Capitulum 7
Numérotation du verset
Mi. 7,1
Ve mihi quia factus sum
sicut qui colligit in autumno racemos vindemie.
Non est botrus ad comedendum, precoquas ficus desideravit anima mea.
Numérotation du verset
Mi. 7,2
Periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est. Omnes in sanguine insidiantur. Vir fratrem suum venatur ad mortem.
Numérotation du verset
Mi. 7,3
Malum manuum suarum dicunt bonum. Princeps postulat et iudex in reddendo est. Et magnus locutus est desiderium anime sue et conturbaverunt eam.
Numérotation du verset
Mi. 7,4
Qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe. Dies speculationis tue visitatio tua venit. Nunc erit vastitas eorum.
Numérotation du verset
Mi. 7,5
Nolite credere amico et nolite confidere in duce. Ab ea que dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui
Numérotation du verset
Mi. 7,6
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus contra socrum suam, inimici hominis domestici eius.
Numérotation du verset
Mi. 7,7
Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum. Audiet me Deus meus.
Numérotation du verset
Mi. 7,8
Ne leteris inimica mea super me quia cecidi. Consurgam. Cum sedero in tenebris Dominus lux mea est.
Numérotation du verset
Mi. 7,9
Iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciet1 iudicium meum. Et deducet2 me in lucem. Videbo in iustitiam eius.
1 faciet] –ciat
Weber
|
2 Et deducet] Educet
Weber
|
Numérotation du verset
Mi. 7,10
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione que dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? Oculi mei videbunt3 eam. Nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
3 videbunt] + in
Weber
Numérotation du verset
Mi. 7,11
Dies ut edificentur macerie tue, in die illa longe fiet lex.
Numérotation du verset
Mi. 7,12
In die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte.
Numérotation du verset
Mi. 7,13
Et terra erit4 in desolatione5 propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum.
4 t. e.]
inv. Weber
|
5 desolatione] –nem
Weber
|
Numérotation du verset
Mi. 7,14
Pasce
populum tuum in virga tua,
gregem hereditatis tue
habitantes
solos
in saltu.
In medio Carmeli
pascentur
Basan et Galaad
iuxta dies antiquos
Numérotation du verset
Mi. 7,15
secundum dies egressionis tue
de terra Egypti.
Ostendam
ei
mirabilia.
Numérotation du verset
Mi. 7,16
Videbunt
gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus
super os ;
aures eorum
surde erunt.
Numérotation du verset
Mi. 7,17
Lingent pulverem sicut serpentes6. Velut reptilia terre perturbabuntur7 de edibus suis. Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te.
6 serpentes] serpens
Weber
|
7 perturbabuntur] proturbabuntur
Weber
|
Numérotation du verset
Mi. 7,18
Quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tue ? Non immittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est.
Numérotation du verset
Mi. 7,19
Revertetur et miserebitur nostri.
Deponet iniquitates nostras
et proiciet in profundum maris
omnia peccata nostra.
Numérotation du verset
Mi. 7,20
Dabis
veritatem Iacob,
misericordiam Abraham que iurasti patribus nostris a diebus antiquis8.
8 antiquis] + Explicit Micha propheta
Weber
Capitulum 7
Numérotation du verset
Mi. 7,1
Ve mihi quia factus sum
interl.|
in admonendo.
sicut qui
{t. 3 : Erfurt, f. 278ra ; facsim., p. 411a}
colligit in autumno racemos vindemie.
interl.|
et quia
interl.|
post vindemias
Non est botrus ad comedendum, precoquas ficus desideravit anima mea.
interl.|
saltim immaturas ficus, id est grossos ficuum volui sumere in cibo
marg.|
VE
MIHI
QUIA. Dicta captivitate decem tribuum et duarum, dolet propheta quod nullus de populo invenitur iustus qui possit ire Dei resistere, quasi : frustra locutus sum, frustra iam volui vindemiare, et perdite civitates saltim extremos racemos requirere, sed iam non est botrus.
