Capitulum 10
Numérotation du verset
Os. 10,1
marg.|
Vitis frondosa]
etc. Improperavit eis beneficium electionis patrum, hic improperat beneficium multiplicationis populorum. Secundo insultat ingratitudini eorum, ibi, Loquimini, etc. Tertio quomodo inexcusabiles, et probat ibi : Transire fecit, etc. Quarto monet eos, ut revertantur, ibi : Seminate vobis, etc. Dicit ergo : Vitis frondosa, etc. Primo proponit beneficium. Secundo assumit abusionem, Ibi, secundum multitudinem, etc. Tertio concludit captivitatem ibi : Divisum est, etc. {i}
Vitis frondosa]
fuit Israel, in primis patribus bonas et multas habens propagines bonorum operum vel bonorum filiorum. {k}
Fructus adequatus est ei]
etc. quia in ipsis non fuit qui fructus bonorum operum non produceret vel secundum multiplicationem bonorum operum abundavit fructibus bonorum temporalium. Is. 5.a. Ego te plantavi, etc. Vel in malo.
marg.|
{i}
Vitis frondosa
id est non putata, sed tota in flagella frondesque luxurians, id est in populos inutiles qui non reddunt vinitori Deo vuas, sed labruscas. Unde Aquila. Vitis aquosa. Secundum multitudinem etc. Hieronymus que prius talis fuit, postea abundantiam populi, et fructum vertit in idololatrie multitudinem. {m}
Divisum est]
etc. a regno duarum tribuum. 3Rg. 12. Vel secundum Hieronymum Divisum est, etc. a rege qui dedit licentiam ascendendi in Hierusalem, sed populus noluit, ut innuitur. 4Rg.17.a. ubi dicitur, quod Os. fecit malum, sed non sicut reges Israel. Vel divisum, etc. per diversum idololatrie cultum. Et ideo. {n}
Nunc in]
id est in proximo captivabuntur. Ex quo populus inexcusabilis est, quia regi suo non consensit. {o}
Ipse]
Deus per Assyrios quasi per servos suos confringet, etc. {p}
depopulabitur aras eorum]
id est destruet vel ornamentis spoliabit. {q}
Quia]
expletive legitur : Unde Septuaginta habent, propter hoc. {r}
Tunc destructis aris et]
captivitate imminente, et Os. sublato {s}
Dicent non est Rex]
etc. et recte accidit, quod, dicent non est Rex nobis, quasi ex quo a Deo non regimur quid nobis proderit vel profuit regimen hominis. Mystice. {i}
Vitis frondosa]
fuerunt heretici, dum fuerunt in Ecclesia, sed recedentes ab uno altari, id est ab unitate fidei iuxta acumen ingenii sui diversorum dogmatum idola confinxerunt. Quia ut dicit Hieronymus. nullus potest heresim struere, nisi qui ardentis ingenii est. Diversa sunt corda eorum propter contrarias sententias, et ideo disperdentur cum simulacris que de corde suo finxerunt.
marg.|
{r}
Tunc dicent]
eorum discipuli. {u}
Rex]
id est magister.
marg.|
{t}
Non est nobis]
In quo seducti sumus ne timeremus Deum, et loquentur excusationes inutiles. Sed germinabit in die iudicii amaritudo super sulcos agri, idest, super duplicitatem cordis eorum. Moral. id est
[Vitis frondosa]
Prelatus bene docens. {k}
Fructus adequatus
quia quot sunt verba, tot sunt opera. {i}
Vitis aquosa]
dives malus. {k}
Fructus adequatus est ei]
quia recipit bona in vita sua.
[Divisum est cor]
in tot partes quot habet oculos. {r}
Tunc dicent]
in die iudicii. {u}
Rex]
etc. Sap. 5.b.
[Quid nobis profuit,
marg.|
{b}
Verba visionis inutilis]
dicentes Pax pax, et non est pax.
marg.|
{c}
Et ferietis fedus cum mendacio]
id est cum falsis Prophetis, vel cum idolis, et ideo accidet vobis sicut agricole qui expectat pretiosum fructum et ager e contrario germinat ei spinas.
marg.|
{d}
Et germinabit]
Septuaginta. Orietur quasi amaritudo, Septuaginta, sicut gramen super desertum, id est abunde, et cito. Gramen enim, ut dicit Hieronymus herba est que in brevi tempore agros replet, ut pleni videantur.
marg.|
{e}
Iudicium]
angustia, iusta ultio, vel ipsum fedus germinabit vobis amaritudinis iudicium.
