Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Ioel. 1,1 

Verbum Domini
quod factum est
ad Ioel
filium Phatuel
Numérotation du verset Ioel. 1,2 

Audite hec1 senes
1 hec] hoc Weber
et auribus percipite omnes habitatores terre si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum ?
Numérotation du verset Ioel. 1,3 

Super hoc filiis vestris
narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi altere.
Numérotation du verset Ioel. 1,4 

Residuum eruce
comedit locusta
et residuum locuste comedit bruchus
et residuum bruchi comedit rubigo.
Numérotation du verset Ioel. 1,5 

Expergescimini ebrii
et flete et ululate
omnes qui bibitis vinum in dulcedine
quoniam periit
ab ore vestro.
Numérotation du verset Ioel. 1,6 

Gens enim ascendet2 super terram meam, fortis
2 ascendet] ascendit Weber
et innumerabilis
dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis.
Numérotation du verset Ioel. 1,7 

Posuit
vineam meam
in desertum et ficum meam decorticavit.
Nudans spoliavit eam
et proiecit,
albi facti sunt rami eius.
Numérotation du verset Ioel. 1,8 

Plange
quasi virgo
accincta sacco
super virum pubertatis tue3.
3 tue] sue Weber
Numérotation du verset Ioel. 1,9 

Periit
sacrificium
et libatio
de domo Domini
et4 luxerunt
4 et] om. Weber
sacerdotes
ministri
Domini.
Numérotation du verset Ioel. 1,10 

Depopulata est regio
luxit humus
quoniam devastatum est triticum. Confusum est
vinum
elanguit
oleum.
Numérotation du verset Ioel. 1,11 

Confusi sunt
agricole
ululaverunt vinitores super frumento et ordeo
quia periit messis agri.
Numérotation du verset Ioel. 1,12 

Vinea
confusa est
et ficus elanguit
Malogranatum
et palma
et malum
et omnia ligna agri aruerunt
quia confusum est gaudium
a filiis hominum.
Numérotation du verset Ioel. 1,13 

Accingite vos
et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris
ingredimini
cubate in sacco ministri Dei mei
quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
Numérotation du verset Ioel. 1,14 

Sanctificate ieiunium
vocate cetum
congregate senes
et5 omnes habitatores terre
5 et] om. Weber
in domum Dei vestri
et clamate ad Dominum :
Numérotation du verset Ioel. 1,15 

A A A
diei
quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet.
Numérotation du verset Ioel. 1,16 

Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt
de domo Dei
vestri6
6 vestri] nostri Weber
letitia et exultatio ?
Numérotation du verset Ioel. 1,17 

Computruerunt iumenta in stercore suo
demolita sunt
horrea
dissipate sunt apothece
quoniam confusum est triticum.
Numérotation du verset Ioel. 1,18 

Quid ingemuit
animal ?
Mugierunt greges armenti
quia non est pascua eis
sed et greges pecorum disperierunt.
Numérotation du verset Ioel. 1,19 

Ad te clamabo Domine7
7 clamabo domine] inv. Weber
quia ignis comedit
speciosa deserti
et flamma succendit omnia ligna regionis
Numérotation du verset Ioel. 1,20 

sed et bestie agri
quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te
quoniam exsiccati sunt fontes aquarum
et ignis
devoravit speciosa deserti.

