Hugo de Sancto Caro

<41.511b> Prologus ‘Sanctus Ioel apud’

Sanctus1 Ioel apud Hebreos post Osee ponitur. Et sicut ibi sub2 nomine Ephraim ad decem tribus confertur vaticinium que vel Samaria3 vel Israel sepe4 memorantur, sic in hunc5 prophetam omne quod dicitur ad tribum Iudam6 et ad7 Hierusalem pertinere credendum est et nullam omnino Israelis, id est8 decem tribuum in hoc fieri mentionem. Tempora quoque quibus prophetavit eadem debemus accipere que in Osee legimusa : «In diebus Ozie, Ioathan9 et Achaz et Ezechie regum Iuda et in diebus Ieroboam, filii Ioas regis Israel». Porro factum esse sermonem Domini ad meritum eius refertur10 cui fit non ad condicionem illius11 cui12 fieri dicitur, ut alibi legimus. Dominus mihi factus est13 in salutem. Auditus autem in Scripturis sanctis non est iste qui in aure14 sonat sed qui15 corde precipitur, iuxta illud quod Dominus ait16 b : «Qui habet aures audiendi audiat17». Quod autem18 dicitur hebraice hyezinu 19 , grece : enechziasti 20 , latine sonat «auribus percipite»c, proprie non aure sed corde percipiturd. Qui senes sunt et celestes audiunt spiritualiter, qui autem habitant in terra21 appellanturque terreni, auribus percipiunt. Ubicumque autem hec duo verba iuncta ponuntur, non ad simplicem tantum verborum sonum, sed ad reconditam quoque dictorum intelligentiam pertinent22. In Genesi quoque23 Lamech loquitur ad uxores suas24 Ada et Sella25 e :"Audite verba mea uxores Lamech26, et27 auribus percipite sermones meos28 quia occidi virum29 in vulnus meum et iuvenem in livore meo". Et Isaiasf : «Audite celi et auribus percipe30 terra». g
a Os. 1, 1.
b Mt. 11, 15 ; Mt. 13, 9.43 ; Mc. 4, 9 ; Lc. 8, 8 ; Lc. 14, 35.
c Iud. 5, 3 ; Ps. 48, 2 ; Sir. 33, 19 ; Is. 28, 23 ; Ier. 13, 15 ; Ioel. 1, 2 ; Act. 2, 14.
d Cf. HIERONYMUS, Commentarii in prophetas minores (Ioel.), lib. 1, (Ioel. 1, 2-3), CCSL 76, p. 162.48-55 : « Auditus autem in scripturis sanctis non est iste qui in aure resonat, sed qui corde percipitur, iuxta illud quod dominus loquitur in euangelio: qui habet aures audiendi, audiat. quod autem nos interpretati sumus: auribus percipite, et apud graecos et apud hebraeos unum uerbum est: apud graecos ἐνωτίσασθε· apud hebraeos eezinu, quod proprie non corde, sed aure percipitur ».
e Gn. 4, 23 : « Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adolescentulum in livorem meum ».
f Is. 1, 2.
g HIERONYMUS (PSEUDO), in DE BRUYNE, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 6.2, p. 137. Cf. Repertorium biblicum, n° 513.
¶Codd. : Cas249 (prol. 1) ΩN (prol. 2) Rusch (prol. 1 sine glossa) Bruyne {MM2022}
1 Sanctus Cas249 ] Incipit prologus in Ioel prophetam praem. Rusch, Item alius prologus sancti Ieronymi in Ioelem prophetam praem. ΩN |
2 sub] om. Cas249 |
3 Samaria] Samarie ΩN |
4 sepe] om. Cas249 |
5 hunc] hoc ΩN |
6 Iudam Bruyne (Philips 1659) Rusch ] Iuda Bruyne ΩN |
7 ad] om. Cas249 |
8 id est] scilicet Cas249 |
9 Ioathan] scrips. , Ioatham Rusch , Iotham Bruyne, Iohathan ΩN |
10 refertur Cas249 Rusch ] refert Bruyne |
11 illius] eius ΩN |
12 cui] qui Cas249 Bruyne, cuius ΩN |
13 mihi - factus est] inv. Cas249 |
14 in aure Bruyne ) Cas249 Rusch ] ad aures ΩN, aure Bruyne |
15 qui] + in Cas249 Bruyne , om. ΩN |
16 ait] loquitur Cas249, loquitur in evangelio Bruyne ΩN |
17 audiat] + et ΩN |
18 autem] om. ΩN |
19 hyezinu] corr. cum hebreo (הַאֲזִינוּ), hiezimi ΩN, hyezimi Rusch , eezinu Hieron. |
20 hebraice hyezinu grece enethziasti Rusch (enechziasti)] enotis ethan Cas249, enotisasti et ΩN, ἐνωτισασθε et Bruyne |
21 terra] rerra cacogr. Rusch |
22 pertinent Cas249 Rusch ] pertinere ΩN Bruyne (H = Sankt Gallen 44) , pertinere provocant Bruyne ( praeter v) |
23 In Genesi quoque] In Genesi Cas249 Bruyne, Intelligendum est in Genesi ΩN |
24 Lamech loquitur ad uxores suas] loquitur ad uxores suas Lamech Cas249 |
25 Ada et Sella Rusch Bruyne (nonnulli codd.)] Adae et Sellae Bruyne |
26 Ada... uxores Lamech] om. hom. Cas249 |
27 et] om. Cas249 Bruyne ΩN |
28 meos] om. Cas249 |
29 occidi - virum] inv. ΩN |
30 percipe Rusch ΩN] percipite Cas249 |

