Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset Os. 9,1 
marg.| Noli letari] In prima parte quedam peccata eorum improperat et comminatur ut timeant. In secunda patrum suorum bonitatem recitat, et eorum malitiam ut erubescant. ibi : Quasi uvas. Dicit ergo : O Israel tu letaris et facis festa in cultu idolorum sicut et gentes, sed. {z}   Noli letari Israel] interius. {a}   Noli exultare] exterius. {b}   Sicut populi] nationum Deum ignorantes. {c}   Quia fornicatus es a Deo tuo] et ideo gravius puniendus. Hieronymus Aliter enim punitur nesciens Deum, aliter a Deo recedens, quia servus sciens voluntatem domini, etc. Lc. 12.f.
marg.| {d} Dilexisti] quasi rerum abundantiam reputasti mercedem tibi datam pro cultura idolorum.
marg.| Dilexisti mercedem] id est remunerationem quam tibi reputabas fieri ab idolis.
marg.| {e} Super omnes areas tritici] id est in omnibus areis, id est in omnibus bonis, que habebas. Vel.
marg.| {d} Dilexisti mercedem] culturam idolorum ; pro qua te remuneratum putabas in omnibus que habes.
marg.| {e} Super omnes areas tritici] Id est plus quam omne bonum quod habes.
marg.| Et quia hanc mercedem amabant, ideo fame afficientur. Unde.
marg.| {f} Area et torcular] nota quatuor comminatur, famem, captivitatem, immunditiam gentium, et quod ad duas tribus non habebunt refugium. Area. Hoc factum est tempore Helie, 3Rg. 17. Et Helis. 4Rg.6. Et etiam in captivitate. Et hoc est, area, et torcular non pascet eos, que reputabant mercedem idololatrie.
marg.| {g} Et vinum mentietur eis] Vinum dicitur mentiri, quando multi apparent racemi, et nihil colligitur exinde. Am. 5.c. Vineas plantabis. Habac. 3.d. Mentietur opus olive.
marg.| {h} Non habitabunt] non solum fame affligentur in terra sibi data a Domino sed et ab ipsa captivabuntur. Quia {i}   Reversus est] etc. corde, et ritu colendo idola. {k}   Et] Ideo merito, in Assyriis pollutum, id est cibos gentilium secundum legem immundos. {l}   Comedit] id est comedet, et ibi {m}   Non libabunt Domino vinum] sed demonibus. {n}   Et non placebunt ei] Hieronymus Ipsi qui libant diis alienis. Quia.
marg.| {o} Sacrificia eorum] sunt. {p}   Quasi panis lugentium] id est sicut panis lugentium dicitur panis, qui comedebatur in domo mortui, ita septem dies quibus lamentabatur et polluebat comedentem. Sir. 22.b. Luctus septem dies.
marg.| {q} Quia panis eorum] supple preparatur. {r}   Anime ipsorum] quia ideo offerunt idolis ut animalitati, et gule
prol.| Δ sue satisfaciant
marg.| {z} Noli letari] etc. Mystice secundum Hieronymum dicitur ad hereticos
prol.| Θ ne exultent
marg.| {5. 174ra} Δ sue satisfaciant. {a} Non intrabunt] etc. id est non habebunt refugium ad Iudam, et domum Domini, que Babylonio igne succendetur.
marg.| {b} Quid facietis] hic loquitur ad duas tribus, vel simul ad decem, et ad duas quid facietis, etc. quasi quid facturi estis in die ultionis que Domino erit solemnis, et ipsis hostibus ? Lam. 2.g. Vocasti quasi ad diem solemnem. Illis autem tacentibus, ipse sibi respondet quid acturi sint.
marg.| {c} Ecce enim] due tribus.
marg.| {d} Profecti sunt] id est proficiscentur in Egyptum fugientes.
marg.| {e} A vastitate] Hieronymus Vastitate premente, et Assyrio atque Chaldeo captos ligare cupientibus, quod factum est Godolia mortuo, Ier. 42.
marg.| {f} Egyptus congregabit eos] quia, et illi qui dispersi erant tempore captivitatis, et illi qui remanserunt in Hierusalem venerunt in Egyptum.
marg.| {g} Memphis] civitas Egypti, in qua habitabant.
marg.| {h} Sepeliet eos] interfectos a Nabuchodonosor, vel alias miserabiliter morientes. Et non tantum ipsi captivabuntur, sed et.
marg.| {i} Desiderabile argentum eorum, et palatia, et villas] etc. que multo argento emuntur.