Capitulum 1

Numérotation du verset Ioel. 1,1 
marg.| HSC1 Postilla super Ioel Prophetam incipit.
marg.| HSC1 {g} Verbum Domini] increatum.
marg.| HSC1 {h} Quod factum est] non in se, sed manifestatum.
marg.| HSC1 {c} Ad Ioel] quem fecit dignum, ut manifestaret ei seipsum.
marg.| HSC1 {g} Vel Verbum Domini] creatum, supple est tota prophetia sequens.
marg.| HSC1 {h} Quod factum est] id est revelatum.
marg.| HSC1 Ioel] Verecunde et humiliter de se quasi de alio loquitur.
marg.| HSC1 Hucusque titulus. Incipit exordium in quo ex magnitudine dicendorum reddit auditorem attentum.
Numérotation du verset Ioel. 1,1 
HSC3
marg.| A HSC3 Ad Ioel] quem scilicet fecit dignum cui loqueretur. B
A ¶Codd. : v. 1 HSC3 P631 (ed. Carra de Vaux 2018)
¶Nota : La transcription du chapitre 1 de Joel publiée par Carra de Vaux 2018 à partir de P631 révèle un texte différent de celui qui a circulé avec la Glose Dominicaine (Wi1112) et qui a été imprimée à partir de la fin du 15e siècle. Il s’agit non de la version “A” comme l’appelle Cara de Vaux, mais d’une version différente à la fois de la Glose dominicaine et de la postille d’Hugues, possible vestige de la “lectura originalis” de Hugues ou simplement d’une reportation ou d’une version qui a servi à l’élaboration de la postille longue. [MM2024]
B ¶Codd. : HSC3 P631 (ed. Carra de Vaux 2018)
marg.| HSC3 Verbum Domini] illud quod creatum dicturus sum. C
C ¶Codd. : HSC3 P631 (ed. Carra de Vaux 2018)
marg.| HSC3 ad Ioel] quem scilicet fecit dignum cui loqueretur, quando seipsum per inspirationem ei manifestavit. Non dicit ‘ad me’ sed de se loquitur quasi de alio (ut) vitet arrogantiam.D
D ¶Codd. : HSC3 P631 (ed. Carra de Vaux 2018)
marg.| HSC3 Hucusque titulus. Incipit exordium.E
E ¶Codd. : HSC3 P631 (ed. Carra de Vaux 2018)
Numérotation du verset Ioel. 1,2 
marg.| HSC1 {k} Audite hec] id est spiritualiter intelligite.
marg.| HSC1 {l} Senes] maturi, quorum est solidus cibus.
marg.| HSC1 {m} Et auribus percipite] sensu corporis, vel historiam exteriorem accipite. Ergo secundum Hieronymum, videtur quod hic sit ubique sensus litteralis.
marg.| HSC1 {n} Omnes habitatores terre] terrena amantes.
marg.| HSC1 {o} Si factum] etc. id est ante   factum sit. Vel, si pro non sicut. Clypeus et hasta si apparuerunt in quadraginta millibus Israel. Idc. 5.
marg.| HSC1 {p} Aut in diebus patrum vestrorum] antecessorum omnium, quasi nulla etas meminit qualia ego dicturus sum.
Numérotation du verset Ioel. 1,2 
HSC3
marg.| F HSC3 Audite hec. Ad litteram monet senes primo et postea generaliter, omnes de utriusque sexus audiendam comminationem que dicenda. Diversa vero vult significari per hoc ‘Deus’. G
F ¶Codd. : v. 3 HSC3 P631 (ed. Carra de Vaux 2018)
G ¶Codd. : HSC3 P631 (ed. Carra de Vaux 2018)
marg.| HSC3 Audite auribus percipite. Auditus enim proprie refertur ad cordis intelligentiam; aurium perceptio, ad vocem que auribus sonat. Bene igitur   audite senibus, id est maturis et minoribus attribuitur,   auribus percipite omnibus et terrenis. Is. 1. : « Audite celi et auribus percipe, terra ». Hanc differentiam satis tangit Hieronymus in prologo.H
H ¶Codd. : HSC3 P631 (ed. Carra de Vaux 2018)
marg.| HSC3 factum est : ante   factum est etc. Secundum Andream <de Sancto Victore>.
Numérotation du verset Ioel. 1,3 
marg.| HSC1 {q} Super hoc filiis vestris narrate] etc. Glossa omni soboli future.
marg.| HSC1 {r} Residuum] Hic incipit comminatio que habet duas partes. Primo comminatur. Secundo iubet aliis Prophetis, ut denuncient cladem futuram, ibi : [  Canite tuba]
Item prima pars habet quinque partes.
