Capitulum 14
Numérotation du verset
Os. 14,1
marg.|
Pereat Samaria. Primo, predicit mala decem tribuum. Secundo, monet ad penitentiam, et docet qualiter Dominum placare debeant ibi
[Convertere Israel]
etc. Tertio, loquitur Dominus, promittens bona si convertantur, ibi
[Sanabo contritiones]
Quarto, ponitur commendatio totius libri, ibi
[Quis sapiens]
etc. Dicit Propheta.
marg.|
{k}
Pereat]
Predicit, non optat.
marg.|
{l}
Samaria]
decem tribus.
marg.|
{m}
Ad amaritudinem]
ad vindictam amaram. {n}
Concitavit]
colendo idola, Septuaginta : Disperdetur Samaria, quia restitit Deo suo, Symmachus. Aget penitentiam, quoniam ad amaritudinem, etc. {o}
In gladio]
Assyriorum, pereant parvuli eorum. {p}
Elidantur]
ad terram vel ad petram.
marg.|
{q}
Et fete eius]
pregnantes.
marg.|
{r}
Scindantur]
disrumpantur. Hec omnia eis accidisse tempore captivitatis credendum est, dicit Hieronymus
marg.|
Mystice. Heretici gladio verbi Dei trucidentur, parvuli in eis ad petram Christum elidantur, et qui de malo semine conceperunt, ne pessimos filios, id est sequaces vel opera faciant, discindantur, ut exustis zizaniis triticum purum in horreum Domini recondatur. {s}
Convertere Israel]
Hucusque arguit peccata eorum, hic monet ut peniteant. Convertere Israel corde. {t}
Ad Dominum]
cui timor. {u}
Deum]
cui honor. {x}
Tuum]
cui amor debetur. {y}
Quoniam corruisti]
id est in culpam, et penam. {z}
Tollite]
proferte.
marg.|
{a}
Verba]
confessionis, et orationis : {b}
Et convertimini ad Dominum]
ope, et satisfactione. {c}
Et dicite ei]
orantes.
marg.|
{d}
Omnem aufer]
funditus, et radicitus.
marg.|
{e}
Iniquitatem]
preteritam cum circumstantiis, et reliquiis, Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen, etc. Hic ergo petitur remissio peccati, deinde, petitur, gratia per quam sint accepta opera. {f}
Et accipe]
accepta. {g}
Bonum]
id est bonam voluntatem, et opera bona. {h}
Et reddemus]
de cetero. {i}
Vitulos]
Septuaginta. Fructum. Hi sunt bona opera, gratiarum actio, cor contritum, Hieronymus Illo iam tempore cardinalibus victimis reprobatis, placabilis Deo hostia est pura confessio, Hbr. ult. c. Offeramus hostiam, etc. {k}
Assur]
etc. Ista promissio, docet decem tribus penitentes, scilicet quod de cetero non confidant in Assyriis, vel in Egyptiis qui abundant equis, nec in aliis nationibus, nec colant idola, vel vitulos sicut prius. In his intelligitur detestatio, peccati, quam promittit penitens Hereticus, vel peccator quicumque.
marg.|
{k}
Assur]
magnus sensus {5.178rb} vel superbia, Equus luxuria. Ier. 5.c. Equi amatores in feminas, etc. Idola avaritia, quia avarus colit mammona, ut dicit hic Hieronymus His abrenunciat vere penitens, Et hec omnia faciemus, non ex virtute nostra, sed {l}
Quia eius]
etc. quasi dabis gratiam cooperantem, per quam omnia que dicta sunt, impleamus.
marg.|
{m}
Qui in te est]
per gratiam, fidem, et spem
[misereberis]
marg.|
{n}
Pupilli]
vel populi. Pupillum dicit Hereticum vel peccatorem, qui per infidelitatem, vel iniquitatem perdidit patrem Deum. Vel pupillus dicitur penitens, qui a patre Diabolo recessit, et ad Deum tutorem confugit.
marg.|
{o}
Sanabo]
Nota hic ordinem proficiendi quem promittit Dominus :
[Sanabo]
dimittam peccata.
marg.|
{p}
Diligam]
dabo gratiam.
marg.|
{q}
Spontanee]
non ex operibus iustitie, quia ipse prior dilexit nos. 1. Io. 4.b. Septuaginta
[manifeste]
Et huic consonat quod sequitur.
marg.|
{r}
Quia aversus
ideo placabilem me ostendam. Ps. 79. Ostende faciem tuam et salvi erimus. Prv. 19.b. Sicut fremitus leonis, ita, et regis ira, et sicut ros, etc. Deinde.
marg.|
{s}
Ero quasi ros]
refrigerans, irrigans, et fecundans. Is. 26. Quia ros lucis, etc. Gn. 27.d. Det tibi Deus, etc.
marg.|
{t}
Et Israel germinabit quasi lilium]
sancta desideria, et castas cogitationes concipiendo. Is. 35.a. Germinans germinabit.
marg.|
{u}
Et erumpet]
deorsum per humilitatem.
marg.|
{x}
Radix eius ut Libani]
id est cogitatio, vel intentio Hieronymus Arbor Libani quantum in auras consurgit vertice, tantum radicem in ima demergit. {y}
Ibunt]
de virtute in virtutem. {z}
Rami eius]
affectus, et opera sursum per contemplationem. Is. 37.f. Mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. Iste est profectus hominis in seipso, vel in contemplativa. Sed ut dicit Glossa Hieronymi ne putemus eum Cedro, id est arbori infructuose comparari, addit de profectu viri iusti ad proximum, sive in activa.