marg.| {k} Urtica hereditabit] id est orietur ibi quasi hereditarie. In hoc longam significat vastitatem. Vel imminente captivitate, argentum, et aurum suum absconderunt in terra, et inter urticas.
marg.| {l} Lappa genus herbe tenax valde, in tabernaculis eorum] et ita fiet, quia.
marg.| {m} Venerunt] id est cito venient.
marg.| {n} Dies visitationis] ad puniendum.
marg.| {o} Venerunt dies retributionis] ut qualia meruerunt recipiant. Et ideo. {p}   Scito te Israel stultum] qui promittebas tibi contrarium, et pacem. Et scito.
marg.| {q} Prophetam] meum quem tu reputabas insanum, iuxta illud 4 Reg. 9.c. Quid venit iste insanus ad te. {r}   Virum spiritualem] id est in spiritu, scilicet vera predicentem, vel.
marg.| {p} Scitote Israel] fuisse stultum prophetam, insanum, qui tibi promittebas pacem, et tamen reputabas te, virum spiritualem. Et unde venerit ei hec stultitia, quia.
marg.| {s} Propter multitudinem iniquitatis tue] etc. contigit tibi hec amentia. Et quia possent dicere. Ubi est hec iniquitas nostra ? Respondet incipiens a Hieroboam. {t}   Speculator Ephraim] id est Hieroboam qui deberet esse custos populi, sicut speculator, ne evenirent populo mala, et deberet esse Propheta, id est previdendo bona, et tenere. Et hoc. {u}   Cum Deo meo Propheta] dicit Os. non cum idolis. Ipse.
marg.| {u} Laqueus] etc. Hieronymus Sic Ephraim, id est Hieroboam, cum Deo meo, id est secundum voluntatem Dei mei constitutus est speculator, ad hoc ut, et ipse, et successores sui reges populo Dei utilia providerent, et sicut Prophete ad bona erigerent. Sed ipse laqueus, etc. Contra supra proximo. Ipsi regnaverunt, et non ex me. Responsio. Hic loquitur de constitutione ipsius que fuit a Deo, ibi de excusatione regiminis que fuit iniqua, vel Dominus voluit eum regnare, sed non sic laqueus supra 5.a. laqueus facti estis.
marg.| {y} Super omnes vias eius] In quibus erant idola, vel in omnibus actionibus suis, maxime quia.
marg.| {z} Insania] id est vitulus aureus ab ipso positus est.
marg.| {a} In domo Dei eius] In Bethel, que sic interpretatur, que prius fuit domus Dei. Et per hoc.
marg.| {b} Profunde peccaverunt] etc. Reges, et populus usque ad Barathrum impietatis, et contemptus, Prv. 18.a. Impius cum in profundum, etc. ita ut vincerent peccatum commissum in Gabaa in uxorem Levite, Iud. 19.f. Vel illud peccatum quo in Gagaa petierunt sibi regem, 1Rg.8.a. Et ideo.
marg.| {c} Recordabitur iniquitates eorum] etc. Deus, qui dum patitur, oblitus putatur.
marg.| Θ ne exultent sicut gentiles qui non noverunt Deum, isti autem quod gravius est apostataverunt. Et quia multas areas sibi preparant, de una area, et torculari, quod calcavit Dominus non vescentur, Is. 63.a. Non habitabunt in terra {5. 174rb} viventium, quia mente revertuntur in Egyptum, et Assyriorum, id est Demonum sacrificia comedunt, quorum panis, id est doctrina luctus est, et lachrymarum, quia non Deo offertur, sed mortuis, et vertetur in luctum cum fiat propter lucrum, et laudem, et ventrem, et ideo in die solemni, in die visitationis, in die iudicii vastabuntur a Demonibus, et sepelient eos in Inferno. Memphis, id est doctrina oris sui, et auro sapientie sue, et argento eloquentie succedet, et possidebit eos urtica, et lappa, id est pena aspera, tenax, et eterna, et tunc sciet se stultum, qui se modo reputat spiritualem. Et breviter dicit Hieronymus Quicquid in hoc Propheta de Israele, et Ephraim dicitur ad hereticos esse referendum.
marg.| {t} Speculator Ephraim] etc. Hieronymus in Originali. Veteres scrutans historias, invenire non possum scidisse Ecclesiam, et populos de domo Domini seduxisse, preter eos qui Sacerdotes a Deo positi fuerant, et Prophete.
marg.| Isti ergo vertuntur in laqueum, ut quicumque per vias eorum ingressus fuerit corruat, et in Christo stare non possit qui insaniam in domo Domini multipliciter confinxerunt, supra 6.d.