marg.|
{t. 3 : Erfurt, f. 278ra ; facsim., p. 411a}
Allegorice. Plangit sermo propheticus vel apostolicus generaliter humanum genus quod dum in eo sicut in vinea vel ficu laboraverit, nec parvos quidem racemos invenire potuit, et ita reliqua usque ad finem capituli. Sunt qui hec omnia legunt in persona salvatoris conquerentis quod in toto orbe vix inveniat opera digna suo sanguine, et hoc quod dicitur : sicut qui colligit racemos in autumno, referunt ad consummationem seculi quando abundante iniquitate refrigescente caritate filius hominis raram fidem inveniet super terram. Tunc enim quasi post vindemiam racemi, vix in aliquibus poterunt reperiri qui fidem in tanta vastitate servaverint.
Numérotation du verset
Mi. 7,2
Periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est. Omnes in sanguine insidiantur. Vir fratrem suum venatur ad mortem.
interl.|
Ubique insidie, ubique fraudulentia pre avaritia et libidine germanitas ignoratur
Numérotation du verset
Mi. 7,3
Malum manuum suarum dicunt bonum. Princeps postulat et iudex in reddendo est. Et magnus locutus est desiderium anime sue et conturbaverunt eam.
interl.|
Non solum faciunt, sed commutatis nominibus bonum dicunt esse quid malum est
interl.|
mutuo se favore defendunt sicut ab aliis iudicari volunt sic alios iudicant
interl.|
et quicumque peritus in lege non Dei sed suam loquitur voluntatem
interl.|
ita
interl.|
urbem vel civitatem vel terram
marg.|
Princeps postulat
. Principes non exspectant ut munera offerantur, sed cogunt subiectos dare.
Numérotation du verset
Mi. 7,4
Qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe. Dies speculationis tue visitatio tua venit. Nunc erit vastitas eorum.
interl.|
enim
interl.|
id est inter eos
interl.|
pungens appropinquantem
interl.|
fuerit inventus
interl.|
adunco dente retinens comprehensum
interl.|
et propter hec mala o Samaria et Hierusalem veniet tibi tempus captivitatis quamdiu exspectaveras et timueras
interl.|
exponit que visitatio
interl.|
sine dilatione
interl.|
habitatorum
Numérotation du verset
Mi. 7,5
Nolite credere amico et nolite confidere in duce. Ab ea que dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui
interl.|
ergo
interl.|
vocibus pseudoprophetarum, vel divinorum qui se fingunt amicos
interl.|
qui de amicicia sequitur lucrum
interl.|
morituro sed in solo Deo
interl.|
Ne patiaris quod samson a dalida que arcanum samson septem dierum lacrimis extorsit, et simulato amore quod latebat invenit
interl.|
Multi viri ab uxoribus decepti sunt et vita eorum prodita
marg.|
Nolite credere amico. Diversis prelatis in Ecclesia debemus esse subiecti et honorem deferre sed in eis non est sperandum, quia vana salus hominis sed certa in Deo est.
marg.|
Achitophel contra David, Iudas contra Christum surrexit. In amico potest haberi fiducia, qui pio et fidei amore coniungitur.
marg.|
O simplices populi nolite credere iudicibus, qui se amicos et principes esse heresis promittunt, qui non salutem vestram, sed sua lucra querunt, et ne credas ei que tecum dormit, id est carni blandienti, que mollit constantiam animi.
marg.|
Nolite credere amicis ducibus uxoribus que mutari possunt cum filius et filia obliti educationis contra auctores vite sue corporumque consurgunt.
marg.|
Abimelech a viris sichem factus rex, ipsos oppressit.
marg.|
Quia filius. In novissimis diebus erunt homines se amantes, tunc tradet pater filium frater fratrem, mater filiam in mortem.
marg.|
Si inter carorum nomina et consanguinitatis affectum rara est fides quanto magis in adulatoribus.