marg.|
{a}
Et erit]
ille qui sic profecit in se, quasi oliva, plenus misericordia, et fructibus operum misericordie, et ut luceat aliis per exemplum. Ier. 11.c. Olivam uberem, etc.
marg.|
{b}
Et odor eius]
fama bona, ut Libani. Hic pro thure accipitur, vel pro monte illo fertilissimo, et nominatissimo. Ct. 4.c. Odor unguentorum tuorum sicut odor thuris. 2Cor. 2.c. Christi bonus odor sumus, {c}
Convertentur]
ad Dominum. {d}
Sedentes in umbra]
in protectione, et gubernatione, et consolatione eius. Sir. 18.d. Nonne ardorem, etc.
marg.|
{f}
Vivent]
vita gratie. {g}
Tritico]
ad predicationem, et doctrinam illius. {h}
Et germinabunt]
id est proficient. {i}
Quasi vinea]
ad imitationem Christi qui est vitis vera. {k}
Et memoriale eius]
post mortem, scilicet. {l}
Quasi vinum Libani]
id est sicut odor vini quod offertur in Libano, id est in templo. De quo Za. 11.a. Aperi Libane, etc. Vel, id est conditum speciebus in Libano crescentibus Sir. 49.a. Memoria Iosie, etc. Prover. 10. Memoria iusti cum laudibus. Vide ergo quo ordine de peccatore fecit sanctum. Primum fuit peccati dimissio, secundum gratie collatio, tertium faciei ostensio vel illuminatio, quartum fecundatio, quintum in gratia stabilitio, sextum virtutum multiplicatio, septimum contemplatio, que notatur in Libano. Deinde ad proximum, misericordie opera, fama bona, consolatio, predicatio, multorum conversio, tandem glorificatio. Ista a Glossa non multum discrepat, nec oportet hic querere sensum alium litteralem, quia sic dicit Glossa Hieronymi salutem Israelis, reversionem ad Deum, et redemptionem de captivitate non carnaliter ut Iudei putant, sed spiritualiter accipi verissime comprobatur. Tamen quod dictum est. {d}
In umbra eius]
Glossa dicit sub protectione Dei, secundum illud. Ct. 2.a. Sub umbra illius quem desideraveram sedi.
marg.|
{f}
Vivent tritico]
corpore, et sanguine Christi. Vel secundum Septuaginta, bibent, et inebriabuntur. Hieronymus non vino, in quo est luxuria, sed omnium rerum abundantia
marg.|
{5.
178va} {a}
Ephraim]
etc. Hieronymus Cum tanta tibi promittam o Ephraim omnis qui agis penitentiam, dimitte idola, vel quod opponis mihi idola, id est vitia ? Septuaginta. Quid ei ultra et idolis ? Sed quia posset dicere. Domine bene promisisti, sed non est facile ad te accedere vel per istam viam incedere. Imo dicit.
marg.|
{b}
Ego exaudiam]
penitentem suscipiam.
marg.|
{c}
Et dirigam]
Glossa per me viam incedere faciam.
marg.|
{d}
Ego ut abietem]
Hieronymus supple faciam illum fide, et opere.
marg.|
{e}
Virentem]
et mente celestia capientem, Septuaginta : Ergo sicut Iuniperus condensa, Hieronymus Sub umbra sua quiescentibus hec Iuniperus ne ardore mundi cor eorum feriatur ut olim Ione, dat fruges, et requiem et saturitatem. Per Iuniperum ergo intelligitur Christus.
marg.|
Unde de Iuniperis secundum Septuaginta, fecit Salomon valvas templi. Ergo ut Abietem, Theodotio, sicut quercus que est in Silo. {f}
Ex me]
quasi perditio ex te, sed.
marg.|
{g}
Fructus ex me]
id est ex dono meo procedit, Hieronymus Quicquid secundum anagogem exposuimus, scilicet ab illo loco, Convertere Israel, etc. in adventu Domini, et conversione veri Israel, hoc tam ad Hereticos, et Iudeos quam ad gentes, et ad omne dogma perversum referri potest, et cum egerint penitentiam, veniam consequentur.
marg.|
{h}
Quis sapiens]
etc. Hieronymus His verbis obscuritatem voluminis, et difficultatem explanationis ostendit. Si autem ipse qui scripsit vel difficile vel impossibile confitetur, quid nos lippientibus oculis dicere possumus nisi illud Rm. 11.d. O altitudo divitiarum, etc.
marg.|
Ista omnia que in prophetia hac continentur, quasi nullus per se vel per alium nisi Christo docente, et nisi ipse sit rectus. {i}
Quia recte vie Domini]
Hieronymus mandata veteris, et novi testamenti. {k}
Et iusti]
soli a quibus ablatum est velamen quod erat super faciem Moysi.
marg.|
{l}
Ambulabunt in eis]
recte intelligent, et opera adimplebunt. {m}
Prevaricatores]
etc. Glossa Heretici, Iudei, falsi Christiani, non solum non intelligent sed etiam corruent, Lc. 2.e. Ecce positus est hic in ruinam, etc.
prol.|
Explicit Postilla D. Hugonis Cardinalis super Os.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_14)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_14)
Notes :