Capitulum 12
Numérotation du verset
Os. 12,1
marg.|
{5.
176va}
Ephraim pascit ventum]
etc. Primo arguit decem tribus quod non in Deo, sed in homine confidebant, Secundo duabus tribubus comminatur, eo quod decem tribus imitate sunt, ponens beneficia eis facta ut ostendat ingratos, ibi : [
Iudicium ergo Domini]
etc. Tertio peccata decem tribuum enumerat ibi : [
Chanaam in manu eius]
etc. Quarto convertit iterum sermonem ad Iudam, ibi :
[Si Galaad idolum]
etc. Quinto ostendit obstinationem decem tribuum, et subdit penam, ibi
[Ad iracundiam me provocavit]
etc. Dicit ergo. {a}
Ephraim]
Interlin. continuat. Circumdedit me ; ideo.
marg.|
{b}
Pascit ventum]
id est varia spe ducitur, nunc ab Egyptiis, nunc ab Assyriis auxilium petens, ut habetur 4Rg.15.
marg.|
{c}
Et sequitur estum]
id est vadit ad Egyptum que est ad plagam australem.
marg.|
{d}
Tota die mendacium]
quia quotidie confederatur vel cum Egyptiis, vel cum Assyriis.
marg.|
{e}
Et vastitatem multiplicat]
id est causam vastitatis urbium suarum.
marg.|
{f}
Et fedus]
Nunc exponit quod dixerat [
cum Assyriis iniit]
Hec habes de Manahem 4Rg.15. Sed fracto federe illo percepta fraude vitulorum ereorum, ut dictum est supra 10 petiit auxilium a Pharaone, ut dicit Ioseph. et Hieronymus mittens ei inter cetera dona, oleum quo Ephraim abundabat, Egyptus non habebat. Et hoc est. {g}
Et oleum in Egyptum ferebat]
Synecdoche id est munera, inter que oleum quasi pretiosum.
marg.|
{h}
Iudicium ergo Domini cum Iuda]
Unde locus. Responsio, quia post tot comminationes, et captivitatem subsecutam in decem tribus, due tribus earum scelera superaverunt, ut dicitur Ezech. 16.f. Ideo concludit iudicium captivitatis in illis. {i}
Et visitatio]
flagellorum. {k}
Super]
oppressionem notat.
marg.|
{l}
Iacob]
id est duas tribus, de Iacob ortas, que nomen Iacob retinent tamquam digniores, decem vero tribus nomen Israel sibi propter multitudinem usurpaverunt. {m}
Iuxta vias eius]
secundum opera sua. {n}
Et iuxta adinventiones eius reddet ei]
quia ex industria adinvenit in quibus peccaret, et rueret. {o}
In utero supplantavit]
etc. Hec beneficia communia sunt decem tribubus, et duabus, quare ergo potius appropriat, vel improperat ea duabus ? Responsio. Beneficia completa sunt in duabus, hi enim fuerunt Reges, et Sacerdotes, et de Iuda natus est Christus, quod est omnium beneficiorum supremum.
[In utero]
Rebecce, Gn. 25.c. Vel in eterno Dei consilio, qui eum supplantaturum previderat fratrem suum, Malach. 1.a. Iacob dilexi, etc.
marg.|
{p}
In fortitudine sua]
bene agendi virilitate. {q}
Directus est cum Angelo]
Septuaginta.
[Prevaluit Deo]
Gn. 32.f. id est tota nocte pugnavit. Unde Israel, id est directus dici meruit, Is. 44.a. Rectissime quem elegi.
marg.|
{r}
Et invaluit]
precibus impetrans benedictionem. {s}
Ad Angelum]
Glossa contra Angelum id est contra id quod videbatur Angelus velle. {t}
Et confortatus est]
ne, scilicet timeret fratrem. Sed prius. {u}
Flevit, et rogavit eum]
Hec sunt duo brachia quibus tenetur Angelus magni consilii a bono luctatore. Quia autem fleverit ibi non legitur, sed quod una pars Scripture tacet, alia supplet.
marg.|
{x}
In Bethel]
Gn. 28. {y}
Invenit eum]
Hieronymus
[Eumdem Angelum]
cum quo luctatus est. {z}
Et ibi locutus est nobiscum]
filiis locutus est in patre. Vel [
Nobiscum]
id est ad utilitatem nostram, dicens. Semini tuo dabo terram in qua dormis. {a}
Et]
propter hoc
[Dominus Deus exercituum]
etc. Littera Septuaginta hec exponit, que dicit [
Dominus Deus omnipotens erit memoriale eius]
id est omne semen Iacob Dominum debet habere in memoria in perpetuum. Quamobrem, o. {b}
Tu]
Iuda
[ad Deum tuum converteris]
id est convertere, imitare patrem tuum, plora, roga Dominum. {c}
Misericordiam]
ad proximum. {d}
Et iudicium]
discretionis
{5.
