Capitulum 2
Numérotation du verset
Os. 2,1
marg.|
{5.
168va}
Dicite fratribus]
Quarta pars ubi ponitur admonitio, que in tres partes dividitur. Primo monet fornicariam ut peniteat. Secundo comminatur, nisi hoc faciat, ibi :
[Ne forte]
etc. Tertio blandiendo allicit, ibi :
[Lactabo eam]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Dicite fratribus]
etc. quasi dicat Ita erit, ut dixi, Ideo, o Vos de duabus Tribubus nolite desperare de sorore, et fratribus, scilicet decem Tribubus : sed dicite consolando, quod erunt populus meus, et misericordiam consequentur, Glossa Mystice. Vos credentes dicite fractis ramis, quod Dominus eorum miserebitur, et misericordiam consequentur, cum plenitudo Gentium introierit, Rm. 11.c. {b}
Iudicate]
Ne Dominus videatur iniuste decem Tribubus mala que in precedenti cap. dicta sunt, comminari : ideo hoc super ipsorummet iudicium ponit, et loquens ad eos dicit, O vos boni, et sapientes in populo.
prol.|
2
marg.|
{b}
Iudicate matrem vestram]
id est Synagogam, Glossa, que de meretrice uxor facta, errores pristinos non reliquit : Et ideo
[iudicate matrem vestram]
quia ipsa prior me reliquit. Et hoc est.
marg.|
{c}
Quoniam ipsa]
etc. utpote que cultum alienum suscepit : et ideo
[ego non vir eius]
Et ut sciatis, quia culpa est in ea, {d}
Auferat]
etc. quasi si vellet auferre, reverterer ad eam. Et prosequitur Dominus tria peccata ipsius. Primo, quia idola colebat. Secundo, quia bona sibi collata, idolis ascribebat. Tertio, quia de bonis Domini sibi idola fabricavit. {e}
Fornicationes]
id est idola.
marg.|
{f}
A facie mea]
quia aperte ea colebat in Dan et Bethel.
marg.|
{g}
Et adulteria sua]
id est idola cum quibus occulte in domibus propriis adulteratur. {h}
De medio uberum suorum]
id est de corde. In hoc notatur, magnus affectus quem habebat ad idola, amplectens ea quasi adulterium. {i}
Ne forte]
Ecce comminatio. Et nota quod non vult simpliciter asserere, ut det locum misericordie Dei. {k}
Expoliem eam]
Prosequitur metaphoram adultere, quam vir expoliat ut erubescens domi sedeat. {l}
Nudam]
Glossa a doctrina Legis, et Prophetarum, a tutela Angelorum. {m}
Et]
pro, id est. {n}
Statuam eam]
id est ad utilitatem illam reducam, in qua erat in Egypto, serviens in luto, et latere : quando scilicet prope erat, ut nasceretur per Legis susceptionem. {o}
Secundum diem nativitatis sue]
Glossa id est Ethnicis comparetur. Post adventum enim veritatis etiam Litteralis cultura Legis in idololatriam reputat, Hieronymus Hec omnia aptantur, et Iudeis Christum negantibus, et hereticis varia dogmata quasi varia idola inter ubera, collocantibus, qui nisi penituerint, expoliati virtutibus quas in Ecclesia perceperunt, infidelibus comparantur. {p}
Et ponam]
etc. Hieronymus Si noluerit converti, faciam ei sicut feci in solitudine, ut omnium bonorum sitim patiatur, et ad patriam redire non valeat, sicut nec illi ad patriam promissionis, sed filii eorum intraverunt, nec fuerunt puniti. {q}
Et]
ego plus faciam, quia
[filiorum illius non miserebor]
et hoc ideo
[quoniam filii fornicationum sunt]
id est matrem in fornicatione imitantur. {r}
Confusa est]
etc. confusione peccati, gloriata est in scelere suo ad confusionem suam dicens [
scilicet Vadam]
etc. Hoc est secundum peccatum, quia omnia Dei dona idolis attribuet. {t}
Post amatores]
Glossa Idola, Demones, vel Gentes quorum idola colo. {u}
Qui dant panes mihi]
etc. id est necessaria ad victum. secundum Glossam ista Iudeis competunt qui Dei filium negantes, Barrabam elegerunt. Unde monentur Apostoli Synagogam arguere de infidelitate. Similiter, et hereticis qui aliquos in errore generant, et post varia dogmata
{5.
