Capitulum 3
Numérotation du verset
Hab. 3,1
Oratio Abacuc prophete pro ignorationibus1*.
1 ignorationibus
Ar76 Weber
] ignorantiis
Rusch
Numérotation du verset
Hab. 3,2
Domine audivi auditionem tuam
et timui.
Domine opus tuum
in medio annorum vivifica illud.
In medio annorum notum facies
cum iratus fueris,
misericordie recordaberis.
Numérotation du verset
Hab. 3,3
Deus ab austro veniet
et Sanctus de monte Pharan2.
2 Pharan] + Semper
Weber
Operuit celos gloria eius,
et laudis eius plena est terra.
Numérotation du verset
Hab. 3,4
Splendor eius ut
lux erit,
cornua in manibus eius.
Ibi
abscondita est fortitudo eius
Numérotation du verset
Hab. 3,5
ante faciem eius ibit mors.
Egredietur3 diabolus ante pedes eius,
3 Egredietur] Et
praem. Weber
Numérotation du verset
Hab. 3,6
stetit et mensus est terram.
Aspexit et dissolvit
gentes, et contriti sunt montes seculi.
Incurvati sunt colles mundi
ab itineribus eternitatis eius.
Numérotation du verset
Hab. 3,7
Pro iniquitate vidi
tentoria Ethiopie,
turbabuntur pelles terre Madian.
Numérotation du verset
Hab. 3,8
Numquid in fluminibus
iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari
indignatio tua ?
Qui
ascendis4
4 Qui ascendis] Quia ascendes
Weber
super equos
tuos et quadrige tue
salvatio ?
Numérotation du verset
Hab. 3,9
Suscitans
suscitabis arcum tuum
iuramenta tribubus que locutus es.
Fluvios scindes terre5
5 Fluvios] semper
praem. Weber
Numérotation du verset
Hab. 3,10
viderunt
te
et doluerunt
montes.
Gurges
aquarum transiit.
Dedit abyssus vocem suam
altitudo manus suas levavit.
Numérotation du verset
Hab. 3,11
Sol et luna
steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum
ibunt,
in splendore fulgurantis haste tue.
Numérotation du verset
Hab. 3,12
In fremitu
conculcabis terram, in furore obstupefacies gentes.
Numérotation du verset
Hab. 3,13
Egressus es
in salutem populi tui,
in salutem cum christo tuo.
Percussisti caput de domo impii,
denudasti fundamentum eius6
6 eius]
om. Weber
usque ad collum7.
7 collum] + semper
Ar76 Weber
Numérotation du verset
Hab. 3,14
Maledixisti
sceptris eius,
capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito.
Numérotation du verset
Hab. 3,15
Viam
fecisti in mari
equis tuis, in luto aquarum multarum.
Numérotation du verset
Hab. 3,16
Audivi
et conturbatus est venter meus
a voce8
8 a voce] ad vocem
Rusch
contremuerunt labia mea.
Ingrediatur putredo in ossibus meis,
et subter me scateat.
Ut requiescam
in die tribulationis,
ut
ascendam
ad populum accinctum nostrum.
Numérotation du verset
Hab. 3,17
Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis.
Mentietur opus olive, et arva non afferent cibum. Abscidetur de ovili pecus, et non erit armentum in presepibus.
Numérotation du verset
Hab. 3,18
Ego autem in Domino gaudebo, et9 exultabo in Deo Iesu meo.
9 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Hab. 3,19
Deus Dominus10 fortitudo mea
10 Deus D.]
inv. Weber
et ponet pedes meos
quasi cervorum.
