<48.1b> Incipit prologus in Sophoniam prophetam
Numérotation du verset
So. Prol.1b,1
Tradunt Hebrei cuiuscumque prophete pater aut avus ponatur in titulo, ipsos quoque prophetas fuisse. Unde et Amos unum de duodecim prophetis qui dixit1 non sum propheta nec filius prophete sed pastor caprarum vellicans sycomoros2 patris nomen in titulo non habere3. Hoc si verum est Sophonias propheta qui nomine4 (ut ita dicam) prophetico et gloriosa maiorum suorum stirpe generatus est. Habuit enim patrem Chusi, avum Godoliam proavum Amasiam et5 atavum Ezechiam6, et talem quadrigam ipse velut extremus auriga complevit. Nomen Sophonie alii speculam, alii arcanum Domini transtulerunt. Sive igitur specula, sive absconditum Domini interpretetur, utrumque prophete convenit. Dicitur enim ad Ezechiel7 : fili hominis, speculatorem domui Israel te posui8. Iste ergo propheta, qui erat in specula et in sublimibus constitutus, et noverat mysteria domini, filius erat Chusi qui interpretatur humilitas9. Habebat quoque avum Godoliam, qui dicitur magnitudo Domini, et proavum Amasiam10, qui et ipse vertitur in sermonem Domini, et atavum Ezechiam11, qui sonat fortitudo12 Domini. De fortitudine itaque Domini, natus13 sermo Domini, et de sermone Domini nata est magnitudo Domini, et de magnitudine Domini nata est humilitas, ut cum pervenerit aliquis ad perfectum, dicat : non sum dignus vocari apostolus. Et illud in psalmis : «Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei14”.a
a Cf.
HIERONYMUS,
Commentarii in prophetas minores (So.), CCSL 76A, excerpta ex cap. 1., lin. 4 (Tradunt Hebrei...) usque ad lin. 26.
DE BRUYNE,
Préfaces, XI, n° 6.8, p. 141.
1 dixit] dixerat
Hieron.
|
2 sycomoros] sycamina
Hieron.
|
3 habere
Rusch Bruyne
] habet
Hieron.
, habetur
Bruyne
(R)
|
4 qui nomine] quem nunc conamur exponere, more
Hieron.
|
5 Amasiam et
Rusch
] Amariam
Bruyne
,
Hieron.
|
6 Ezechiam] Hiezechiam
Hieron.
|
7 ad] + et
Hieron.
|
8 posui] + et in alio loco: non faciet Dominus quicquam, nisi revelaverit disciplinam suam servis suis prophetis, et noni psalmi titulus, pro absconditis filii interpretatur
Hieron.
|
9 humilitas] + vel aethiops meus de quo postea tractabimus
Hieron.
|
10 Amasiam] Amariam
Hieron.
|
11 Ezechiam] Hiezechiam
Hieron.
|
12 fortitudo
Rusch Bruyne
] fortitudinem
Bruyne
(M) cum
Hieron.
|
13 natus] + est
Hieron.
|
14 mei
Rusch Bruyne
] + Hucusque quasi prono lapsu, et per plana currentes, in eo quod chusi etiam aethiops meus interpretatur, impegimus. nam post tantas uirtutes quomodo nomen aethiopis sonare poterit in laudem? et siquidem scriptura dixisset chus, id est aethiops, uidebatur indissolubilis quaestio; chus quippe natus est de cham. sed in eo quod ait, chusi, hoc est aethiops meus, uidetur sonare mysterium; quod ille qui quondam aethiops fuerat, uersus in paenitentiam - secundum illud quod dicitur: aethiopia praeueniet manus eius deo, et in alio loco: in conspectu eius procident aethiopes -, dicat cum sponsa in cantico canticorum: nigra sum, et speciosa filia Hierusalem. legimus et in hieremia Abdemelech eunuchum aethiopem placuisse deo; et in Actis apostolorum aethiopem eunuchum reginae candacis tantum habuisse studium scripturarum et legis dei, ut in uehiculo legeret, et ad adorandum dominum in templo eius ueniret Hierusalem. Unde talis fides digno praemio coronatur, et mittitur ad eum philippus euangelista statim que docetur, credit, baptizatur et saluus est. et non solum eunuchus; sed cum additamento uiri ponitur, eunuchus uir aethiops quia enim eunuchus erat christi, et se eunuchizauerat propter regnum caelorum, propterea uiri uocabulum non amiserat. recte quoque sophonias quasi filius chusi, id est aethiopis, in consequentibus libri de paenitentia scribit aethiopum: trans flumina, inquit, Aethiopiae, inde deferent hostias mihi. haec de genealogia sophoniae, qui prophetauit in diebus Iosiae. Quomodo autem dies dicuntur Heliae hi qui ab eo illuminati sunt, ita et dies Iosiae qui se leuauerat ad dominum, quia Iosias interpretatur eleuatio domini; et fuit uir iustus et de laudibus eius, regnorum quoque et paralipomenon scribit historia et habuit patrem amon, auum manassen. legimus manassen post multa scelera, et post captivitatem in babylone, egisse paenitentiam, et ad meliora conuersum domini misericordiam consecutum. unde et fidei suae, per quam crediderat deo, filium uocauit ἐπώνυμον, id est amon; siquidem amon fides interpretatur. simul que considera, quod nequaquam ut supra reges decem tribuum, id est reges ponantur Israhel, sed reges tantum iudae. iam enim decem tribus ab Assyriis sub rege Hiezechia patre manasse deductae fuerant in captiuitatem. hoc in prooemio et in titulo sophoniae generationis et temporis. nunc uideamus quid ipsa quoque prophetia contineat... etc.