168vb} quasi post amatores varios feruntur, quorum panis est luctus perpetuus : aqua, cenosa doctrina ; lana et linum, simulata sanctitas, et immunditia ; oleum adulatio ; potus Scriptura quam isti pervertunt. {x}
Propter hoc ecce ego sepiam]
id est Quia tu gloriaris multa bona assecuturam per idola, et Gentium confederationem, ideo ego qui superbis resisto, ita arctabo te, quod non possis ire quo cupis : ut sic per omne flagellum erudita revertaris.
marg.|
{y}
Viam tuam spinis]
Glossa, id est Actiones tuas duris laboribus implicabo.
marg.|
{z}
Et sepiam eam maceria]
Glossa obstaculum ponam ne ad hoc quod vis, pervenias.
marg.|
{a}
Et semitas suas]
Ecce mutatio persone propter dignitatem eius, cui sermo fiebat.
marg.|
{b}
Non inveniet]
id est. Quod intendit, non poterit adipisci. Et hoc est quod sequitur. {c}
Et sequetur amatores suos]
Glossa Assyrios, vel Chaldeos, querens ab eius tribulationis auxilium.
marg.|
{d}
Et non apprehendet eos]
Glossa ad hoc, ut ferant auxilium : sed ab eis captivabitur.
marg.|
{e}
Et non inveniet]
Glossa sibi propitios.
marg.|
{f}
Et]
tunc hac necessitate compulsa
[dicet]
id est Aliqui penitentes ex eis dicent sub Ezechia, vel in reditu de Babylone, vel modo tempore gratie.
marg.|
{g}
Vadam, et revertar ad virum]
etc. Glossa qui per Legem me desponsavit.
marg.|
{h}
Quia bene]
etc. quando eum colebam.
marg.|
{i}
Magis quam nunc]
Glossa quando per idololatriam miseriis affligor, Is. 28.e. Vexatio intellectum dabit auditui.
marg.|
{k}
Et hec nescivit]
id est scire noluit. In hoc ingratitudo. Hic tertium peccatum improperat, quia de datis sibi a Deo idola fabricabat. {l}
Quia ego dedi ei frumentum]
etc. id est victum, et divitias, Glossa Mystice, per vinum letitia spiritualis designatur, quam in Deo non in hoc seculo debuerunt habere, per frumentum, Lex qua pasci debuerant per oleum, sensus illuminatio, per argentum, nitor eloquii, per aurum, preceptum dilectionis Dei, et proximi. Que quia ad idololatriam referebant, ideo eis Deus omnia aufert, ut qui non senserunt datorem ex copia, sentiant ex inopia. {m}
Que fecerunt Baal]
Glossa Idolum est Babyloniorum. Vel
[fecerunt Baal]
quia ex his in superbiam sunt elati. {n}
Idcirco]
propter hec tria mala predicta
[convertar]
ad puniendum tripliciter, per paupertatem, ignominiam, et angustiam.
marg.|
{o}
In tempore suo]
quo colligi deberet : quia tempore messis et vindemie venerunt hostes.
marg.|
{p}
Et liberabo lanam meam]
etc. a servitute qua creatura mea servit idolis : quia de lana, et lino faciebant cortinas idolis. Unde.
marg.|
{q}
Que operiebant ignominiam eius]
id est idola ipsorum.
marg.|
{r}
Et tunc]
Glossa liberata lana, et lino
[revelabo]
etc. Hieronymus Hec omnia Iudea historialiter, et allegorice passa est : que primum ab Assyriis, et Chaldeis, tandem a Romanis irreparabiliter captivata, festa sua cum letitia non celebrat, quia ablata ab eis, spiritualiter in Ecclesia celebrantur. Unde, Auferetur a vobis regnum Dei, Mt. c. 21.d. Referentur hec, et ad hereticos, quorum turpitudo patet amatoribus quos prius deceperant, et traditi bestiis, id est Demonibus, eorum morsibus relinquuntur.
marg.|
{s}
Stultitiam eius]
id est confederationem cum Assyriis que nihil profuit eis : vel idola, que in domibus eorum ab hostibus sunt reperta : propter quod etiam ab ipsis stulti habebantur, et viles, quia Deum suum dereliquerant, Ier. 2.c. Transite in Calanne, etc.
marg.|
{t}
In oculis amatorum eius]
Glossa Assyriorum, et Chaldeorum, cum quibus Iudei diu pacem habuerant. {u}
Et vir]
etc. Iob. 10.b. Cum sit nemo qui de manu tua possit eruere,
marg.|
{5.