Et super excelsa mea deducet me victori,
in psalmis canentem. 11
11 canentem] + EXPLICIT HABACUC PROPHETA
Weber
Capitulum 3
Numérotation du verset
Hab. 3,1
marg.|
Domine audivi]
Titulus secundum Hieronymum : Oratio Habacuc pro ignorantiis. Secundum Theodotionem, pro voluntariis. Secundum Septuaginta. Oratio Habacuc cum cantico. Est ergo sensus, quia Propheta, vel in persona sua, vel in persona populi visus est quodammodo contra Dominum murmurasse dicens
[Usquequo]
etc. audita Domini responsione, et intellecta eius iustitia et misericordia petit misericordiam de hoc quod ignorans fecit. Vel ideo secundum Theodotionem, quia sponte peccavit. Vel secundum Septuaginta est oratio prophetalis cum laude, et orat patrem ut filium mittat, et de adventu certus de ipso gaudendo prophetat. Vel secundum Theodotionem, ideo dicitur pro spontaneis, quia in ea prophetat de gentibus voluntario credituris. Dicit ergo.
marg.|
{i}
Domine audivi]
in primo versu ad sermonem Domini expavescit. In secundo orat adimpleri quod audit.
marg.|
In tertio, certificatus a Domino predicit eventura que optat. In quarto de adventu Filii incipit texere plenius prophetiam, vel secundum historiam de adventu Medorum contra Chaldeos {i}
Domine audivi]
id est aure cordis intellexi. {k}
Auditionem]
responsionem tuam, id est Penas quas comminatus es Nabuchodonosor
{5.
206ra} diabolo, et Antichristo. {a}
Et timui]
id est pro rei magnitudine admirando obstupui. {b}
Domine opus tuum]
Hieronymus. Imple quod pollicitus es, redde nobis Christum tuum, vivificatur enim promissum, cum impletur, nam quasi moritur cum evacuatur. {c}
In medio annorum]
in plenitudine temporum. {d}
Vivifica illud]
Hieronymus consurgat a mortuis Christus, et vivificetur. Ex hoc quod Hieronymus suam editionem exponit de Christo, et postea Septuaginta similiter in originali apparet quod non vult hic aliam litteralem expositionem querere nisi de Christo quasi esset, tunc secundum morem suum suam editionem prosequeretur historice et mystice. Septuaginta. Hec est veritas littere, quia in 1. cap. ponitur afflicti populi murmuratio, in secundo Babylonis destructio, in isto Iudeorum consolatio, quibus Dominus secundum suam libertatem maiora promittit, quam peterentur, quia angebat eos afflictio captivitatis promittitur Messias, quem ipsi et patres eorum super omnia desiderabant cum liberatione universali, ut sic de particulari quam petebant essent securi. Septuaginta. Domine audivi auditionem tuam, et timui, consideravi opera tua, vel operam tuam, et obstupui, in medio duorum animalium cognosceris. Dicit ergo. Domine audivi, id est intellexi. Auditionem tuam, id est quod me audisti, vel sermonem tuum in Scripturis intellexi, vel obedientiam tuam o fili. Et consideravi opera tua, creationis, vel redemptionis. Et obstupui. Hieronymus In sanctam amentiam versus sum. Cognosceris, tuo pater in medio duorum animalium, id est per filium, et Spiritum sanctum, que intelliguntur. Ex. 25.b. per duo Cherubim, qui contra se respiciunt, et per duo Seraphin. Is. 6.b. quorum unus, id est filius mittitur ad mundanda labia Prophete. Vel o tu fili cognosceris in medio duorum animalium, id est duorum testamentorum, duorum populorum credentium, duorum latronum, in Cruce duorum etiam animalium, ad litteram in presepio. Tamen hoc ponit hic Hieronymus
marg.|
{e}
In medio annorum]
id est in anno gratie qui est annus medius inter annum culpe, et annum glorie. Vel in fine seculorum, quia medium dicitur quidquid est inter extrema. Unde Septuaginta, cum appropinquaverint anni.
marg.|
{f}
Notum facies]
opus tuum. Septuaginta, cognosceris.
marg.|
{g}
Cum iratus fueris]
id est comminatus, ut terreas, misericordie recordaberis. Septuaginta, cum turbata fuerit anima mea in ira, id est cum turbatus fuero, misericordiam impetrabo.
marg.|
{h}
Deus ab Austro]
etc. secundum historiam hic predicit Dominum in Medis, et Persis venturum contra Chaldeos. Postea ponitur modus destructionis Chaldeorum, ibi, fluvios scindes. Tertio, admiratio Prophete super istis, ibi
[audivi, et conturbatus est]
Dicit ergo.
