Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Os. 5,1 
marg.| Audite hoc] etc. In precedenti capite vocavit ad iudicium omnes indistincte : hic vocat ad iudicium cum distinctione personarum. Et primo, arguit peccata eorum. Secundo, comminatur captivitatem, ibi :   [Et respondebit] Tertio, precipit Prophetis, ut annuncient tam decem, quam duabus Tribubus ibi   [Clangite] Dicit ergo : {u}   Audite hoc Sacerdotes] decem Tribuum : non quod essent de Tribu Levi, ut dicit Hieronymus sed ita a populo vocabantur. {x}   Et attendite] mentis intelligentia. {y}   Domus Israel] id est populus subiectus. {z}   Domus Regis] Rex et Principes. Hos vocat ad iudicium, quia populum compulerant ad idololatriam : Sacerdotes, quia male populum rexerant ; Populum, quia ipsis contra Deum consenserat.
marg.| {a} Quia vobis] etc. Glossa Iusto iudicio agit vobiscum Deus, pro peccato vos hostibus tradit.
marg.| {b} Quoniam laqueus] peccati, captivitatis, interfectionis.
marg.| {c} Facti estis] vos, quos posui, id est poni permisi populi provisores. {d}   Speculationi] id est eis quorum speculatores, et provisores esse debebatis. Is. 42.d. Laqueus iuvenum simus omnes. {e}   Et sicut] etc. Thabor mons est in Galilea, rotundus, et altus, in quo aucupes retibus, et laqueis aves capiebant : sic Prelati in monte prelationis positi minores decipiebant.
marg.| {f} Et victimas] etc. quia hostias quas debebant offerre in Hierusalem, faciebant deferri in Bethaven, que in imo est respectu Hierusalem. Vel quia illa Demonibus inferni immolabant, que Deo debuissent offerre. In laqueo notatur eorum violentia ; in reti, fraudulentia.
marg.| {g} Et ego] etc. Ostendit quod hec argutio non est ad condemnationem, sed ad correctionem, Nec dicit hec ut adversarius ad penam : sed ut magister ad emendationem, si velint. Unde Septuaginta habent [  Ego magister vester] Vel hoc arguit eos, quod scienter peccaverunt, quasi scientes Legem, Domino docente. Is. 42.d. Qui vides multa, nonne custodies ?
marg.| {h} Ego scio] quasi. Non potestis vos excusare, vel peccatum celare ; quia   [ego scio Ephraim] id est peccatum Ephraim, id est Ieroboam, et aliorum Regum, qui eum in dignitate, et scelere sunt secuti.
marg.| {i} Et Israel] id est peccatum populi decem Tribuum. Et quid scis Domine ? Hoc scilicet {k}   Quia nunc] id est in presenti tempore Reges ceperunt recedere a Deo, adorando vitulos aureos : imo multo ante, quia sub Ieroboam 3Rg. 12.g. Expone   [nunc] in presenti tempore, id est in etate nunc currente. Et ideo fornicante Rege {l}   Contaminatus est Israel] id est populus consentiens ei. Et hoc etiam scio, quod non penitebunt, nec ad penitendum cogitabunt. Et hoc est : {m}   Non dabunt] etc. Et quare hoc ? {n}   Quia Spiritus] etc. Incentor vitiorum, et idololatrie est {o}   In medio eorum] id est in cordibus eorum, affectum ligans, et intellectum excecans. Unde sequitur ; {p}   Et Dominum] etc. sed omnino obliti {5. 171ra} sunt Domini creatoris sui. Allegorice [Hieronymus.] Accusantur principes Hereticorum quod simplices illaqueant et insidias ponant ut eos in profundum ad immolandum demonibus trahant quorum omnium cogitationes novit Dominus, non per approbationem sed per cognitionem, quia non de penitentia cogitant, sed ut in penis proficiant.
marg.| {a} Et respondebit] etc. Continua.