Primo ponit quatuor pestes breviter, quas plenius tractabit in ferius.
Secundo agitur de molestia corporali Iudeorum, ibi : [  Expergescimini]
Tertio, de molestia spirituali, ibi : [  Plange]
Quarto Sacerdotes ad orandum hortatur, ibi   [Accingite vos] Quinto ipse Propheta convertit sermonem ad Dominum, ibi :   Ad te Domine etc.
Numérotation du verset Ioel. 1,4 
marg.| HSC1 {r} Residuum eruce comedit] etc. Hoc multis modis exponitur. Primo ad litteram, quia potuit esse quod iste quatuor pestes simul omnes fructus vastaverint, licet non sit scriptum, ut sub Helia 3Rg. 17.
marg.| HSC1 {r}Sed Glossa que hoc dicit non est Hieronymi qui dicit quod si factum fuisset ad litteram, ut Iudei putant sub Ioele, scriptum inveniretur. Hieronymus, primo per ista quatuor intelligit quatuor regna que afflixerunt Iudeos.
marg.| HSC1 {r}Per erucam Assyrios et Chaldeos, quorum persecutio ortum habuit ex temporalibus que sunt olera Is. 39.c. Auferentur omnia que in domo tua {5. 179rb} sunt, etc.
marg.| HSC1 {r}Per locustam Medos, et Persas, quia isti non continuo habuerunt eos captivos, nec afflixerunt, sed quandoque sic, ut sub Cambyse, quandoque non, ut sub Cyro, et Dario filio Hystaspis.
marg.| HSC1 {r}Per bruchum Macedones, et maxime Antiochum Epiphanem qui omnes priorum regnorum reliquias devoravit 1Mcc. 1.c.
marg.| HSC1 {r}Per rubiginem Romanos qui Iudeam, templum et urbes penitus subverterunt. Idem etiam significant quatuor cornua. Za. 1.d. Et quatuor quadrige : Za. 6.a.
marg.| HSC1 {r}Item Hieronymus per erucam merorem, per locustam gaudium ineptum, per bruchum timorem, male humilitatem, per rubiginem spem accipit, et desiderium quo res inutiles animus concupiscit.
marg.| HSC1 {r}Item ipse Hieronymus per hec quatuor intelligit peccatum cogitationis, consensus, operis, et consuetudinis, ut habetur. Am. 1.b. Super tribus sceleribus, etc.
marg.| HSC1 {r} Gregorius per erucam accipit libidinem ; per locustam superbiam, per bruchum ingluviem ventris, per rubiginem iram.
marg.| {Item hec quatuor sunt, morosa delectatio operatio, desperatio.
marg.| HSC1 {r}Ad litteram : Eruca vermis est que in oleribus nutritur ; bruchus fetus locuste, antequam habeat alas, deinde cum incipit parum volare dicitur athelabus ; cum vero plene volat, locusta. Et est bruchus gravior multo, quam athelabus, vel locusta. Rubigo, que erugo, et aurugo dicitur, est quando tenere fruges noxio rore percusse vertuntur in ruborem.
Numérotation du verset Ioel. 1,4 
HSC3
marg.| I HSC3 R ESIDUUM ERUCE etc. Hic incipit narratio. Et facit hic propheta brevem comprehensionem dicendorum . Comprehendit enim hec inter quatuor pestes quas plenius tractabit inferius. Hic in primis minatur quatuor pestes futuras fructibus quas credit videri 1
I ¶Codd. : v. 4 HSC3 P631 (ed. Carra de Vaux 2018)
1 credit videri] coniec. , cre<ditur?> Carra de Vaux
marg.| HSC3 Ad litteram evenire tempore Ioelis per quas tamen quatuor regna que filios Israel destruxerunt intelliguntur, scilicet Assyrii vel Chaldei et Medi cum Persis et Macedones et Romani.
marg.| HSC3 Nota ergo quod illud 2 R ESIDUUM etc.. sex modis exponitur.
Primo de istis quatuor qui ad litteram fructus vastaverunt possit contingere quod hec quatuor pestes simul evenerunt, sub Achab et Helia quando fuit tanta fames in Samaria, tribus annis et sex mensibus.
2 illud] om. Carra de Vaux
marg.| HSC3 Secundo metaphorice de quatuor regnis :
Eruca: Assyrii et Caldei decem tribus tempore Ezechie, qui tempore Ioachim quatuor reges captivaverunt.
