Glossa ordinaria

<45.1b> Incipit prologus in Micheam prophetam

Temporibus Ioache, Achaz et Ezechie regum Iuda, Micheam prophetam ad hanc prophetiam Spiritu sancto repletum fuisse, lectio ipsa demonstrat. Sed de supradicto numero regum Ioathan et Ezechiam Deo ob religionem placuisse, historia quarti libri Reguma et secundi Paralipomenonb indicat. Achaz vero derelicto Deo, idola Samarie quibus etiam filios suos in sacrificium igni concremandos obtulerat coluisse constat. Quam ob rem Deus Samariam, que reges Israel et Iuda memoratorum simulacrorum superstitione fefellerat, increpans indignationem suam in eam processuram comminatus est. Populo etiam Israel prevaricatori et principibus eius qui eundem populum fallaci suasione ad idola colenda compulerant, verbis in sequentibus captivitatem et interitum affuturam denuntiavit.c
a Cf. 4Rg. (2Rg.) 13-16 ; 4Rg. 18-20.
b Cf. 2Par. 21-29.
c Repertorium biblicum, n° 526.

<45.1b> Incipit prologus in Micheam prophetam

prol.| {t. 3 : Erfurt, f. f. 274rb ; facsim., p. 403b} Temporibus Ioache, Achaz et Ezechie regum Iuda, Micheam prophetam ad hanc prophetiam Spiritu sancto repletum fuisse, lectio ipsa demonstrat. Sed de supradicto numero regum Ioathan et Ezechiam Deo ob religionem placuisse, historia quarti libri Reguma et secundi Paralipomenonb indicat. Achaz vero derelicto Deo, idola Samarie quibus etiam filios suos in sacrificium igni concremandos obtulerat coluisse constat. Quam ob rem Deus Samariam, que reges Israel et Iuda memoratorum simulacrorum superstitione fefellerat, increpans indignationem suam in eam processuram comminatus est. Populo etiam Israel prevaricatori et principibus eius qui eundem populum fallaci suasione ad idola colenda compulerant, verbis in sequentibus captivitatem et interitum affuturam denuntiavit.c
a Cf. 4Rg. (2Rg.) 13-16 ; 4Rg. 18-20.
b Cf. 2Par. 21-29.
c Repertorium biblicum, n° 526.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mi. Incipit prologus in Micheam prophetam), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=45&chapitre=45_Prol.1b)

Notes :