Capitulum 4
Numérotation du verset
Os. 4,1
marg.|
Audite verbum]
etc. Secunda pars Libri, in qua specialiter loquitur decem Tribubus, sed quinque accidentaliter interserit de duas. Et habet duas partes. In prima vocat ad iudicium ; ut appareat sic quod non iniuste agit cum illis. In secunda vocat ad penitentiam, ibi
[Convertere Israel]
inf. 14.a. In hoc autem cap. 1. peccata decem Tribuum multa enumerat ; et ideo multipliciter eis Dominus comminatur. Secundo, quasi ex indignatione ad duas Tribus sermonem convertit, exhortans ne decem Tribus incorrigibiles imitentur, ne similiter puniantur ibi
[si fornicaris]
Primo autem ne videatur iniuste eis comminari, provocat eos ad iudicium contra Dominum. Et enumerat primo peccata omissionis ; secundo commissionis ; tertio idololatrie.
marg.|
Dicit ergo : {z}
Audite]
etc. id est vobiscum qui optimam terram tenetis, et fructum nullum in ea facitis, sed potius eam corrumpitis. {a}
Cum habitatoribus terre]
non cum advena, et peregrino.
marg.|
{b}
Non est veritas]
oris. {c}
Et non est misericordia]
operis. {d}
Et non scientia]
cordis. Veritas in iustitia discipline in seipsis : Misericordia, in proximis : Scientia, in divinis mandatis.
marg.|
Vel secundum Glossam de Christo. {b}
Non est veritas]
id est Christus qui dicit, Ego sum via, veritas, et vita. Io. 14.a. {c}
Non est misericordia]
: quia pupillo non iudicant, nec ipsi Christo miserentur. {d}
Et]
in mentibus eorum non habitat
[Scientia Dei]
id est : vel fides, vel sapientia Patris. Et refertur hoc ad Iudeos qui Christum negaverunt. Hieronymus Veritas sine misericordia non potest sustineri ; misericordia sine iustitia negligentes facit : et qui his caret, nec scientiam Dei habet, sed e contra pro veritate mendacium, pro misericordia maledictum, furtum, etc. Et tangit quinque modos quibus contingit nocere proximo. {e}
Maledictum]
ut detractio ad diffamandum.
marg.|
{f}
Et mendacium]
ad decipiendum. {g}
Et homicidium]
nocumentum in personam. {h}
Et furtum]
in res. {i}
Et adulterium]
in uxorem. {k}
Inundaverunt]
ad instar fluminis ripas excesserunt : quia nec Deum timent, nec homines reverentur.
marg.|
{5.
170ra} {a}
Et sanguis]
etc. quia peccata peccatis addiderunt : et ita peccabant multipliciter, abundanter, et frequenter. {b}
Propter hoc lugebit]
etc. Primo comminatur subtractionem beneficii ; secundo inflictionem supplicii, ibi
[Corrues,
marg.|
{b}
Lugebit terra]
id est Inculta, et desolata ad modum lugentis manebit. Vel terra, id est terre amatores.
marg.|
{c}
In bestia agri]
etc. supple, infirmabitur terra : quia ad Litteram, fugient in alias Regiones propter sterilitatem terre. Vel ipse bestie, et volucres, et pisces naturaliter deficient, ut dicit Hieronymus et iram Dei etiam muta sentient animalia que in usus hominum a Creatore alebantur Ier. 9.c. A volucre celi, etc. Vel in bestia, luxuriosos ; in volucre, superbos ; in pisce, avaros intellige.
marg.|
{d}
Congregabuntur]
in mortem. Septuaginta habent [
Deficient]
marg.|
{e}
Verumtamen]
etc. Dixit subtractionem beneficii corporalis, nunc dicit subtractionem beneficii spiritualis, id est correctionis et exhortationis propter eorum indignitatem, et incorrigibilitatem.
marg.|
{f}
Unusquisque]
etiam Iustus Iniustum.
marg.|
{g}
Non iudicet]
iudicio correctionis : quia indigni sunt. {h}
Et non arguatur vir]
Glossa Impius a Pio.
marg.|
{i}
Populus enim
quasi, Indigni sunt argui, quia potestati contradicunt.
marg.|
{k}
Tuus]
Glossa, quem vocabam ad iudicium.
