Capitulum 1
Numérotation du verset
Ion. 1,1
Et factum est
verbum Domini
ad Ionam filium Amathi
dicens
Numérotation du verset
Ion. 1,2
Surge et Niniven grandem
et predica in ea quia ascendit malitia eorum1 coram me.
1 eorum] eius
Weber
Numérotation du verset
Ion. 1,3
Et surrexit Ionas
ut fugeret in Tharsis a facie Domini.
Et descendit
in Ioppen
et invenit navem euntem in Tharsis. Et dedit
naulum eius et descendit in eam
ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
Numérotation du verset
Ion. 1,4
Dominus autem misit magnum ventum in mare
et facta est tempestas magna in mari
et navis periclitabatur conteri
Numérotation du verset
Ion. 1,5
Et timuerunt naute et clamaverunt viri ad Deum suum
et miserunt vasa que erant in navi in mare
ut alleviaretur ab eis
Et Ionas descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi.
Numérotation du verset
Ion. 1,6
Et accessit ad eum
gubernator
et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ?
Surge invoca Deum tuum
si forte cogitet2 Deus de nobis ut3 non pereamus.
2 cogitet] recogitet
Weber
|
3 ut] et
Weber
|
Numérotation du verset
Ion. 1,7
et dixit vir ad collegam suum
Venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc4 sit nobis.
4 hoc] + malum
Weber
Et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam.
Numérotation du verset
Ion. 1,8
Et dixerunt ad eum :
indica nobis causa cuius istud malum sit5
5 sit] + nobis
Weber
quod est opus tuum
que terra tua6 vel ex quo populo es tu ?
6 tua] + et quo vadis ?
Weber
Numérotation du verset
Ion. 1,9
Et dixit ad eos : Hebreus ego sum
et Dominum Deum celi
ego timeo
qui fecit mare
et aridam.
Numérotation du verset
Ion. 1,10
Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis.
Numérotation du verset
Ion. 1,11
et dixerunt7 :
7 dixerunt] + ad eum
Weber
quid faciemus tibi
et
cessabit mare a nobis ?
quia mare ibat
et intumescebat super eos8
8 super eos]
om. Weber
Numérotation du verset
Ion. 1,12
et dixit ad eos
Tollite me et mittite me9 in mare et cessabit mare a vobis.
9 me]
om. Weber
Scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis est hec10
10 grandis est hec] hæc grandis venit
Weber
super vos.
Numérotation du verset
Ion. 1,13
Et remigaverunt11 viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos.
11 remigaverunt] remigabant
Weber
Numérotation du verset
Ion. 1,14
Et clamaverunt ad Dominum
et dixerunt
Quesumus Domine ne pereamus in anima iusti12 viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti.
12 iusti]
om. Weber
Numérotation du verset
Ion. 1,15
et tulerunt
Ionam
et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo.
Numérotation du verset
Ion. 1,16
Et timuerunt viri timore magno Dominum
et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Ion. 1,1
Et factum est
marg.|
ET
FACTUM
EST. Ad ea que in mente prophete spiritu convolvebantur, continuatur hec coniunctio, scilicet
et
.
marg.|
ET
FACTUM
EST. More prophete multa in spiritu videns de multis in hec verba prorumpit.
verbum Domini
interl.|
Christum super quem Spiritus in specie columbea qui et pro nobis dolens
a Cf. Mt. 3, 16 ; Io. 1, 32.
ad Ionam filium Amathi
interl.|
veritatis : Deus veritas est.b
b Cf. Io. 14, 6 ; 17, 17.
dicens
interl.|
Pater ad Filium :
Numérotation du verset
Ion. 1,2
Surge et Niniven grandem
marg.|
CIVITATEM. Mundum, ut quem contempsit Iudeus totus mundus recipiat. Quem quasi pulchram domum fecit Deus homini sibi servituro, qui quia per superbiam aberravit ad penitentiam revocatur.
marg.|
Ionas, qui interpretatur columba, mittitur ad Niniven que spaciosa dicitur. Sic Christus Spiritu Sancto plenus ad mundum, qui ex artificio creatoris secundum Grecam linguam cosmos, id est ornatus et pulcher dicitur ; unde «Vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona»c. Quem ergo contempsit Israel totus mundus exaudit ut deposita superbia qua corruit per descendentem Dei filium, humilis in celum ascendat.