marg.|
{f}
Super sulcos agri]
id est super corda vestra rugosa, et terrena.
marg.|
Moraliter. {a}
Loquimini verba visionis inutilis]
sicut ille Lc. 13.c. Anima mea, habes multa bona, etc.
marg.|
{c}
Cum mendacio]
cum adulatoribus, vel cum temporalibus que colitis quasi idola, Is. 28.d. Percussimus fedus cum morte.
marg.|
{g}
Vaccas Bethaven]
etc. Adhuc irrisorie loquitur, unde non vitulum Bethel, sed vaccas dicit in feminino genere, et plurale pro singulari. Quod ita sit, patet per id quod
marg.|
Sequitur
[super eum]
Et vere colunt cum magno desiderio. Et hoc patet.
marg.|
{h}
Quia luxit super eum populus eius]
id est vitulum Bethel, quoniam credebat : populus ipsum esse delatum inter cetera munera que misit Manahen regi Assyriorum 4Rg.25.d.
marg.|
{i}
Et editui eius]
id est sacerdotes vituli.
marg.|
{k}
Super eum exultaverunt]
quia ut dicunt Hebrei, ipsi fecerunt vitulos ereos deauratos, et illi missi sunt furtive, et ipsi retinuerunt aureos. Unde, exultaverunt in gloria eius, id est in vitulo qui erat eorum pariter, et populi gloria. Et ideo luget populus, et sacerdotes exultant.
marg.|
{l}
Quia migravit ab eo]
secundum opinionem populi.
marg.|
{m}
Siquidem, et ipse in Assur delatus est munus]
id est eius imago deaurata.
marg.|
{n}
Regi]
qui In quadam Glossa dicitur Phul, in alia Sennacherib. Sed quidam dicunt quod sunt nomina eiusdem, alii quod diversorum, ut habetur in Glossa Is. 20. {o}
Ultori]
Septuaginta. Iarib. Symmachus. Presuli, vel, defensori.
marg.|
{p}
Confusio Ephraim capiet]
etc. Glossa Deprehensa fraude cum videt Rex eos esse ereos, magis accensus est furor eius contra Israel. Unde postea debellavit eos.
marg.|
{q}
In voluntate sua]
vel secundum Septuaginta, in consilio, quod nihil eis profuit, immo nocuit. Vel In voluntate sua, quasi non tantum pro opere, sed etiam pro mala voluntate punietur, quia voluit petere auxilium ab homine non a Deo.
marg.|
Mystice. {g}
Vaccas Bethaven coluerunt]
etc. id est lascivas sectas modo colunt Heretici, sed in die iudicii lugebunt super vitulum, id est dogma suum, super quo quondam exultaverunt ipsi sua dogmata, quasi munera mittens diabolo Regi suo, unde in eternum confundentur.
marg.|
Moraliter. {g}
Vaccas Bethaven]
etc. Claustrales, vel prelati dixerunt lasciviam.
marg.|
{h}
Luxit super eum populus]
pro peccatis penitendo.
marg.|
{i}
Et editui eius super eum exultaverunt]
gaudentes de eorum conversione.
marg.|
{r}
Transire fecit Samaria]
etc. Primo inexcusabiles eos dicit, quia non consenserunt Os. Regi volenti, ut ascenderent in Hierusalem. Secundo, quia diu fuerant in peccato, ibi, Ex diebus Gabaa, etc. Tertio, quia non sunt per legem, et flagella correcti, ibi, Ephraim vitula, etc. {r}
Transire fecit]
In captivitatem. {s}
Samaria]
populus decem tribuum.
marg.|
{t}
Regem suum]
Os. 4Rg.17.a.
marg.|
{u}
Quasi spumam super faciem aque]
cito, et leviter, Septuaginta, sicut cremium. {x}
Et dispergentur excelsa idoli]
In quibus immolabant idolis, que excelsa, vel idola fuerunt peccatum Israel. Et ita omnia destruentur, ut.
marg.|
{y}
Lappa, et tribulus]
quod est signum ultime, et longe desolationis. {z}
Et dicent]
Hieronymus in originali. Quicquid hic nunc
{5.