Locusta : Medi et Perse qui, subverso imperio Caldeorum, Iudeos habuerunt captivos, Quinto <capitulo> Danielis in finea, licet multi ex duobus tribubus3 cum Zorobabel, permittente Cyro, redierunt. Brucus : Macedones et Alexandri successores, maxime Antiochus Epiphanes, qui more bruchi sedit in Iudea et et omnes reliquias priorum regnorum infestavit, sub quo fuerunt bella Macchabeorum.
a Cf. Dn. 5, 28-31.
3 tribubus] sic P631
prol.| Rubigo : Romani qui penitus urbes Iudeorum et templum subverterunt
marg.| HSC3 Tertia lectio :4 Eruca est superbia que nutritur 5 * in viridiariolis6 * temporalium ; locusta volans, inanis gloria superbie succendens7* ; bruchus immobilis8 , acidia ; rubigo, latenter corrodens, invidia.
4 Tertia lectio] Tertia [...] Carra de Vaux
5 nutritur] <vert?>itur Carra de Vaux
6 viridiariolis] coniec., viridiolis P631 , viridi decus Carra de Vaux
7 succendens P631] succedens perperam Carra de Vaux
8 immobilis] Carra de Vaux non legit
marg.| HSC3 Vel hec quatuor sunt libido, inanis gloria, gula, ira. Quarto, hec quatuor sunt tristitia, gaudium, timor, spes.
marg.| HSC3 Quinto, hec quatuor sunt morosa delectatio, operatio, consuetudo, desperatio.
marg.| HSC3 Sexto, cogitatio peccati, orta ex temporalibus, deliberatio volitans9 ad opus implendum adherens consuetudo.
9 volitans]voluntatis voluntas perperam Carra de Vaux
marg.| HSC3 Ad litteram : Eruca vermis que in oleribus maxime invenitur ; bruchus vocatur fetus locuste antequam habeat alas ; deinde, cum incipit volare parum, dicitur athelabus ; cum vero plenitate volat 10 * locusta. Et est bruchus multo gravior quam locusta vel athelabus, quia latens in uno loco reductus comedit fructus.
10 plenitate volat ] coniec., plentate volat P631, perfecte volat ( ?) Carra de Vaux, cf. HSC1 : plene volat
marg.| HSC3 Rubigo. Quando tenere fruges noxio rixe11*   percutiuntur et vertuntur tam spice quam culmis12*. In ruborem minii coloris vel synopidis. [suite en préparation]
11 rixe ! P631] rore Carra de Vaux cum HSC1
12 culmis] culmus perperam Carra de Vaux
Numérotation du verset Ioel. 1,5 
marg.| HSC1 {s} Expergiscimini] Septuaginta : evigilate, a viis surgite, ad cor redite.   [Ebrii] temporalium abundantia. Vino, in quo est luxuria : Septuaginta,
marg.| HSC1 {t} Ebrii] non vino : Hieronymus sed a perturbatione vitiorum.
marg.| HSC1 {u} Et flete] propter penam temporalem.
marg.| HSC1 {x} Et ululate omnes] propter penam eternam.
marg.| HSC1 {y} Qui bibitis vinum in dulcedine] vitiorum temporalium, et ad copiam iucunditatem presentem. Is. 28.b. Hi quoque pre vino, etc.
marg.| HSC1 {z} Quoniam periit] id est peribit. Hieronymus ut qui non cognoverunt Deum in prosperis, cogantur cognoscere in adversis.
marg.| HSC1 {a} Ab ore vestro] tempore colligendi, quando fructus quasi in ore sunt, amittetis eos. Item ad litteram, vinum periit ab ore, quia statim post iudicium palati transit delectatio.
Numérotation du verset Ioel. 1,6 
marg.| HSC1 {b} Gens enim] Assyriorum, Chaldeorum, Medorum, Macedonum, Romanorum, hos omnes sub metaphora locustarum designat.
marg.| HSC1 {c} Ascendet] quia terra promissionis montuosa est :
marg.| HSC1 {d} Super terram] operientes eam instar locustarum.
marg.| HSC1 {e} Fortis, et innumerabilis] Hieronymus Quid locustis innumerabilius, et fortius, quibus humana industria resistere non potest. Ier. 6.f. Gens magna consurget.
marg.| HSC1 {f} Dentes eius] Hieronymus locustarum vel hostium.
marg.| HSC1 {g} Ut dentes leonis] omnia consument, ac si dentes haberent leonum. Dentes, reges, molares, principes. Hi propter multitudinem {5.179va} Δ locustis, propter ferocitatem leonibus comparantur.
Numérotation du verset Ioel. 1,6 
mystice