marg.|
{h}
Deus ab Austro]
ab Egypto.
marg.|
{i}
Veniet]
cum Medis.
marg.|
{k}
Et sanctus de monte Pharan]
sicut de solitudine Pharan contra Chananeos, in libro Numeri, et in Iosue.
marg.|
{m}
Operuit celos gloria eius]
hoc propter splendorem armorum.
marg.|
{o}
Et laudis eius plena est terra]
propter vastationem Chaldeorum ab omnibus laudabitur.
marg.|
{p}
Splendor]
armorum.
marg.|
{q}
Eius]
exercitus [
ut lux erit]
marg.|
{r}
Cornua]
{s}
in manibus eius]
arcus de cornibus.
marg.|
{t}
Ibi]
in Medis.
marg.|
{u}
Abscondita est]
quia ignobiles erant respectu Chaldeorum.
marg.|
{x}
Fortitudo eius]
Dei.
marg.|
{y}
Ante facies eius ibit]
id est cadet.
marg.|
{z}
Mors]
Nabuchodonosor, supra 2.b. Ipse quasi mors.
marg.|
{a}
Egredietur diabolus]
Nabuchodonosor, vel exercitus Chaldeorum, ante pedes eius. Satis apparet quam violenta sit hec expositio.
marg.|
{b}
Stetit Cyrus]
vel Darius.
marg.|
{c}
Et mensus est terram]
regnum suis divisit.
marg.|
{d}
Aspexit, et dissolvit gentes]
solo aspectu terrorem intulit.
marg.|
{f}
Et contriti sunt montes seculi]
principes Chaldeorum.
marg.|
{n}
Incurvati sunt colles mundi]
minores principes.
marg.|
{b}
Vidi tentoria Ethiopie]
venientis in auxilium Persarum.
marg.|
{c}
Turbabuntur]
id est irascentur contra Chaldeos.
marg.|
{d}
Pelles terre Madian]
Madianite habitantes in tentoriis pellium.
marg.|
{f}
Numquid]
etc. hic ponitur causa adventus. Numquid in fluminibus iratus es Domine, contra Babyloniam que sita est in fluminibus ?
marg.|
{h}
Aut in fluminibus
vel in mari indignatio tua, in Babylonia sita in congregatione aquarum ? Ita est, et hoc patet, eo quod.
marg.|
{k}
Ascendis]
id est ascendere facis Medor,
marg.|
{l}
Super equos tuos]
marg.|
{m}
Et quadrige]
illorum erunt
marg.|
{n}
Salvatio]
populi Iudeorum.
marg.|
{o}
Suscitans suscitabis arcum tuum]
Medos sagittarios.
marg.|
{q}
Iuramenta tribubus que locutus es]
id est que promisisti in pedibus.
marg.|
{r}
Fluvios]
Babylonie.
marg.|
{s}
Scindes]
id est in septem rivos dividi facies, ut Medi pede per alveum Euphratis intrent civitatem.
marg.|
{t}
Viderunt]
hoc montes, principes Chaldeorum, et doluerunt.
marg.|
{y}
Gurges aquarum transiit]
aqua Euphratis que divisa est.
marg.|
{a}
Dedit abyssus]
Babylon.
marg.|
{c}
Vocem suam]
clamoris, et ululatus.
marg.|
{d}
Altitudo]
Rex Medorum.
marg.|
{e}
Manus suas levavit]
id est virtutem contra Chaldeos. Vel, levavit, ad plaudendum.
marg.|
{f}
Sol et luna]
id est Cyrus et Darius.
marg.|
{i}
In habitaculo suo stetit]
in tentoriis.
marg.|
{k}
In luce sagittarum tuarum ibunt]
etc. id est mittes fulgura contra eos, et tantus erit splendor hastarum et armorum ut totus exercitus inde illuminari possit etiam in nocte, quia in nocte dicitur quod intraverunt civitatem, dum Balthasar epularetur in vasis domus Domini Dn. 5.a. et Is. 21.a.