marg.| {b} Dominum non cognoverunt] sed non impune, quia   [respondebit id est pena culpe respondebit, et sic cogentur redire ad Deum querendum. Is. 3.b. Agnitio vultus eorum respondebit eis. Septuaginta.   [Humiliabitur iniuria Ephraim in facie eius]
marg.| {b} In facie] quia aperte videbit quod propter suam arrogantiam inferetur pena, ita ut.
marg.| {c} Et Israel et Ephraim] id est populus simul et principes ruant captivati.
marg.| {d} In iniquitate sua] id est pro iniquitate sua   [ruent] Septuaginta [  infirmabuntur] Hieronymus, ut qui fortes erant in scelere, infirmi ad Dominum cogantur redire.
marg.| {e} Ruet etiam Iudas] Hieronymus. Due tribus decem tribuum captivatarum vestigia sequentur, ut quorum sequuntur scelera, imitentur et penam. {f}   Cum eis] id est cito post eas, vel pro consimili scelere. {g}   In gregibus suis] etc. Glossa in hostiis maiorum et minorum animalium. Hoc factum est quando ab hostibus pressi placare Deum intendebant, sera moti penitentia sed non vera. Unde   [in gregibus] non in cordibus. Is. 1.d. Incensum abominatio est mihi Ps. 49. Numquid manducabo carnes taurorum. {h}   Vadent Glossa non tantum Israel et Ephraim sed et Iudas. Et non invenient placabilem.
marg.| {k} Ablatus] etc. violentia peccatorum expulsus scil. Et quia ipsi. {m}   Prevaricati sunt] idololatrando. {l}   In Dominum] id est contra Dominum, vel Domino sciente. Quia filios, etc. Glossa in alieno cultu, non Deo sed Demonibus eos nutriendo, et per ignem traiiciendo : Ier. 7. Vel sicut Nehemie ult. dicitur, ex alienigenis quas duxerant filios genuerunt. Sed Hieronymus illud non approbat. Et quia hoc faciunt. {o}   Nunc] impresentiarum non longe post. {p}   Devorabit eos mensis] etc. sive secundum Septuaginta   [Rubigo et cleros eorum] id est in uno mense captivabuntur ipsi et partes vel cleri id est possessiones quas in terre divisione acceperunt ad mensuram funiculi simul destruentur. Vel   [Nunc devorabit eos mensis] quilibet, id est cito veniet Assyrius et Chaldeus, et per singulos menses paulatim vastabit et per partes, ut Is. 28.e. Vexatio dat intellectum, ut patet 4Rg.15. 16. et 17. Vel secundum Hebreos, in uno mense comedent quicquid per annum comedere deberent. Item Hieronymus {g}   In gregibus] etc. Heretici putant quod in multitudine sacrificiorum placent Deum, et Christiani quod peccata in quibus manent eleemosynis redimant. Sed a talibus auferetur Deus.   [Quia filios] etc. dum opera Diaboli faciunt. Et ideo quotidie   [cum partibus suis] id est cum malis que perpetrant ad eternam damnationem properant. {q}   Clangite] etc. In hac tertia parte capitulo primo precipitur prophetis annunciare manifeste captivitatem. Secundo ostenditur modus, quia paulatim ; et ordo, quia primo decem, et postea due, ibi : [  Et ego quasi tinea] etc. {q}   Clangite] etc. dicit Dominus ad prophetas, vel iste Propheta ad suos comprophetas. Buccina, ut dicit Hieronymus fit ex recurvo cornu animalis. Tuba ex argento vel ere. Gabaa, Rama, et Bethaven. Loca erant famosa in quibus idolis immolabant. Et sunt Gabaa et Rama in tribu Beniamin, Bethaven in tribu Ephraim. Per hoc autem quod ibi iubentur clangere, hic ululare, notatur quod gravior erit captivitas decem tribuum, quam duarum, quia maiorem dolorem significat ululatus quam clangor. Vel possunt sumi appellative. Gabaa enim interpretatur collis, Rama excelsum quasi dicat in excelsis locis ascendite ad clangendum. Unde Septuaginta dicunt [  Clangite super colles] sonate super excelsa. {r}   Ululate] dicit propter vicinam captivitatem. {s}   In Bethaven] que est   [post tergum tuum Beniamin] quia ubi finitur tribus Beniamin, haud Procul in tribu Ephraim hec urbs condita est. Ululate dico, quia. {t}   Ephraim] tam domus regia quam decem tribus   [in {5. 171rb}   desolatione erit] Ibi est versus secundum Hieronymus {u}   In die correptionis] id est afflictionis, qua corrigi deberent, {x}   In tribubus Israel] id est in decem tribubus. Nec est ibi coniunctio, et, secundum Hieronymus nec secundum Septuaginta.
