Domini fictam populi penitentiam conquerentis, ibi :   [Quid faciam tibi] . Dicit ergo. {l}   In tribulatione] captivitatis, Is. 26.c. Domine in angustia. Ps. 119. Ad Dominum cum tribularer. {m}   Mane] orto lumine penitentie, vel cito vel ad litteram. {n}   Ad me] deprecandum, et colendum, dicentes. {o}   Venite] non contenti salute propria sese mutuo exhortantur. Is. 2.a. Venite ascendamus. {p}   Et revertamur] ab idololatria. {q}   Quia ipse cepit] Glossa per Nabuchodonosor capi fecit. {r}   Et salvabit nos] . Glossa a captivitate liberando. {s}   Percutiet] . tribulationibus multis. {t}   Curabit] propria retribuendo post captivitatem. {u}   Vivificabit nos] etc. Quidam hoc exponunt totum de prosperitate reddita post captivitatem Babylonicam, vel post sui Messie adventum, punientes primam diem tribulationem ab Egypto secundam a Sennacherib. Is. 37.g. tertiam a Babylone. Vel primam diem liberationem ab Egypto, secundam a Babylone, tertiam in fine seculi. Sed neutrum horum in Glossa tangitur, nec placet Hieronymus Ideo veram expositionem prosequentes cum Hieronymus dicamus. {l}   In tribulatione] de peccatis contriti. {m}   Mane] orto Sole iustitie. {q}   Cepit] naturam nostram qui supra dixerat.   [Ego capiam] . Hbr. 2.d. Semen Abrahe apprehendit. {t}   Salvabit] a peccatis. Mt. 1.d. {c}   Percutiet] Glossa ut pius pater per penitentiam flagellando.   [Curabit] . Glossa a vulneribus peccatorum. {u}   Vivificabit] a morte culpe. {x}   Post duos dies] Glossa quibus iacuit in sepulchro, {5. 171vb} {y}   In die tertia] . Glossa, resurgens a mortuis. {z}   Suscitabit nos] . Glossa, secundum Hieronymus in Origin. Frustra Iudei mille annorum sibi spatia pollicentur, cum salus universorum sit repromissa de tertia qua Dominus ab Inferis resurrexit. Hebrei secundum diem in adventu Christi sui interpretantur, tertium quando in iudicio salvandi sunt. Sed quia respondere non possunt, que sit dies prima, id est primus Salvatoris adventus, inferamus iuxta quod ipsi volunt, primum diem in humilitate Salvatoris adventum, secundum in gloria, tertium in habitu iudicantis. Qui autem secundum tertiumque suscipiunt, primum se perdidisse fatentur. Vel primus dies tempus ante gratiam, secundus gratie, tertius glorie. Vel primus dies legis naturalis, secundum Moysi, tertius Evangelii. Vel primus nobis dies gratie, secundus in stola anime, tertius in utraque tunc plene curati, vivificati, suscitati.
marg.| {u} Et vivemus] vita eterna.
marg.| {b} In conspectu eius] conspicientes, et conspecti ab ipso.
marg.| {c} Sciemus] . Gregorius Quid est quod nesciant, qui scientem omnia sciunt ? {d}   Sequemurque] quocumque ierit ; Apc. 14.a.
marg.| {e} Ut cognoscamus] facie ad faciem : Io. 17.a. Hec est vita eterna. {f}   Quasi diluculum] . Septuaginta :   [Quasi mane] etc. Ipse enim ortus est nobis sol iustitie in nativitate, de quo Ps. 18. Tamquam sponsus procedens de thalamo suo. {g}   Preparatus est] ab eterno promissus. {h}   Egressus eius] a sinu Patris, ab utero matris. Mi. 5.a. Egressus eius. Habac. 2.c. Egressus es, etc. {i}   Quasi imber quasi imber temporaneus venit in primo adventu, quando fidei iactata sunt semina, quasi serotinus veniet in secundo, quando maturis segetibus in eterna horrea recondemur. Hieronymus Iudei qui temporaneas pluvias non receperunt, et absque pluviis iecere sementem, fructus in ultimo tempore non recipient. Item temporaneus venit, quando dat gratiam bene operandi, serotinus, quando dat gratiam perseverandi. Temporaneus imber est qui iacta semina coalescere facit, serotinus qui fructus ad maturitatem perducit.
