Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Hab. 1,1 

Onus
quod vidit
Abacuc
propheta.
Numérotation du verset Hab. 1,2 

Usquequo Domine clamabo et non exaudies ?
Vociferabor
ad te
vim
patiens
et
non salvabis ?
Numérotation du verset Hab. 1,3 

Quare
ostendisti mihi iniquitatem
et laborem
videre predam et iniustitiam1
1 predam et iniustitiam Σ Λ O M Φ Rusch Clementina ] preda et iniustitia Weber
contra me ?
Quare respicis contemptores
et taces
conculcante
impio
iustiorem se ?
Et facies homines quasi pisces maris et quasi reptilia
non habentia ducem.2
2 Quare respicis... ducem R A ΩS ΩJ Rusch Ed1540 Ed1583 Sixtina ] om. Cor1 (hos duos versus hebr. et multi et Ieronymus non habent hic, set in fine capituli ubi glosa debet esse que hic est) Cor2 ( ET INIUSTITIAM CONTRA ME! FACTUM EST IUDICIUM : nichil est interponendum sed quod solet hic poni inferius habet locum) Cor3 ( ET INIUSTITIAM CONTRA ME ET FACTUM EST IUDICIUM : nichil est interponendum sed quod solet hic ponit inferius habet locum; Glose tamen exponunt hic) Clementina Weber
Et factum est iudicium
et contradictio potentior ?
Numérotation du verset Hab. 1,4 

Propter hoc lacerata est lex
et non pervenit usque ad finem iudicium.
Quia impius
prevalet adversus iustum
propterea
egreditur iudicium perversum.
Numérotation du verset Hab. 1,5 

Aspicite
in gentibus et videte et admiramini
et obstupescite
quia opus factum est
in diebus vestris
quod nemo
credet
cum narrabitur.
Numérotation du verset Hab. 1,6 

Quia ecce ego
suscitabo Chaldeos
gentem amaram
et velocem
ambulantem
super latitudinem terre
ut possideat tabernacula non sua.
Numérotation du verset Hab. 1,7 

Horribilis et terribilis est
ex semetipsa iudicium et onus eius egredietur.
Numérotation du verset Hab. 1,8 

Leviores
pardis equi eius et velociores lupis vespertinis
et diffundentur equites eius. Equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila
festinans ad comedendum.
Numérotation du verset Hab. 1,9 

Omnes ad predam
venient, facies eorum ventus urens.
Et congregabit quasi arenam captivitatem
Numérotation du verset Hab. 1,10 

et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt.
Ipse super omnem munitionem ridebit
et
comportabit aggerem
et capiet eam.
Numérotation du verset Hab. 1,11 

Tunc
mutabitur spiritus
et
pertransibit
et corruet.
Hec est fortitudo eius Dei sui.
Numérotation du verset Hab. 1,12 

Numquid non tu a principio Domine Deus meus
Sancte meus
et non moriemur
Domine in iudicium posuisti eum
et fortem ut corriperes fundasti eum.
Numérotation du verset Hab. 1,13 

Mundi sunt oculi tui
ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare non3 respicis super iniqua4 agentes et taces devorante impio iustiorem se.
3 non] om. Ed1530 Clementina cum hebr. et graec. |
4 iniqua] inque Weber |
Numérotation du verset Hab. 1,14 

Et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem.
Numérotation du verset Hab. 1,15 

Totum
in hamo sublevavit,
traxit illud
in sagena sua
et congregavit in rete suuum5. Super hoc letabitur et exultabit,
5 suum] suo Weber
Numérotation du verset Hab. 1,16 

propterea immolabit sagene sue et sacrificabit reti suo
quia in ipsis
incrassata est pars eius et cibus eius electus.
Numérotation du verset Hab. 1,17 

Propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet.

