Capitulum 7
Numérotation du verset
Os. 7,1
marg.|
Cum sanare vellem, etc. Primo agit de origine idololatrie. Secundo de idolorum multiplicatione, ibi, Ephraim in populis. Tertio subdit penam, ibi, Et factus est Ephraim. Continua, O Iuda tu revocaberis a captivitate, sed non sic Israel, quia.
marg.|
{a}
Cum sanare vellem]
ab idololatria commissa in Egypto, et in deserto, atque etiam alia multa idololatrie vulnera acceperat Israel, ut dicit Hieronymus Quem cum sanare vellem, dicit Dominus ad plenum, scilicet penam cum culpa.
marg.|
{b}
Revelata]
restitit mihi iniquitas Ephraim, id est Ieroboam. {c}
Et malitia Samarie]
que gratis Regi iniquo consensit in idololatria. {d}
Operati sunt]
Rex et populus mendacium, idolum quod pretendit se posse, et nihil potest. Vel verba illa mendacia. Hi sunt dii tui 3Rg. 12.e. {e}
Et fur]
Ieroboam, qui factis vitulis non statim populum coegit, sed expectavit. Et primo fraude, ut fur decepit populum, sicut fur nocte latenter perfodit domos. Postea cum populus consensit, fuit spolians latrunculus foris, quia vi cogens populum ad idololatriam spoliavit eum Dei protectione, sicut latro foris in viis vi spoliat transeuntes.
marg.|
Mystice. {a}
Cum sanare]
nititur Dominus populum a peccatis eorum, obsistit ei Ephraim, id est heretici, vel divites mundi, et Samaria, id est prelati mali, et per eos fur, id est diabolus in Ecclesiam Dei ingreditur, et mactat, et perdit.
marg.|
{f}
Et ne forte]
etc. quasi ne dicant quod pro peccatis patrum antiquis puniam filios, ostendam vobis adinventiones quas nunc ipsimet coram me aperte faciunt, pro quibus circumdati sunt penis, quia. {g}
In malitia sua]
consentiendo Ieroboam sponte. {h}
Letificaverunt regem]
Ieroboam. {i}
Et in medio]
in commendatione idolorum. {k}
Principes]
regis collaterales. Et sic. {l}
Omnes]
letificantes, et letificati, facti sunt.
marg.|
{m}
Adulterantes]
a Dei cultu recedentes. {n}
Quasi clibanus succensus]
Igne idololatrie. {o}
A coquente]
panem iniquitatis Ieroboam. {p}
Quievit]
ut non statim vim faceret.
marg.|
{q}
A commixtione]
a persuasione. Prosequitur metaphoram clibani, et panis. {r}
Donec fermentaretur]
donec primo principes, deinde populus spontanee consentirent. Hieronymus Quicquid necessitate fit cito solvitur, quod voluntate arripimus perseverat. Cum autem tota populi massa esset fermentatam, tunc constituto die solemni in mense octavo, ut loquitur. 3Rg. 12.g. Clamavit populus ad fores Ieroboam. Hic est.
marg.|
{s}
Dies Regis nostri]
festus, et solemnis Et populo sic clamante. {t}
Ceperunt principes furere]
intelligentiam mentis amittere, Deum oblivisci, et in ligna impingere. {u}
A vino]
luxurie, et idololatrie. Quod cernens rex. {x}
Extendit manum]
ascensum aperte prebuit. {y}
Cum illusoribus]
cum eis qui ei vanis laudibus illudebant. {z}
Quia]
vidit, quod ipsi illusores populus, et Principes applicuerunt, dederunt ipsi Ieroboam. {a}
Cor suum]
illos persuasione sua quasi igne, succendenti. {b}
Cum]
ipse Ieroboam insidiaretur eis, ut astute eos a via veritatis abduceret, ne scilicet ascenderent in Hierusalem aliquando, ut legitur 3Rg. 12.f. Non enim ausus est primo suam aperire malitiam, vel id facere propter aliquos religiosos qui erant in decem tribubus, donec vidit quod applicarent ei cor suum. Sed tunc misso igne in clibanum, id est iniqua persuasione in cor eorum.
marg.|
{5.
