Capitulum 2

Numérotation du verset Ion. 2,1 

Et preparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam.
et erat ionas in ventre piscis
tribus diebus et tribus noctibus.
Numérotation du verset Ion. 2,2 

et oravit Ionas ad dominum de utero piscis
Numérotation du verset Ion. 2,3 

et dixit
clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me.
de ventre inferi
clamavi et exaudisti
vocem meam1,
1 meam] + et Weber
Numérotation du verset Ion. 2,4 

proiecisti me in profundum in corde maris
et flumen circumdedit me. Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.
Numérotation du verset Ion. 2,5 

et ego dixi : abiectus sum
a conspectu oculorum tuorum. verumtamen rursus
videbo templum sanctum tuum.
Numérotation du verset Ion. 2,6 

circumdederunt me aque multe2 usque ad animam
2 multe] om. Weber
abyssus vallavit me ;
pelagus operuit caput meum.
Numérotation du verset Ion. 2,7 

ad extrema montium descendi
terre vectes circumdederunt3 me in eternum.
3 circumdederunt] concluserunt Weber
et
sublevabis de corruptione
vitam meam Domine Deus meus.
Numérotation du verset Ion. 2,8 

cum angustiaretur anima mea in me
domini recordatus sum
ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum.
Numérotation du verset Ion. 2,9 

qui custodiunt vanitates
frustra misericordiam suam derelinquent4.
4 derelinquent] derelinquunt Weber
Numérotation du verset Ion. 2,10 

ego autem
in voce laudis
immolabo tibi
quecumque vovi reddam pro salute domino.
Numérotation du verset Ion. 2,11 

Et dixit Dominus pisci : evome illum5 ;
5 Evome illi] om. Weber
et evomuit Ionam in aridam.