Numérotation du verset
Mi. 7,6
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus contra socrum suam, inimici hominis domestici eius.
interl.|
absolon regnum patris invasit, et concubinas polluit
interl.|
uxor Esau contra rebeccam surrexit natrem suam
interl.|
et
interl.|
sunt
marg.|
Inimici hominis. Filius qui natus est ex Deo contempto creatore suo blasphemat, et anima despicit celestem Hierusalem et matrem Ecclesiam. Nurus contra socrum suam. Sermo et predicatio Dei sponsus est anime et oritur de spiritu sancto, heretici ergo qui sermonem Dei contemnunt, et ad varias doctrinas se transferunt socrui sue, id est spiritui sancto iniuriam faciunt. Inimici hominis domestici eius. Caput Ecclesie {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 411b} Christus, huic viro sepe inimicantur qui in domo eius, id est Ecclesia esse putantur, qui a capite non recedunt, sed tamen ei contradicunt, dum scripturas eius proprio sensu convertunt.
Numérotation du verset
Mi. 7,7
Ego autem ad Dominum aspiciam,
{t. 3 : Erfurt, f. 278rb ; facsim., p. 411b}
exspectabo Deum salvatorem meum. Audiet me Deus meus.
interl.|
Vox prophete in persona fidelium
marg.|
Ego autem. Cum videat sanctus vir hec omnia perturbari in consummatione seculi, et alios credere amicis, ducibus, uxoribus, ipse fidem ponit in Domino, et oculum sue contemplationis contra pressuras huius mundi in suo salvatore figit.
Numérotation du verset
Mi. 7,8
Ne leteris inimica mea super me quia cecidi. Consurgam. Cum sedero in tenebris Dominus lux mea est.
interl.|
ne insultes mihi quia pro peccatis punior
interl.|
Deo miserante
interl.|
in captivitate
interl.|
educes me de tenebris
marg.|
Ne leteris. Iuxta litteram verba sunt Hierusalem respondentis contra Babylonem et ceteras gentes sibi insultantes.
marg.|
Hoc de penitentibus dicitur, sed melius est non habere vulnera nec egere medico, curatio non beatitudo sanctorum est, sed consolatio sanctorum post dolorem.
marg.|
Allegorice. Per Hierusalem signatur anima in qua fuit edificatum templum Domini, et visio pacis, et notitia scripturarum, sed post a peccatis superata ducta est captiva et penis attrita, sed resipiscens loquitur contra confusionem huius mundi, et adversus malignas potestates illi presidentes. Noli insultare contra me inimica confusio, quia et si cecidi peccando, Deo erigente consurgam qui ideo infert tenebras penarum, ut correpto clariorem lucem immittat et ideo patienter ?tolero flagella Domini quibus purgor donec causam peccati mei sufficienti pena vindicet, et pro doloribus patienter toleratis dignam sanitatem iudicet et sic tandem in lucem educta, videbo iustitiam eius, Christum qui est prepositus nobis forma iustitie et sanctificatio. Cum autem educta de tenebris videbo iustitiam Dei, tunc inimica Babylonio que putat Hierusalem non posse sanari, post vulnera videbit sanatam et erubescet, et oculi mei videbunt illam conculcatam, id est mihi subditam et meo exemplo humiliatam vel in futuro damnatam. Dies ut edificentur macerie tue. Post verba resipiscentis anime, supponitur vox Dei promittentis bonam edificationem illi reverse.
Numérotation du verset
Mi. 7,9
Iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciet1 iudicium meum. Et deducet2 me in lucem. Videbo in iustitiam eius.