c Gn. 1 :30.
marg.|
Cum Ionas, secundum interpretationem, ipsius Christi figuram preferat, non est necesse ut totum ordinem historie secundum allegoriam ad Christum nitamur referre, sed ea tantum que sine periculo interpretationis sane possunt intelligi. Cum enim, sicut ait Apostolus, in primis parentibus sacramentum Christi et Ecclesie premissum sit, non omnia que de ipsis parentibus dicuntur, ad hoc sacramentum possunt referri.
et predica in ea quia ascendit malitia eorum1 coram me.
1 eorum] eius
Weber
marg.|
QUIA
ASCENDIT
. Simile in Genesid : «Clamor Sodome et Gomorrhe multiplicatus est» ; et ad Caine : «Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra».
d Gn. 18, 20.
e Gn. 4, 10.
Numérotation du verset
Ion. 1,3
Et surrexit Ionas
interl.|
putans quod iram Dei vitare posset in alieno loco si Iudeam relinquat in qua solummodo Deum notum putabat et in hoc imitatus est Caim.
marg.|
ET
SURREXIT. Noverat propheta, revelante spiritu, quod penitentia gentium ruina sit Iudeorum. Et ideo amator patrie, non tam invidet Ninive quam cupit non perire populu suum. Sciebat enim Moyse orante Dominum occasionem liberationis Israelitarum habuisse. Viderat etiam prophetas mitti ad Iudeos ad penitentiam provocandos : Balaam etiam divinum de salute Iudeorum prophetasse. Dolet ergo se solum electum, qui ad ostium civitatem mittatur, ubi est idolorum cultus et Dei contemptus. Sciebat etiam quod quandoque gentes crederent et Iudea {t. 3 : Erfurt, f. 272rb ; facsim., p. 399b} excecaretur. Timet ergo ne suo tempore per occasionem sue predicationis conversis gentibus Iudei penitus relinquerentur, et ideo fugit.
ut fugeret in Tharsis a facie Domini.
marg.|
Tharsis secundum Iosephum civitas Cilicie, secundum quod in Paralipomenon legitur locus est Indie. Hebrei vero putant mare generaliter Tharsis vocari ; unde : «In spiritu vehementi conteres naves Tharsis»f id est maris. Quod magis convenit fugitivo et timido ut non certum locum fugere eligeret, sed sufficeret ei quocumque eum mare deferret. Vel secundum, quod Tharsis2, contemplatio dicitur gaudii3, propheta ad gaudium quietis ire festinat, magis volens se totum tradere theorice et perfrui pulchritudine et varietate scientie, quod significatur per Ioppen, que speciosa dicitur, quam occasione salutis gentium perire populum, de quo Christus secundum carnem erat nasciturus.
f Ps. 47 :8.
2 Tharsis] Tharss
cacogr. Rusch
3 gaudii] gaudii
cacogr. Rusch
marg.|
Mystice, Christus assumpta carne quodammodo fugiens patriam, id est celestia, venit in Tharsis, id est mare huius seculi in quo clamabat : «Pater, si fieri potest, transeant a me calix iste»g ne damnato Iudeorum populo multitudo gentium credat, Et tantum dilexit populum illum, pro dilectione patrum et promissione ad Abraham ut in cruce diceret : «Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt»h. Hac enim dilectione in extremo litore quod pulcherrimum dicebatur, eo quod in iudea erat, non vult tollere panem filiorum et dare canibus. Sed quia venerat ad oves Israel, dat vectoribus pretium ut qui primum populum suum venerat salvare, salvet accolas maris et inter tempestates, id est suam passionem et crucis convitia, submersus in inferno, salvet eos quos quasi in navi dormiendo negligebat.
g Mt. 26 :39.
h Lc. 23 :34.
marg.|
Per fugam prophete potest significari humanum genus, quando contemnens precepta Dei ab eius facie recessit et mundo se tradidit, et postea seviente contra se mundi naufragio compellitur reverti ad eum quem fugiebat, et que sibi salutaria putaverat vertuntur in perniciem, nec solum non prodest auxilium hominum his quibus prebetur, sed etiam prebentes pariter conteruntur, sicut legimus Egyptum vastatam ab Assyriis, quia contra voluntatem Dei prebebat auxilium Israelitis.
