Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Os. 8,1 
marg.| In gutture] Primo prenunciatur adventus Nabuchodonosor contra duas tribus, ne forte exultent de captivitate decem tribuum, et terras eorum occupent, secundum illud, Supra 5.c. Facti sunt principes Iuda. Secundo ponitur ficta populi conversio, ibi, me invocabunt. Tertio, Domini responsio, ibi : Proiecit Israel. Quarto, comminatur vitulo Samarie, ibi : Proiectus est vitulus.
marg.| Quinto, cultoribus vituli, et probat quod iuste, ibi : Devoratus est Israel, etc. Sexto, querit, si alias leges eis scribat, ibi : Scribant eis multiplices leges, etc. Septimo, duabus comminatur, ibi : Et Iudas multiplicavit, etc. Dicit ergo Dominus prophete.
marg.| {h} In gutture] etc. ex corde clare, et aperte exalta vocem tuam, dicens.
marg.| {i} Quasi aquila] festinans ad predam cum tanta velocitate, et rapacitate veniet Nabuchodonosor.
marg.| {k} Super domum Domini] contra Hierusalem, et templum, Ezec. 18.a. Aquila grandis. Et hoc.
marg.| {l} Pro eo quod transgressi sunt fedus] etc. legem, et cerimonias, sicut, et decem tribus, fedus circuncisionis. Quia de duabus tribubus parum intendit, statim revertitur ad decem.
marg.| {m} Me invocabunt] In tempore captivitatis, et angustie.
marg.| {n} Deus meus] supple es tu, vel adiuva nos.
marg.| {o} Cognovimus te] nos qui dicimur, Israel. Sed respondet Dominus. Quomodo vocamini Israel, cum.
marg.| {p} Proiecit Israel bonum] id est Deum a quo dictus est Israel. Vel bonum, Samuelem petendo regem, vel domum David, adherendo Hieroboam. Et ideo.
marg.| {q} Inimicus] Assyrius vel diabolus, persequetur eum. Et vere proiecit bonum, quia.
marg.| {r} Ipsi regnaverunt] id est regem petierunt, 1Rg.8. vel Hieroboam, 2Rg.12. Vel Ipsi regnaverunt. Hieroboam, et sui successores.
marg.| {s} Et non ex me] auctore, scilicet etsi me permittente, vel, predicente. Vel, non ex me, id est non ex voluntate mea simpliciter, sed comparata ad peccata populi, et peccata Salomonis. Et ita non est contra illud 1Rg.10.d. Videtis quem elegit Dominus. Et illud 3Rg. 11.f. Ecce ego scindam.
marg.| {t} Et non cognovi] non elegi, sed reprobavi. Et non hoc scelus eis suffecit, sed. {u}   Argentum suum] etc. Neglecto Deo fecerunt idola, que fuerunt causa interitus eorum.
marg.| Mystice. Aquila diabolus venit super hereticorum Conciliabula, {5. 173rb} vel malignantium conventus, qui dereliquerunt legem Dei. Et frustra dicent in die iudicii illud Mt. 7.c. Domine nonne in nomine tuo, etc. Qui argentum eloquentie, et aurum sapientie, et naturales sensus verterunt in idola falsorum dogmatum, vel aliorum vitiorum. {x} Proiectus est vitulus tuus] id est proiicietur, id est ab Assyriis asportabitur. {y}   Samaria] populus Samarie, vel decem tribus, Septuaginta, Proiice vitulum tuum Samaria. {z}   Iratus est furor meus] id est vindicabor. {a}   In eis] Glossa Vitulorum cultoribus, vel ipsis vitulis, quos quandoque pluraliter, quandoque singulariter ponit, quia duo erant, sed ad similitudinem unius, scilicet illius, quem in deserto fecerunt. {b}   Usquequo] etc. Illis audire nolentibus, convertit sermonem ad alios dicens. Vel Usquequo, expectabo conversionem ipsorum, vel quare non possunt emendari ab idolorum cultura. Et respondet.
marg.| {c} Quia ex Israel] ex adinventione propria. {d}   Et ipse est] vitulus non a gentibus acceptus, sicut Baal acceptus fuit a Sidoniis, Chamos, a Moabitis, etc. Et homo diligit opus adinventionis sue. Vel.
