Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Mi. 1,1 

Verbum
Domini
quod factum est ad Micheam
Morasthiten
in diebus Ioathan Achaz et1 Ezechie regum Iuda quod vidit
1 et] om. Weber
super Samariam et Hierusalem
Numérotation du verset Mi. 1,2 

Audite
populi omnes
et attendat terra
et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem
Dominus de templo sancto suo.
Numérotation du verset Mi. 1,3 

Quia ecce Dominus
egreditur
de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terre.
Numérotation du verset Mi. 1,4 

Et consumentur montes
subtus eum et valles
scindentur sicut cera a facie ignis
sicut aque
que decurrunt in preceps.
Numérotation du verset Mi. 1,5 

In scelere Iacob omne istud et in peccatis
domus Israel
quod
scelus Iacob
nonne Samaria ? Et que excelsa Iude nonne Hierusalem ?
Numérotation du verset Mi. 1,6 

Et ponam Samariam
quasi acervum lapidum
in agro cum plantatur vinea. Et detraham in vallem lapides eius
et fundamenta eius revelabo
Numérotation du verset Mi. 1,7 

et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius comburentur igni.
Et ponam omnia idola eius2 in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt
2 ponam – omnia… eius] inv.Weber
et usque ad mercedem meretricis revertuntur3.
3 revertuntur] –tentur Weber
Numérotation du verset Mi. 1,8 

Super hoc plangam et ululabo,
vadam spoliatus et nudus, faciam planctum
velut draconum et luctum quasi strutionum.
Numérotation du verset Mi. 1,9 

Quia desperata est plaga eius
quia venit usque ad Iudam,
tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem.
Numérotation du verset Mi. 1,10 

In Geth nolite annuntiare lacrimis ne ploretis.
In domo Pulveris pulvere vos conspergite
Numérotation du verset Mi. 1,11 

et transite vobis habitatio pulchra, confusa ignominia. Non est egressa que habitat in Exitu.
Planctum
domus Vicina4 accipiet ex vobis que stetit sibimet
4 Vicina] Vicine Weber
Numérotation du verset Mi. 1,12 

quia infirmata est in bonum que habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem.
Numérotation du verset Mi. 1,13 

Tumultus quadrige stuporis habitanti Lachis, principium peccati est filie Sion quia in te inventa sunt scelera Israel.
Numérotation du verset Mi. 1,14 

Propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israel.
Numérotation du verset Mi. 1,15 

Adhuc heredem adducam tibi que habitas in Maresa usque Odollam5 veniet gloria Israel
5 Odollam] Adollam Weber
Numérotation du verset Mi. 1,16 

decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum, dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te.