marg.| In domo Israel vidi horrendum. Recordabitur autem Deus iniquitatis eorum, quia iudicium durissimus eis qui presunt fiet, Sap. 6.b.
marg.| {d} Quasi uvas] etc. Hic agit contra eos super ingratitudinem, Primo improperans eis patrum electionem. Secundo ipsorum multiplicationem, in 10. cap. Tertio ex Egypto vocationem, in 11. cap. Primo ergo ponit Dei beneficium in patrum electione, quo quia abusi sunt eis comminatur. Secundo dicit eorum abundantiam quam habuerunt sub Dei protectione, qua quia abusi sunt, orat eis defectum, ibi : Ephraim, ut vidi, etc. Dicit ergo : Quasi uvas : Cum totus orbis esset desertus, et Dei notitiam non haberet, aliis in errore relictis elegi Israel ad fructificandum.
marg.| {e} In deserto inveni Israel] ubi dulciores sunt uve, et chariores, quia rariores, sicut Abraham, Isaac, Iacob, Moyses, etc.
marg.| {f} Quasi prima poma] que chariora sunt.
marg.| {g} Ficulnee in cacumine eius] id est mundi. Alludit metaphore, quia in cacumine arboris poma citius maturescunt.
marg.| {h} Vidi patres eorum] per gratiam elegi.
marg.| {i} Ipsi autem] eorum posteri.
marg.| {k} Intraverunt primo in deserto] Nm. 25. Postea in terra promissionis.
marg.| {l} Ad Beelphegor] Priapum, id est ad Deum tentiginis : idolum Ammonitarum 3Rg. 15.
marg.| {m} Et abalienati sunt] a Deo.
marg.| {n} In confusione] etc. In idolo abominationis, vel ad confusionem suam. {p}   Sicut ea que dixerunt] Septuaginta. Sicut dilecti, Hieronymus Ut non solum idololatrie, sed idola nuncupentur, Ps. 113. Similes illis fiant qui faciunt ea. Et ideo. {q}   Ephraim] id est decem tribus. {r}   Quasi
prol.| Δ {a} avis
marg.| Mystice. {d} Quasi uvas] etc. Hieronymus Cum in deserto huius mundi gentes ignorarent Deum, et Israel excecaretur, primum in Apostolis, et Apostolicis viris populum Christianum Deum fide videntem invenit Dominus quasi ficus precoquas, id est dulces, et desiderabiles, et quasi uvas plenas vino Spiritus sancti, alios inebriantes, Act. 2.b. Musto pleni sunt. Sedulius.
marg.| {i} Ipsi] id est eorum posteri heretici, scilicet precipue, et mali prelati.
marg.| {k} Intraverunt ad Beelphegor] etc. Libidini serviendo. Sicut enim qui ventri servit, servus est gule.
marg.| Unde, Quorum Deus venter est, Phil. 3.d. Ita qui libidini servit Deum habet Beelphegor.
marg.| {o} Et facti sunt abominabiles] etc. Sicut temporalia, que dilexerunt, que et stercora appellantur, Phil. 3.b.
marg.| {q} Ephraim] hereticus, prelatus superbus. {r}   Quasi avis
prol.| Θ instabilis,
marg.| {5. 174va} Δ {a} avis avolavit] id est velociter de loco suo in captivitatem abiit. {b}   Gloria eorum] que erat a partu, quia multos pariebant, et nutriebant. {d}   Et ab utero] quia facile in utero gerebant. {e}   Et a conceptu] quia facile concipiebant. Hec inquam gloria quasi avis avolavit ab eis. Vel.
marg.| {b} Gloria eorum] id est Dei adiutorium cito avolavit ab eis. {c}   Et a partu] etc. id est a posteris eorum. Unde. {f}   Quia etsi enutriverint, etc.   faciam] neci tradendo, et captivitati, et tunc erit ve temporale, et eternum.
marg.| {g} Sed et ve eis, cum recessero ab eis] Ego qui sum gloria eorum, et protectio. Cum recessero ab eis. Septuaginta. Caro mea ex eis.
marg.| {h} Ephraim] etc. Quia summa miseria est fuisse felicem, exponit eis quales olim fuerunt. Ephraim decem tribus. {i}   Ut vidi] id est ut mihi visum est.
marg.| {k} Tyrus erat fundata] etc. quasi altera Tyrus erat in copia, et superbia. Sicut Tyrus circumverberantes undas, et procellas non timebat, ita populus ille adversantium impetus non curabat auxilio Dei vallatus sicut Tyrus mari, Aquila, Tyrus silex erat.