marg.| {z} Iratus est furor meus in eis, quia ex Israel] etc. illud usquequo, etc. interpositio est.
marg.| {e} Artifex] Hieroboam, vel aurifex quispiam. {f}   Fecit] ex adinventione propria.
marg.| {g} Illum] vitulum, et non est Deus. Et quod non sit Deus, probat.
marg.| {h} Quoniam in aranearum telas erit vitulus Samarie] id est circumdabitur telis aranearum in loco ubi ponitur, nisi detergatur. Vel sicut aranearum fila cum multa arte fiunt, et nihil valent, et ad modicum ventum dissolvuntur, ita erit vitulus Samarie, infirmus, inutilis, et cito in nihilum redigendus.
marg.| {i} Quia ventum] etc. Hieronymus Quos aranearum tele comparaverat, comparat vento, et turbini culmisque, id est segetibus, vel spicis non stantibus, vel certe stantibus, sed farinam non habentibus, vel etiam farinam habentibus, sed ab alienigenis devorandam, quasi dicat sicut omnia hec sunt inutilia, aut nociva, ita vitulus Samarie. Aliter. Bene dico quod vitulus non poterit eos protegere, sicut nec aranearum tela.
marg.| {i} Quia ventum seminabunt] id est seminaverunt, id est vitulum faciendo inane opus fecerunt.
marg.| {k} Et] ideo, turbinem metent, id est procellam captivitatis recipient.
marg.| Mystice. Samarie vitulus hereticorum pravus intellectus, quem ipsi non aliunde, sed de Scripturis sacris conflaverunt, et artifices Dei sui sunt, qui cito ut aranearum tela peribit, quia ventum superbi dogmatis seminant, et turbinem eterne tempestatis metent. Quia.
marg.| {l} Culmus stans non est in eis] id est nec speciem segetis sane doctrine habent. Aut si habent speciem, tamen usque ad farinam operis non perveniunt. Quod si aliquando bona agunt, alieni, id est demones totum devorant. Sunt enim vasa in contumeliam, et immunda. Quid enim immundius hereticorum dogmatibus, que eos ethnicis miscuerunt, et ideo devorabuntur, ut proprium Israelis, id est Christiani nomen amittant. Culmus, id est spes alicuius fructus. {m}   Non est in eis] vitulis. {n}   Germen] id est spes quam in illis habent cultores. {o}   Non faciet farinam] fructum auxilii, vel alicuius boni. {p}   Quod etsi fecerit] id est videatur aliquando facere.
marg.| {q} Alieni] id est Assyrii.
marg.| {r} Comedent eam] id est totum devorabunt.
marg.| {s} Devoratus est Israel] loquitur de decem tribubus, quasi iam captivatis tria comminatur, interfectionem, captivitatem, vilitatem. Devoratus ab hostibus, interfectus in magna parte. {t}   Nunc] In brevi.
marg.| {u} Factus est in nationibus] In captivitate dispersus habebitur. {x}   Quasi vas immundum] Hieronymus Vas immundum Hebrei matulam vocant, quoad suscipienda, et proiicienda stercora uti solemus, ita isti vilissimi, {5. 173va} et abominabiles habebuntur. Et hoc propter tria. Primo
marg.| {a} Quia ipsi ascenderunt] propter auxilium.
marg.| {b} Ad Assur] spem in eo, 1 in Deo figentes. Supra 5.d. Abiit Ephraim ad Assur. Vel ascenderunt captivati secundum unam Glossam. Secundo, quia pascua divine legis reliquerunt. Unde, {c}   Onager solitarius sibi] non ovis pascue domini fuit, Ephraim, silvestria pascua, id est alienum cultum idolorum eligens et propria libertate abutens. Tertio, quia {d}   Munera] pro auxilio, et protectione.
marg.| {e} Dederunt amatoribus] Id est qui amicitia iuncti sunt, sub Manahen. 4Rg.15.d. Et non solum illis, sed et aliis quibuslibet nationibus munera dederunt. Et hoc est.
marg.| {f} Sed et cum mercede conduxerunt nationes] alias, ut sic possent duas tribus subiugare, ab hostibus liberari. Ezec. 16.d. Omnibus meretricibus, etc.
