<44.1b> Incipit prologus in Ionam prophetam

Sanctum Ionam1 Hebrei affirmant filium fuisse2 mulieris vidue Sareptane3 quem Elias propheta mortuum suscitavit, matre postea dicente ad eum : Nunc cognovi quia vir Dei es tu et verbum Dei in ore tuo est veritasa. Ob hanc causam etiam ipsum puerum vocant4 Amathi. Amathi enim in nostra lingua veritatem sonat. Et5 ex eo quod verum Elias locutus est, ille qui suscitatus est filius dicitur esse veritatis. Ideo de veritate columba nascitur quia Iona columba6 sonat. In condemnationem autem Israel Ionas ad gentes mittitur quod Ninive agente penitentiam illi in malitia perseverant. Temporibus quippe Ieroboe regis Israel qui Deo derelicto cum populo suo in Samaria idolis sacrificabat7. Ionam prophetam fuisse quartus liber Regum8 indicatb. Is cum prophetia illuminante peccatores civitatis Ninive Dei misericordiam consecuturos videret ne falsa predicare videretur ad denuntiandum interitum eiusdem civitatis ire nolebat. Nam sicut Deus ad Abraham de impietate Sodomorum et Gomorrheorum loquens dixit9 : Clamor Sodomorum et Gomorrheorum pervenit ad mec ita et de Ninive dicitur eo quod ascenderit clamor malitie eius ad eum. Et quia sententia Dei de Sodomis facta minime revocata est, ita et Ionas adversum Niniven10 prolatam sententiam11 revocari nolebat, divine dispensationis ignarus qui salutem hominum ad se convertentium magis vult quam interitum. Hoc illi acciderat quod et sancto Eliseo qui12 filium Sunamitis mulieris mortuum ignoravit. Ideo a conspectu Dei Ionas fugere se13 putabat humanum aliquid passus, dicente Davidd : «Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam14e
a 3Rg. (1Rg.) 17, 24 : « … verum est. »
b 4Rg. (2Rg.) 14, 25 : « Ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher. »
c Gn. 18, 20.
d Ps. 138, 7.
e DE BRUYNE, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 6.5 ; cf. Repertorium biblicum, n° 524.
¶Codd. : Rusch , Bruyne
1 Sanctum Ionam Rusch Bruyne (TR)] inv. Bruyne |
2 fuisse Rusch Bruyne (TR)] om. Bruyne |
3 vidue Sareptane Rusch ] iudeae Sareptene Bruyne |
4 vocant] vocatum Bruyne |
5 Et Rusch Bruyne (v)] om. Bruyne |
6 columba Bruyne (MH)] columbam Bruyne |
7 sacrificabat Rusch Bruyne (v)] sacrificaverat Bruyne |
8 quartus liber Regum Rusch Bruyne (H)] historia quarti libri regnorum Bruyne |
9 et Gomorr(h)eorum loquens dixit] locutus est Bruyne |
10 Ninive Rusch Bruyne ] Niniven Bruyne (Mv) |
11 sententiam] om. Bruyne |
12 qui] om. Bruyne |
13 Ionas - fugere se Rusch Bruyne (TRH)] inv. Bruyne |
14 quo - a facie tua Rusch Bruyne (v)] inv. Bruyne |

<44.1b> Incipit prologus in Ionam prophetam

prol.| {t. 3 : Erfurt, f. 271vb ; facsim., p. 398b} Sanctum Ionam1 Hebrei affirmant filium fuisse2 mulieris vidue Sareptane3 quem Elias propheta mortuum suscitavit, matre postea dicente ad eum : Nunc cognovi quia vir Dei es tu et verbum Dei in ore tuo est veritasa. Ob hanc causam etiam ipsum puerum vocant4 Amathi. Amathi enim in nostra lingua veritatem sonat. Et5 ex eo quod verum Elias locutus est, ille qui suscitatus est filius dicitur esse veritatis. Ideo de veritate columba nascitur quia Iona columba6 sonat. In condemnationem autem Israel Ionas ad gentes mittitur quod Ninive agente penitentiam illi in malitia perseverant. Temporibus quippe Ieroboe {t. 3 : Erfurt, f. 272ra ; facsim., p. 399a} regis Israel qui Deo derelicto cum populo suo in Samaria idolis sacrificabat7. Ionam prophetam fuisse quartus liber Regum8 indicatb. Is cum prophetia illuminante peccatores civitatis Ninive Dei misericordiam consecuturos videret ne falsa predicare videretur ad denuntiandum interitum eiusdem civitatis ire nolebat. Nam sicut Deus ad Abraham de impietate Sodomorum et Gomorrheorum loquens dixit9 : Clamor Sodomorum et Gomorrheorum pervenit ad mec ita et de Ninive dicitur eo quod ascenderit clamor malitie eius ad eum. Et quia sententia Dei de Sodomis facta minime revocata est, ita et Ionas adversum Niniven10 prolatam sententiam11 revocari nolebat, divine dispensationis ignarus qui salutem hominum ad se convertentium magis vult quam interitum. Hoc illi acciderat quod et sancto Eliseo qui12 filium Sunamitis mulieris mortuum ignoravit. Ideo a conspectu Dei Ionas fugere se13 putabat humanum aliquid passus, dicente Davidd : «Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam14A e
a 3Rg. (1Rg.) 17, 24 : « … verum est. »
b 4Rg. (2Rg.) 14, 25 : « Ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher. »
c Gn. 18, 20.
d Ps. 138, 7.
e De Bruyne, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 6.5 ; cf. Repertorium biblicum, n° 524.
A ¶Codd. : Rusch , Bruyne
1 Sanctum Ionam Rusch Bruyne (TR)] inv. Bruyne
2 fuisse Rusch Bruyne (TR)] om. Bruyne
3 vidue Sareptane Rusch ] iudeae Sareptene Bruyne
4 vocant] vocatum Bruyne
5 Et Rusch Bruyne (v)] om. Bruyne
6 columba Bruyne (MH)] columbam Bruyne
7 sacrificabat Rusch Bruyne (v)] sacrificaverat Bruyne
8 quartus liber Regum Rusch Bruyne (H)] historia quarti libri regnorum Bruyne
9 et Gomorr(h)eorum loquens dixit] locutus est Bruyne
10 Ninive Rusch Bruyne ] Niniven Bruyne (Mv)
11 sententiam] om. Bruyne
12 qui] om. Bruyne
13 Ionas - fugere se Rusch Bruyne (TRH)] inv. Bruyne
14 quo - a facie tua Rusch Bruyne (v)] inv. Bruyne



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ion. Incipit prologus in Ionam prophetam), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=44&chapitre=44_Prol.1b)

Notes :