176vb} inter bonum, et malum
[custodi]
{e}
Et]
per hec
[spera in Deo tuo]
non in idolis, non ad horam, sed
[semper]
ad meliora proficiens. Mystice. Hieronymus
{a}
Ephraim pascit]
etc. Heretici letificant immundum spiritum, sectantur inania, multiplicant sue socios vanitatis, Fedus cum Assyriis ineunt, quia pacem habent cum Demonibus. Oleum, id est scientiam Spiritus sancti se habere mentiuntur his qui sunt in tenebris ignorantie. His ergo in perfidia obstinatis, et relictis, Dominus Iudam idest, fideles corripit, et visitat, et beneficia data commemorat, quando inquit nascentem te in fide parturiret Ecclesia, supplantasti fratrem tuum Iudeum, vel gentilem, vicisti malignos spiritus, roboratus benedictione Dei invaluisti ad Angelum precibus, faciens eum tibi adiutorem. Flevisti pro peccatis tuis, invenisti eum in Ecclesia, vel in domo Onam ; id est doloris, et penitentie, et ibi locutus est nobis omnibus Christianis. Itaque o tu vir qui confiteris Deum fide, convertere ad Dominum penitendo, miserere anime tue, deinde fratribus, deinde iudicium inter bonum, et malum discerne, et sic bonis operibus semper proficiendo in Deo tuo sperabis, Vel secundum Septuaginta.
[Appropinqua iugiter Deo tuo]
marg.|
{f}
Chanaan]
id est decem tribus, que dicuntur Chanaan imitatione Daniel. 13.f. Semen Chanaan, etc. 4Rg.9.g. Numquid pax potest esse Zambri ; {g}
In manu eius statera dolosa]
Ad Litteram falsa mensura. Et ponitur nomen speciei pro genere, id est pro omni pondere, et mensura. Levit. 19.g. Equus modius, etc. {h}
Calumniam dilexit]
Septuaginta.
[Dilexit opprimere per potentiam]
Contra hec duo dicitur. 1Th. 4.b. Ne quis supergrediatur, vel circumveniat, etc. {i}
Et dixit Ephraim]
Exponit quis sit ille Chanaan scilicet Ephraim. {k}
Verumtamen]
quasi, Quicquid comminentur Prophete, tamen {l}
Dives effectus sum]
non curo unde vel quomodo. {m}
Inveni idolum]
culturam idololatrie. {n}
Mihi]
ad bonum meum, quia inde dives sum. Vel
[Idolum]
idest, aurum quod est avaro idolum, sicut luxurioso, vel guloso venter est Deus, ut dicit Hieronymus Za. 11.a. Benedictus Dominus, divites facti sumus. Septuaginta
[Inveni requiem mihi]
Sicut dicebat ille. Lc. 12.c. Anima mea habes, etc.
marg.|
{o}
Omnes labores mei]
etc. quasi dicat tanta habeo quod nemo audet me reprehendere peccato aliquo, quia laudatur peccator in desideriis anime sue. Ier. 9.b. Non glorietur sapiens, etc. Vel
[Omnes labores mei]
etc. id est tanta habeo, quod non potero miser esse, vel quicquid mihi accidat laboris, vel adversitatis, non poterit mihi ostendi quod peccaverim acquirendo, vel quicquid fecerim non puniar.
marg.|
{p}
Et ego Dominus Deus tuus]
etc. quasi licet tu ista attribuas idolo, et leteris in peccato tuo tamen
[ego Dominus,
etc.
eduxi te]
Istud est in textu Hieronymus et Septuaginta, licet quidam libri habebant pro Interlin. {q}
Adhuc sedere te faciam in tabernaculis]
etc. Si vis penitere adhuc sedebis festive, sicut in scenopegia olim sederunt patres tui.
marg.|
{r}
Et]
ego
[locutus sum]
ut revertereris.
marg.|
{s}
Super prophetas]
id est per prophetas, tamen
[super]
plus dicit, quia prophetia super hominem est.
marg.|
{t}
Et ego visio]
prophetiam, Hieronymus Omnis prophetia visio dicitur, Unde Prophete dicebantur videntes.
marg.|
{u}
Multiplicavi]
quia multis prophetie generibus futura monstravit eis Deus, ut ad penitentiam eos provocaret. Et non solum in verbis, sed {x}
Et in manu]
id est in operibus
[Prophetarum]
{y}
Assimilatus sum]
id est ostensus sum vobis diversimode, ut nunc timorem incuterem, nunc amorem. Vel
[Assimilatus]
id est prefiguratus
[sum]
sicut per Adam dormientem de cuius latere formata est Eva, id est Ecclesia. Et per Moysen manus in modum crucis extendentem. Ex. 18.c. Per Ionam in ventre ceti, etc.
marg.|
Mystice. {f}
Chanaan]
Hereticus in cuius manu statera dolosa
{5.