175rb} contra decem tribus, vel totum Israel dicitur, ad totum populum potest transferri : ut imminente captivitate Romanorum, sive die Iudicii, dicant montibus operite nos, etc. Mori magis optantes quam cernere que afferunt mortem secundum illud Lc. 23.e. filie Hierusalem nolite flere, etc.
marg.|
Mystice : Hereticorum verba spumantia cito deficiunt, et excelsa eorum dogmata dispergentur, ita ut spine remordentes in cordibus eorum ascendant, et in die iudicii dicant magistris suis quos olim montes putabant : Operite nos, etc. Vel, montibus, et collibus, id est maioribus, et minoribus sanctis dicent, Operite peccata nostra precibus vestris a facie Iudicis. Apc. 2.d. Et reges terre, etc.
marg.|
{b}
Ex diebus Gabaa peccavit]
etc. Hieronymus in originali. Ex quo iniuriam Levite naturali quodam dolore vindicavit. Iud. 19. Et sacrilegium in Deum suum noluit vindicare, eo quod Ephod, et Theraphin in domo Miche, que pro idolis adorabantur, neglexit : Iud. 18. Ex tunc stetit Israel in idololatria : Ideo non comprehendit eos prelium, sive captivitas in Gabaa, id est propter Gabaa, quia bene fecerunt, ut persequerentur filios iniquitatis, sed erudiam eos tota animi mei voluntate. Vel aliter.
marg.|
{b}
Ex diebus Gabaa]
etc. id est ex quo in uxorem Levite fecerunt turpitudinem, vel ex quo idolum Miche Danite statuerunt in Lachis, vel ex quo regem de Gabaa fecerunt Septuaginta :
[Ex quo colles sunt, peccavit]
Illi scilicet colles notabiles, in quibus possent amenius idola colere. {c}
Ibi steterunt]
In peccatis, vel idololatria perstiterunt. Ideo.
marg.|
{d}
Prelium]
commissum in Gabaa : Iud. 19. non comprehendet eos, id est non erit causa, quare comprehendantur, sed aliud, vel non ita accidet eis ; sicut in prelio illo ubi bis victi tandem vicerunt. Vel comminatorie, hic non erit prelium quod solet esse inter consanguineos, sicut ibi :
marg.|
{e}
Iuxta desiderium meum]
non iuxta causas, quas ipsi fingunt.
marg.|
{f}
Corripiam eos]
hostibus eos tradens.
marg.|
{g}
Congregabuntur super eos populi]
Assyriorum, cum corripientur propter duas iniquitates suas. Hieronymus Quia vindicavit iniuriam hominis, et non Dei, vel quia primo in idolo Miche, secundo in vitulis Ieroboam peccavit, vel quia in duobus vitulis peccavit, vel quia Deum deseruit, et idolis adhesit Ier. 2.c. Duo mala fecit populus meus. Mystice. Ex quo colles, id est ex quo montes, id est Apostolus deseruit Israel, et ad Hereticos descendit, peccavit, et in errore permansit : nonne ergo oportet quod comprehendat eum prelium in collibus, id est in magistris suis, ut superentur a viris Ecclesiasticis, et Dominus eos erudiat, et corripiat propter duo, Quia dereliquerunt fontem aque vive, et foderunt, etc. Ier. 2.c.
marg.|
{h}
Ephraim vitula docta diligere trituram]
Triture assueta libenter ad triture laborem redit propter triticum quod terendo comedit, id est populus licet sepe flagellaretur a domino propter idololatriam, tamen semper ad idola revertebatur propter ingluviem, quia multa offerendo multum,
prol.|
Δ
comedebat
marg.|
Mystice. {h}
Ephraim vitula]
etc. Ephraim, id est eruditus in lege aream scripture triturans, cepit diligere contentionem ad subversionem audientium, cuius cervicem calcabit dominus. Sed Iudas vir iustus terram cordis sui arabit, et Iacob vitiorum supplantator historie duritiam conteret, ut spirituales fructus exurgant. Unde ipsis contentiosis precipitur, ut utrumque testamentum recipiant, in veteri iustitiam seminent, in novo misericordiam metant, innovent novalia bonorum operum, et Dominum requirant, qui veram iustitiam eos docebit. Moraliter. {h}
Ephraim vitula]
etc. Gregorius. Multi terrenarum rerum amore devicti delectabiliter fatigantur. Iudas confitens terram cordis arat, interiora penetrat, et ostendit. Iacob satisfaciens, sulcos, id est
prol.|
* peccatorum
marg.|
{5.
