Capitulum 13
Numérotation du verset
Os. 13,1
marg.|
{z}
Loquente]
etc. Primo, improperat idololatriam per Ieroboam inchoatam, et penam subiungit. Secundo, beneficia improperat pro quorum ingratitudine gravissime comminatur, ibi
[Ego autem Dominus]
etc. Tertio, quod non debet imputari Deo punienti, ostendit, sed ipsis peccantibus, ibi
[Perditio tua Israel]
Quarto, liberationem promittit, ibi
[De manu mortis liberabo eos]
etc. Primo ; ergo arguit eos quod ita cito, et de facili recesserunt a Deo, dicens.
marg.|
{a}
Ephraim]
id est Ieroboam.
marg.|
{z}
Loquente]
non compellente, 3Rg. 12.a. Nolite ultra ascendere in Hierusalem.
marg.|
{b}
Horror]
id est horribilis idololatrie cultus, Supra 6.d. In domo Israel vidi horrendum.
marg.|
{c}
Invasit Israel]
id est populum decem tribuum. Et non solum in vitulis peccavit, sed.
marg.|
{d}
Et deliquit in Baal]
supra 11.a. Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
marg.|
{e}
Et mortuus est]
per mortem culpe, ab eo qui est vita anime separatus.
marg.|
Dt. 30.d. Ipse est vita tua. Vel.
marg.|
{b}
Horror invasit Israel]
id est populus timuit incurrere iram regis, et ideo, deliquit. Unde Symmachus et Theodotio dicunt. Tremor invasit. {f}
Et]
non suffecit eis hoc, sed, nunc addiderunt ad peccandum, id est peccata peccatis, qui vitulos argenteos fecerunt in similitudinem aureorum, et venerationem eorum. Et hoc est quod subdit.
marg.|
{g}
Feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum]
aureorum factorum a Ieroboam Septuaginta : Secundum imaginem.
marg.|
{h}
Factura artificum]
etc. hominum, non Dei fragile et inutile Sap. 14.b. Supervacuitas hominum, etc.
marg.|
{i}
His]
cultoribus vitulorum.
marg.|
{k}
Ipsi dicunt]
principes, et sacerdotes. O vos.
marg.|
{l}
Homines vitulos adorantes]
immolate, hostias vestras. Vel secundum Hieronymum dicunt. Immolate homines, id est filios et filias vestras consecrate his vitulis per ignem traiicientes sicut faciebant Chaldei. Sic fecit Manasses 2Par. 33.a. Ps. 105. Immolaverunt filios suos, etc.
marg.|
Vel demones loquuntur ad populum. Immolate homines, vituli enim defecerunt, ut dicunt Septuaginta. In hoc notatur ingluvies demonum, ut dicit Hieronymus in originali, qui sanguine victimarum aluntur, et holocaustorum sermo, quod deficientibus hostiis homines sibi cupiunt immolari, quorum non solum interitu, et cruore letantur, Aquila habet, deosculantes.
marg.|
{m}
Idcirco erunt]
etc. Per nubem, rorem, pulverem, et fumum, velox eorum significatur recessus, et captivitas sicut supra 10.c. per spumam, et 11.a. per mane.
marg.|
Item per duo prima notatur velox transitus eorum, et violentus. Nubes enim, et ros ad solem, et ventum cito transeunt. Pulvis vero, et fumus etiam in seipsis deficiunt, in quibus notatur eorum defectus in captivitate. Fumarium est foramen per quod fumus exit. Sicut fumus de fumario : Septuaginta. Sicut vapor de locustis, Symmachus, et Aquila, sicut vapor de foramine.
marg.|
Mystice, et hoc secundum Hieronymum de Hereticis exponitur, quibus loquentibus, horror miserum invadit populum, et adorat idola et confingit, id est magistrorum dogmata, et furantur
{5.
177va} homines de Ecclesia, ut eos immolent, idcirco, nubi, rori, pulveri comparantur, et fumo, in Canon. Iude d. Hi sunt nubes, etc.
marg.|
{a}
Ego autem Dominus Deus tuus]
supple, fui, ex quo eduxi te, ex terra Egypti. {b}
Et]
precepi tibi hoc, Deum, absque me nescies, id est nescias vel nescire debes, Dt. 5. et 6.
marg.|
{c}
Et salvator non est preter me]
Is. 44.b. Numquid est Deus, etc. Et 45.a. Ego Dominus, et non est amplius, etc.
marg.|
{d}
Ego cognovi te in deserto]
etc. id est cognoscere me ostendi, sicut dicitur alicui, quando indiguisti bene cognovi te.
marg.|
{e}
Iuxta pascua sua]
Metaplasmus est, id est ita abundare eos feci ac si essent iuxta pascua sua, id est habuerunt manna Ex. 16.d. Coturnices, Nm. 11.g. Aquas de petra, Nm. 20.b.