marg.| {k} Quid faciam] . Hieronymus parentis in filios perditos ostendit affectum, iuxta illud Mi. 6.a. Populus meus quid feci tibi. Ier. 5.b. Super quo propitius. Et primo ostendit misericordias quas ei fecit alliciendo, et flagellando. Secundo quomodo ipsi abusi sunt misericordiis sibi factis, ibi :   [Ipsi autem] Dicit ergo   [Quid faciam] quasi dicat nihil valere quicquid vobis facerem, quia.
marg.| {l} Misericordia vestra] id est vobis data, quia vobis solitus sum misereri benefaciendo. {m}   Quasi ros] etc. qui orto sole cito siccat. Hieronymus ita iam prope est captivitatis ardor. Vel {l}   Misericordia vestra] quam facere solebatis aliquando vel quandocumque vobis benefeci, statim orto sole prosperitatis totum perdidistis. {n}   Propter] etc. id est per prophetas vobis frequenter dure comminatus sum, ut sic tortuositatem vestram complanarem, ut quem contemnebatis clementem, timeretis ostensum. Septuaginta :   [Succidi Prophetas vestros] . {o}   Occidi] . Hieronymus Pseudo scil. sub Helia 3Rg. 18.g. et 4Rg.10.f. sub Iehu quasi ne diceretis, prophetis nostris malis credidimus etiam ipsos occidi, ut nobis peccandi occasio tolleretur. Vel   [Occidi eos] etiam bonos Prophetas, ut videretis iudicium incipere a domo Domini, et sic saltem timeretis. Vel   [Occidi eos scilicet populum contemptorem]] . {p}   In verbis oris mei] id est ita de facili, ut homo loquitur, Vel   [In verbis] Prophetarum qui sunt os meum : Ier. 15.d. Et ideo cum hec omnia fecerim, et non sis correctus.
marg.| {q} Et iudicia tua] vel   [mea quasi lux egredientur] clara, et iusta apparebunt, et ita diligenter hec omnia feci
prol.| Δ tibi ut
marg.| Mystice. {k} Quid faciam tibi] o Heretice, o peccator. {l}   Misericordia vestra] prosperitas vel compunctio.
marg.| {m} Quasi ros] quia in omni nocte tribulationis ad vos descendit, et quotidie orto sole prosperitatis, vel tentationis siccat [  Succidi] . Succidit quotidie Dominus Prophetas Heresiarchas, malos Prelatos mundi sapientes corporaliter,
prol.| Θ et eternaliter
marg.| {5. 172ra} Δ tibi ut peniteres, et ego misererer. {a} Quia misericordiam volui] qua ego penitentibus misereor, vel proximo quisque miseretur. {b}   Et non sacrificium] non dicit, plus quam sacrificium, quia nulla est comparatio. {c}   Et scientiam] quod homo habeat   [notitiam Dei] . Mi. 6.c. Indicabo tibi o homo, etc.
marg.| {d} Plus quam holocausta] multitudinem victimarum.
marg.| Θ et eternaliter occidit, ut ceteri convertantur, et misericordiam consequantur, quia sine gratia ; et Dei scientia, nec eleemosyne nec ieiunii, nec orationis oblatio placet Deo. Mt. 12.a. Misericordiam volo, etc.
marg.| {e} Ipsi autem] etc. Primo dicit quod abusi sunt. Secundo ponit occasionem abusionis, ibi, Galaad, etc.
marg.| {e} Ipsi autem] Iudei Heretici in mundo florentes.
marg.| {f} Sicut Adam] qui dotatus fuit bonis naturalibus, et gratuitis omnibus, id est fide Catholica in Paradiso locatus.