175va} Δ comedebat. {a}
Et ego transivi]
etc. id est multis flagellis eius superbiam edomare volui. Vel Transivi, id est transibo. Et exponit quomodo.
marg.|
{b}
Ascendam super Ephraim]
captivitate opprimendo. Et tunc. {c}
Arabit Iudas]
etc. id est due tribus, et Iacob, id est qui fuerunt de aliis tribubus derelicti incipient corda sua arare ut domino fructificent. Hoc factum est tempore Ezechie, 2Par. 30.
marg.|
{d}
Seminate vobis in iustitia]
hic monet primo, deinde dicit eos incorrigibiles, et ideo tertio subdit de captivitate. Seminate, etc. Servat metaphoram arantis Hieronymus Monet ut Seminent in iustitia, id est observatione legis, et metant in misericordia, id est in gratia Evangelii, id est penitentiam agant, et his, qui se oderunt benefaciant, ut dicit Glossa Sed secundum hoc, quare dicit. Metite, et non potius seminate in misericordia ? Responsio, quia qui eleemosynam dat, plus recipit quam impendit, ut dicit Gregorius
marg.|
{f}
In ore misericordie]
dicit, ut opus misericordie non tantum sit in manu, sed et in ore, Sir. 18.c. Nonne verbum est super datum, etc. Vel.
marg.|
{e}
Metite]
etc. id est si feceritis opera iustitie, colligetis fructus misericordie. {f}
In ore]
modus loquendi, sicut in ore gladii. Vel In ore, id est percipit promissiones que sunt in ore prophetarum, Septuaginta. Vindemiate vobis fructum vite.
marg.|
{g}
Invocate vobis novale]
id est corda vestra fructibus plena proscindite, et ut fructificent preparate, et nova merita sperate, non contenti veteribus.
marg.|
{h}
Tempus autem requirendi Dominum]
tunc erit, cum venerit, Hieronymus Christus atque salvator. {i}
Qui docebit vos iustitiam]
quam nunc speratis in lege.
marg.|
* peccatorum minutias conterit, iustitiam seminat in presenti, ut ex ore Christi misericordiam metat, quando dicetur. Venite benedicti patris mei, etc. Mt. 25.c. {k}
Arastis]
etc. quasi ita monui vos ad bona opera, sed vos e contrario. Arastis impietatem, id est in cultura idololatrie laborastis. Et prosequitur priorem metaphoram. {l}
Iniquitatem messuistis]
id est penam captivitatis, scilicet. {m}
Comedistis frugem mendacii]
id est suscepistis retributionem.
marg.|
{k}
Arastis impietatem]
corde, idololatriam adinveniendo.
marg.|
{l}
Iniquitatem messuistis]
opera idololatrie exterius exequendo. {m}
Comedistis frugem mendacii]
id est mendaciis Pseudoprophetarum vos pascebatis.
marg.|
{n}
Quia ergo confisus es]
o Ephraim. {o}
In viis tuis]
etc. idololatrie, et non in Deo.
marg.|
{p}
Consurget tumultus in populo tuo]
exercitus ululantis.
marg.|
{q}
Et omnes munitiones tue vastabuntur]
per Assyrios, Interl. Is. 36.a. dicitur quod Sennacherib cepit civitates Iude munitas, et ita hic comminari videtur duabus tribubus. Sed hec Glossa non est Hieronymus
{r}
Sicut vastatus est Salmana]
Princeps Madianitarum. {s}
A domo eius]
a familia Gedeonis, Iud. 8.e.
marg.|
{t}
Qui vindicavit Baal]
id est damnavit Aram eius destruendo, Iud. 6.e. Hieronymus Sicut ergo Gedeon vastavit Salmana pro eo quod in die prelii interfecit in Thabor filios coram matribus, ipsis quoque matribus super filios occisis, ut innuitur ex verbis illis, Iud. 8.d. Quales fuerunt viri, etc. sic et filii tui Ephraim te presente interficientur, et tu cum ipsis propter idololatriam Bethel. Secundum hoc sic lege litteram. {r}
Sicut vastatus est Salmana,
etc.
matre allisa]
id est quia mater allisa est, vel matres allise sunt a Salmana, in die prelii super filios, sic fecit vobis. etc. Aliter, sic fecit vobis, o Israel Bethel, in die prelii Assyriorum, quando non tantum civitates vestre destruentur, sed et viri interficientur super quos matres dolore nimio affligentur, vel ubi matres cum parvulis ab Assyriis occidentur, sicut vastatus est, etc.
marg.|
Mystice. Heretici impietatem docendo, seminant, et penam eternam metent, et mendaciorum suorum fructus
{5.
175vb} recipient, quia confidunt in suis sententiis, et ideo sicut vastatus est Salmana a Gedeone et ceteri qui contra Deum testamentum disposuerunt, ut dicitur in Ps. 82. Pone Principes eorum, etc. Ita Bethel, id est Hereticorum Ecclesia ipsis hereticis faciet, ut a vero Gedeone in eternum vastentur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_10)
Notes :