marg.| {y} Ostendi] id est ostendam rei impletione.
marg.| {z} Fide] verba que comminatus sum esse fidelia. (Allegorice.) Hieronymus Heretici qui in Rama, et in Gabaa excelsam sibi scientiam pollicentur, iubentur ululare in domo idoli, quia iam sunt tergum Beniamin, id est Christi, et Sanctorum, et in die correptionis, id est iudicii verba Christi non esse inania experientur.
marg.| {a} Facti sunt] etc. Decem tribubus captivatis due tribus cum deberent eis compati, letate sunt, eo quod pateret sibi terra eorum ad occupandum latius. Et facti sunt.
marg.| {b} Quasi assumentes terminum] Israel ad possidendum latius. Unde Septuaginta habent ;   [Transferentes terminos] Contra illud Dt. 19.d. Non assumes, et transferes, et Prv. 22.d. Ne transgrediaris, etc. Vel [  Assumentes terminum] id est imponentes finem captivitati. Dicebant enim decem tribubus captivatis, cessavit ira Domini, impletus est terminus indignationis eius. Et ideo.
marg.| {c} Effundam iram] id est captivitatem per Chaldeos venientem. {d}   Super eos] etc. id est abundanter, et cum impetu.   [Allegorice] Principes Ecclesie de perditione Hereticorum non gaudeant, sed condoleant, quia super tales qui de aliorum miseria gloriantur, et qui terminos transferunt, id est aliud predicant quam sit traditum ab Apostolis, vel qui in temporalibus se nimis cupiunt dilatare effundet Deus iram suam ut aquam. {e}   Calumniam] etc. Interposito de duabus tribubus redit ad decem.   [Calumniam] id est tribulationem, que dicitur calumnia, quantum ad Assyrium iniuste persequentem, sed iudicium, quantum ad Deum iuste precipientem. Unde sequitur. {f}   Factus] id est oppressus.
marg.| {e} Iudicio] Dei iusto. Et hoc. {h}   Quoniam cepit] etc. id est post idola. Septuaginta [  Oppressit Ephraim adversarium suum] Hieronymus id est Ieroboam oppressit Roboam.   [Conculcavit iudicium, quia] relicto templo cepit abire post prophana, id est idola.   [Mystice] Calumniam demonum patientur Heretici, et avari, et divino iudicio tamquam vas figuli confringentur, quia sordes mendacii, vel temporalium insequentur, quibus fit Dominus ut tinea, et putredo, quia eos in iniquitatibus suis corrumpi, et consumi permittit dum nesciunt in pace mala quiescunt sicut tinea vestem otiosam occulte corrodit.