Et descendit
interl.|
secundum situm loci
in Ioppen
interl.|
portum Iudee in quo usque hodie monstrantur saxa in quibus Andromeda ligata Persei auxilio est liberata.
et invenit navem euntem in Tharsis. Et dedit
interl.|
mercedem subiectionis
naulum eius et descendit in eam
interl.|
ut fugitivus sollicite querens latebras
ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
Numérotation du verset
Ion. 1,4
Dominus autem misit magnum ventum in mare
interl.|
Deo adversante nihil securum
et facta est tempestas magna in mari
interl.|
cum prius omnia essent tranquilla
et navis periclitabatur conteri
interl.|
quia periclitantem susceperat
interl.|
concutiebatur ad contritionem
Numérotation du verset
Ion. 1,5
Et timuerunt naute et clamaverunt viri ad Deum suum
marg.|
ET
CLAMAVERUNT. Nescientes veritatem : non ignorant dei providentiam, et sub errore religionis sciunt esse aliquid venerandum : Israel contra nec bonis nec malis intelligit Deum et, Christo plangente, populum siccos habet oculos.
marg.|
Quod cum suscepimus quod mare sevit, quod forte deprehenditur, quod ipse indicat quid de se fieri debeat, opus est tue voluntatis. Unde salvatori in Psalmo : “Domine ut facerem voluntatem tuam volui”i.
i Ps. 39 :9.
marg.|
Ante passionem Christi errores et diversa dogmata quasi contrarii fluctus turbabant naviculam Ecclesie et totum humanum genus, sed post passionem est tranquillitas fidei, pax orbis, conversio ad Deum, omnia secura. Ita post precipitationem Ione mare fiat a fervore.
et miserunt vasa que erant in navi in mare
interl.|
arbitrantes navem solito onere gravari. Nesciunt totum pondus esse fugitivi prophete
ut alleviaretur ab eis
interl.|
ut fructus levior transiliret
Et Ionas descendit ad interiora navis et dormiebat
{t. 3 : Erfurt, f. 272va ; facsim., p. 399a}
sopore gravi.
marg.|
ET
DORMIEBAT. Aliis turbatis propheta securus et tranquillus describitur, ut in interioribus navis placido somno perfruatur. Vel potest dici quod conscius fuge et peccati, aliis ignorantibus causam tempestatis, ipse fluctus contra se intumescentes videre non audet, et dormit non ex securitate sed ex tristitia, sicut apostoli in passione Domini.
marg.|
Gravis somnus prophete significat hominem torpentem sopore erroris cui non sufficit surgere a facie Domini, sed insuper quadam vecordia obrutus ignorat Dei {t. 3 : Erfurt, f. 272va ; facsim., p. 399a} iram et securus dormit, et profundum somnium rauca nare sonat.
marg.|
TROPOLOGIAM. Multi sunt qui, cum Iona navigantes et habentes proprios deos, ad contemplationem gaudii ire festinant. Sed postquam Ionas sorte fuerit deprehensus, et morte illius mundi sedata tempestas, et mari tranquillitas reddita4, tunc unus adorabitur Deus, et immolabuntur spirituales victime, quas iuxta5 litteram in mediis fluctibus non habebant.
4 reddita]
scrips.
, iuddita
cacogr. Rusch
5 iuxta] scrips., rexta
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Ion. 1,6
Et accessit ad eum
interl.|
naturale est unumquemque in suo periculo plus de alio quam de se sperare
gubernator
interl.|
qui alios debuit consolari turbatus tanto discrimine
et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ?
interl.|
stulte securitatis arguit
Surge invoca Deum tuum
interl.|
contra commune periculum communis fiat oratio
si forte cogitet6 Deus de nobis ut7 non pereamus.