marg.| HSC1Mystice. {h} Gens enim] etc. Gens, principes tenebrarum, fortes multi feroces, dentes eius mala opera. Eccl. 11.a. Quasi a facie colubri, etc. Molares consuetudo, leo diabolus, catulus leonis Antichristus, terra anima, vel liberum arbitrium, Hanc ponit gens ista in desertum privando gratuitis, ficum decorticat vulnerando in naturalibus que omnia auferre non potest. Vel gens ista principes seculi terra Ecclesia, Θ dentes maiores principes, molares minores. Is. 3.c. Facies pauperum commolitis.
Numérotation du verset Ioel. 1,7 
marg.| HSC1 {a} Posuit vineam meam in desertum] quam de Egypto eduxi, et plantavi. Is. 5.b. Vinea Domini exercituum.
marg.| HSC1 {b} Et ficum meam] similiter populum Iudeorum, in qua Dominus fructum quesivit, nec invenit. Mt. 21.b.
marg.| HSC1 {c} Decorticavit] ad modum locustarum, que ea que possunt asportare asportant, cetera inutilia reddunt, vel Ad Litteram omnia vastaverunt. Vel, decorticavit, quia nobiliores capi fecit. Septuaginta, posuit ficus meas, etc.
Numérotation du verset Ioel. 1,8 
mystice
marg.| HSC1 {d} Plange] Hic agitur de molestia spirituali, que est cessatio cultus divini. Et subditur etiam unde hoc fit, ibi : Depopulata est, etc. {d}   Plange] vastitatem predictam.
marg.| HSC1 {e} Quasi virgo accincta sacco] etc. que plangit cum perdit virum cum quo in virginitate nupsit. Septuaginta, Plange ad me super sponsam accinctam cilicio super virum suum virgineum. Vel, Plange, o Iuda peccata tua propter que virum tuum perdidisti Dominum, scilicet cui in virginitate iuncta es in Abraham, Isaac, et Iacob, quia.
Numérotation du verset Ioel. 1,8 
mystice
marg.| HSC1Mystice. {d} Plange quasi virgo] etc. Invitatur Ecclesia ad plangendum pro filiis perditis. Ier. c. 13. Rachel plorans, etc. vel anima peccatrix ad plangendum pro peccatis suis, sicut virgo acerrime dolet cum amittit sponsum virgineum, quia : [v=> v. 9 mystice]
Numérotation du verset Ioel. 1,9 
marg.| HSC1 {f} Periit] vastatis agris, et vineis per quatuor gentes predictas. {g}   Sacrificium] de aridis. {h}   Et libatio] de liquidis.
marg.| HSC1 {i} De domo Domini] id est de templo. {k}   Et ideo, luxerunt Sacerdotes] etc. non habentes quid offerant, nec per consequens oblationes unde vivant. Za. 2.a. Vox ululatus pastorum. {m}   Depopulata] id est vastata ab hostibus.
marg.| HSC1 {n} Est regio] Iuda.
marg.| HSC1 {o} Luxit humus] id est ad modum lugentis se habuit, vel, Humus, id est habitatores humi. {q}   Quoniam devastatum est triticum] ab hostibus, maxime a Romanis : secundum Hieronymum per quos hec omnia evenerunt Iudeis pro peccato Passionis Christi. {r}   Confusum est vinum] etc. Triticum asportabant, vel devastabant, vinum, quia asportare non poterant, effundebant, olivas decorticabant, et ideo, elanguit oleum. Vel.
marg.| HSC1 {t} Elanguit] aruit.
marg.| HSC1 {u} Oleum] oliva.
marg.| HSC1 {x} Confusi sunt agricole] quia fructus expectantes, et nihil metentes. Ier. 14.a. Confusi sunt, et afflicti, etc.
marg.| HSC1 {y} Ululaverunt vinitores] etc. perdito vino, et frumento, et etiam hordeo quod vilius, fertilius esse solet. {z}   Quia periit messis agri] Glossa omnia que gignere solet humus. Hieronymus Per messem hic intelligit legumina.
marg.| HSC1 {a} Vinea confusa est] etc. Hieronymus Quid loquitur de vino, frumento, et oleo, cum etiam arborum poma siccata sint, et omnia ligna infructuosa, et fructifera, locusta vastante consumpta sit ? Et ideo. {b}   Confusum est gaudium] turbatum, et sublatum.
marg.| HSC1 {c} A filiis hominum] a Iudeis. Glossa Omnia sustinent flagellum hominis propter quem facta sunt.
Numérotation du verset Ioel. 1,9 
mystice