1 faciet] –ciat
Weber
2 Et deducet] Educet
Weber
interl.|
patienter
interl.|
scio me meruisse quod patior
interl.|
tamdiu portabo
interl.|
in morte vel in iudicio
interl.|
quia novi quod educet me in lucem videbo iustitiam
interl.|
Tandem peracta penitentia
interl.|
guadii post tristitiam
interl.|
vel in hoc seculo vel in futuro
interl.|
Scientia iusta esse iudicia eius
Numérotation du verset
Mi. 7,10
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione que dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? Oculi mei videbunt3 eam. Nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
3 videbunt] + in
Weber
interl.|
gloriam meam
interl.|
Babylon et cetere gentes in circuitu
interl.|
que nunc exultat
interl.|
absque mora
Numérotation du verset
Mi. 7,11
Dies ut edificentur macerie tue, in die illa longe fiet lex.
interl.|
venerunt
interl.|
o Hierusalem
interl.|
a Babyloniis destructe
marg.|
Dies ut edificentur. Actenus Hierusalem vel propheta in persona populi, nunc Deus ad Hierusalem respondet, dicens : Dies ut edificentur macerie tue.
Numérotation du verset
Mi. 7,12
In die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte.
interl.|
Babyloniorum imperio non subiacebis
interl.|
Babyloniorum
interl.|
quando edificabuntur macerie
interl.|
o Hierusalem
interl.|
relaxata captivitas
interl.|
de
interl.|
et postea ad alias civitates inhabitandas
interl.|
extendetur habitatio redeuntium
interl.|
Iordanem per quem ante transivit populus
interl.|
usque
interl.|
mortuum
interl.|
rubro
interl.|
Sion
interl.|
medorum et persarum ubi captivi fuerant
marg.|
In die illa Dicunt iuaei in die illa, id est quando a Christo eorum edificabuntur macerie Hierusalem, lex et prophete que a nobis modo tenentur tollentur de manibus nostris et tradentur populo Iudeorum.
Numérotation du verset
Mi. 7,13
Et terra erit4 in desolatione5 propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum.
4 t. e.]
inv. Weber
5 desolatione] –nem
Weber
interl.|
et reliqua terra Chaldeorum et eorum qui te vastaverunt, Chaldeorum fuit metropolis Babyloniorum, Ninive Assyriorum
interl.|
mala opera
Numérotation du verset
Mi. 7,14
Pasce
interl.|
ratione utentes
populum
{t. 3 : Erfurt, f. 278va ; facsim., p. 412a}
tuum in virga tua,
interl.|
Tam populus quam duces indigent virga pastorali.
gregem hereditatis tue
interl.|
simplicitate contentos
habitantes
interl.|
scilicet
solos
interl.|
prius
in saltu.
interl.|
vitiorum sed postea
In medio Carmeli
interl.|
scientia circumcisionis
pascentur
interl.|
confusi de peccatis
Basan et Galaad
interl.|
facti
iuxta dies antiquos
interl.|
eternos
interl.|
remoti mente ab his diebus seculi
Numérotation du verset
Mi. 7,15
secundum dies egressionis tue
interl.|
o hereditas
de terra Egypti.
marg.|
[a] PASCE
POPULUM
MEUM. Verba patris ad Christum, qui bonus
{t. 3 : Erfurt, f. 278va ; facsim., p. 412a}
pastor animam posuit pro ovibus. Monetur autem ut pascat.a
a [a] Cf. sententialiter
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2 (Mi. 7, 14-17), CCSL 76, p. 520.561-562 : « Quod si quis nobis opposuerit, quomodo nunc dicatur ad christum, hoc est ad bonum pastorem, qui utique maior apostolis, et melior est, ut utatur uirga, cum maioris profectus sit uirgam non habere, quam uirga populos oues que corripere, respondebimus eis secundum illud quod dominus pollicetur apostolis suis, maiora eos signa in populis esse facturos, quam ipse fecerit.