marg.| {i} Et ego] etc. Hic ponit modum et ordinem captivitatis utriusque. Sicut enim tinea vestem, et putredo lignum lente consumit, ita ego potius decem tribubus, et post duabus longum penitentie spatium tribuens tandem damnabo. Et sicut citius tinea consumit quam putredo, ita citius decem tribus, quam due consumentur.   [Quasi tinea] Hieronymus Non quod Dominus sit tinea, vel putredo, vel conturbatio, vel stimulus, secundum Septuaginta, sed quod penas sustinentibus talis videatur. {k}   Domui Iuda] non ipsi Iuda, quia non totus consumetur ut Ephraim, quatenus reservetur in eo ille qui erit expectatio gentium. Gn. 49.b. {l}   Et vidit] etc. id est uterque intellexit afflictionem quam pro peccato suo sustinebant vel captivitatem imminentem. {m}   Ephraim languorem] id est captivitatem incurabilem. {n}   Et Iudas, vinculum] id est captivitatem, dissolubilem tamen, Vel colligationem cum decem tribubus in peccato eorum, secundum Hieronymus et tamen non divinum, sed humanum auxilium quesivit uterque Ephraim sub Manahen a Phul 4Rg.15.d. Et Iuda a Theglathphalasar. 4Rg.16.b. sub Achaz. {o}   Et abiit Ephraim ad Assur] ad Phul : ut liberaret eum a Damascenis, ut dicit Glossa Sed de Damascenis nulla fit mentio ibi 4Rg.15.d. nisi quod potest innui de ipsis in eo quod dicitur ibi : Ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum eius. Tamen verba Glossa huius non sunt formaliter. Hieronymus {p}   Et misit] Iudas   [ad regem ultorem] Theglathphalasar. {q}   Et ipse] Phul, vel Theglathphalasar   [salvare vos] {5. 171va} decem tribus a languore civitatis. {a}   Nec solvere, etc.   vinculum] captivitatis, o Iuda, vel infestationis Rasin, et Phacee, quin multa millia de Iuda captivent, ut dicit 2Par. 28.a. quia me adversante omne humanum auxilium vanum est. Unde sequitur {b}   Quoniam ego quasi] etc. Septuaginta.   [Ego quasi Panther Ephraim, et quasi leo domui Iuda] Hieronymus Nihil Panthere velocius, nihil Leone fortius. In Panthere ergo velox per Assyrios regni decem tribuum significatur interitus. In Leone fortissimum contra Iudam aliquanto post tempore regnum ostenditur Chaldeorum.
marg.| {c} Ego capiam] etc. prosequitur metaphoram bestiarum, ut quicquid in bestiis est sevius, sciant se passuros in eius indignatione. (Capiam,) capi faciam.
marg.| {d} Et vadam] in adiutorium hostium contra eos.
marg.| {e} Tollam] de terra sua.
marg.| {f} Et non est] etc. de potestate mea, de qua non est qui possit eruere. Iob. 20.d. Tamen de manu gratie potest quis exire per peccatum voluntarie, de manu potentie nequaquam.
marg.| {g} Vadens revertar] etc. Locus Dei maiestas eius est, vel locus filii sinus Patris. quasi dicat cum traditi fueritis hostibus residebo in mea maiestate quietus, et omnis humani affectus erga vos oblitus. {i}   Donec deficiatis] etc. penitendo.   [Allegorice] {c}   Ego capiam] naturam vestram. {d}   Et vadam] ad mortem. {e}   Tollam] captivitatem de inferno.
marg.| {g} Vadens] ostendens resurrectionem in multis argumentis.
marg.| {h} Revertar] etc. in Ascensione. {i}   Donec deficiatis] vos Iudei. {k}   Et queratis faciem meam in novissimis diebus] Secundum Hieronymus Heretici, vel ceteri iniqui aliquando, cum se funibus peccatorum constrictos vident, non ad Dei, sed ad mundi, sive diaboli auxilium frustra confugiunt. Vel ut quidam volunt per regem ultorem intellige Christum, ad quem confugient, sed sero in iudicio cum fatuis virginibus, quia tunc non poterit eos liberare propter eorum meritum, sicut nec potuit in patria sua signa facere propter eorum incredulitatem, non propter propriam imbecillitatem Mc. 6.a.   [Ego quasi Panther] etc. Hoc fit cum Dominus ab Hereticis, vel ceteris iniquis predam eorum tollit, vel bona, et quasi in bestialem ferocitatem versus variis tribulationibus exponit, et quasi in loco suo in celo quiescens dissimulat donec peniteant per omne flagellum eruditi. Is. 18.b. Ego quiescam, et considerabo, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_5)

Notes :