Capitulum 1

Numérotation du verset Mi. 1,1 
Verbum
interl.| hoc est
interl.| quod «erat in principio apud Deum»a
a Io. 1, 2.
Domini
interl.| Patris
quod factum est ad Micheam
interl.| qui interpretatur humilitas
marg.| Micheas secundum hebraicam veritatem sextus est, unde quasi in corde voluminis positus, debet profunda continere mysteria.
Morasthiten
interl.| id est hereditas
in diebus Ioathan Achaz et1 Ezechie regum Iuda quod vidit
1 et] om. Weber
interl.| spiritualiter
super Samariam et Hierusalem
marg.| Verbum Domini quod. Premittitur titulus prophetie Humili et cohaeredi Christi fit revelatio, et de perversis dogmatibus, et de Ecclesia si aliqua peccata commiserit.
marg.| Sermo Dei qui semper ad prophetas descendit fit quoque ad Micheam qui interpretatur humilitas, ad Micheam de Morasthi qui usque hodie iuxta eleutheopolim urbem palestine non grandis viculus est, et interpretatur heres. Pulchre autem humilitas que inter virtutes precipua est, de spe hereditatis Dei nascitur, humilitas hoc non intelligitur que venit de conscientia peccatorum, sed que inter virtutes ponitur. Unde dicitur : Humiliamini sub potenti manu Dei. Et qui se humiliaverit exaltabitur. Et Dominus : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Quomodo ergo apud nos votiua et quasi ad virtutis auspicium imponuntur vocabula, verbi gratia, victoris, casti, pii, probi, et appellatiua vertuntur in propria, sic et apud Hebreos Micheas et abdias, et Zacharias, ceterorumque similia, ex virtutum vocabulo liberis a parentibus sunt imposita.
marg.| Sub Ozia ceperunt prophetare Osee, amos, isaias. Sub Ioathan filio Osie incipit prophetare Micheas, prophetabat etiam sub achaz, et sub Ezechia sub quo decem tribus captivate sunt ab Assyriis et quia primum Samaria metropolis decem tribuum captivata est, deinde Hierusalem, prophete imponitur titulus, primo de Samaria, secundo de Hierusalem.
marg.| Mystice : per Samariam hereses, per Hierusalem Ecclesia designatur. Samaria enim sibi fecit de proprio sensu vitulos aureos pulchros in superficie, sed vitalem {t. 3 : Erfurt, f. 274va ; facsim., p. 404a} spiritum non habentes, et hoc in domo Dei quod interpretatur Bethel, non enim recipiet Israel deos nisi qui de scripturis et in domo Dei fabricati sunt, et quamvis conciliabula sua vocent Bethel, tamen post fabricationem idolorum, non Bethel, sed domus idoli iure vocantur.
Numérotation du verset Mi. 1,2 
interl.| hoc
populi omnes
interl.| omnes qui in ea
et attendat terra
interl.| corde
et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem
interl.| vel testificans
Dominus de templo sancto suo.
interl.| Ecclesie totius orbis
interl.| id est terreni in quibus extructa sunt hereticorum dogmata
interl.| non aliunde nisi de Ecclesia vel filio qui est templum patris
marg.| Audite populi. Aure audiendi audiant catholici, subversi etiam attendant et sibi caueant, ne vel isti vel illi patiantur que postea sermo Dei comminatus.
marg.| O Samaria et Hierusalem intelligite, et attendite Dominum de templo suo vobis testificantem et predicentem quecumque futura sunt.
marg.| Hereses inter opera carnis connumerantur.
Numérotation du verset Mi. 1,3 
Quia ecce Dominus
interl.| Pater
egreditur
interl.| coactus
de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terre.
interl.| conteret potentes
marg.| QUIA  ECCE  DOMINUS. Deus cuius natura clementia est, causa nostri cogetur sumere personam crudeilitatis, cuius descensio est maiestatis eius ad inferiora decursus.
marg.| Potest intelligi quod propter scelera Iudeorum Dominus egressus de celis per assumptam humanitatem reliquit domum eorum desertam et venit super humiles de gentibus qui ex humilitate excelsi vocantur et commovet montes, id est dogmata philosophorum, et vere humiles consumuntur in adventu salvatoris bona contritione.
marg.| Mystice locus Dei vel filius in quo est pater, vel sancti in quibus habitat Deus, hec loca que habent Deum hospitem sursum cum Christo sunt posita, ab his descendit ad illos docendos qui eum in monte audire non possunt, et conteret superbos in mundo et montes, id est alti in virtutibus, ad illius pauebunt presentiam, et valles, id est anime corporibus despresse a timore eius quicquid durum habuerint expellent, et ita fluent sicut aque per preceps.
Numérotation du verset Mi. 1,4 
Et consumentur montes
interl.| paventes adventum Dei
subtus eum et valles
interl.| populi
interl.| humiliati