marg.|
{l}
Sicut hi qui]
etc. Hieronymus Contradicitis mihi, quasi discipulus Magistro, plebecula Sacerdoti contradicat : sicut hi qui in contradictione Core perierunt, Nm. 16. {m}
Et]
ideo
[corrues]
id est captivaberis amisso regno. {n}
Hodie]
cito et manifeste. Nota quomodo ad aggravationem, Sacerdoti contradicere innuit esse peccatum maximum. Et est hic argumentum, quod incorrigibilis non debet argui, et hoc verum est in secreto, vel singulariter sed debet in publico ad utilitatem aliorum.
marg.|
{o}
Et corruet etiam Propheta]
pseudo
[tecum]
vel etiam bonus merito populi, vel prophetandi gratia : quia ante captivitatem decem Tribuum, Prophetas plures habuerunt, postea nullos habuisse leguntur. Unde Am. 7.c. In terram Iuda redire cogitur ne in Samaria prophetaret : et tamen hoc fuit ante captivitatem. Unde non ponit hoc Hieronymus quasi exemplum, sed in argumentum a minori : quia si ita fuit ante captivitatem multo fortius post. {p}
Nocte tacere]
etc. hic notatur vehementia doloris ; quia in tenebris captivitatis, et meroris, nec lachrymis, nec clamoribus miseriam suam expriment, sed silebunt, et tabescent.
marg.|
{p}
Nocte]
in tenebris captivitatis :
marg.|
{q}
Feci]
in dispositione
[matrem tuam]
Hieronymus Mater vocatur populi frequentia, et omnis turba nationis Hebree : filii vel e populo singuli, vel per oppida villasque dispersi.
marg.|
{r}
Conticuit]
in captivitate positus, et eterno silentio traditus.
marg.|
{s}
Populus meus]
singuli de populo non solum mater, id est omnis turba Iudee {t}
Eo quod non]
etc. Glossa Legis Dei. Et merito os quod clausum fuit a laude Dei, clauditur a deflendis malis suis. Is. 5.d. Propterea captivus ductus est, etc. {u}
Quia tu]
o Synagoga
[scientiam repulisti]
; colendo vitulos aureos.
marg.|
{x}
Repellam te ne]
etc. Hieronymus Ipse legem Dei repulit, et ideo sacerdotium perdidit in eternum.
marg.|
{y}
Mihi]
Glossa sed in delubris idolorum.
marg.|
{z}
Fungaris]
id est non habebis Sacerdotes qui te doceant cultum Dei.
marg.|
{a}
Et oblita]
etc. Hoc sequitur ex amissione doctrine. {b}
Obliviscar filiorum]
etc. Hieronymus tradas eos eterne captivitati. Item Hieronymus Omnia que dicuntur ibi referre possumus ad hereticos qui reliquerunt regnum David, et Hierusalem, id est Christum, et Ecclesiam : et ideo nocte eterna cooperti sunt, nec habent scientiam Dei, et repelluntur a Domino cum filiis, id est imitatoribus suis. {c}
Secundum multitudinem]
Hic
{5.
170rb} allegat peccata idololatrie, que quadrupliciter aggravant. Primo, quia omnes idololatrabant. Secundo quia continue, ibi
[Et non cessaverunt]
Tertio, quia ubique ibi
[Super capita]
Quarto, quia cum effeminatis, ibi
[Quoniam ipsi]
Dicit ergo : {e}
Secundum multitudinem]
etc. Hieronymus Quot homines habuit Israel tot aras extruxit Demonibus.
marg.|
{d}
Sic Peccaverunt mihi]
contra me proprie. {e}
Gloriam eorum]
regni, et sacerdotii, vel idolum in quo gloriantur Ier. 2.c. Gloriam suam mutavit in idolum. {f}
In ignominiam commutabo]
in penam ignominiosam : ut et Sacerdotes capiantur, et populi. Et hoc ideo : quia. {g}
Peccata populi mei comedent]
id est minuent. Vel sibi incorporabunt Sacerdotes adulantes. Is. 3.c. Popule meus qui te beatum dicunt, etc. vel
[peccata]
id est oblationes pro peccatis. {h}
Et ad
Quia adulationibus, et mali exemplis facient eis quasi scabellum, vel scalam : ut ad iniquitates eorum que sunt maiores audacter ascendant. {i}
Et erit]
Ecce pena. {k}
Sicut populus]
etc. Glossa Equaliter peccant, equaliter punientur id est simul sine acceptione persone. Gravius enim peccabant Sacerdotes. {l}
Et visitabo]
puniam {m}
Super eum]
Sacerdotem, et populum {n}
Vias eius]
opera, et non solum opera, sed
[et cogitationes]
etc. Ista de hereticis plana sunt per predicta. {o}
Comedent]
etc. id est sicut non sunt satiati voluntate, vel idololatria in culpa : ita non satiabuntur pane in pena. Hieronymus Voluptas insatiabilis : et quanto magis capitur ; tanto magis utentibus se famem creat. {p}
Fornicati sunt]
etc. Hieronymus Vires in fornicatione deficiunt, et fornicandi desiderium non quiescit : vel quia ipsi peccata populi comedebant, et non consulebant : Ideo
[comedent]
etc. ut pena respondeat culpe. Et quare non cessaverunt. {q}
Quoniam Dominum]
etc. Hic est ordo. Primo peccant non custodiendo mandata Dei : secundo fornicando ; tertio non cessando : et ideo merito sine ratione redduntur ut bruta. Unde. {r}
Fornicatio,
etc.