marg.| {g} Transgressi sunt pactum] legis Baptismi, Penitentie. {h}   Ibi] . In paradiso, prevaricati, ipsi primi parentes. Vel Ibi, id est similiter sicut Adam. Vel Ibi, In terra optima, sicut Paradisus, vel in Ecclesia, vel in claustro prevaricati, et ideo eiicientur de Ecclesia, sicut de Paradiso Adam, prevaricati. Septuaginta. Ibi me contempsit Galaad civitas, que operatur vana, et conturbat aquam, et fortitudo tua viri pirate.
marg.| {i} Galaad civitas] est sacerdotalis, civitas refugii trans Iordanem in tribu Gad.
marg.| {k} Operantium idolum] quia ibi primo consecratum est idolum. Et ita hoc fuit initium idololatrie his qui trans Iordanem erant. Et dicitur : quod ibi fabricabantur idola que alibi colebantur. {l}   Supplantata] Hieronymus humiliata {m}   Sanguine] Prophetarum Baal quos occidit Iehu 4Rg.10.f. quia ibi perdidit Galaad multos de suis sacerdotibus. Vel :   [Supplantata] id est captivanda per Assyrios. {m}   Sanguine] pro sanguine quem fundebat interficiendo pergentes ad immolandum in Hierusalem. Unde sicut principium idololatrie, et omnium malorum fuit habitantibus trans Iordanem, ita primi sunt per Assyrios captivati.
marg.| {n} Et quasi fauces] etc. id est caverne latronum, in quibus sicut latrones latentes insidiantur, et spoliant, et occidunt, ita Sacerdotes Galaad simplicem populum seducebant, vel si non poterant occidebant. Unde.
marg.| {o} Particeps] etc. Ista enim coniuraverant cum sacerdotibus Dan, et Bethel, qui ponentes latrones in insidiis interficiebant pergentes ad adorandum in Hierusalem in tribus solemnitatibus quorum via erat iuxta Sichem.
marg.| Mystice Hieronymus Heretici, et omnes falsi Sacerdotes conturbant aquas Ecclesie, et sunt quasi pirate in hoc mari magno, et spatioso, et viam intercludunt his qui per Sichem, id est ; per laborem penitentie in supernam Hierusalem ascendere disponunt. {p} In domo] etc. Prima causa abusionis predicte fuit idolum quod sacerdotes consecraverunt in Galaad. Secunda hec est, scilicet idololatria Ieroboam Et ex his sequitur tertium, scilicet contaminatio Israel, et Iuda. Et ideo quarto comminatur captivitatem Iude, ibi : Sed et Iuda, etc. {p}   In domo Israel] decem tribuum, vidi, dicit Propheta. {q}   Horrendum] homicidium, Idololatriam. Ier. 2.c. Obstupescite celi, etc. {r}   Ibi fornicationes] Hieronymus et Septuaginta habent, fornicatione.
marg.| {s} Ephraim] Ieroboam qui fuit de Ephraim.
marg.| {t} Contaminatus] Idololatria.
marg.| {u} Et Israel] . populus decem tribuum. {x}   Sed et Iuda] quasi non putes te securum, sed, {y}   Pone] vel para, id est genera filios per Chaldeos metendos, vel prepara tibi segetes, quia cito captivaberis. Sed rursus. {z}   Cum convertero] etc. sub Cyro, et Artaxerse. Nota quod Iude simul captivitas ; et regressio prophetatur, Israel perpetuo captivando nihil prosperum dicitur. Quia autem dicit. Cum convertero, etc. Aposiopesis est, et debet {5. 172rb} suppleri hoc, scilicet tunc videbis quod vera sunt que predixi. Vel {y}   Pone messem] id est promitte tibi securitatem, et prosperitatem, sed non modo, sed, cum convertero.
marg.| Mystice Hieronymus. In domo Hereticorum videmus horrendum, ubi magistris fornicantibus populus pariter sordidatur. Iude autem id est Ecclesie dicitur, ut propter peccata paret, id est cogitet messionem iudicii, sed huic venia promittitur, Hereticis nequaquam. Vel Iude, id est fidelibus conversis prosperitatem promittit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2023. Consultation du 11/12/2023. (Permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_6)

Notes :