172va} {a}
Tota nocte]
peccatorum tenebris excecatus. {b}
Dormivit]
id est securus fuit, more pistoris, qui immisso pane in clibano tota nocte dormit donec panis coquatur. {c}
Mane paulo post, ipse succensus]
etc. scelerum suorum flammam opere aperto ostendit, vitulos coram omnibus immolando. Et quid plura ? {d}
Omnes calefacti quasi clibanus]
id est amore idololatrie inarserunt.
marg.|
{e}
Et devoraverunt]
occiderunt vel pravo exemplo corruperunt.
marg.|
{f}
Iudices suos]
scilicet, aliquos bonos, qui eos arguebant. Et deinceps.
marg.|
{g}
Omnes reges eorum]
decem tribuum, ceciderunt, per idololatriam, et a viis Ieroboam non recesserunt, sicut patet a. 3Rg. 12. usque ad 4Rg.17.
marg.|
Mystice. Iste Ieroboam diabolum vel pestilentes in Ecclesia significat, atque ipsos Hereticos, qui succensi igne diabolico pacifica loquuntur, quiescunt in Ecclesia donec cancer 2. Ti. 2. paulatim serpat in populos, et fermentum doctrine eorum, ipsam populorum massam corrumpat, ut tunc in apertum prorumpat velamina cum vident alios suis malitiis assentire, et cum omnium corda succensa fuerint, quasi clibani variis perturbationibus, ira, avaritia, luxuria, iudices suos illesos, qui aliquid virtutum, et discretionis habent devorent, detrahendo occulte, vel si possunt persequendo manifeste.
marg.|
{h}
Ephraim in populis]
etc. quasi ita omnes calefacti sunt, et eorum posteri, sed illud non sufficit, immo commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, etc. Et non solum vitulis aureis, sed et nationum idolis servierunt, Unde sequitur.
marg.|
{i}
Ephraim]
decem tribus factus est subcinericius, Alia Littera addit, panis in textu. Subcinericius undique habet sordes, ita ipsi omnium gentium in circuitu idolis se miscuerunt.
marg.|
{k}
Qui non reversatur]
non penituerunt, non sunt reversi ad Dominum. Hoc est quod supra dixerat. Non est qui clamet in eis ad me, etc. Diabolus versat hominem cum sensualitas est superior, ratio inferior, sed cum ratio penitendo erigitur reversatur Ier. 48.b. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua.
marg.|
{l}
Comederunt alieni]
Demones, Assyrii, Chaldei.
marg.|
{m}
Robur eius]
fortes in populo occiderunt, bona rapuerunt, labores vastaverunt. {n}
Et ipse nescivit]
Deum suum, vel causam quare esset hostibus derelictus. {e}
Sed et cani]
etc. Nota primo ponitur inquinatio. Subcinericius. Secundo excecatio, que ex illa sequitur. Comederunt. Tertio obstinatio vel perseverantia hic, Sed et cani. Tandem subdit de pena.
marg.|
{o}
Cani]
quasi usque ad senectutem, vel usque ad ultimam regni subversionem permanserunt in errore, effusi. Septuaginta, effloruerunt. {p}
Et]
ideo humiliabitur superbia Israel, qua non in Deo, sed in exercitu confidebat, vel Principes, in quibus gloriabatur sepe sunt humiliati.
marg.|
{q}
In facie eius]
Ipso vidente et sciente.
marg.|
{r}
Nec tamen, reversi]
etc. id est revertentur. Hieronymus. exponit quod supra dixerat. Subcinericius qui non reversatur.
marg.|
Mystice de Hereticis, qui gentilibus commiscent, ut nihil ab illorum errore differant, sed fiant sicut subcinericius omni parte immunditia circumdatus, et ardore, et in errore usque ad senectutem permaneant, nec ad Dominum revertantur. Item Hieronymus. Cum Ephraim, id est predicator vel prelatus interdum videatur alios docere, ipse populis commiscetur et eis similis efficitur, ut sit sicut populus, sic Sacerdos. Deinde cum in voluptatibus volutatur, non reversatur ; ut recogitet unde cecidit, sed alieni, id est Demones vel seculares, robur virtutum ipsius dum nescit, devorant, sed et cani, id est sensus animi effunduntur. Vel, secundum Septuaginta. Totus in flore evanescit, Eccl. 12.b.
{5.
172vb} Florebit amygdalus Is. 18.c. Ante messem totus effloruit. Hieronymus 48.b. Florens egredietur. {s}
Et factus est Ephraim :
Primo dicit penam, secundo quod iuste eam infliget, ibi : Cedam eos, etc. {s}
Et factus est Ephraim]
quasi non requisivit Deum in afflictione sua, immo totus infatuatus.
marg.|
{t}
Quasi columba]
infirma, fatua, timida. Seducta. Septuaginta. Insipiens. Symmachus. lactata.
marg.|
{u}
Non habens cor]
audaciam, vel fortitudinem pullos deferendi, vel prudentiam evadendi, ita decem tribus, que nec resistere poterant, nec ad Dei auxilium confugerunt, sed potius.
marg.|
{x}
Egyptum invocabant]
baculum arundineum, contra Assyrios.
marg.|
{y}
Ad Assyrios abierunt]
propter auxilium sub Mananen. 3Rg. 15.d. vel potius captivati.
marg.|
{z}
Et cum profecti fuerint]
per captivitatem.
marg.|
{a}
Expandam super eos rete]
: id est inexplicabiliter captivabuntur.