marg.| {g} Nunc congregabo Hic ponit causam immediatam captivitatis, scilicet quia negaverunt tributa. Nunc in proximo.
marg.| {h} Congregabo eos] ad pugnam et vincentur et captivabuntur.
marg.| {i} Et] hoc ideo quia prius   [quiescunt paulisper] etc. ne dent munera vel tributa donec ad Assyrios veniant, ubi non quasi liberi dabunt, sed gravi servitute prementur. Et hec omnia eis evenient.
marg.| {k} Quia multiplicavit Ephraim altaria] etc. ut non solum in Dan et Bethel, sed et in omnibus montibus idola colerent, que altaria facta sunt ei in delictum, ut quanto plura essent tanto scelera multiplicarentur.
marg.| {l} Scribam] etc. Hieronymus sicut supra 6.b. dixerat. Quid faciam tibi Ephraim, etc. velut ambigens et requirens quo medicamine sanet infirmum. Scribam, inquit. Et legitur ironice vel interrogative, quasi dicat non scribam alias leges novas, quia eas contemnerent sicut priores in quibus preceperam, ut unicum esset altare in Hierusalem, ipsi autem per omnes montes, et colles fabricaverunt aras. Sed possent dicere, verum est multa sunt altaria, sed ad cultum Dei ampliandum. Hoc removet dicens.
marg.| {m} Hostias offerent, etc.   et dominus non suscipiet eas] Hieronymus quas illi non Deo, sed suo ventri immolaverunt, et gutturi ut carnes comederent hostiarum : Iuxta illud Io. 6.c. Queritis me, non quia, etc. Et quia permanent in delictis.
marg.| {n} Nunc] cito. {o}   Recordabitur] ad vindicandum.
marg.| {p} Iniquitates eorum] peccata antiqua facta ante legem.
marg.| {q} Et visitabit] per flagellum captivitatis.
marg.| {r} Peccata] commissa post legem, quasi pro antiquis peccatis, et novis pariter punientur. Et hoc ideo, quia.
marg.| {s} Ipsi in Egyptum convertentur] petendo auxilium vel idola colendo que olim in Egypto colebant. Tertia pars Glossa vel etiam corporaliter ad habitandum. Hieronymus 42. non est Hieronymus quia illud potius de Iuda quam de Israel intelligitur.
marg.| {t} Et edificavit delubra] idolis suis in excelsis.
marg.| {u} Et Iudas] etc. Cum due tribus viderent decem tribus pro peccatis suis punitas, non tamen in Deo, sed in urbibus quas firmaverunt, fiduciam posuerunt, propter quod comminatur eis dicens.
marg.| {y} Et mittam ignem] captivitatis ad litteram per Sennacherib, et Nabuzardan.
marg.| Mystice. {a} Quia ipsi ascenderunt ad Assur] etc. Ad Assyrium ascendit hereticus, vel superbus quispiam, cum se ad altum intellectum pre ceteris raptum putat, et sic quasi Onager, per singularitatem, ovium Christi pascua declinat, et diaboli deserta penetrat, munera demonibus prestat, id est obsequia diversa, et colendo figmenta propria nationibus comparatur. Quidam tamen quandoque in Ecclesiam Dei per gratiam congregantur, et quiescunt ab onere magistrorum iniquorum. De quibus. 1Cor. 4.b. Sine nobis regnatis. {5. 173vb} Quia multi heretici altaria, id est varia dogmata multiplicant in peccatum sibi, cum sit, unus Deus, una fides : Unde nec legem Dei accipere merentur, quia contemnunt acceptam, et relicta una hostia Christi, multas offerunt. Sed Dominus opera vel eleemosynas eorum non suscipit, sed pro peccatis antiquis, scilicet ante Baptismum, vel ante confessionem factis, et pro novis, id est post Baptismum, vel confessionem perpetratis pariter punientur, quia qui de Egypto per confessionem exierunt, per infidelitatem redeunt in Egyptum. Iudas quoque, id est vir ecclesiasticus, quandoque edificat urbes munitas multitudine vitiorum, quas Dominus igne sancti Spiritus se succensurum promittit. Vel ut quidam volunt.
marg.| {x} Urbes munitas] id est virtutum munitiones in quas mittet Dominus ignem tribulationis, vel Spiritus sancti ad expurgationem, ut cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_8)

Notes :