marg.|
{f}
Adimpleti sunt]
etc. secundum illud Dt. 32.b. Incrassatus est dilectus, etc. Ier. 5.9. Incrassati sunt, etc.
marg.|
{g}
Et obliti sunt mei]
Dt. 8.c. Cum saturitas, etc. Baruch. 4.b. Obliti estis qui nutrivit, etc.
marg.|
{h}
Et]
Idcirco, ego qui fui mitissimus, super omnem ferocitatem bestiarum.
marg.|
{i}
Ero eis quasi leena]
fortis ne resistant quin captiventur.
marg.|
{k}
Sicut pardus]
velox.
marg.|
{l}
In via Assyriorum]
ne effugiant, cum captivi ducentur.
marg.|
{m}
Occurram eis quasi ursa raptis catulis]
crudelissimus, ne captivati de misericordia sperent. Dicit enim, Hieronymus quod nihil ursa sevius cum catulos amiserit, vel cum cibo indiguerit. Unde Septuaginta :
[Quasi ursa indigens cibo]
quasi dicat, et ante captivitatem, et in via, et in ipsa captivitate affligam eos.
marg.|
{n}
Et dirumpam interiora iecoris eorum]
quasi crepare eis faciam corda pre angustia. Et prosequitur metaphoram, quia bestie dirumpunt viscera, Septuaginta loco, iecoris, habent, cordis.
marg.|
{o}
Quasi leo]
a quo nullus aliquid de preda eruit. Et cuius ministerio hoc faciet ostendit.
marg.|
{p}
Bestia agri scindet eos]
id est Sennacherib, 4Rg.18.
marg.|
Mystice. Hec eadem comminatio fit hereticis, quos Dominus de Egypto infidelitatis eduxit, et pane celi saturavit, et ipsi pane Scripturarum saturati, et elevati alium sibi Deum finxerunt.
marg.|
{q}
Perditio tua Israel]
quasi dicat O Israel tu ipse es causa perditionis tue, et non est in te vel in alio, sed.
marg.|
{r}
Tantummodo in me auxilium tuum]
si penitentiam egeris, Septuaginta : Corruptioni tue quis auxiliabitur.
marg.|
{s}
Ubi est rex tuus]
Saul vel Ieroboam, vel etiam alii.
marg.|
{t}
Maxime nunc salvet te]
etc. Dt. 32.e. Ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam, etc. Surgant, et opitulentur vobis, etc.
marg.|
{u}
Et]
ubi sunt, iudices tui, Glossa Comites, et ceteri principes.
marg.|
{x}
De quibus dixisti, da mihi regem]
1Rg.8.a.
marg.|
{y}
Dabo tibi regem]
etc. id est dedi, Hieronymus Itaque dedi tibi Saul in furore meo, intantum ut pluviam monstrarem in diebus messis contra naturam terre Iudee, et abstuli quem dederam Sedechiam, scilicet vel dedi Ieroboam, et abstuli Os.. Vel sic. Tu petebas regem, et ego respondi per Samuelem. Dabo tibi, etc. Licet hec verba non dixerit Samuel, tamen satis patet per dictum, et factum ipsius, quod Dominus invitus dabat. Et si alicubi videtur Dominus velle ipsos regnare. Saul vel si Ieroboam, hoc fuit ex voluntate comparata ad peccata populi. Iuxta illud Iob. 34.d. Qui facit regnare hominem hypocritam, etc.
marg.|
{z}
Colligata est iniquitas Ephraim]
Hieronymus quasi in sacculo reposito ne pereat, Iob. 14.d. Signasti quasi in sacculo, etc. id est convolute sunt.
marg.|
{a}
Absconditum peccatum eius]
sibi non Deo.
marg.|
{b}
Dolores parturientis]
qui sunt subditi, maximi vel universales
{5.
177vb} et ignominiosi. {c}
Venient ei]
Hieronymus cum dies ultionis et extrema venerit captivitas. Et hoc ideo, quia.
marg.|
{d}
Ipse]
Israel, filius. Ex. 4.f. Primogenitus meus Israel, etc.
marg.|
{e}
Non sapiens]
verum patrem non agnoscens : Septuaginta : Ipse filius tuus sapiens, sed hoc legitur ironice, ut dicit Hieronymus supra 7.c. Factus est Ephraim sicut columba insipiens,
marg.|
{f}
Nunc enim]
in proximo.
marg.|
{g}
Non stabit in contritione filiorum]
id est non resistet, vel non poterit sustinere dolorem captivitatis, vel non poterit videre dolorem filiorum, qui coram patribus interficientur.
marg.|
Mystice. Hieronymus Perditus est omnis Hereticus, nec habet auxilium in Deo nisi penituerit. Huius rex diabolus vel Heresiarcha non proderit ei, sed sicut datus est ex ira Dei, ita auferetur eius auxilium inter angustias, quando pandetur venenum cordis eius, quod modo absconditum est, tunc iram Dei sustinere non poterit in contritione filiorum suorum quos iugulavit.