Hieron.
|
Numérotation du verset
So. Prol.1b,2
Iosiam regem Iude cuius temporibus Sophonias prophetasse invenitur, Deo pre omnibus regibus Iude placuisse historia quarti libri regum et secundi Paralipomenon demonstrat. Iosias simulacra que pater suus Ammon vel avus Manasses in templo Dei collocaverat, deiecta comminuisse monstratur. In quibus15 etiam serpentem eneum16 a Moyse factum cui errori inductus populus superstitione idolorum detentus admiserat. Idem custodisse Pascha etiam intermissum temporibus multis solus fertur17 celebrasse. Ideo Deus per prophetam temporibus memorati regis que proventura erant ostendens gentibus quidem lectione comprehensis affuturum iudicium, populo vero Israel salutem et civitati Hierusalem restaurationem tunc temporis tribuendam textu lectionis denuntiavit.
b
b
DE BRUYNE,
Préfaces, XI, n° 6.8, p. 141-142. De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.8, p. 141-142 (T = Sankt Gallen, 238 ; M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380 ; R = Paris, BnF, lat. 6 sparsim collatum ). Repertorium biblicum, n° 534.
¶Codd. :
Rusch
,
Hieron.
;
Bruyne
(sparsim contuli)
15 In quibus
Rusch Bruyne
(M)] inter que
Bruyne
|
16 eneum] aereum
Bruyne
|
17 fertur] firmatur
Bruyne
|
<48.1b> Incipit prologus in Sophoniam prophetam
Numérotation du verset
So. Prol.1b,1
prol.|
{t. 3 : Erfurt, f. 284va ; facsim., p. 424a} Tradunt Hebrei cuiuscumque prophete pater aut avus ponatur in titulo, ipsos quoque prophetas fuisse. Unde et Amos unum de duodecim prophetis qui dixit1 non sum propheta nec filius prophete sed pastor caprarum vellicans sycomoros2 patris nomen in titulo non habere3. Hoc si verum est Sophonias propheta qui nomine4 (ut ita dicam) prophetico et gloriosa maiorum suorum stirpe generatus est. Habuit enim patrem Chusi, avum Godoliam {t. 3 : Erfurt, f. 284vb ; facsim., p. 424b} proavum Amasiam et5 atavum Ezechiam6, et talem quadrigam ipse velut extremus auriga complevit. Nomen Sophonie alii speculam, alii arcanum Domini transtulerunt. Sive igitur specula, sive absconditum Domini interpretetur, utrumque prophete convenit. Dicitur enim ad Ezechiel7 : fili hominis, speculatorem domui Israel te posui8. Iste ergo propheta, qui erat in specula et in sublimibus constitutus, et noverat mysteria domini, filius erat Chusi qui interpretatur humilitas9. Habebat quoque avum Godoliam, qui dicitur magnitudo Domini, et proavum Amasiam10, qui et ipse vertitur in sermonem Domini, et atavum Ezechiam11, qui sonat fortitudo12 Domini. De fortitudine itaque Domini, natus13 sermo Domini, et de sermone Domini nata est magnitudo Domini, et de magnitudine Domini nata est humilitas, ut cum pervenerit aliquis ad perfectum, dicat : non sum dignus vocari apostolus. Et illud in psalmis : «Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei14”.a
a Cf.
Hieronymus,
Commentarii in prophetas minores (So.), CCSL 76A, excerpta ex cap. 1., lin. 4 (Tradunt Hebrei...) usque ad lin. 26.
De Bruyne,
Préfaces, XI, n° 6.8, p. 141.
1 dixit] dixerat
Hieron.
2 sycomoros] sycamina
Hieron.
3 habere
Rusch Bruyne
] habet
Hieron.
, habetur
Bruyne
(R)
4 qui nomine] quem nunc conamur exponere, more
Hieron.
5 Amasiam et
Rusch
] Amariam
Bruyne
,
Hieron.