169ra} {a}
Et cessare]
etc. gaudium cordis. {b}
Solemnitate eius]
etc. Glossa Pasche, Pentecostes, et Scenopegie. {c}
Et corrumpam]
etc. Glossa scilicet, ut nullam arborem habeat fructiferam : quod prius ab Assyriis, et Chaldeis, et tandem a Romanis completum est. Unde sequitur : {e}
Et comedet]
etc. id est exercitus Romanorum ; vel Diabolus qui hanc comedit trahendo ad culturam suam pro qua in eternum exterminatur. {d}
De quibus dixit]
id est putavit vel se reputavit non a Deo, sed a Diabolo hec recipere, quia eum colebat.
marg.|
{f}
Et visitabo]
etc. id est puniam pro diebus quibus servivit Baalim. Nota. Baal singulari numero, et Baalim plurali, masculino genere, eadem idola nominantur. {g}
Et ornabatur]
etc. Hieronymus Servat metaphora meretricis, que ut placeat amatoribus, pulchritudinem quam a natura non habet, arte exquirit. Heretici quoque immolant Baalim, dum dogmata, que quasi idola finxerunt, sequuntur. Ornant aures quibus verba audiuntur, et collum quo proferuntur : quia eleganti mendacio amatoribus suis hominibus, vel Demonibus placere intendunt. {h}
Propter hoc]
etc. Tertia pars in qua allicit blandiendo. Et dividitur hec pars in quinque. Primo blanditur, ut uxori. Secundo monetur Synagoga per blanditias, ibi
[Et erit]
Tertio ponitur confederatio Domini ad ipsam, ibi
[Et percutiam]
Quarto copulatio, ibi
[Et sponsabo]
Quinto familiaritas, ibi
[Et scies]
etc. Dicit ergo : {h}
Propter hoc]
Istud continuatur ad id quod dixerat supra 1.c. ubi promisit bona domui Iuda : vel ad proxime dictum [
Mei obliviscebatur]
etc. Igitur ego qui nolo mortem peccatoris : qui cum iratus fuero, misericordie recordabor, qui non profeci flagello. {i}
Lactabo eam]
per Cyrum universalem licentiam redeundi dando, 1. Esd. 1.
[Lactabo]
Septuag.
[Seducam]
id est ducam, id est reducam in terram suam, que prius erat quasi solitudo. Vel, Ero ei dux per solitudinem, sicut fui exeuntibus de Egypto, id est Esd. 8. {k}
Et loquar ad cor]
consolationes dabo in anima eius. Vel
[cor]
Prophete sunt quasi nobilius membrum. {l}
Et dabo ei vinitores]
Iesum Zorobabel, Esdram, Nehemiam : vel ipsimet revertentur, et colent terram suam. {m}
Et vallem]
etc. Andreas <de Sancto Victore> Sicut egressi de Egypto regionem iuxta Ierico prius obtinuerunt in spem relique terre possidende : ita in egressu de Babylone hec pars terre primo possessa est, ubi greges suos paverunt : et vocatur vallis Achor, quia ibi lapidatus fuit Achor, Ios. 7.d. {n}
Et canet]
id est leta erit tunc, sicut fuit, Ex. 15.a. quando cecinit [
Cantemus Domino,
etc.
Canet]
Septuaginta
[Humiliabitur]
Symmachus [
Affligetur]
Theodotio [
Respondebit]
Aquila.
[Obediet]
Glossa Mystice sic exponit : {i}
Lactabo]
etc. In adventu Filii aperit Dominus spem salutis ; et dabit locum penitentie, quod est, in solitudinem adducere. Et loquetur ad cor blandiendo, et contristatos consolando, sicut factum est in sermone Domini post cenam.
marg.|
{l}
Et vinitores eius]
etc. dabit Apostolos. {m}
Et vallem Achor]
etc. Quia sicut lapidato Achor, filii Israel spem resumpserunt qui prius desperabant : ita destructa Hierusalem et Templo, et punitis his qui peccaverunt in Christum, iam habent Apostoli gaudium, et spem, quod totum mundum Christo subiiciant. Unde sicut ibi submersis Egyptiis in Mari rubro, filii Israel cecinerunt : ita modo Ecclesia per baptismum a Diabolo liberata letatur et canit, Cantemus Domino, etc.
marg.|
{o}
Et erit in die]
scilicet post reditum de Babylone : vel potius postquam veraciter in me crediderit, ut dicit Glossa
{p}
Et non vocabit]
etc. Licet idem sit Baalim, quod Vir meus, vel habens me, in coniugio, scilicet, tamen ob detestationem
{5.