marg.| HSC1 {f} Periit sacrificium] de solidis, opera exteriora fortia.
marg.| HSC1 {g} Et libatio] de liquidis, lachryme, et compunctio.
marg.| HSC1 {i} De domo Domini] de anima fideli.
marg.| HSC1 {k} Et luxerunt] pro peccatis subditorum.
marg.| HSC1 {l} Sacerdotes] etc. dolentes virtutes deficere, vitia crescere.
Numérotation du verset Ioel. 1,10 
marg.| HSC1 {o} Luxit] in terram defluxit, sicut lachryme.
marg.| HSC1 {p} Humus] amatores humi.
marg.| HSC1 {q} Devastatum est triticum] spiritualis intelligentie.
marg.| HSC1 {s} Vinum] devotionis, vel spirituales letitie.
marg.| HSC1 {r} Confusum est] aqua gaudii temporalis admixtum. Is. 1.f. Vinum tuum mixtum est aqua.
marg.| HSC1 {5.179vb} {t} Elanguit] tepuit.
marg.| HSC1 {u} Oleum] caritatis.
Numérotation du verset Ioel. 1,11 
marg.| HSC1Ideo dolent.{x} Agricole] predicatores, quia ligna fructifera, viri iusti virorem gratie perdunt, et in bonis operibus steriles redduntur.
Numérotation du verset Ioel. 1,12 
marg.| HSC1 [sine postilla]
Numérotation du verset Ioel. 1,13 
marg.| HSC1 {d} Accingite vos] Glossa. Prius monentur Sacerdotes ad planctum, ut sicut ipsis peccantibus peccavit populus, ita peniteat ipsis penitentibus.   Accingite vo s sacco penitentie, baltheo castitatis.
marg.| HSC1 [Et plangite] corde.
marg.| HSC1 {f} Sacerdotes] minores.
marg.| HSC1 {g} Ululate] quia magis peccastis.
marg.| HSC1 {h} Ministri altaris] summi Sacerdotes.
marg.| HSC1 {i} Ingredimini] in templum, in Ecclesiam, in conscientiam.
marg.| HSC1 {k} Cubate in sacco] etc. Ad Litteram. Iob. 16.c. Saccum consui, etc.
marg.| HSC1 {l} Quoniam interiit] etc. Glossa. Nisi penitueritis.
Numérotation du verset Ioel. 1,14 
marg.| HSC1 {m} Sanctificate ieiunium] orationibus, eleemosynis, et virtutibus exornate. Est enim ieiunium sanctum. Is. 58.b. Numquid hoc est ieiunium. Et Mt. 6.b. Cum ieiunatis nolite fieri, etc.
marg.| HSC1 {n} Vocate cetum] populi ad ieiunandum : Cetum cogitationum ad orandum : Cetum pauperum ad erogandum. Unde Aquila habet ; Diem collecte Symmachus : Sydonum. Septuaginta :   Predicate curationem.
marg.| HSC1 {o} Congregate senes] moribus primo.
marg.| HSC1 {p} Omnes habitatores terre] postea.
marg.| HSC1 {q} In domum Dei vestri] In Ecclesiam. Et deinde omnes simul quorum commune est periculum, communiter.
marg.| HSC1 {r} Clamate ad Dominum] Glossa. Corde, ore, opere. Ideo ter addit :
Numérotation du verset Ioel. 1,15 
marg.| HSC1 {s} A, a, a] Septuaginta : Heu mihi, heu mihi, heu mihi, propter offensam Trinitatis, propter peccatum cordis, oris, operis. Ier. 14.b. A, a, a, Domine Deus. Apc. 8.d. Ve, ve, ve, etc. {t}   Diei] propter diem vindicte.
marg.| HSC1 {u} Quia prope est] Is. 13.b. Ululate, quia prope est, etc.
marg.| HSC1 {x} Dies] Hieronymus Iudicii generaliter, vel specialiter captivitatis decem, et duarum tribuum per Assyrios, et Chaldeos, que ideo predicitur, ut non casu, sed ex ira Dei cum venerit venisse sciatur, vel ut non veniat populo penitente.
marg.| HSC1 {y} Domini] modo est dies hominis. Ps. 74. Cum accepero tempus.
marg.| HSC1 {z} Quasi vastitas] Septuaginta :   [Quasi miseria de miseria veniet] Hieronymus Hic est sensus, quod mala succedant malis, et omnis afflictio a Deo qui potens est dispensetur.
Numérotation du verset Ioel. 1,16 
marg.| HSC1 {a} Numquid non coram oculis vestris] etc. quasi de manibus vestris sperate fruges auferentur, et preveniet bruchus, et locusta messorem, et insuper quod gravius est, periit.
marg.| HSC1 {c} Letitia et exultatio] quia iam non offeretur ibi amplius sacrificium. Glossa.