6 Ezechiam] Hiezechiam
Hieron.
7 ad] + et
Hieron.
8 posui] + et in alio loco: non faciet Dominus quicquam, nisi revelaverit disciplinam suam servis suis prophetis, et noni psalmi titulus, pro absconditis filii interpretatur
Hieron.
9 humilitas] + vel aethiops meus de quo postea tractabimus
Hieron.
10 Amasiam] Amariam
Hieron.
11 Ezechiam] Hiezechiam
Hieron.
12 fortitudo
Rusch Bruyne
] fortitudinem
Bruyne
(M) cum
Hieron.
13 natus] + est
Hieron.
14 mei
Rusch Bruyne
] + Hucusque quasi prono lapsu, et per plana currentes, in eo quod chusi etiam aethiops meus interpretatur, impegimus. nam post tantas uirtutes quomodo nomen aethiopis sonare poterit in laudem? et siquidem scriptura dixisset chus, id est aethiops, uidebatur indissolubilis quaestio; chus quippe natus est de cham. sed in eo quod ait, chusi, hoc est aethiops meus, uidetur sonare mysterium; quod ille qui quondam aethiops fuerat, uersus in paenitentiam - secundum illud quod dicitur: aethiopia praeueniet manus eius deo, et in alio loco: in conspectu eius procident aethiopes -, dicat cum sponsa in cantico canticorum: nigra sum, et speciosa filia Hierusalem. legimus et in hieremia Abdemelech eunuchum aethiopem placuisse deo; et in Actis apostolorum aethiopem eunuchum reginae candacis tantum habuisse studium scripturarum et legis dei, ut in uehiculo legeret, et ad adorandum dominum in templo eius ueniret Hierusalem. Unde talis fides digno praemio coronatur, et mittitur ad eum philippus euangelista statim que docetur, credit, baptizatur et saluus est. et non solum eunuchus; sed cum additamento uiri ponitur, eunuchus uir aethiops quia enim eunuchus erat christi, et se eunuchizauerat propter regnum caelorum, propterea uiri uocabulum non amiserat. recte quoque sophonias quasi filius chusi, id est aethiopis, in consequentibus libri de paenitentia scribit aethiopum: trans flumina, inquit, Aethiopiae, inde deferent hostias mihi. haec de genealogia sophoniae, qui prophetauit in diebus Iosiae. Quomodo autem dies dicuntur Heliae hi qui ab eo illuminati sunt, ita et dies Iosiae qui se leuauerat ad dominum, quia Iosias interpretatur eleuatio domini; et fuit uir iustus et de laudibus eius, regnorum quoque et paralipomenon scribit historia et habuit patrem amon, auum manassen. legimus manassen post multa scelera, et post captivitatem in babylone, egisse paenitentiam, et ad meliora conuersum domini misericordiam consecutum. unde et fidei suae, per quam crediderat deo, filium uocauit ἐπώνυμον, id est amon; siquidem amon fides interpretatur. simul que considera, quod nequaquam ut supra reges decem tribuum, id est reges ponantur Israhel, sed reges tantum iudae. iam enim decem tribus ab Assyriis sub rege Hiezechia patre manasse deductae fuerant in captiuitatem. hoc in prooemio et in titulo sophoniae generationis et temporis. nunc uideamus quid ipsa quoque prophetia contineat... etc.
Hieron.
Numérotation du verset
So. Prol.1b,2
prol.|
Iosiam regem Iude cuius temporibus Sophonias prophetasse invenitur, Deo pre omnibus regibus Iude placuisse historia quarti libri regum et secundi Paralipomenon demonstrat. Iosias simulacra que pater suus Ammon vel avus Manasses in templo Dei collocaverat, deiecta comminuisse monstratur. In quibus15 etiam serpentem eneum16 a Moyse factum cui errori inductus populus superstitione idolorum detentus admiserat. Idem custodisse Pascha etiam intermissum temporibus multis solus fertur17 celebrasse. Ideo Deus per prophetam temporibus memorati regis que proventura erant ostendens gentibus quidem lectione comprehensis affuturum iudicium, populo vero Israel salutem et civitati Hierusalem restaurationem tunc temporis tribuendam textu lectionis denuntiavit. A
b
b
De Bruyne,
Préfaces, XI, n° 6.8, p. 141-142. De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.8, p. 141-142 (T = Sankt Gallen, 238 ; M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380 ; R = Paris, BnF, lat. 6 sparsim collatum ). Repertorium biblicum, n° 534.
15 In quibus
Rusch Bruyne
(M)] inter que
Bruyne
16 eneum] aereum
Bruyne
17 fertur] firmatur
Bruyne
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (So. Incipit prologus in Sophoniam prophetam), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=48&chapitre=48_Prol.1b)

Notes :