marg.|
{n}
In fremitu]
Medorum
marg.|
{o}
Conculcabis terram]
Chaldeorum.
marg.|
{p}
Et in furore obstupe facies gentes]
Chaldeos.
marg.|
{q}
Egressus es]
tu Domine, qui dormire videbaris.
marg.|
{r}
In salutem populi tui]
Iudeorum.
marg.|
{s}
In salutem cum Christo tuo]
Cyro. Is. 45.a. Christo meo Cyro, etc.
marg.|
{u}
Percussisti caput]
Balthasar.
marg.|
{y}
De domo impii]
de semine Nabuchodonosor.
marg.|
{z}
Denudasti fundamentum eius usque ad collum]
usque ad summum,
marg.|
{c}
Maledixisti sceptris eis]
auferes eius sceptrum vel Monarchiam.
marg.|
{d}
{5.
207ra} Δ
Capiti bellatorum eius]
etc. id est principi exercitus. Et hoc ideo quia ut turbo persequebantur me populum, scilicet. Israel quia.
marg.|
{a}
Exultatio eorum]
scilicet Chaldeorum fuerat.
marg.|
{b}
In abscondito]
quia devorantes Iudeos non putabant se videri a Domino, vel puniri. Sed tu Domine.
marg.|
{c}
Viam fecisti in mari]
diviso flumine.
marg.|
{e}
Equis tuis]
etc. ultoribus tuis, Cyro, et Dario.
marg.|
{b}
Audivi]
id est ista per revelationem intellexi.
marg.|
{i}
Et conturbatus]
etc. ex vehementia admirationis.
marg.|
{k}
Ingrediatur]
etc. In persona populi Israel dicit. Libenter iam captivitatem, et quamcumque penam sustinebo, dum talis sequatur ultio.
marg.|
{m}
Ut ascendam]
in Hierusalem.
marg.|
{n}
Ad populum accinctum nostrum]
cum Zorobabel, Esdra, et Iesu, vel cum Nehemia ad populum qui iam erat reversus antea.
marg.|
{o}
Ficus enim non florebit]
etc. quasi dicat in Babylone nihil remanebit quod non destruatur nec vinea, nec ficulnea, nec animalia.
marg.|
{a}
Ego autem]
etc. quasi dicat ita destruetur Babylon, sed ego, in persona populi Exultabo in Deo Iesu meo, id est qui me salvavit.
marg.|
{i}
Et ponet pedes meos quasi cervorum]
id est velociter, et sine labore reducet me.
marg.|
{l}
Et super excelsa mea]
super montana Iudee.
marg.|
{n}
Deducet me victor]
quia adversarius ipse vincet.
Numérotation du verset
Hab. 3,mystice
marg.|
Mystice. {g}
Deus ab Austro]
etc. totum Ecclesie profectum, plane, et ordinate prosequitur. Primo, ponens opera Redemptoris. Secundo, conversionem gentium. Ibi
[Incurvati sunt]
Tertio, adventum Antichristi, et finem mundi, Ibi
[Egressus es]
etc. In prima parte predicitur, primo adventus in carnem, secundo predicatio Christi, tertio Passio, quarto Resurrectio, quinto Spiritus sancti missio. Dicit ergo.
marg.|
{h}
Deus]
filius Dei.
marg.|
{i}
Ab Austro veniet]
ab illa calida regione de sinu Patris, vel a caritate nimia, qua dilexit nos, vel a Bethleem sita ad Austrum, vel ab Egypto, secundum illud Os. 11.a. Ex Egypto vocavi filium meum. Vel ab Apostolis illuminatis ad nos.
marg.|
{k}
Et sanctus]
alios sanctificans. Ille idem veniet qui venit.
marg.|
{l}
De monte Pharan]
id est de Sina, cui vicinus est mons Pharan. Vel, de Pharan, id est de Apostolis ipsum predicantibus. Pharan enim os videntis interpretatur. Vel secundum Septuaginta : De monte umbroso, et condenso, id est de sublimitate eloquii umbrosi, et condensi. Vel a Patre qui virtutibus plenus est, et condensus.