Capitulum 1

Numérotation du verset Hab. 1,1 
marg.| {5.204ra} Onus quod vidit Habacuc Propheta] etc. Primo ponitur titulus, postea Prophetia.
marg.| {a} Onus] id est visio dura est super hoc quod sequitur, Septuaginta. Assumptio. Hebreus1 :   massa, id est pondus grave.
1 Hebreus Val45 ] Hebrei Ed1703
marg.| {b} Vidit Habacuc Propheta] id est spiritu revelante intellexit.
marg.| {c} Usquequo] etc. Prophetia quinque partes habet. Primo in persona populi afflicti conqueritur, quod Dominus permittat ipsos Chaldeos populum suum Israeliticum ita graviter flagellare.
marg.| Secundo, respondet Dominus, ostendens ipsum Nabuchodonosor esse virgam furoris sui, qua filios corripit, ibi : [ Aspicite in gentibus] etc. Tertio causatur, quod tam iniquum ministrum elegerit sibi Dominus, ibi :   [Numquid non tu] etc. Quarto, ponitur responsio Domini ad hoc inf. 2.c. Ibi   [Et responsio mihi] etc. Quinto, ponitur canticum eius, quod dicitur oratio ignorationis, quia orat, ut sibi dimittatur, quod ignoranter contra Dominum murmuravit, vel oratio cum cantico, eo quod laudans invocat Dominum, ut adimpleat, que ostendit, ibi   [Domine audivi auditionem tuam] etc. Dicit ergo Propheta in persona sua, vel in persona populi afflicti.
marg.| {c} Usquequo Domine clamabo] pro liberatione.
marg.| {d} Vociferabor] etc. quod plus est, quia angustiam importat.
marg.| {e} Quare ostendisti mihi] prophete per revelationem, vel mihi populo per experientiam.
marg.| {f} Iniquitatem] Nabuchodonosor.
marg.| {g} Et dolorem] Iudeorum.
marg.| {h} Predam] Chaldeorum, qui populum iustiorem se predantur.
marg.| {i} Quare respicis] Contra, Iob. 9.b. Quis ei dicere potest. Cur ita facis ? Responsio : Nemo hoc iuste dicere potest, sed ipse in persona populi murmurantis, vel in persona propria admirando abyssum iudiciorum divinorum hec dicit Quare respicis, id est approbare videris.
marg.| {k} Contemptores] Nabuchodonosor et suos.
marg.| marg.| {l} Et taces] non liberando, non flagellando, non vindicando.
marg.| {m} Iustiorem se] populum Iudeorum.
marg.| marg.| {n} Et facies] etc. qui non reguntur lege iustitie, sed potentie, quia maiores absque ordine minores devorant, ita hic.
marg.| {o} Et factum est iudicium] perversum.
marg.| {p} Et contradictio] id est iniustitia.
marg.| {q} Potentior] quam iustitia, Septuaginta. Contra me factum est, etc.
marg.| {r} Propter hoc lacerata est] Id est destructa, ad litteram.
marg.| {s} Lex] Moysi, et Prophete, quia permisit Nabuchodonosor templum destruere, et comburere libros legis. Vel   [Lacerata] id est ruptum est vinculum iustitie.
marg.| marg.|{t} Usquequo in finem] {5.204rb} id est usque ad sententie iuste executionem, Hieronymus Finis iudicii est iuste iudicare, quasi dicat non iuste iudicas qui hec sustines. Et hoc patet.
marg.| {u} Quia impius] Nabuchodonosor.
marg.| {x} Prevalet adversus iustum] Iudam.
marg.| {y} Propterea] Ideo dico, quia.
marg.| {z} Egreditur] a te Domine sicut videtur.
marg.| {a} Aspicite in gentibus] etc. Responsio Domini est duplex. Primum consolantis, quasi scilicet, non tantum contra Iudam, sed, et contra ceteras datus est Nabuchodonosor flagellator, qui, et ipse tandem corruet.   [Aspicite] Per hoc, quod pluraliter loquitur, patet quod in persona populi loquebatur, cui pluraliter, nunc respondet, in gentibus, que plusquam vos affligentur a Chaldeis, ita ut admiremini, et incredibile videatur, et laudetis Dominum, quod non similiter egerit vobiscum.
marg.| {b} Quia opus factum est] Iam in parte, et in proximo perficietur.
marg.| {c} Nemo credet] Ex posteris rem gestam audiens.
marg.| {d} Quia ecce] opus illud.
marg.| {e} Ego suscitabo] etc. Rm. 13.a. Non est potestas nisi a Deo.
marg.| {f} Super latitudinem terre] quasi totam terram occupabit.
marg.| {g} Non sua] id est non erit contenta finibus suis.
marg.| {h} Horribilis] aspectu.
marg.| {i} Et terribilis] in actu, Septuaginta. Horribilis, et illustris.
marg.| {k} Ex semetipsa Iudicium] id est ex meritis propriis iudicabo eam, et damnabo. Vel Ex semetipsa, id est ex gente propria constituet exactores, qui opprimant omnes. Unde Symmachus habet. ipsa sibi iudicabit, etc.