6 cogitet] recogitet
Weber
7 ut] et
Weber
Numérotation du verset
Ion. 1,7
et dixit vir ad collegam suum
marg.|
ET
DIXIT
VIR
AD. Sepe experti naturam ventorum et tempestatum non vident ex solitis causis fluctus consurgere. Quod si esset sorte non quererent auctorem naufragii, nec per rem incertam certum periculum vitare cuperent.
Venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc8 sit nobis.
8 hoc] + malum
Weber
interl.|
id est afflictio
Et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam.
Numérotation du verset
Ion. 1,8
Et dixerunt ad eum :
interl.|
quem sors indicaverat cogunt propria voce confiteri
marg.|
Quod Matthias sorte eligitur, et hic fugitivus sorte deprehenditur, non agitur virtute sortium, sed voluntate Dei, qui sortes regebat incertas. Non ergo hoc exemplo debemus credere vel uti sortibus, quia privilegia singulorum non possunt legem facere communem. Voluntate Dei pharao et Nabuchodonosor iudicio somniorum futura cognoscunt, non tamen ideo ubique somniis est credendum.
indica nobis causa cuius istud malum sit9
9 sit] + nobis
Weber
marg.|
INDICA
NOBIS. Sub mira brevitate interrogatur, persona, regio, civitas, ut ex his causa periculi cognoscatur.
quod est opus tuum
interl.|
quid operis agas
que terra tua10 vel ex quo populo es tu ?
10 tua] + et quo vadis ?
Weber
interl.|
de qua regione vel de populo cuius civitatis
Numérotation du verset
Ion. 1,9
Et dixit ad eos : Hebreus ego sum
interl.|
transitor sicut Abraham et alii patres qui fuerunt peregrini huius mundi
marg.|
HEBREUS
EGO
SUM
. Non dixit ‘Iudeus sum’, quod nomen imposuit populo scissura decem tribuum a duabus, sed ‘Hebreus’ quod nomen generale erat tam duabus quam decem tribulus.
et Dominum Deum celi
interl.|
non deos quos colitis sed eum qui omnia fecit et in omnibus potens est
ego timeo
interl.|
id est colo quem vos ignoratis, vel timeo ut servus etsi non diligo ut filius
marg.|
Cum indicasset se Dominum timere, indicavit se etiam a facie ipsius Domini fugisse et eius precepta non fecisse, ideo timent viri quia intelligunt sanctum, et sancte gentis virum, et magnum esse qui fugit, sed maiorem eum qui querit non audent tradere, celare non possunt.
qui fecit mare
interl.|
in quo fugio
et aridam.
interl.|
de qua fugio
interl.|
ad distinctionem maris, non terram sed aridam, eleganter vocat
marg.|
Cum confiteatur creatorem maris et aride, cur aridam relinquens arbitratur se conditorem maris in mari se posse vitare ?
Numérotation du verset
Ion. 1,10
Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis.
Numérotation du verset
Ion. 1,11
et dixerunt11 :
11 dixerunt] + ad eum
Weber
marg.|
ET
DIXERUNT ad eum increpando, quasi si times Deum quem tam potentem predicas, quomodo putas te eum posse evadere? Vel interrogantes dicunt volentes nosse causam fuge : cur relicta propria terra mari salutem querat ?
quid faciemus tibi
marg.|
QUID
FACIEMUS
TIBI ? Rogant ut ipsi sit remedio qui fuit auctor peccati, quasi : exposuisti causam morbi, indica et sanitatis. Ex tumore maris intelligimus iram Dei contra nos, quod fugitivum suscepimus. Sed occidemus te, ut hanc iram mitigemus? Cum vero cultor Dei sis, tuum est imperare, quid opus sit facto : nostrum est manus adhibere, ut sic aversa ira Dei cesset mare.
et
interl.|
eo facto
cessabit mare a nobis ?