marg.|
{m}
Operuit celos]
Apostolos.
marg.|
{n}
Gloria eius]
per predicationem.
marg.|
{o}
Et laudis eius plena est terra]
per miraculorum operationem. Vel iste qui venit est, cuius gloria excedit omnem gloriam Angelorum, qui, et in ortu suo ipsum laudant in terra. Unde : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus. Lc. 2.b.
marg.|
{p}
Splendor]
eius
marg.|
{q}
ut lux erit]
ipse, qui est splendor glorie, vel predicatio eius, vel miraculorum operatio, vel ipse lucerna super candelabrum Crucis elevatus erit lux mundi.
marg.|
{r}
Cornua]
cruces erunt.
marg.|
{s}
In manibus]
id est in potestate eius. Unde Io. 10.d. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Vel cornua, id est regna mundi, vel regna hominum, vel Apostoli ipsi. Vel, cornua in manibus, id est manus in cornibus.
marg.|
{t}
Ibi]
in ipsis cornibus.
marg.|
{u}
Abscondita]
est {x}
fortitudo eius]
id est aspectibus latuit, affectibus patuit, quia ubi res absconditur, ibi invenitur. Septuaginta habent : Posuit dilectionem robustam fortitudinis sue, quia vere ibi fortis fuit, ut mors dilectio filii, qui dicitur virtus Patris. Unde.
marg.|
{y}
Ante faciem]
eius ibit {z}
mors]
quia et mors quasi victa fugit, et diabolus eiectus est a regno suo. Os. 13.d. Ero mors tua o mors. Et Io. 12.e. Nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Unde hic alia littera habet, volatile quod Hebraice dicitur Reseph : Et est nomen principis demonum. Septuaginta ; ante faciem eius ibit verbum, et egredietur in campos, quia ex aspectu suo habet vim suam verbum predicationis. Vel.
marg.|
{a}
Egredietur diabolus]
ad tentandum eum post Baptismum.
marg.|
{b}
Stetit]
Iesus in Resurrectione, nihil habens infirmitatis.
marg.|
{c}
Et mensus est]
id est dedit dona sua hominibus, unicuique secundum propriam virtutem.
marg.|
{d}
Aspexit]
oculo misericordie sue Apostolos, et omnes humiles.
marg.|
{e}
Et dissolvit gentes]
a gelicidio infidelitatis, et tumoris.
marg.|
{f}
Et contriti sunt]
in bonum.
marg.|
{g}
Montes seculi]
ipsi electi. Vel superbi de mundo vel demones, vel Heretici contriti sunt in malum. Seculi. Septuaginta, violentia.
marg.|
{h}
Incurvati sunt]
sub iugo fidei.
marg.|
{i}
Colles mundi]
id est Reges, et Principes, et sapientes.
marg.|
{k}
Ab itineribus]
a virtute, et profectu.
marg.|
{l}
Eternitatis eius]
id est ipsius Christi, qui est ipsa eternitas, vel per occulta itinera corda intrat, et humiliat. Vel ab itineribus eternitatis eius, id est ab Apostolis, qui sunt itinera eternitatis eius, et Θ ipsam docent, et ad ipsam ducunt.
marg.|
{a}
Pro iniquitate]
Septuaginta, pro laboribus.
marg.|
{b}
Vidi tentoria]
id est vidi quod illi qui pro iniquitate et laboribus inutilibus facti sunt tentoria Ethiopie, id est tabernacula demonum.
marg.|
{c}
Turbabuntur]
in conscientia, vel turbatione penitentie, vel turbatione iudicii extremi. Ipsi dico existentes.
marg.|
{d}
Pelles terre]
id est adherentes terrenis, vel gloriosi in terra.
marg.|
{e}
Madian]
id est secundum iudicium hominum. Madian enim ex iudicio interpretatur.
marg.|
{f}
Numquid in fluminibus]
etc. hic ostenditur modus conversionis gentium. Et querit primo, utrum translatio legis fiat propter eius malitiam, vel adimpletionem. Et respondet quod propter adimpletionem ; ibi : Suscitans. Dicit ergo.