Capitulum 2

Numérotation du verset Ion. 2,1 
Et preparavit {t. 3 : Erfurt, f. 273ra ; facsim., p. 401a} Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam.
interl.| Morti et inferno precipit ut prophetam suscipiant sed quantum gaudent in devoratione tantum lugent in vomitu.
marg.| ET  PREPARAVIT . Vel ab initio cum conderet, vel iuxta navem fecit venire, {t. 3 : Erfurt, f. 273ra ; facsim., p. 401a} ut precipitem susciperet et pro morte habitaculum preberet, ut qui in nave iratum senserat Deum, in morte sentiret propitium.
et erat ionas in ventre piscis
marg.| ET  ERAT  IONAS. Sicut Ionas per hoc, quod fuit tribus diebus, et tribus noctibus in ventre ceti, indicat passionem, sic et oratio eius typus est orationis Christi.
tribus diebus et tribus noctibus.
interl.| Sicut fuit Ionas tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti, sic erit filius hominis tribus diebus et tribus noctibus in corde terrea.
a Mt. 12, 14.
marg.| Qui credit tres pueros ita de incendio liberatos, ut nec vestimenta eorum odor ignis attingeret, non debet dubitare de salute Ione in ventre ceti.
marg.| Dicunt quidam in Parasceve, quando sole fugiente a sexta hora usque ad horam nonam, nox successit diei, duas noctes et dies ibi computandas usque ad mane sabbati, et apposito sabbato cum nocte sequenti, tres dies et noctes computari ; alii intelligunt synecdochicos 1, id est a parte totum.
1 synecdochicos] scrips. , synodochicos Rusch
Numérotation du verset Ion. 2,2 
et oravit Ionas ad dominum de utero piscis
interl.| Postquam se sospitem sensit in utero ceti convertitur ad exorandum misericordiam Dei
Numérotation du verset Ion. 2,3 
et dixit
interl.| Christus inter mortuos liberb in inferno vivens clamat Non derelinques in inferno animam meam nec dabis sanctum tuum videre corruptionemc.
b Ps. 87, 6.
c Ps. 15, 10.
clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me.
marg.| CLAMAVI  DE  TRIBULATIONE . Dum viderem immanem beluam, rictus apertos, recordatus sum Dei, et clamavi. Vel in aquis cedentibus, clamore locum inveniente, vel solo cordis affectu.
marg.| Quantum ad Ionam patet quod, clausus utero in medio maris fuerit, Salvator vero in carne apparens habitationem huius terre tempestatibus plene expertus est, que ad comparationem celestis habitationis mare, et tempestas dicitur. Unde : «Infixus sum in limo profundi et non est substantia»d ; et iterum : «Veni in altitudinem maris et tempestas demersit me»e.
d Ps. 69, 3.
e Ps. 69, 3.
marg.| Iuxta anagogem in corde maris, id est in mediis tempestatibus se esse conmemorat, et tamen inter amaras aquas temptatus iuxta omnia absque peccato, non sensit amaritudinem aquarum, sed circumdatus et refocillatus est dulcedine fluminis que letificat civitatem Dei.
marg.| In persona Ione patet hec omnia ad litteram facta. In Christo omnis temptatio sine peccato que Dei voluntate contigit, non opprimens sed transiens fuit, quia in eo vires amisit ut qui ea periclitari solebant per istum vincentem liberarentur.
de ventre inferi
interl.| id est de utero ceti qui pro magnitudine sua instar obtinet inferni
clamavi et exaudisti
interl.| qui probas renes et corda
vocem meam2,
2 meam] + et Weber
Numérotation du verset Ion. 2,4 
proiecisti me in profundum in corde maris
interl.| id est in inferno pro quo in evangelio «in corde terre»f, sicut enim cor animalis in medio est, sic infernus in medio terre esse perhibetur.
f Cf. Mt. 12, 40 : « Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus ».
et flumen circumdedit me. Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.
Numérotation du verset Ion. 2,5 
et ego dixi : abiectus sum
marg.| ABIECTUS  SUM. Qui forma servi acceperam, fragilitatem hominis imitatus, antequam clamans exaudirer, dixi. Qui in te lumine lumen eram, homo factus abiectus sum, ut per hoc humanum genus ad te reducam.
a conspectu oculorum tuorum. verumtamen rursus
interl.| quamvis abiectus tempore
videbo templum sanctum tuum.
interl.| in profundo maris positus prophetali spiritu alibi est
marg.| VIDEBO  TEMPLUM. Hoc Ione convenit, vel optanti, vel confidenti, qui prophetico spiritu hoc futurum contemplabatur. Christo autem convenit iuxta quod legitur. «Pater clarifica me apud te claritate quam habui antequam mundus fieret»g. Sicut templum patris est filius, ita et templum filii est pater de quo ipse dixit : «Ego de patre exivi, et veni in mundum»h.