marg.| {l} Et] quamvis talis fuerit Ephraim, dives, pulcher, et fortis, tamen velit nolit, educet, obsessus, et fame oppressus, ita ut levius arbitretur gladio, quam inedia perire.
marg.| {m} Ad interfectorem filios suos] id est ad Azaelem, qui interfecit, et redegit eos quasi pulverem in terram in tritura aree, 4Rg.13. {o}   Da eis Domine] etc. Videt Propheta quod gloria eorum erat a partu, etc. Ideo orat causam superbie eis auferri, sicut et David orat. Muta fiant labia dolosa.
marg.| {q} Sine liberis] id est sterilem. {s}   Arentia] ut non habeant unde nutriant etiamsi pepererint. {u}   In Galga] id est in Galgalis. Ibi fuerunt omnes nequitie eorum, id est multe, quia ibi idolis immolabant, quia locus erat famosus propter secundam circumcisionem ibi factam, Ios. 5. Vel Omnes nequitie, etc. id est origo omnium, quia ibi fecerunt Saul regem. Et ideo. {x}   Ibi exosos habui eos] quia regem hominem postulantes, a meo imperio recesserunt. {y}   De domo] id est de terra. {z}   Eiiciam eos] sicut pater filium incorrigibilem de domo sua expellit. {a}   Non addam ut diligam] etc. hoc patet quia usque hodie sunt in captivitate. {b}   Recedentes] vel inobedientes, Alia Littera. Tamen Hieronymus exponit hoc de duabus tribubus. De domo mea, etc. Etiam refert hoc ad tempus adventus Christi, quando de domo Christi eiecte sunt, ne cum credentibus salvarentur. In cuius signum Dominus eos de templo eiecit, Io. 2.c. {c}   Percussus est Ephraim] plaga idololatrie, vel captivitatis. {d}   Radix eorum] Dei gratia vel primi patres.
marg.| {e} Exsiccata est] quia nihil retinent de moribus patrum, vel rore gratie. Et ideo. {f}   Fructum penitentie, vel iustitie, nequaquam facient] Quasi dicat, non est spes de eis quod peniteant, et revertantur, sicut nec de arbore, cuius radix aruit. Vel illud Radix eorum, responsio est Domini ad orationem Prophete, sed sub alia metaphora, quia vulva sterilis idem est quod radix arida. {g}   Quod etsi genuerint] etc. hoc est quod ibi eis optavit, ubera arentia. Vox Prophete. {h}   Abiiciet eos Dominus Deus meus] etc. scilicet, Ut si parerent nutrire non possent, sed etsi nutriti fuerint, abiiciet eos Dominus Deus, etc. id est abiectos faciet captivos, et vagos.
marg.| Θ Instabilis, lascivus, alta petens.
marg.| {a} Avolavit] ab Ecclesia Dei, vel a nido proprie conscientie et gloriatur si multos generat per doctrinam. Sed Dominus absque liberis eos faciet, et ve eternum eis reddet, Ier. 17.b. Perdix fovit que non peperit. {h}   Ephraim ut vidi] etc. dum esset intra Ecclesiam, vel Prelatus dum esset in scholis, vel in claustro, quasi Tyrus erat super Christum fundatus, fidei, morum, et virtutum vetustate decorus. Sed modo ducit.
marg.| {m} Ad interfectorem] diabolum. {n}   Filios suos] pravo dogmate, vel exemplo. Vel secundum Septuaginta. In venationem Demonum, scilicet prebuit filios, scilicet subditos {5. 174vb} opera, cogitationes. Et ideo dabitur eis. {p}   Vulvam sine liberis] Ingenium sterile. {r}   Et ubera aren] doctrinam sine gratia, quia. {t}   Omnes nequitie eorum in Galgal] id est in volutabro luxurie carnalis vel spiritualis. 2Pt. 2.d. Sus lota in volutabro luti. Vel in Galgal, id est in revelatione. Is. 3.b. Peccatum suum quasi Sodoma predicaverunt. Vel secundum Hieronymus Nequitie. Hereticorum erunt in Galgal, quia in iudicio revelabuntur, et ipsi de domo Dei perpetuo eiicientur, qui modo radicem non habent Christum, et ideo fructum non possunt facere virtutum. Quia si quem facere videntur, Domino adversante peribit, et ipsi vagis et ethnicis comparati, nunc ad alias sententias transeundo.
marg.| {c} Percussus] Iterum exponit Hieronymus aliter de Iudeis, quorum Principes a Christo recesserunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_9)

Notes :