marg.|
{f}
Numquid in fluminibus]
veteris Testamenti iratus es, quasi non propter legis malitiam transferetur. Vetus Testamentum dicitur flumen quoad medullam, mare quoad litteram. Bis dicit in fluminibus, propter legem, et Prophetas. Vel.
marg.|
{f}
Numquid in fluminibus]
contra cerimonias legis.
marg.|
{h}
Aut in fluminibus]
id est contra sapientiam mundi.
marg.|
{i}
Vel in mari]
id est contra doctrinam Hereticorum.
marg.|
{g}
Iratus es]
etc. ut omnia convertas in dulcedinem Evangelice veritatis ; tu dico.
marg.|
{k}
Qui ascendis]
Hieronymus in originali habet. Quia ascendisti. Septuaginta. Quia ascendes. {l}
Super equos tuos]
Apostolos, et Predicatores quasi vir pugnator, ut currus Pharaonis in mari deiicias.
marg.|
{m}
Et quadrige tue]
quatuor Evangelia erunt.
marg.|
{n}
Salvatio]
populi Christiani, quia
marg.|
{o}
Suscitans]
celum tuum, vel filium in resurrectione.
marg.|
{p}
Suscitabis arcum tuum]
sacre scripture in manibus Apostolorum, dans eis virtutem, et sagittas eorum dirigens in corda inimicorum Regis. Gn. 19.b. Arcum meum ponam in nubibus, id est in Predicatoribus. Et sic suscitabis, id est implebis.
marg.|
{q}
Iuramenta]
id est promissa iuramento firmata. Gn. 22.c. Per memetipsum
{5.
206vb} iuravi.
marg.|
{r}
Fluvios scindes]
id est Apostolos per totum mundum disperges. Hi sunt duodecim fontes, de quibus Ex. 15.d. habetur. Septuaginta. Fluviis scindetur terra.
marg.|
{t}
Viderunt te]
id est cognoverunt per fidem ipsis predicantibus.
marg.|
{x}
Montes]
potentes seculi. {u}
Et doluerunt]
et ad penitentiam conversi.
marg.|
Vel {x}
Montes]
Heretici superbi, et Ecclesie persecutores.
marg.|
{u}
Doluerunt]
commoti contra Martyres, et Apostolos Christi. Sed cito.
marg.|
{y}
Gurges aquarum]
id est persecutio eorum transit : Septuaginta : Videbunt te, et parturient populi, disperges aquas itineris, id est torrentes persecutionum, et Heretice doctrine annihilabis. Vel, gurges aquarum, id est doctrina Apostolorum.
marg.|
{z}
Transiit]
in fines orbis terrarum : Et tunc.
marg.|
{b}
Abyssus]
peccatores profundi, obscuri amari, sine bysso iustitie, sine bysso fidei.
marg.|
{a}
Dedit vocem suam]
confessionis, et laudis. Et ideo.
marg.|
{d}
Altitudo]
curia celestis, ordines Angelorum.
marg.|
{e}
Manus suas levavit]
ad modum laudantis, et gaudentis se habuerunt. Lc. 15.b. Gaudium est Angelis, etc. Vel.
marg.|
{b}
Abyssus]
doctrina Novi Testamenti.
marg.|
{a}
Dedit vocem suam]
per Apostolos ; Et per hoc.
marg.|
{d}
Altitudo]
id est potestas mundi.
marg.|
{e}
Manus suas levavit]
in persecutionem Apostolorum, et Martyrum, Septuaginta, sic ; Dedit abyssus vocem suam, altitudinem phantasie sue, id est sapientes mundi, altitudinem scientie sue deducunt in obsequium Christi.
marg.|
{f}
Sol, et luna]
Apostoli per quos lux mundo est orta, qui duo luminaria magna dicuntur, quia in gentes, et circumcisionem divisi.
marg.|
{h}
Steterunt]
id est post persecutionem pace aliquantulum reddita constanter predicaverunt. Et tunc.
marg.|
{l}
Ibunt]
conversi sunt populi, et profecerunt.