aufert]
non dicit, auferunt : quia quodlibet horum sufficit ad auferendum cor. Hieronymus sensum, ita ut ligna, et lapides Deos putent. Unde stupens super hoc addit.
marg.|
{s}
Populus, meus]
etc. Glossa Genus divinationis est qua futura requirebantur in ligno, et baculo : sicut fecit Nabuchodonosor Ezec. 21.e. in sagittis, et {t}
Interrogavit]
etc. Glossa quid utilius esset, Deum, aut idolum colere. Unde iusto Dei iudicio per responsionem baculi a Diabolo seducti sunt.
marg.|
{t}
Spiritus enim]
etc. id est Diabolus qui suadet idololatriam, que dicitur fornicatio spiritualis, Hieronymus Numquam heretici suo satiantur errore, nec cessant a fornicatione, et quotidie Deum derelinquunt, insaniunt, inebriantur, adorant idola, que de suo corde finxerunt, et fornicationis Spiritu possidentur. {u}
Super capita]
etc. Contra illud mandatum de loco immolationis in Hierusalem, Dt. 12.c. {x}
Subtus quercum]
Contra illud Dt. 16.d. ubi precipitur ne iuxta templum, lucos, et arbores plantent, ne scilicet loca voluptuosa religionem emollirent, ut dicit Glossa Similiter nec iuxta Ecclesiam deberent plantari, si ad luxuriam moverent, si autem fiat propter amenitatem, imperfectionis est.
marg.|
{u}
Super capita montium sacrificabant]
etc. Hieronymus Heretici sublimitatem sibi dogmatum repromittunt, et subter infructuosas arbores sacrificant, ficum et vineam non habentes. {y}
Ideo fornicabuntur]
etc. Hieronymus Fornicatus fuerat Israel a Deo ; ideo fornicantur filie eius, et sponse, et absque ulla vindicta suo sceleri relinquuntur : ut ex proprio dolore intelligant Dei iniuriam, et dolorem, cuius uxor, et filia esse debuerunt. Simile Rm. 1.c.
marg.|
Mutaverunt gloriam, etc. Propter quod tradidit, etc. {z}
Adultere
{5.
170va}
erunt]
Ad Litteram, Assyrii luxuriosi erant, et ea violabant. {a}
Non visitabo]
etc. Ambrosius: Nihil infelicius felicitate peccantium. 2Mcc. 6.c. Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, etc. magni beneficii est indicium. Ezec. 16.e. Recessit zelus meus a te, etc. {b}
Quoniam ipsi cum meretricibus]
Glossa que colebant Beelphegor, qui et Priapus dicitur ob magnitudinem obsceni membri, a cuius sacris Asa amovit matrem suam, ne esset ibi princeps, cui sacrificantes effeminati dicebantur, quos Asa amovit a terra 3Rg. 15.c. et 2Par. 15.d. {c}
Et cum effeminatis]
etc. id est cum Sacerdotibus Cybeles matris, non Deorum, sed Demonum : quos Romani Gallos vocant, ut dicit Hieronymus Quidam enim populus cepit Romam ; unde quando Romani postea eos captos tenere poterant, castrabant, et Gallos vocabant, quod erat ignominia maxima : quia narrat Isidorus quod Gallus quidam fluvius est, quo potato homines alienantur, nec sanantur nisi castrentur. {d}
Et populus non intelligens]
Deum vel peccatum suum.
marg.|
{e}
Vapulabit]
in captivitate : ut plagis afflictus accipiat disciplinam.