marg.|
{h}
De manu mortis]
etc. Hieronymus in originali Secundum utramque intelligentiam, et Ephraim, id est decem tribuum, et Hereticorum, Dominus eos pollicetur Passione sua de manu mortis liberaturum si penituerint. Manum mortis dicit opera eorum quibus interficit, secundum illud Prv. 18.d. Mors et vita in manibus lingue. Vel de manu mortis, etc. de peccato per quod tracti sumus in necessitatem moriendi, vel de diabolo qui trahit ad mortem.
marg.|
{i}
De morte]
eterna.
marg.|
{k}
Redimam eos]
Glossa pretio sanguinis. Et quomodo subdit dicens.
marg.|
{l}
Ero mors tua o mors]
quia sua morte nostram destruxit Is. 25.c. Precipitabit mortem, etc.
marg.|
{m}
Morsus tuus]
etc. quia electos eduxit, reprobos reliquit. Vel, Infernus diabolus, quem momordit Christus ut potestatem amitteret, non ut penitus esse desisteret.
marg.|
{n}
Consolatio]
Vox est Domini dolentis super generis humani interitu. Vel Propheta renuit consolari videns se ex communi necessitate moriturum, vel videns mortem Christi omnibus sufficere et paucis proficere, Ait.
marg.|
{o}
Abscondita est ab oculis meis]
quasi dicat, consolari non possum.
marg.|
{p}
Quia ipse]
infernus.
marg.|
{r}
Dividet]
dum unum mortuum recipit, alium moriturum relinquit. Vel.
marg.|
{p}
Ipse]
infernus vel diabolus. {q}
Inter fratres]
id est inter Deum et homines.
marg.|
{r}
Dividet]
dum ad peccata trahit. Hieronymus Quicquid amorem fraternitatis separat infernus est. Duos autem fratres inter se morte divisos, iuxta historiam illius temporis, quidam Iudam et Israelem intelligunt, ut quod tunc figurabatur in parte generis humani, nunc sentiatur in toto, et quod cum omni genere humano Israel et Iudas liberandus sit et redimendus, supple quantum est in Christo. Nota quidam hoc totum, De manu mortis, etc. exponunt de liberatione a captivitate Babylonis, vocantes manum mortis potestatem regis Babylonis, de qua populum redemit, quia pro eius liberatione Cyro monarchiam dedit. Sed Hieronymus dicit in originali : Quod Apostolus de Christi resurrectione interpretatus est, non aliter interpretari nec possumus, nec audemus, 1Cor. ult. g. ubi Apostolis magis sequitur litteram Septuaginta, que habet. Ubi est causa tua mors, ubi aculeus tuus inferne, ubi nos habemus. Ero mors, etc. Posset tamen forte dici indirecte per locum a minori, quod ex eo quod premittit quod maius est, scilicet salvationem generis humani, credatur certius, quod minus est, scilicet liberatio populi a captivitate. Simile Ezec. 37. de ossibus mortuorum.
marg.|
{l}
Adducet]
Hic dicit per quem fiet ista generis humani redemptio.
marg.|
{5.
178ra} {a}
Ventum urentem]
Ventus urens Christus propter fervorem dilectionis, Habacuc. 3.a. Deus ab Austro veniet.
marg.|
{b}
De deserto]
Hieronymus de genere humano, vel de Beate Virginis utero, qui absque semine humano florem edidit. De quo Ct. 2.a. Ego flos campi. Et Is. 11.a. Flos de radice eius ascendet.
marg.|
{c}
Ascendentem]
Hieronymus de humilitate carnis ad dexteram patris. Is. 53.a. Ascendet sicut virgultum, etc. {d}
Et siccabit]
bibendo penam, sicut ventus siccat terram.
marg.|
{e}
Venas]
peccata.
marg.|
{f}
Et desolabit fontem]
peccata vel Diabolum, vel fomitem, qui modo desolatus est virtute Passionis Christi, sed in futuro siccabitur cum ipsa morte.
marg.|
{g}
Et ipse diripiet]
alligato sorte, Lc. 11.c.
marg.|
{h}
Thesaurum omnis vasis]
id est sanctos de Limbo, qui vere erant vasa in honorem.
marg.|
{i}
Desiderabilis]
Deo et Angelis. Vel vasa que prius desiderabat Diabolus tenere auferet. Vel thesaurum dicit Limbum, ubi custodiebantur illa vasa. Unde Septuaginta habent : Ipse arefaciet terram, id est Inferni, Is. 49.g. Numquid tolletur a forti preda, etc. Item ventus urens, Spiritus sanctus, vel sermo divinus siccans venas peccatorum, et doctrinam Hereticorum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_13)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_13)
Notes :