interl.|
ecce causa quare hec querebant :
quia
{t. 3 : Erfurt, f. 272vb ; facsim., p. 399b}
mare ibat
interl.|
nutu Dei persequens fugitivum
et intumescebat super eos12
12 super eos]
om. Weber
interl.|
dum morantur naute asperius fiebat ostendens se ultionum creatoris non posse differre
Numérotation du verset
Ion. 1,12
et dixit ad eos
marg.|
ET
DIXIT
AD
EOS. Fugitivus deprehensus non dissimulat, non negat, sed confessus culpam libenter assumit penam, malens ex suo peccato solus perire, quam alii secum peccent et pereant. Instruitur etiam per salutem et conversionem {t. 3 : Erfurt, f. 272vb ; facsim., p. 399b} nautarum, magnam Ninive multitudinem simili confessione posse salvari.
marg.|
ALLEGORICE
. Hi venti, hi fluctus ad Christum et ad Ecclesiam periclitantem referuntur, vel ad Apostolos suscitates, qui eum in passione deferentes, in fluctibus turbantur. Dicit ergo Christus quia videt me mundus vobiscum ad contemplationem gaudii navigare ut «ubi ego sum et vos sitis»j. Idcirco fremit et me cupit devorare ut vos pariter occidat, nec intelligit quia velut escam in hamo capit ut mea morte moriatur.
Tollite me et mittite me in mare
. Tempestas que propter me contra vos sevit, me moriente sedabitur ; non est vestrum mortem arripere, sed illatam ab alio libenter suscipere, nisi ubi caritas periclitatur.
j Io. 14 :3.
Tollite me et mittite me13 in mare et cessabit mare a vobis.
13 me]
om. Weber
interl.|
Me querit tempestas, me perdite ut mea morte vivatis
Scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis est hec14
14 grandis est hec] hæc grandis venit
Weber
interl.|
Non ignoro in meam penam elementa turbari ; si sensero tempestatem vos recipietis tranquillitatem
super vos.
interl.|
qui me recepistis
Numérotation du verset
Ion. 1,13
Et remigaverunt15 viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos.
15 remigaverunt] remigabant
Weber
marg.|
ET
REMIGAVERUNT. Prolata contra se sententia, tamen in cultorem Dei non audent manum mittere. Ideo laborant ad terram reverti, malentes perire quam sanguinem fundere. Remigant autem quia putant, absque sacramento illius qui passurus erat, posse navem de periculo liberari, cum Ione submersio sit navis relevatio.
Numérotation du verset
Ion. 1,14
Et clamaverunt ad Dominum
marg.|
ET
CLAMAVERUNT. Contestantur Deum, ut quod facturi sunt, non imputetur eis ad culpam. Quasi dicatur : nolumus interficere tuum prophetam, sed ipsi confessus est iram tuam, et templestas tua eum arguit, voluntas tua manibus nostris expletur. Simile quid facit et dicit Pilatus, qui lavans manus ait : «Mundus ego sum a sanguine iusti huius»k. Nolunt gentes perire Christum, innocentem testantur, et Iudei dicunt : «Sanguis eius super nos et super filios nostros»l.
k Dn. 13 :3.
l Mt. 27 :25.
et dixerunt
interl.|
scientes mortem peccati peiorem esse quam vite ; et ex magna fide pro anima alterius precantur cum ipsi periclitentur corpore
Quesumus Domine ne pereamus in anima iusti16 viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti.
16 iusti]
om. Weber
Numérotation du verset
Ion. 1,15
et tulerunt
interl.|
non rapiunt sed cum obsequio et honore portant
Ionam
interl.|
Christum
interl.|
non repugnantem sed manus per voluntatem Dei prebentem
et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo.
interl.|
mare quod absente Iona irascitur iam desideratum apprehendens tenet, gaudet et confovet et ex gaudio tranquillitas redit
Numérotation du verset
Ion. 1,16
Et timuerunt viri timore magno Dominum
interl.|
ex tota anima, ex toto corde, ex tota virtute
marg.|
ET
TIMUERUNT. Ante passionem timetes clamabant ad deos suos, post passionem timent Deum venerando et colendo, et immolant hostias quas iuxta litteram in fluctibus non habebant sed sacrificium spiritus contribulati», et vovent vota se amplius a Deo non recessuros cernentes ex fuga tempestatis verba prophete vera fuisse.
et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ion. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=44&chapitre=44_1)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ion. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=44&chapitre=44_1)
Notes :