marg.|
{b}
Quasi volucrem]
ab altitudine superbie.
marg.|
{c}
Detraham eos]
in profundum ignominie. Detraham Hieronymus in Originali, non in perditionem, sed ut {d}
Cedam eos]
quasi filios cedam non in penarum magnitudine, sed in timore, ut audientes futura supplicia solis terroribus emendetur.
marg.|
{e}
Secundum auditionem cetus eorum]
Hieronymus id est sicut omnes per idola peccaverunt, ita omnes pariter vastabuntur. Vel secundum auditionem, id est secundum quod comminationes audierunt, vel secundum quod mala audiuntur de cetu illorum. Glossa, sicut in tempore passionis Christi communi consilio tractaverunt, ita pariter in festo paschali ab hostibus cesi sunt secundum Iosephum. Cedam eos, et cet. Septuaginta. Corripiam eos in auditu tribulationis eorum.
marg.|
{f}
Ve eis]
Glossa Eterna damnatio post presentem tribulationem.
marg.|
{g}
Quoniam recesserunt]
per idololatriam vel querendo auxilium ab Egyptiis, a me. Hieronymus Me extendente rete meum ut eos de superbia deponerem.
marg.|
{h}
Vastabuntur]
Hieronymus miseri erunt, et meticulosi. Septuaginta. Manifesta erunt.
marg.|
{i}
Prevaricati sunt]
adorando vitulos et idola.
marg.|
{k}
In me]
qui redemi eos de Egyptiaca servitute, qui dedi eis abundantiam temporalium, qui erudivi eos per legem, qui confortavi eos contra hostes. Hec quatuor eis improperat.
marg.|
{l}
Ego redemi eos]
de fornace Egypti.
marg.|
{m}
Et ipsi locuti sunt,
etc.
mendacia]
hi sunt Dii tui 3Rg. 12.g.
marg.|
{n}
In corde]
etc. Etsi aliqui ore ululaverunt ratione ammissa ad instar brutorum. Glossa. Idololatrie canticum ululatum vocat.
marg.|
{o}
In cubilibus suis]
In quibus libidini stuprisque vacabant, que idololatriam comitantur ; vel in phanis idolorum.
marg.|
{p}
Super triticum]
etc. propter abundantiam temporalium recesserunt a me quoniam.
marg.|
{q}
Ruminabant]
voluptatem sepius reducentes ad fauces, non sicut homines comedebant. Ezec. 16.f. Hec fuit iniquitas, etc. Ruminabant. Septuaginta, concidebantur.
marg.|
{r}
Et ego erudivi]
per Moysen et ceteros.
marg.|
{s}
Et confortavi]
contra hostes, tempore Iosue, et Iudicum, et David.
marg.|
{t}
Cogitaverunt]
cum opere mihi nocere non possent. {u}
Malitiam,
prol.|
Δ
Potentiam
marg.|
Mystice secundum Hieronymum
{t}
Columba]
Insipiens vel seducta, heretici, super quos cum profecti fuerint ab Ecclesia, expandet Dominus rete scripture sacre, ut eos, quasi avem ad alta volantes in inferni profunda demergat, eo quod recesserunt ab eo qui redemit eos sanguine suo, et erudivit in fide sua, et ipsi loquuntur contra eum mendacia, dogmata triticum sacre Scripture ruminare se simulant. {p}
Super triticum
prol.|
Θ
et vinum, id est,
marg.|
{5.
173ra} Δ potentiam meam, et largitatem idolis ascribendo.
marg.|
{a}
Reversi sunt]
ad id quod fuerant, antequam eos vocarem per Abraham, et Moysen.
marg.|
{b}
Ut essent absque iugo]
legis, Septuaginta, conversi sunt in nihilum.
marg.|
{c}
Quasi arcus dolosus]
cuius sagitta revertitur in intendentem, ita ipsi sagittas blasphemie in Deum qui eos contra hostes intenderat, dirigebant. Et ideo propter tot ingratitudines.
marg.|
{d}
Cadent in gladio]
Glossa materiali, et spirituali.
marg.|
{e}
Principes]
Glossa qui alios deceperunt, primi ruent.
marg.|
{f}
A furore quo vitulos ausi sunt appellare Deos]
Septuaginta, propter imperitiam lingue.
marg.|
{g}
Ista subsannatio]
etc. quasi derisionem in terra propria faciunt contra Deum, quam in Egypto didicerant colendo Apim, etc. portenta Egypti.
marg.|
Θ
et vinum]
id est super falsis mysteriis corporis, et sanguinis Christi conciduntur, et sunt sicut arcus intentus semper parati ad pugnam verborum, et Egyptiis, id est gentilibus comparati, ideoque, et ipsi, et eorum Heresiarche mucrone Dominico feriuntur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_7)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_7)
Notes :