marg.|
[d] Ideo populus et oves percutientur virga quia habitaverant soli
in saltu
, id est separati ab Ecclesia conviviis et amicitiis gentilium se sociabant; vel, quia odio humani generis vitam appetebant solitariam, non dilectione eremitice vite sed alios despicientes sed, quia pastor bonus virga ad emendationem percutit, correcti pascentur in medio Carmeli, id est venient ad notitiam circumcisionis vere qui prius versabantur
in saltu
errorum, sed iam facti sunt
Basan
, id est confusio pro peccatis, et facti
Galaad
, id est transmigrantes ab erroribus ad unitatem Ecclesie ad quam testimonia legis et prophetarum transmigraverunt, et hoc fiet vobis
secundum dies egressionis
ut, recordantes eternorum dierum, non aspiciatis presentia sed, cum Christo mente habitetis in celestibus, credentes vos liberatos a diebus presentis seculi.b
b [d] Cf. sententialiter
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2 (Mi. 7, 14-17), CCSL 76, p. 520.590-521.600 : « Carmelus interpretatur scientia circumcisionis, basanitis confusio, et galaad
transmigratio testimonii. Populus ergo dei, et oues pascuae eius, quae prius pascebantur absque grege domini, et extra ecclesiam eius, in saltu uersabantur errorum, postea transferentur ad notitiam uerae circumcisionis, et seruient deo in spiritu, et gloriabuntur in domino, et non in carne confident, et erunt uera circumcisio, et non concisio. cum que pasti fuerint spiritali circumcisione, intellegentes peccata pristina, confundentur in uitiis suis, et erubescent, et erunt in confusione quae ducit ad uitam, quia est et alia confusio quae ducit ad mortem, in qua habitauit quondam og, rex basan, siquidem basan interpretatur confusio; de qua confusione pessima et dominus repromittit liberaturum se populum suum: dixit dominus, ex basan conuertam, conuertam de profundis maris ».
marg.|
[b] Moyses non solum contra Egyptios quos afflixit tulit virgam, sed etiam contra carnalem Israel, in solitudine usus est virga legali et corripiente. Hec virga excussa est de manibus apostolorum qui sapientiam inter perfectos loquuntur quia «perfecta caritas foras mittit timorem»c.d
c 1Io. 4, 18.
d [b] Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2 (Mi. 7, 14-17), CCSL 76, p. 519.555-520.561 : « In uirga ueniam ad uos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis? ob hanc, puto, causam, quia populus israel durae ceruicis erat, et semper carnes aegyptias suspirabat, usum esse moysen
non solum
aduersum
aegyptios, quos percussit decem plagis, sed etiam aduersus populum in solitudine, uirga legali, uirga percutiente, et omnia uasa testea, et fragilia confringente. apostolis autem domini saluatoris, qui sapientiam loquebantur inter perfectos, uirgam excussam esse de manibus, quia perfecta dilectio foras mittit timorem ».
marg.|
[c] Christo pastori, qui maior apostolis et melior dicitur,
pasce in virga
apostolis dicitur ne ferant virgam sed Christo qui loquitur ad carneum Israel conveniebat correctio. Apostoli vero, succedentes Christo, severitatem legis temperant clementia evangelii.e
e [c] Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2 (Mi. 7, 14-17), CCSL 76, p. 520.561-572 : « Quod si quis nobis opposuerit, quomodo nunc dicatur ad christum, hoc est ad bonum pastorem, qui utique maior apostolis, et melior est, ut utatur uirga, cum maioris profectus sit uirgam non habere, quam uirga populos oues que corripere, respondebimus eis secundum illud quod dominus pollicetur apostolis suis, maiora eos signa in populis esse facturos, quam ipse fecerit. et quia adhuc dominus loquebatur
ad carneum israel, et necdum ad eum, qui perfecte poterat nosse mysteria, idcirco dictum esse de eo, ut pascat in uirga populum et gregem suum, apostolis autem uirgam excussam esse de manibus, et seueritatem legis, euangelii clementia
temperatam ».
Ostendam
interl.|
tunc
ei
interl.|
hereditati
mirabilia.