scindentur sicut cera a facie ignis
interl.| Deus noster ignis consumens est
sicut aque
interl.| principes
interl.| etiam sacerdotes
que decurrunt in preceps.
interl.| a malo cessantes
interl.| anime corporibus inserte
interl.| ut nihil lateat in eis mali
interl.| ut auferatur omnis duritia
interl.| quam sustinere non potest
marg.| Sicut aque preceps . Sicut aqua prono cursu fertur in preceps et sicut cera fluit ante ignem, ita omnis superbia impiorum Domino veniente solvetur et defluet.
Numérotation du verset Mi. 1,5 
In scelere Iacob omne istud et in peccatis
interl.| hec est causa malorum
domus Israel
interl.| decem tribuum et duarum que Deum negaverunt
quod
interl.| quia
scelus Iacob
interl.| decem tribuum
nonne Samaria ? Et que excelsa Iude nonne Hierusalem ?
interl.| Ecclesiam in qua multa crimina
interl.| quia Deum se videre mentiuntur
interl.| scilicet idolatria que in illa metropoli fiebat
interl.| in regno duarum tribuum Hierusalem fecit excelsa idolorum
interl.| peccata eorum qui Deum confitentur id est Christianorum, Christus enim iuda
marg.| IN  SCELERE  IACOB. Et quod Dominus terribilis veniet ad movendos montes et valles resoluendas, est propter impietatem Iacob, id est conciliabula hereticorum qui dicunt se custodes mandatorum Dei et confessores Iheus nominis.
Numérotation du verset Mi. 1,6 
Et ponam Samariam
interl.| conciliabula hereticorum
quasi acervum lapidum
interl.| ut redigatur in tumulos
in agro cum plantatur vinea. {t. 3 : Erfurt, f. 274vb ; facsim., p. 404b} Et detraham in vallem lapides eius
interl.| ut malum edificium ruat, et bonum surgat
et fundamenta eius revelabo
interl.| et cum sit sita in montibus
interl.| quibus videbant sibi celare mysteria falsa, et firma habere dogmata
marg.| ET  PONAM  SAMARIAM. Sicut Samaria prius adoravit vitulos, prius perit prior destruitur venientibus Assyriis.
marg.| Tanta erit subversio urbis, ut non solum edificia corruant, sed etiam fundamenta usque ad extremum lapidem effodiantur.
marg.| Cum per Samariam Ecclesia hereticorum a Deo separata soleat intelligi minatur destructionem eius ut Christi Ecclesia plantari possit. Melius est enim subverti inutilem civitatem, et lapides quibus extructa fuerat in preceps detrahi quam in mala edificationem manere. Cum enim revelata fuerint mysteria in quibus fundata et firma videbatur, et idola pulchro sermone composita a viris Ecclesie fuerint concisa, tunc ibi poterit vinea Domini plantari, et gloria et divitie quas de errore videbantur habere igne Dei in nihilum rediguntur, et sic intelligentes errorem suum, et in se reversi plangent, in quibus prius fornicantes letabantur, et ponent de pedibus quicquid mortiferum habebant, et vestimenta fornicationis proiicient, ut ab his nudi Christi vestimenta suscipiant, et plangent de {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 404b} his quod fuerunt sub dracone, qui captus hamo in eternum lugebit, et quos in errore genuerant, sicut strutio iustis calcando relinquent. Ideo Samaria ita lugebit quia sermone Dei pacata errorem cognoscet, quem etiam usque ad portas, id est ad aures iude intulit. Sed in mediam civitatem intrare non potuit quia fidelem populum pervertere non potuit, ut recederet ab Ecclesia Dei.
Numérotation du verset Mi. 1,7 
et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius comburentur igni.
Et ponam omnia idola eius2 in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt
2 ponam – omnia… eius] inv.Weber
marg.| Quia de mercedibus . Opes et multiplex supellex que in fornicationem idolorum congregata fuerant ducentur ad aliam meretricem, id est Niniven ut sicut in terra sua fornicati sunt cum idolis que fecerant sic vadant ad aliam terram idolorum et fornicationis, id est ad Assyrios.
et usque ad mercedem meretricis revertuntur3.
3 revertuntur] –tentur Weber
marg.| Et omnes mercedes. Omnes divitie eius que diversi reges comportaverant in ea, per ignem ad nihilum redigentur.
interl.| dogmata artifici sermone composita
interl.| opes que ex fornicatione sibi reddi putabant
interl.| Hereses quas sibi formaverunt, et in quibus confidebant per ignem ad nihilum redigentur
interl.| que putabant sibi reddi per idolatriam
interl.| anime fornicanti
interl.| hinc Iude
interl.| Ninive
interl.| ad nihilum
Numérotation du verset Mi. 1,8 
Super hoc plangam et ululabo,
marg.| SUPER  HOC  PLANGAM. Septuaginta :   Planget Samaria , scilicet heretici cognoscentes errorem suum.