177ra} quia quos potest decipit, calumniatur simplices, et turba discipulorum se divitem gloriatur, per idolum, id est figmenta vana que reperit, dicens in eo iniquitatem inveniri non posse, argumentorum divitiis premunito. Seductis autem per eos dicitur ut redeant ad Dominum, qui eos de Egypto, id est de errore gentilium eduxit. Et ne peccati memores tardius redeant. Adhuc, inquit, sedere te faciam in tabernaculis. Hieronymus Ut quod fecit baptisma, hoc faciat penitentia, intellige quoad premium substantiale, non quoad accidentale. Ego enim sum inquit, qui locutus sum per Prophetas, qui scilicet sunt in Ecclesia, non per magistros vestros.
marg.|
{a}
Si Galaad]
etc. Hic fit sermo ad duas tribus quasi propter incorrigibilitatem decem tribuum, sicut supra 4.d. Si fornicaris in Israel, etc. Galaad civitas est in tribu Gad. De qua supra 6.d. Galaad civitas operantium idolum, etc. Galgala, civitas in tribu Iuda iuxta Bethel. De qua supra 9.d. omnes nequitie eorum in Galgal. Ait ergo : Si Galaad id est in decem tribus.
marg.|
{b}
Idolum]
supple colit, et non Deum.
marg.|
{c}
Ergo frustra]
inutiliter.
marg.|
{d}
Errant]
homines duarum tribuum.
marg.|
{e}
In Galgal]
in illo loco celebri.
marg.|
{f}
Bobus]
vitulis non Deo. {g}
Immolantes]
errorem Samarie imitantes. Et vere frustra. {h}
Nam et altaria eorum]
scilicet duarum tribuum cum fuerint captivata, sicut altaria decem tribuum relinquentur. {i}
Quasi acervi super sulcos agri]
sine cultore, sine honore, et sine utilitate. Sicut supra eodem facta comminatione ad Iudam, posuit beneficium ut ostenderet ingratitudinem : Ita hic. {k}
Fugit Iacob in regionem Syrie]
Gn. 28. ad Laban.
marg.|
{l}
Et servivit Israel]
ipse Iacob septem annis. Gn. 29.d.
marg.|
{m}
In uxorem]
propter Rachel.
marg.|
{n}
Et in uxorem]
Glossa propter Liam aliis septem annis. Ideo preponit Glossa servitutem pro Rachele, quia pro ipsa servivit ex proposito, pro alia non ex proposito. Posito autem beneficio in parte collato subdit et aliud quod in filiis receperunt. Vel ita continua. Ille qui tam pauper et modicus tunc extitit, ut non nisi corporali servitute acquisivit uxorem, postea ita est multiplicatus, quod.
marg.|
{o}
In Propheta]
Moyse, scilicet.
marg.|
{p}
Eduxit Dominus]
Ex. 11. Et hec duo coniungit, ut appareat a quanta paupertate ad quantam devenerunt dignitatem, et sic ingratitudo maxima aggravatur.
marg.|
{q}
Israel]
duodecim tribus, de Egypto.
marg.|
{r}
Et in Propheta]
Moyse.
marg.|
{s}
Servatus est]
in deserto ab hostibus, et ab ira Dei. Ex. 32. Hieronymus Et cum tanta prestiterim Ephraim, ut nudum et exulem ad solum divitem Dominumque reducerem, et multorum filiorum parentem, tamen ipse.
marg.|
{t}
Ad iracundiam me provocavit]
Hieronymus Amarum fecit esse qui sum dulcissimus.
marg.|
{u}
In amaritudinibus suis]
id est in peccatis que conscientiam amaricant et ad amaritudinem ducunt. Actor. 8.d. In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse.
marg.|
{x}
Et ideo, sanguis]
id est pena peccati. 2Rg.1.c. Sanguis tuus, etc. Eius super eum veniet, scilicet Hieronymus ipse est causa mortis sue.
marg.|
{y}
Et opprobrium eius restituet ei Dominus Deus suus]
id est vindictam blasphemie, quia dixit : Hi sunt dii tui Israel. Ex. 32.a. Vel sicut exprobrare fecit gentes nomini meo, ita ipse exprobrabilis erit. Is. 51.b. Propter vos nomen meum blasphematur, etc.
marg.|
Mystice. Hieronymus
{a}
Si Galaad]
etc. Quicquid colunt heretici idolum est, et sacrificia eorum sicut acervi, que ex argutiis hominum hinc inde congregatis simulacra componunt.
marg.|
Vel secundum Septuaginta. Altaria eorum quasi testudines. Testudo tardigrada et suo pondere oppressa, non
{5.
177rb} tam ambulat ; quam movetur, ita Heretici peccatis gravissimis oppressi, totum orbem grappare non possunt, ad instar boum cuncta pro terrenis frugibus laborantes.
marg.|
{k}
Fugit Iacob in regionem Syrie]
Hieronymus Iacob atque Israel Christus est, qui Rachel formosam, et desiderabilem Ecclesiam de gentibus, et Liam lippam Synagogam sibi copulavit.
marg.|
Item ipse est Moyses sive Propheta, in quo Deus pater populum de tenebris huius seculi eduxit, et ad Iordanem, id est Baptismi fluenta perduxit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_12)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_12)
Notes :