[Ideo fornicabantur]
etc. Hieronymus Hereticorum filie, et sponse sunt anime quas in errore genuerunt, et suis dogmatibus desponsaverunt. Huiusmodi indigni sunt Dei correctione : quia omnis eorum cultus fornicatio est, et turpes turpibus commiscentur ; et propterea vapulabunt.
[Vapulabit]
Septuaginta. Adherebit meretrici.
marg.|
{f}
Si fornicaris]
etc. Secunda pars ubi Iudam, id est duas Tribus hortatur ne derelinquant per idololatriam sicut Israel, nec eant ad loca idolorum in Galgalis : de qua civitate inf. 9.c. Omnes malitie eorum in Galgalis. Ubi Saul inunctus est, 1Rg.10. Ubi et facta fuit circuncisio. Ios. 5. Ex quo tempore in loco illo celebri adverse Religionis error inolevit, ut dicit Hieronymus
{g}
Et ne ascenderitis Bethaven]
que prius Bethel, id est domus Dei : sed postquam aurei vituli ibi positi sunt, 3Rg. 12.g. dicta est Bethaven, id est domus inutilis, vel domus idoli, vel domus iniquitatis, secundum Theodotien. {h}
Neque iuraveritis]
quasi, Nec adhuc illuc iveritis, ut ibi Deum colatis, et per nomen eius iuretis, cum habeatis Hierusalem, et Templum, et Sacerdotes. 3Rg. 18.d. Usquequo claudicatis ? Is. 28.e. Coangustatum est stratum, Vel
[Neque iuraveritis]
id est non iuretis per idola eo modo quo solet iurari per nomen meum. Vel per os vestrum pollutum ex recordatione idolorum non iurabitis per nomen meum. {i}
Quoniam sicut]
etc. Bene dico tibi, o Iuda, ne imiteris exempla sororis tue : quoniam [etc.
lasciviens]
id est abiiciens iugum.
marg.|
{k}
Declinavit]
a lege Dei, abiiciens iugum eius. Am. 4.a. Audite verbum hoc vacce pingues. Vel quia lascivivit, ideo e terra sua declinavit Septuaginta habent :
[Sicut vacca percussa asilo insanivit Israel]
Asilus musca est, Asper acerba sonans : quo tote exterrita silus Diffugiunt armenta.
marg.|
{l}
Nunc pascet]
etc. quasi dicat, In proximo in terram Medorum latam, et spatiosam dispergentur. Vel
[Nunc pascet quasi agnum]
qui in latitudine pascitur, quando nutritur ad mortem. Ier. 12.a. Congrega eos sicut gregem. {f}
Si fornicaris]
etc. Hieronymus Si fornicaris o heretice, ne delinquas o Ecclesiastice, nec ingrediaris in hereticorum consilia : quia non est domus Domini, sed idoli. Sicut enim vacca percussa asilo, percussi sunt heretici ardentibus Diaboli sagittis ; ideo nutriet eos Dominus in lata via ad interitum. {m}
Particeps idolorum Ephraim]
id est decem Tribus, cum omnibus idolis particeps esse volebat : ideo o tu Iuda {n}
Dimitte eum]
id est non communices cum eo : quia {o}
Separatum est convivium]
id est cultus eius, et religio, et cibus a cultu tuo. Vel
[Separatum]
id est excommunicatum sit tibi ; quia {p}
Fornicatione]
etc. corporaliter, et spiritualiter. Vel primo cum vitulis,
{5.
170vb} postea cum idolis Gentium. {q}
Dilexerunt]
Hieronymus id est Vitio Principum infelix populus suscepit cultum idolorum ; propter quem ad ignominiam sunt ducti. {r}
Afferre populo protectores]
Reges, et Sacerdotes. {s}
Ligavit]
etc. Hieronymus Spiritus idolorum immundus ligavit Israel in alis suis, affectus scilicet, et intellectus ; et eum libere volare non patitur ad bonum cogitandum, vel operandum : sicut avis que habet alas ligatas, volare non potest.
[Ligavit]
etc. Symmachus [
Velut si quis liget ventum in alis venti]
etc. quod Hieronymus exponit ; quia Principes, et populum, imo Demones, et Israel, vanis vanos, et inanes inanibus asserit copulatos.
marg.|
{t}
Et]
ideo
[confundentur]
etc. Ecce pena. Allegorice monet separari ab hereticis ; quorum sacrificia a sacrificiis Ecclesie separata sunt : quos spiritus Diaboli ligavit in alis suis : et omni vento doctrine instabiles circumferuntur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_4)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_4)
Notes :