marg.| {l} Lupis vespertinis] Lupi in vespere seviores sunt famis rabie concitati, Septuaginta. Lupis Arabie.
marg.| {m} Et diffundentur] ubique propter multitudinem.
marg.| {n} De longe venient] id est ex omni natione habebit aliquos in exercitu suo.
marg.| {o} Volabunt quasi aquila] nihil eos latere poterit.
marg.| {p} Omnes ad predam venient] non ad pugnam, non erit, qui resistat.
marg.| {q} Facies eorum ventus urens] quia virentia queque vastabunt.
marg.| {r} Et congregabit captivitatem] id est captivos.
marg.| {s} Quasi arenam] Hyperbole est, quasi tantus erit numerus captivorum, ut comparari videatur arene.
marg.| {t} De regibus triumphabit] id est reges terre sibi subiiciet, Septuaginta. Ipse in regibus delectabitur.
marg.| {u} Et tyranni ridiculi eius erunt] In derisum, et despectum eos habebit, sicut fecit de Sedecia.
marg.| {x} Ipse super omnem munitionem] etc. quasi tam reges, quam eorum munitiones subsannabit.
marg.| marg.| {y} Aggerem] terram ad implendum fossata, sicut etiam vovit facere Tyro, ut eam terre coequaret, Ezech. 26. et 27.
marg.| marg.| {z} Tunc] cum hec omnia fecerit.
marg.| marg.| {a} Mutabitur spiritus] quia pre superbia se Deum esse credet, Dn. 3. et 4.
marg.| marg.| {b} Et] Idcirco, pertransibit, et bestie figuram, Dn. 4.f.
marg.| {c} Et corruet] id est desinet esse, quod fuerat.
marg.| marg.| {d} Hec est fortitudo eius Dei sui] Ironia est quasi talis est fortitudo quam dedit ei Bel Deus suus.
marg.| Mystice. {e} Usquequo Domine clamabo] etc. Hieronymus {5. 204va} Communis querela est Sanctorum ad Deum, cur principes mundi, et iudices permittat lacerare leges, damnare in sontes, depredari pauperes, divites exaltare. Et respondet Dominus, quod ipsi videbunt contemptores, et minabuntur cum fecerit iudicia sua in eis Dominus.
marg.| Quia ecce ego, dicit Dominus, suscitabo Angelos pessimos, nulli parcentes, et latitudinem terre, id est eos qui in lata via gradiuntur calcantes, ut possideant animas non suas, sed a Deo creatas et redemptas ex semetipsis, id est ex meritis propriis damnabuntur, vel ex ipsis egredietur assumptio eorum, id est multi eorum quas assumpserant revertentur per penitentiam, et erunt velociores pardis in servitio Dei, qui prius fuerant equi diaboli, nunc autem facti equi Christi non current, sed volabunt, ut aquila ad cibum sermonis Dei, et ut carnes, id est carnalium animas sibi incorporent, facies eorum ventus urens, quia nulla malitia resistere eis poterit tunc sermo divinus congregabit ad unam fidem omnes qui quasi arena a Chaldeis captivabantur, et de demonibus triumphabit, et super iniquos vertetur in risum, et munitiones potentie, et sapientie terrene destruet, et mittet aggerem fragilitatis eas arguendo, sed tandem mutabitur spiritus eius ne puniat, ut minatus fuerat, sed oret, et orari faciat pro eis. Hec est fortitudo eius, scilicet, sermonis Dei, vel Christi, qui, et malos sustinet, et pro peccatoribus exoravit.
marg.| {a} Numquid non tu a principio] etc. Tertia pars ubi intelligens Propheta ex responsione Domini, quod Dominus quantum in se est, iuste facit, qui per Nabuchodonosor punit Iudeos, et ceteras gentes, quia bene meruerunt.
marg.| Sed cum ipse Nabuchodonosor iniquior sit ipsis Iudeis, quos flagellat, scire desiderat quomodo Dominus iuste hoc facit. Primo autem blanditur Domino dicens. Numquid non tu, quasi dicat Domine ab eterno, sive a principio creaturarum tu es.
marg.| {b} Deus meus] qui creasti nos.
marg.| {c} Sancte meus] cuius clementia subsistimus.
marg.| {d} Et non moriemur] ex dono tuo qui ex merito nostro omnes a Nabuchodonosor iuste possemus interfici.
marg.| {e} Domine in iudicium posuisti eum] etc. id est ad corripiendum alios. Unde Symmachus habet Domine ad iudicandum, etc. {f}   Mundi sunt oculi tui ne videas malum] quasi dicat, Domine non dubito, quin tu sis summe iustus, et bonus.
marg.| {g} Et respicere ad iniquitatem non poteris] per approbationem. {h}   Quare] ergo non respicis super inique agentes, vindicando, sicut respexisti super castra Egyptiorum, Ex. 14.
marg.| {i} Et taces] dissimulando, ut video.