marg.| SUPER  HOC  PLANGAM. Dicta culpa et pena Samarie, quia Hierusalem similiter peccavit, et similiter punienda erat, propheta sub persona Dei, plangentis affectum inducit.
vadam spoliatus et nudus, faciam planctum
interl.| decem tribuum
velut draconum et luctum quasi strutionum.
marg.| FACIAM  PLANCTUM. Sicut draco victus ab elephanto sibilat et sicut strutio immemor ovorum relinquit in arena fetus suos calcandos pedibus bestiarum sicut in Iob legitur ita ego dispoliatus a filiis et   nudus incedam et hoc ideo quia plaga, id est culpa et pena Samarie, veniet usque ad Iudam et usque ad portam Hierusalem.
Numérotation du verset Mi. 1,9 
Quia desperata est plaga eius
interl.| Samarie
quia venit usque ad Iudam,
interl.| Sicut Samaria subversa est ab Assyriis, ita Iuda et Hierusalem subvertetur a Chaldeis
tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem.
interl.| quia errorem suum Samaria in Ecclesia voluit introducere
Numérotation du verset Mi. 1,10 
In Geth nolite annuntiare lacrimis ne ploretis.
marg.| IN  GETH  NOLITE. Hunc planctum et dolorem meum, ne muncietis in geth que est una de quinque urbibus palestine, ne inimici audita destructione Iudeorum letentur.
In domo Pulveris pulvere vos conspergite
interl.| si cor dolet, ora non habeant lacrimas, sed dissimulate fletum
interl.| in domo corruente
interl.| cinere ruinarum
marg.| GETH  TORCULAR. Putant autem heretici se de vinea Domini vinum vitale exprimere, unde extolluntur in superbiam. Ait ergo : Vos qui estis in torculari, et non Domini sed sodomorum vinum bibitis nolite extolli, sed relicto hoc torculari humiliamini sub Deo. Quod si etiam per catholicos vinum vestrum exsiccatum fuerit, ne doleatis, sed dum estis in domo pulveris, id est hereticorum que super arenam edificatur, conspergite vos pulvere penitentie, et intelligentes vos captos a vitiis transite ad virtutes, qui videbamini vobis pulchri in prima habitatione que iam est confusa per ignominiam quam Ecclesie inferebatis. Que Ecclesia iam habitans in exitu vestrorum dogmatum et vitiorum iam non est egressa de terminis divinarum scripturarum. Et ipsa accipiet plantum, quia dolet vos remanere in heresi in qua videmini similes et vicini vere Ecclesie que stat firma in fide, que etiam dum vos plangit infirmata est in bonum sibi et repletur amaritudine pro vestro casu. Quia contigit per Dominum ordinantem malum infidelitatis, non intra portas Hierusalem quas custodiunt apostoli, sed in hereticis qui versantur ante portas Hierusalem ut egredientes occidant, qui etiam faciunt tumultum et confusum sonum, ut occidant vagantes et habitent lachis que interpretatur ambulatio quia omni vento doctrine moventur per quos quasi per portam impietas intrat ad Ecclesiam, et quia populum separant a Deo, iusto iudicio dat Deus, vel diabolus emissarios id est demones ut eis dominentur qui sunt domus mendacii et deceptionis. Sed ego educam heredem, id est fideles qui possideant domus vestras, o heretici et hereditas veniet usque ad odollam que interpretatur testimonium hauritionis eorum ut et tu de Ecclesia Dei sis, cum hauseris que meruisti.
Numérotation du verset Mi. 1,11 
et transite {t. 3 : Erfurt, f. 275ra ; facsim., p. 405a} vobis habitatio pulchra, confusa ignominia. Non est egressa que habitat in Exitu.
marg.| ET  TRANSITE  VOBIS. Vel transit a vobis habitatio saphir vel assir {t. 3 : Erfurt, f. 275ra ; facsim., p. 405a} que interpretatur pulchra, quia Samaria in pulchro et uberrimo loco sita, cui dicitur, sic transi in captivitatem ut non ostendas dolorem.
Planctum
interl.| o
domus Vicina4 accipiet ex vobis que stetit sibimet
4 Vicina] Vicine Weber
interl.| tantum ne inimicus audiat Vocem tuam
interl.| in captivitatem
interl.| vel saphir
interl.| quia in captivitate confusa est
interl.| Ideo supprime vocem, quia non voluntate sed coactione transibis
interl.| id est Samaria que iam erat quasi in foribus captivitatis
marg.| PLANCTUM  DOMUS. Et te prius captivata, domus Iuda que tibi vicina est postea consimili planctu captivabitur. Que ad tempus sub defensione Dei tuta fuit, sed postea infirmata est deserta a bono suo, id est Deo, quia contra eum amaricata est, et ideo post vastatam Samariam Assyrius descendit usque ad captivandam Hierusalem.
Numérotation du verset Mi. 1,12 
quia infirmata est in bonum que habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem.
interl.| in maroth