Numérotation du verset
Mi. 7,16
Videbunt
interl.|
tunc
gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus
interl.|
qua vastaverant populum Israel
super os ;
interl.|
mala opera auferent eis omnem loquendi libertatem
aures eorum
interl.|
intelligentes peccata sua
marg.|
AURES. Quas malitia obturavit ne audirent veritatem modo ?odiurabuntur ne audiant quod sit contra Deum, sed antequam accepto intellectu confundantur de malis, lingent terram id est terrena opera facient, sicut serpens comedit terram omnibus diebus vite sue. Sed Deo exterius flagellante et lumen veritatis immittente turbabuntur ad penitentiam exeuntes de domibus suis idem pravis conscientiis suis et erroribus, et sic timebunt Dominum timore qui est initium sapientie, qui nondum est dicendus Dominus Deus eorum, sed noster credentium.
surde erunt.
interl.|
que prius vastaverant et prevaluerant contra populum Dei
marg.|
VIDEBUNT
GENTES. Et confusione hic profectus sequetur quod ponent manus super os. Sicut autem impiarum gentium manus claudunt ora eorum, sic iustorum manus reserant ora eorum, ut ex bono opere accipiant facultatem cum Deo loquendi.
marg.|
Ideo Deus populum Israel flagellat et a malis abstractos ad melior a pascua reducit, ut gentiles hoc intelligant, et timore verberum convertantur ad Dei timorem qui est initium sapientie.
marg.|
Quidam de gentibus intellecta veritate confundentur et ponent manum super os. Quidam vero permanebunt in carnalibus operibus, et ideo in die ultionis cogentur exire de corporibus suis rapti ad penam in qua formidabunt Deum.
Numérotation du verset
Mi. 7,17
Lingent pulverem sicut serpentes6. Velut reptilia terre perturbabuntur7 de edibus suis. Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te.
6 serpentes] serpens
Weber
7 perturbabuntur] proturbabuntur
Weber
interl.|
non eorum
interl.|
vel formidabunt
interl.|
qui modo desiderant diem Domini
Numérotation du verset
Mi. 7,18
Quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tue ? Non immittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est.
interl.|
apostropha ad Christum
interl.|
per hoc quod punis indulges hereditati tue
interl.|
alia litera, et transfers peccatum
interl.|
ergo
interl.|
super vos
interl.|
gehenne
interl.|
misericordiam volo et non sacrificium
interl.|
misericordiam suam non nostram
marg.|
QUIS
DEUS
SIMILIS
TUI ? Videns propheta gentilium multitudinem ideo turbatam ut convertatur et timeat Dominum et Deum ideo deservire ut peccata auferat et salutem donet, cum admiratione laudat Deum.
marg.|
Si non imputas gentibus peccata sua que legem tuam non habentes quasi superflui et reliqui de populo tuo sunt relicti, quid facies gregi tuo qui pascitur in medio carmeli.
marg.|
Transis peccatum reliquiarum
, non imputando, sicut exterminator in Egypto populum Israel transivit non vastavit.
marg.|
Dabis. Novo populo semper contra diabolum et peccata luctanti, et dabis Abraham in multitudine gentium quarum pater interpretatur misericordiam, sicut iurasti eis qui extiterunt patres nostri per fidem.
Numérotation du verset
Mi. 7,19
Revertetur et miserebitur nostri.
interl.|
miserorum
interl.|
ab ira ad clementiam que est domus eius a qua, qui per peccatum eicitur, per penitentiam ad eam reducitur
Deponet iniquitates nostras
interl.|
que opprimebant nos sicut «talentum plumbi»f
f Za. 5, 7 ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7).
et proiciet in profundum maris
interl.|
faciet non apparere
omnia peccata nostra.
interl.|
et sic o Pater
Numérotation du verset
Mi. 7,20
Dabis
interl.|
in Christo
veritatem Iacob,
interl.|
viam
misericordiam Abraham que iurasti patribus nostris a diebus antiquis8.
8 antiquis] + Explicit Micha propheta
Weber
interl.|
quod de multitudine hominum alios salves in veritate, alios in misericordia.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mi. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=45&chapitre=45_7)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mi. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=45&chapitre=45_7)
Notes :