marg.|
{k}
In luce sagittarum tuarum]
in fine predicationis eorum, qui quasi sagitte potentis acute potenter corda penetrabunt.
marg.|
Et {m}
In splendore fulgurantis haste tue]
id est per miracula que faciebant, et plagas que tu adversariis immittebas. Septuaginta :
Elevatus est sol et luna stetit in ordine suo, in lumine iacula tua ibunt in splendore coruscationis armorum tuorum]
Hieronymus Sol et luna post iudicium, secundum Isaiam, lucebunt septuplum et luna solis claritate fulgebit, et ita elevabuntur.
marg.|
{f} Vel
Sol]
Christus elevabitur, cum tradiderit Regnum Deo, et Patri. {g}
Et luna]
Ecclesia similiter, quia in iudicio, iacula, etc. id est iudicia impiorum erunt lucida, et horribiliter, ac manifeste ferentur.
marg.|
{n}
In]
fremitu, id est in predicatione Apostolorum qui spiritus fervore fremebant.
marg.|
{o}
Conculcabis terram]
id est terrenos comminues per humilitatem.
marg.|
{p}
Et in furore]
id est in sermone eorum qui furere visi sunt. 1Cor. 1.c. Placuit per stultitiam.
marg.|
Vel {n}
In fremitu]
id est in ira tua, et in sententia Iudicii extremi comminues peccatores. Et hec erunt, quia.
marg.|
{q}
Egressus es in]
primo adventu sumendo carnem.
marg.|
{r}
In salutem]
id est ad salvandas animas.
marg.|
{t}
Cum Christo tuo]
quia omne iudicium dedit filio pater, Hebreus habet. Cum Iesu Christo tuo. Septuaginta ; Ut salvares Christos tuos, id est Sanctos Spiritus sancti unctione perunctos.
marg.|
{u}
Percussisti]
id est percuties.
marg.|
{x}
Caput]
Antichristum vel ipsum diabolum.
marg.|
{y}
De domo impii]
id est de mundo, de congregatione malorum, {z}
Denudasti]
id est manifestabis.
marg.|
{a}
Fundamenta eius]
id est abscondita tentationum in iudicio, vel ipsis Sanctis in tentationibus resistentibus.
marg.|
{b}
Usque ad collum]
usque ad summum, id est omnino, et in eternum. Septuaginta. Suscitasti vincula usque ad collum. Theodotio. ornasti fundamentum, in primo adventu, quando fidei fundamenti ornavit, et caritatis vincula suscitavit.
marg.|
{c}
Maledixisti sceptris eius]
id est destrues regna diaboli, vel Antichristi.
marg.|
Et etiam. {d}
Capiti bellatorum eius]
id est ipsi Antichristo. Thes. 2.b. Quem Dominus Iesus interficiet, etc.
marg.|
{e}
Venientibus]
id est quia veniebant :
marg.|
{f}
Ut turbo]
sine ordine subito, et cum impetu.
marg.|
{g}
Ad dispergendum me]
id est populum Θ Ecclesie. Et non solum, ut turbo aperte, sed etiam insidiose hoc facient.
marg.|
Unde. {a}
Exultatio eorum]
etc. diaboli, Antichristi, et suorum.
marg.|
{b}
In abscondito]
Ps. 9. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis
[maledixisti]
Septuaginta Dimisisti in stupore capita potentium, commovebuntur in eo, aperient frenos suos, sicut comedens pauperem in absconso.
marg.|
{c}
Viam fecisti]
cooperando, et hostes deiiciendo.
marg.|
{d}
In mari]
in mundo.
marg.|
{e}
Equis tuis]
predicatoribus te per mundum portantibus.
marg.|
{f}
In luto]
etiam in peccatoribus lutosis.
marg.|
{g}
Aquarum multarum]
populorum multorum, Septuaginta. Super induxisti in mari equos tuos conturbantes aquas multas, Hieronymus Superinduces Angelos tuos qui conturbent demonia, et contrarias potestates.
marg.|
{h}
Audivi]
omnia predicta, dicit Propheta. Spiritu sancto revelante intellexi.