marg.| HSC1Mystice : {b} Alimenta] frumentum spiritus, hordeum littere tollitur, et per consequens letitia interior, et exultatio exterior pereunt de domo cordis.
Numérotation du verset Ioel. 1,17 
marg.| HSC1 {d} Computruerunt iumenta] Super hec omnia erit intemperies aeris, pestes animalium, vel tanta fames quod iumenta exire non poterunt, sed inter sua stercora interibunt.
marg.| HSC1 {e} Demolita sunt] etc. quia frustra prepararentur horrea, vel apothece ubi triticum deesset, et vinum.
marg.| HSC1 {f} Apothece] cellaria. Septuaginta : Subsaltaverunt vituli in presepibus suis, dissipati sunt thesauri, et suffossa sunt torcularia.
Numérotation du verset Ioel. 1,17 
mystice
marg.| HSC1Mystice. {d} Computruerunt] etc. Ier. In stercore computrescet, cuius Deus venter est. Gregorius In stercore computrescere, in luxuria vitam finire.
marg.| HSC1Vel secundum Septuaginta : Subsaltant in presepibus, qui contra Deum {5.180ra} superbiendo calcitrant in delicias.
marg.| HSC1Horrea Ecclesie sunt prelati : apothece, claustrales ; quando isti per lites et solicitudines dissipantur, boves, et oves laici simplices ingemiscunt. Is. 41.d. Egeni, et pauperes, querunt aquas et non sunt, etc. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem, etc.
Numérotation du verset Ioel. 1,18 
marg.| HSC1 {g} Quid ingemuit animal] id est ingemiscet.
marg.| HSC1 {h} Mugierunt greges] etc. Septuaginta. Fleverunt armenta boum.
marg.| HSC1 {i} Quia non est] etc. Responsio est ad interrogationem factam.
marg.| HSC1 {k} Sed et greges pecorum disperierunt] quasi non modo maiora animalia que uberiores exigunt pascuas, sed et minora que in pascua satis arida victum reperierunt, defecerunt.
Numérotation du verset Ioel. 1,19 
marg.| HSC1 {a} Ad te Loquitur Propheta compatiens in sua persona, vel in persona populi patientis, et penitentis  . Ad te Domine clamabo, non ad idola.
marg.| HSC1 {b} Quia ignis] persecutio, locusta, eruca, bruchus, et rubigo.
marg.| HSC1 {c} Comedit speciosa deserti] id est plana camporum, prata florentia, pascua virentia, olim speciosa, sed modo desertum.
marg.| HSC1 {d} Et flamma succendit omnia ligna regionis] etc. quasi et fruges agrorum, et fructus arborum pariter interierunt, et fontibus exsiccatis etiam bestie suo modo clamabunt ad Dominum, sicut area solet nimio fervore frequenti scissura quasi faucem hiare, et imbrem desiderare.
marg.| HSC1 {e} Quoniam exsiccati sunt] etc. Vehementia siccitatis, vel a multitudine hostium exhausti, ut dicit Interlin.
Numérotation du verset Ioel. 1,19 
mystice
marg.| HSC1Mystice. {a} Ad te Domine] Hieronymus Nec propheta, nec bestie clamarent nisi propter angustiam, et deliciarum ablationem.
marg.| HSC1 {b} Quia ignis] male cogitationis.
marg.| HSC1 {d} Et flamma] manifestatio pravi operis.
marg.| HSC1 {c} Comedit speciosa deserti] speciosos in Ecclesia, de quo Gal. 4.d. Multi filii deserte. Vel virtutes in anima, vel contemplativos in claustro.
marg.| HSC1Nota quod ignis luxurie, vel gulositatis speciosa claustralium devorat, flamma superbie, et cupiditatis ligna regionis, id est clericos seculares succendit, sed bestie agri, id est simplices laici ad Deum suspiciunt, rorem misericordie expectantes.
Numérotation du verset Ioel. 1,20 
marg.| HSC1 {e} Exsiccati sunt] etc. Quando fontes, sive secundum Septuaginta emissiones aquarum, id est lachrymarum arefiunt, ignis tentationis virtutum speciosa consumit. Hinc Holophernes sine pugne congressione populum Dei obturatis fontibus superate se putat, Iud. 7.b. Na. 3. Aque muri eius, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ioel. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=41&chapitre=41_1)

Notes :