Capitulum 3
Numérotation du verset
Os. 3,1
marg.|
Et dixit Dominus]
etc. Primo precipitur Prophete, ut diligat adulteram. Secundo ponitur obedientia Prophete, ibi :
[Et fodi]
Tertio ponitur expositio parabole, ibi :
[Quia dies multos]
Hic adultera altera intelligenda est secundum Hieronymus a premissa fornicaria ; ut hanc diligat Propheta in typo duarum Tribuum : sicut priori in typo decem Tribuum iungi iussus est, licet per utramque totus Iudaicus populus possit designari. Vel eadem est mulier, que virum suum Prophetam reliquit, et ad amatores priores reversa est : tamen iubetur amari.
marg.|
{d}
Adhuc]
etc. Hieronymus Per hoc quod dicit (adhuc) ostendit quod prius amaverit fornicariam. Unde hec adultera presens tempus respicit Iudeorum, qui absque Deo, et notitia Scripturarum, et Spiritus sancti gratia diliguntur a Domino, qui omnium expectat salutem : tamen ipsi res inutiles amant, scilicet traditiones hominum, nec habent vuas et vinum, sed vetera vinacia, que proiecta sunt.
marg.|
{e}
Et dilige]
id est ad amorem tuum allice
[mulierem dilectam]
Septuaginta. Diligentem mala. Respiciunt vel respectant.
marg.|
{f}
Vinacia uvarum]
pelliculas. Botrus, plures racemi ; racemus, plures uve : acinus, granum : glarea, liquor. Glossa Per vinacia, Demones qui creati sunt in magna pinguedine Spiritus sancti, sed per superbiam arefacti, de celo sunt proiecti. Ergo creati sunt in gratuitis. Augustinus Simul largiens gratiam, et condens naturam. Sed dic, In pinguedine Spiritus sancti, id est in naturalium que sunt preparatoria ad gratiam, prospicacitate, et prorogativa. Et illud verbum, Simul largiens, id est cito post creationem. Tamen duplex est super hoc opinio. Et nota quod illa verba “In pinguedine Spiritus sancti” non sunt Hieronymus ut patet in Originali. Item per vinacia traditiones Iudeorum, et cerimonie legales.
marg.|
{g}
Et fodi]
Septuaginta [
Et conduxi]
Hieronymus Per hoc quod dicit, patet quod loquitur de vinea Soreth quam plantavit, que est domus Israel, Is. 5.b. Et commemorat hic Dominus triplex beneficium, scilicet quod eduxit eam de Egypto, quod primogenita Iudeorum servavit, et quod Legem eis dedit. {g}
Et fodi]
etc. cum labore acquisivi, vel pretio comparavi : sicut vinea foditur pretio. Hieronymus Si legerimus
[conduxi]
adultere pretium est : non ut cum Propheta dormiat, sed ut contenta mercede sua adulterari desistat.
marg.|
{h}
Quindecim]
etc. id est Allexi eam ut mihi adhereret, hoc pretio, id est duplici beneficio. Unum quia quintadecima die Aprilis eduxi eam de Egypto, Ex. 12. Alterum quia occisis primogenitis Egypti, servavi primogenita Iudeorum, pro quorum redemptione argentei dantur mihi. Et sic duo notantur hic beneficia. Nec est illud
[argenteis]
adiectivum de quindecim, sed est altera pars pretii. Tertia pars notatur in hoc quod sequitur.
marg.|
{i}
Et coro hordei]
etc. id est quinquaginta quinque modiis, quia corus triginta modios continet : quia quadragesima quinta die ab exitu de Egypto ad montem Sina pervenerunt, ubi et Legem a Deo acceperunt ad que eis fuit in hordeum. Et intellige non computatis primo die exitus de Egypto, et extremo die adventus ad montem : quia in veritate fuerunt quadraginta septem, ut patet, Ex. 19. Et est simile in Mattheo, et Marco de transfiguratione, qui dicunt, Post sex dies : Lucas dicit, Post
{5.
169vb} octo. {k}
Diebus multis]
etc. Ergo non accepit ad copulandam si est alia mulier : Si autem est eadem ut vult. Littera Septuaginta que dicit, Ut cum Propheta dormiat. Si enim est adultera, ergo habet virum : sed Propheta cum tali non dormiret, que alium virum haberet, quam seipsum. Et secundum hoc intelligitur, quod abstinebit ab ea.
[Expectabis]
Septuaginta [
Sedebis]
marg.|
{l}
Non fornicaberis]
Glossa pro hac mercede. {m}
Quia dies]
etc. Hic exponit quid significet hoc quod dixit modo Propheta adultere.
[Diebus multis]
etc. Iudei dicunt hoc impletum in captivitate Babylonica, sed male : quia ibi fornicati sunt eum idolis, et Duces habuerunt Iesum, Zorobabel, etc. Imo dic cum Hieronymus Dies multos a passione Domini usque ad diem iudicii. 2Par. 15.a. Transibunt dies multi, etc. Modo enim Iudei non colunt idola, nec habent virum suum Christum. {n}
Sedebunt]
ergo
[filii]
etc. Glossa Pasti hordeo quod est cibus iumentorum, id est Littere vilitate. {o}
Et sine Ephod]
Ephod aliquando ponitur pro omni indumento sacerdotali, ut hic : proprie autem accipitur pro super humerali.
marg.|
{q}
Et sine Theraphim]
Hieronymus Theraphim Dicuntur proprie figure et simulacra : que hic intelligitur Cherubim et Seraphim, vel quelibet templi ornamenta.
[Et post hec
In fine mundi, quando plenitudo Gentium intraverunt : {r}
Et querent]
etc. patrem. {s}
Et David Regem]
Christum de stirpe David gentium Ier. 30.b. Servient Domino Deo suo, et David Regi suo, quem suscitabo eis. {t}
Et pavebunt]
id est stupebunt ad bona que conferet eis Dominus. {u}
Ad Dominum]
Glossa Patrem. {x}
Et ad bonum]
Glossa filium in sua, et Patris maiestate regnantem. {y}
In novissimo dierum]
Ecce Littera manifeste dicit, quod hoc impleatur in fine mundi, non post captivitatem Babylonicam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_3)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_3)
Notes :