marg.| {k} Devorante impio] Nabuchodonosor.
marg.| {l} Iustiorem se] maxime quasi etsi de aliis gentibus hec sustines, quomodo tamen hoc de populo tuo permittis.
marg.| {m} Et facies homines] etc. Expone ut supra
marg.| {n} Totum in hamo sublevavit, traxit] etc. Prosequitur metaphoram piscium, quasi dicat, sicut piscator hamo paucos pisces capit, reti plures, sagena omnes, ita Nabuchodonosor, primo paucos sibi subiugavit, postea plures, postea totum mundum, totum genus humanum, quia partem hamo, partem reti, partem sagena.
marg.| {o} Super hoc letabitur, et exultabit] quia ita magnificatus est Nabuchodonosor.
marg.| {p} Propterea immolabit sagene sue] id est idolo Belis, cuius auxilio totum se cepisse arbitratur. Ideo sagenam vel rete vocat ipsum Bel. Immolabit victimas amplissimas, sicut fecit in campo Duram, Dn. 3.a.
marg.| {q} Et sacrificabit reti suo] id est omnes nationes ad cultum eius coget.
marg.| {r} Quia in ipsis] idolis, id est per ipsa.
marg.| {s} Incrassata est] secundum opinionem suam.
marg.| {t} Pars eius] id est Regnum suum per ipsa augmentatum putat.
marg.| {u} Et per ipsa factus est, cibus eius electus] id est electi principes, et Reges facti sunt ei servi, et quasi cibus, qui in hoc delectabatur.
marg.| {x} Propter hoc ergo] magnificatus est.
marg.| {5. 204vb} {y} Expandit] per totum mundum. {z}   Sagenam suam] exercitum vel nomen Dei sui. {a}   Et semper interficere gentes non cessat] id est conculcare, et iniuste torquere.
marg.| Mystice. {a} Numquid non tu] etc. Hieronymus. Attendens propheta quomodo suscitatur adversus contemptores natio demonum horribilis, cuius equi quasi pardi, vel lupi sanguinem sitiunt, quasi Aquila per superbiam in altum tolluntur, et nemini parcunt, et quicquid ipsi demones aspexerint, urere volunt quorum princeps animas captivatas per alios quasi arenam suscipit, et ipse de regibus, qui scilicet se vel alios regere videbantur triumphat, et irridet eos, quos contra se tyrannidem exercere reputat, demones ab obsessis eiiciendo, et huiusmodi faciendo : et quod per superbiam mutabitur spiritus eius, et pertransibit usque ad celum, quia Deum se faciet, et quia tandem corruet, et sic patebit qualis fuerit fortitudo divinitatis sue. Ideo nunc blandiens Domino Propheta dicit, vere Domine video, quia quasi carnificem fecisti eum, et fortem, ut nullus sit, vel rarus, qui ei resistere possit, sed donum tuum est Domine, quod non morimur omnes interfecti ab eo, sed tamen de hoc non possum, cur ille iniquus in se, et in membris suis iustiores se opprimat, sicut Cain Abel, quia licet nullus in conspectu tuo sit iustus, tamen iustior est qui affligitur quam qui affligit. Hoc autem, ut dictum est, in persona hominum incipientium dicit.
marg.| Ipse enim sciebat, quod non habeat Deus homines quasi pisces maris quibus ad Custodiam Angelos singulos dedit.
marg.| Currit quidem Dei providentia generalis etiam in ceteris animalibus. Ceterum absurdum est ad hoc deducere Dei maiestatem, ut sciat per momenta singula quot culices nascantur, quotve moriantur, que sit cimicum, et pulicum, vel muscarum multitudo. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut dum eius potentiam in ima detrahimus, in nosipsos iniuriosi simus, eandem rationabilium, et irrationabilium providentiam esse dicentes. Nota : hoc ultimum exponit, quod superius dixerat, quia scilicet non ita scit quot culices nascantur, etc. id est non est Deo eadem providentia de ipsis, et de nobis.
marg.| {n} Totum, etc.   traxit] Hieronymus. Diabolus misit hamum, cui adhesit Adam, et traxit eum de Paradiso reti suo, et sagenis, id est diversis fallaciis eum operuit. Unde ipse letatur, et immolabit, non hamo qui sermo suus perversus intelligitur, sed sagene, et reti, id est diversis fallaciis suis, et suorum, per quas pinguissimas hostias in ipso comprehendit, et sunt cibi electi eius, quia etiam Prophetas, et Apostolos subvertere nititur, et genus humanum interficere non cessat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hab. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=47&chapitre=47_1)

Notes :