marg.|
{i}
Et conturbatus]
quasi supra modum territus sum, et obstupui.
marg.|
Unde peto, ut {k}
Ingrediatur]
id est ut quancumque penam sustineam, dummodo.
marg.|
{l}
Requiescam in die tribulationis]
dummodo in iudicio evadam penas illas, et iram tuam. {m}
Ut ascendam]
cum Abraham, Isaac, et Iacob.
marg.|
{n}
Ad populum accinctum nostrum]
ad sanctos regnaturos in celum.
marg.|
{o}
Ficus enim]
etc. Hic exponit malitiam temporis Antichristi. Ficus enim non florebit, id est dulcedo contemplationis peribit.
marg.|
{p}
Et non erit germen in vineis]
id est opus predicationis non habebit gratiam, nec effectum.
marg.|
{q}
Mentietur opus olive]
id est nullum opus misericordie in veritate fiet.
marg.|
{r}
Et arva]
corda hominum.
marg.|
{s}
Non afferent cibum]
bonorum operum.
marg.|
{t}
Abscindetur]
gladio martyrii, vel deceptionis, vel muneris.
marg.|
{u}
De ovili]
de Ecclesia Christi.
marg.|
{x}
Pecus]
simplex quisque.
marg.|
{y}
Et non erit armentum]
id est predicatorum cetus non erit.
marg.|
{z}
In presepibus]
id est Ecclesiis predicans, et terrena corda reversans.
marg.|
{a}
Ego autem]
Habacuc, scilicet quicumque tunc erit amplexans vere luctando, vel contemplando.
marg.|
{b}
In Domino]
non in alio.
marg.|
{c}
Gaudebo]
tunc interius.
marg.|
{d}
Et exultabo]
exterius.
marg.|
{e}
In Deo Iesu meo]
Ecce nomen a Propheta prenunciatum, ab angelo prefixum, ab effectu impositum. Mt. 1.d. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Et merito gaudebo in ipso, quia ipse Iesus erit mihi.
marg.|
{f}
Deus]
docens.
marg.|
{g}
Dominus]
protegens.
marg.|
{h}
Fortitudo mea]
adiuvans.
marg.|
{i}
Et ponet pedes meos]
affectus meos.
marg.|
{5.
207rb} {k}
Quasi cervorum]
veloces cursu in profectu virtutum, salientes in montibus per contemplationem, findentes ungulas per discretionem, serpentes odore fugantes per peccati detestationem.
marg.|
{l}
Et]
postea
[super excelsa]
celorum.
marg.|
{m}
Mea]
nunc spe, tunc autem re.
marg.|
{n}
Deducet me victor]
ipse qui prius in se, et postea in me vicit omnem contrariam potestatem.
marg.|
{o}
In psalmis canentem]
cum Angelis gaudentem. Aliter ab illo loco.
marg.|
{o}
Ficus enim]
Cum venerit dies tribulationis, id est Iudaice eversionis, ego populo accincto, etc. id est discipulis Christi me sociabo, quia ficus, Iudaicus populus arescet, et a Domino maledicetur, Mt. 21.c. Et vinea Domino Sabaoth, id est synagoga, non faciet uvas, sed labruscas. Et oliva, populus Israel fractis ramis, novis credentibus implebitur, et arva Iudee non habebunt fructum bonorum operum. Nec oves, id est simplices qui audiant verbum Dei, nec boves, id est qui predicent, et portent suave Iesu iugum. Unde secundum Septuaginta, Defecerunt Iudei eo quod non comederent opes, id est minores verbum Christi et apostolorum. Et ideo non sunt boves maiores Iudei, in presepibus, in pinguedine temporalium, ubi prius erant. Ego autem, dicit in persona populi credituri, et Apostolorum : in Domino gaudebo, non in legis operibus, nec in alio fiduciam habebo, sed in Iesu salutari meo.
prol.|
Explicit Postilla Hugonis de Sancto Caro super Habacuc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hab. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=47&chapitre=47_3)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hab. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=47&chapitre=47_3)
Notes :