g Io. 17, 5-6.
h Io. 16, 28.
Numérotation du verset Ion. 2,6 
circumdederunt me aque multe3 usque ad animam
3 multe] om. Weber
interl.| aque mundi que limum trahunt secum corpus fovent sed animam occidunt ; que tamen Christo nocere non potuerunt quia non necessitate sed voluntate susceperat
marg.| ABYSSUS  VALLAVIT. Abyssus hic accipiuntur contrarie fortitudines, vel tormentis dedite potestates ad quas in evangelio rogant demones, ne cogantur ire ut torqueanturi.
i Cf. Mt. 8 :31.
pelagus operuit caput meum.
Numérotation du verset Ion. 2,7 
ad extrema montium descendi
marg.| PELAGUS  OPERUIT. Historia patet quod Ionas venerit usque ad profunda terrarum, quibus quasi vectibus et columnis, Dei voluntate, terre globus sustentatur.
marg.| Allegorice. In Christo homine principale et quasi caput fuit anima, que descendit ad inferiora loca ubi anime hominum sub diaboli potestate tenebantur. Isti sunt vectes qui prohibent animas ab inferis exire ; hos vectes frangit Dominus et eos qui clausi tenebantur liberat.
terre vectes circumdederunt4 me in eternum.
4 circumdederunt] concluserunt Weber
interl.| alia littera concluserunt
interl.| opinione hominum
et
interl.| et tamen
interl.| «Non dabis sanctum tuum videre corruptionem»j
j Ps. 15, 10 ; Ac. 13, 35.
sublevabis de corruptione
interl.| ne in morte corruptus in bestie cibos transeamm
interl.| Hoc affectu blandientis quia communem omnium Deum beneficii magnitudine sibi facit proprium
Numérotation du verset Ion. 2,8 
cum angustiaretur anima mea in me
marg.| CUM  ANGUSTIARETUR. Hec Christo conveniunt dum dicit : «Tristis est anima mea usque ad mortem»k ; et iterum : «Pater in manus tuas commendo spiritum meum»l.
k Mt. 26, 38 ; Mc. 14, 34.
l Lc. 23, 46 ; cf. Ps. 30, 6.
domini recordatus sum
interl.| Cum in ventre ceti ex fragilitate carnis nihil spei relictum esset recordatione Domini impossibilia viti
ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum.
marg.| UT  VENIAT  AD. Idcirco in tribulatione Dei memor fui, ut de extremo maris oratio ad celos scandat :   Ut veniat ad templum sanctum tuum , in quo eterna beatitudine frueris. Petit autem quasi pontifex, ut oratio sua ascendat ad Deum, ut in corpore suo populus liberetur.
interl.| Ego ita, sed qui
Numérotation du verset Ion. 2,9 
qui custodiunt vanitates
marg.| QUI  CUSTODIUNT. Cum omnia sint vanitas, omnes ex necessitate faciunt vanitatem, sed non omnes custodiunt quasi thesaurum, nec diligunt quod faciunt. Non ergo toti humano generi misericordiam denegat.
marg.| Deus natura misericors paratus est ut salvet per clementiam quos salvare non potest per iustitiam, sed nos misericordiam se offerentem vitio nostro relinquimus. Et nota quod propheta in ventre ceti sui periculi oblitus de natura rerum generali sententia philosophatur.
marg.| Iudei dum servant traditiones hominum, mandata Dei, qui semper misertus corum fuerat, derelinquunt.
frustra misericordiam suam derelinquent5.
5 derelinquent] derelinquunt Weber
interl.| sibi paratam
interl.| que non relinquit hominem in vanitate sed exspectat ut redeat
Numérotation du verset Ion. 2,10 
ego autem
interl.| qui pro salute multorum devoratus
in voce laudis
marg.| EGO  AUTEM  IN  VOCE. Christus ante passionem quodammodo fugerat obedire Deo dum dicit : Non est bonum dare panem filiorum canibusm. Et iterum : «Pater si possibile est transeat a me calix iste»n. Sed post resurrectionem perfidos relinquens sponte predicat mundo quod fuerat imperatum ante passionem.
m Cf. Mt. 15, 26 ; Mc. 7, 27.
n Mt. 26, 39.
immolabo tibi
interl.| meipsum qui sum hostia et pontifex
quecumque vovi reddam pro salute domino.
marg.| QUECUMQUE  VOVI. In passione nos omnes vovit Patri ut non periret aliquis de his qui sibi erant dati ; pro salute omnium promisit nec faciamus eum mendacem, mundi simus, ut offerat patri.
Numérotation du verset Ion. 2,11 
Et dixit Dominus pisci : evome illum6 ;
6 Evome illi] om. Weber
interl.| Precipitur ceto abyssis et inferno ut terris restituant salvatorem, ut mortuos secum plurimos educat qui mortis vinculis tenebantur
et evomuit Ionam in aridam.
interl.| ex imis vitalibus mortis victrix vita processit



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ion. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=44&chapitre=44_2)

Notes :