interl.| captivitatis
interl.| usque
interl.| et descendet
interl.| quando vastata Samaria rapaces venit ut insultaret ezechie et populo Dei
marg.| QUIA  DESCENDIT. Legitur rex Assyrius misisse rapsacem de lachis in Hierusalem, et capta lachis transivit ad oppugnandum iobnam, unde ait : homini habitanti lachis veniet tumultus et quadrige et equites Assyriorum, quia o lachis que es civitas dedita idolis, per te quasi per portam venit principium idolatrie decem tribuum in Hierusalem, nec tantum lachis destruetur, sed etiam metropolis geth palestine, quia mittet Assyrius emissarios, id est latrunculos et possidebit geth urbem idolatrie et mendacii que fuit in supplantationem regibus Israel.
Numérotation du verset Mi. 1,13 
Tumultus quadrige stuporis habitanti Lachis, principium peccati est filie Sion quia in te inventa sunt scelera Israel.
interl.| ideo quia
interl.| ipsa lachis
interl.| ab Israel venit idolatria ad lachim et a lachis ad Iudam
Numérotation du verset Mi. 1,14 
Propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israel.
interl.| Assyriis
interl.| latrunculos
interl.| scilicet
interl.| que fuerunt in deceptionem
interl.| id est terram possesam ab illa urbe
Numérotation du verset Mi. 1,15 
Adhuc heredem adducam tibi que habitas in Maresa usque Odollam5 veniet gloria Israel
5 Odollam] Adollam Weber
interl.| Per contrarium gloria, id est ignominiosa captivitas Israelis
marg.| Adhuc heredem. nec solum lachis et geth propter idolatriam vastabuntur, sed etiam maresa et odolla que odolla gloriosa erat in urbibus Israel. Maresa interpretatur hereditas. Alludens ergo ad nomen ait : o gens que habitas in maresa adducam tibi alios heredes, id est hostes qui te possideant, et usque ad odollam adducam illos heredes.
marg.| Usque ad odollam. Vel usque ad odollam glorie Israel, id est illa captivitas comprehendet etiam odollam civitatem glorie Israel.
Numérotation du verset Mi. 1,16 
decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum, dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te.
interl.| et
interl.| o Samaria et Israel, quia populus tuus ita captivandus est ab Assyriis depone comam pristine glorie tue, et plange filios hostibus subditos qui quondam deliciosi erant et dilata est, sicut regina avium aquila certo tempore amissis pilis remanet in plumis, sic tu spoliaris a gloria priorum filiorum pro peccatis punitorum.
marg.| Decaluare. Allegorice. Possunt hec accipi de eversione Iudeorum per romanos, o Iudea que quondam apud Deum floruisti, sed modo clamasti crucifige crucifige, depone comam glorie tue quia non habes prophetas nec presidia angelorum nec legis doctores. Potest referri et ad totum humanum genus, o anima humana que prius in paradiso fruens deliciis habebas speciosam comam, et nunc deiecta in Babylonicam captivitatem radere et assume habitum {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 405b} penitentis et que sicut aquila in excelsis volabas plange filios tuos qui captivantur. Quia cogitatio tua et cubilia tua plena sunt malis, nec levas ?sanctas operationes ad Deum, sed oblita paradisi cogitas agros agris iungere quasi parvo hominis corpusculo rura urbium non sufficiant propter quod Dominus gravissimum malum contra te cogitat, et quia gloria tua abrasa est, o anima cadens de paradiso per adam vel de Ecclesia per tuum peccatum mittuntur sancti qui plorent te peccantem et non penitentem, quia vident alios fornicatione, avaritia vel homicidio possessos, et agros quondam sanctos, Assyriis et regi Babylonio traditos in quibus Deus funiculum suum non extendit.
marg.| Decaluare. His qui Deum crucifixerunt hec omnia evenerunt quia in captivitate per romanos decaluati sunt, et omnia consilia que dormiente anima cogitaverunt subversa sunt statim ut lux Christi et ultio apparuit, quia non levarunt manus ad Deum sicut moyses sed contra Dominum et domos et substantias pauperum rapiendo, propter quod Deus depressit eos captivitate per romanos de qua non poterunt evadere quia tempus malum est, quia sicut contra Dominum iesum mala operati sunt, sic perpetua captivitate prementur in qua obliti priorum canticorum de sola miseria sua cantabunt, quia terra que per moysen et iosue funiculo distributionis fuit illis dispertita modo gentibus per romanos est divisa.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mi. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=45&chapitre=45_1)

Notes :