<41.511> Prologi Hieronymi super Ioel expositio

Numérotation du verset Ioel. Prol.511,1 
marg.| HSC = HSC1+HSC2 A Sanctus 1   Ioel etc. Ioel, Rubenita fuit filius Batuel secundum Septuaginta, vel melius Phatuel secundum Hieronymum, qui dicit quod Batuel in Hebreo nihil significat, et ideo dignum non est2 poni in prophetia. Huius prophetie3 materia {5.178vb} litteralis, sunt due Tribus : spiritualis, Ecclesia vel fidelis anima. Intentio litteralis est4 revocare duas Tribus ab idololatria, et in cultu unius Dei informare. Spiritualis, fidelem animam a vitiis retrahere, et in moribus informare.B
B ¶Codd. : HSC1: Ed1603 ; HSC2: Wi1112
1 Sanctus] Prologus in Iohel P631
2 dignum – non est] inv. Wi1112
3 prophetie] om. Wi1112
4 est] om. Wi1112
marg.| HSC Modus agendi. Primo ponitur titulus. Secundo, opus Prophete, quod in duo dividitur. In exordium, ibi : Audite hec senes etc. Et narrationem, ibi :   Residuum eruce etc. Item narratio tres, habet partes. Primo comminatur. Secundo invitat ad penitentiam, ibi : [  Convertimini] etc. Tertio promittit bona penitentibus, ibi :   Zelatus est. Cetera patent in prologis.
marg.| HSC Primus prologus quatuor habet partes. Primo, ponitur ordo huius Prophete ad alios. Secundo, materia libri, ibi : [Et sicut] etc. Tertio, tempus quo prophetavit, ibi   [Tempore quoque] etc. Quarto, verba quedam de textu exponuntur, ibi :   [Porro factum] etc.
marg.| HSC Dicit ergo Hieronymus {n} Sanctus Ioel] etc. quia apud Septuaginta aliter ordinatur, ut dictum est in prologo Osee.
marg.| HSC {o} Et nullam] principaliter vel separatim.
marg.| HSC {p} Porro factum] etc. Hic exponit illud. Verbum Domini quod factum est. Et est sensus cum dicitur. Verbum Domini, etc. Illud, factum, non copulat aliquid in re subiecti, sed in eo ad quem fit sermo, scilicet Propheta, ipsam propheticam revelationem, quasi verbum increatum in se factum non est, sed ei vel in eo dicitur factum cui fit sermo, id est cui idem verbum est inspiratum. Dicatur ergo.
marg.| HSC {p} Porro sermonem] etc. id est Dei filium.
marg.| HSC {q} Factum esse] quoad effectum prophetie in Propheta.
marg.| HSC {r} Ad meritum] id est propter meritum vel preparationem.
marg.| HSC {s} Eius] Ioel, quasi Propheta meruit ut hec ei revelatio fieret.
marg.| HSC {t} Non ad conditionem] quasi nulla conditio vel proprietas notatur per hoc inesse ipsi verbo, id est filios Dei illius sermonis.
marg.| HSC {u} Dominus factus] id est Dominus fecit in me salutem,
marg.| HSC {x} Loquitur] Mt. 13.f.
marg.| HSC {y} Quod autem dicitur] Hieronymus Quod nos interpretati sumus. Auribus percipit, et apud Grecos et apud Hebreos uno verbo dicitur, quod proprie non corde, sed aure percipitur.
marg.| HSC {z} Enotisasthe] scilicet Grece.
marg.| HSC {a} Non aure sed corde] Hieronymus habet, non corde sed aure. Et quod ita debeat esse, patet per expositionem sequentem, quia audire significat corde vel spiritualiter intelligere, auribus percipere, aure corporis sola audire. C
C ¶Codd. : HSC1: Ed1603 ; HSC2: Wi1112
marg.| HSC {b} Senes] moribus, Sap. 4.b. Cani sunt sensus, etc.5 D
D ¶Codd. : HSC1: Ed1603 ; HSC2: Wi1112
5 etc.] om. Wi1112
marg.| HSC {c} Auribus] corporis tantum. E
E ¶Codd. : HSC1: Ed1603 ; HSC2: Wi1112
marg.| HSC {d} In Genesi] 4.d. F
F ¶Codd. : HSC1: Ed1603 ; HSC2: Wi1112
marg.| HSC {e} Audite] Hieronymus Sciebat occulta esse que dicebat, et ideo non ad simplicem verborum sonum tantum, sed ad reconditam provocabat intelligentiam. G
G ¶Codd. : HSC1: Ed1603 ; HSC2: Wi1112
marg.| HSC {f} Virum] Cain secundum Hebreos. H
H ¶Codd. : HSC1: Ed1603 ; HSC2: Wi1112
marg.| HSC {g} Et Isaias] Isaias.
<Explicit expositio primi prologi sancti Hieronymi.>6 I
I ¶Codd. : HSC1: Ed1603 ; HSC2: Wi1112
6 Explicit... Hieronymi] om. Wi1112



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ioel. Prologi Hieronymi super Ioel expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=41&chapitre=41_Prol.511)

Notes :