169rb} idoli, et zelum cultus divini abhorrebit illud nomen : quia equivocum est ad idolum et maritum. Et dixit Hieronymus in Glossa Ex hoc habemus ex solis nominibus inordinate prolatis posse heresim incurri. Contra. sola obstinatio sive pertinacia facit hereticum. Preterea, quare dicitur Baalim verbum inordinate prolatum ? Responsio Verbum duplicem habet comparationem, ad audientem, et ad proferentem. Et quando est ambiguum, ille qui audit potest intelligere in malo sensu ; et ita potest incurri heresis. Dt. 7.d. disperdes nomina eorum, etc. Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen, etc. Ephes. 5.a. Nec nominetur in vobis, etc. {q}
Et percutiam]
etc. Hic promittit tria, confederationem, defensionem, securitatem. Et percutiam. Glossa Cum abstulero nomina idolorum, in reditu, scilicet de captivitate Babylonis. {r}
Cum bestia]
etc. id est cum illis qui talia colunt : {s}
Et arcum]
etc. sicut tempore Machabeorum quandoque fuit. Tamen melius Glossa exponit de tempore gratie.
marg.|
{q}
Et percutiam cum eis fedus]
cum Apostolis, et credentibus. {r}
cum bestia]
cum Gentibus. Per bestiam, luxuriosi ; per volucres, superbi, per reptile, avari. Is. 11.b. Habitabit lupus cum agno, etc. {s}
Et arcum]
etc. Hieronymus omnem rebellionem, que erat inter Iudeos et Gentes. Vel per arcum, propositum peccandi ; Per gladium, actus peccandi ; per bellum, consuetudo. {t}
Et dormire eos]
etc. Prius non dormiebant fiducialiter in morte, quia descendebant in limbum ; sed modo non sic. Ap. 14.c. Opera illorum, etc. {u}
Et sponsabo te]
etc. Hieronymus Te ponit
[sponsabo]
quia tertio desponsavit Dominus Synagogam. Primo in Abraham per circumcisionem Gn. 17. Vel in exitu de Egypto, ut eam haberet in sempiternum. Secundo in monte Sina, dans ei iustitiam Legis, et iudicium cum misericordia Legi coniuncta : ut si peccaverit, captivetur ; si penituerit, revocetur. Tertio in adventu Filii, quod est in fide Trinitatis. Vel ter (sponsabo) propter ternam sponsionem, cordis, oris, et operis. Hic dicit Hieronymus Homines de virgine non virginem faciunt, sed Deus iunctus meretricibus, virgines reddit. Hoc Mystice intelligitur. Unde non est contra quod dicit Hieronymus Cum Deus omnia possit, non potest de corrupta facere incorruptam, Non potest, id est non ostendit se posse. Potest quidem reintegrare carnem, sed, quod corrupta non fuerit corrupta, non potest facere de ordinata potentia, ut dicunt, Am. 5.a. Cecidit virgo Israel, etc. Nota, hic ponuntur tria que respondent tribus bonis matrimonii. Inseparabilitas notatur ibi
[In sempiternum]
Proles ibi
[Iustitia]
etc. scilicet bona opera.
Numérotation du verset
Os. 2,20
marg.|
Fides ibi
[In fide]
Sequitur. {x}
Et scies]
quando scilicet hec fecero tibi.
[Scies]
Ecce familiaritas. {y}
Et erit]
etc. Ecce ostensio familiaritatis, scilicet exhibitio beneficii, quod triplex est, scilicet ex auditio orationis, prosperitas temporalium, multiplicatio filiorum, Hieronymus Secundum Litteram potest totum intelligi quod in adventu Christi bona temporalia promittuntur : quia tunc fuit pax, et abundantia propter semen Dei quod est Christus. Sed Iudeis hec omnia tempore sui Messie asserunt adimplenda.
Numérotation du verset
Os. 2,21
marg.|
{z}
Exaudiam]
etc. non dicit, quos : quia omnes paratus est exaudire, Is. 65.d. Antequam clament, ego exaudiam. {a}
Et exaudiam]
etc. Omnia facta sunt propter hominem. Unde quodam nutu naturali videntur clamare pro utilitate hominum, Celi ut pluant, terra ut inebrietur per celos ; triticum, et vinum, et oleum ut multiplicentur super terram.
Numérotation du verset
Os. 2,22
marg.|
{b}
Et hec exaudient Iezrahel]
id est semen Dei, eos, scilicet qui ab his sustentantur ad laudem Dei Glossa spiritualiter, Celi, id est Apostoli exauditi pro necessitatibus, et ipsi audiunt terram, id est homines in Ecclesia. Et terra audit triticum, etc. id est prebet doctrinam,
{5.
169va} et letificat corda. {a}
Et hec omnia]
id est universalis Ecclesia.
marg.|
{b}
Exaudient Iezrahel]
id est semen verbi Dei perducit ad effectum boni operis, ut faciat, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum.
Numérotation du verset
Os. 2,23
marg.|
{c}
Et miserebor]
etc. Hieronymus Meretrix que Deo copulata fuerat, et tres ediderat liberos, videbit propter semen Dei mutata esse nomina. Ex quo perspicimus, posse referri universa que dicta sunt, ad decem Tribus que Israel vocantur.
[Et miserebor]
Septuaginta [
Et diligam non dilectam]
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_2)
Notes :