Capitulum 1

Numérotation du verset So. 1,1 

Verbum Domini
quod factum est ad Sophoniam filium Chusi
filii1 Godolie,
1 filii] filium Weber
filii Amasie2,
2 Amasie] Amarie Weber
filii Ezechie,
in diebus Iosie
filii Ammon regis Iuda.
Numérotation du verset So. 1,2 

Congregans congregabo omnia a facie terre dicit Dominus,
Numérotation du verset So. 1,3 

congregans hominem et pecus, congregans volatilia3 celi et pisces maris
3 volatilia] volatile Weber
et ruine impiorum erunt. Et disperdam homines a facie terre, dicit Dominus.
Numérotation du verset So. 1,4 

Et extendam manum meam
super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam
de loco hoc reliquias
Baal
et nomina edituorum
cum sacerdotibus
Numérotation du verset So. 1,5 

et eos qui adorant super tecta militiam celi
et adorant et iurant
in Domino et iurant in Melchon4.
4 Melchon] Melchom Weber
Numérotation du verset So. 1,6 

et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quesierunt Dominum nec investigaverunt eum.
Numérotation du verset So. 1,7 

Silete
a facie Domini Dei
quia iuxta est
dies Domini
quia preparavit Dominus
hostiam sanctificavit vocatos suos.
Numérotation du verset So. 1,8 

Et erit in die hostie Domini
visitabo super principes
et super filios regis
et super omnes qui induti sunt veste peregrina.
Numérotation du verset So. 1,9 

Et visitabo super5 omnem qui arroganter
5 super Φ ΨD Ω Ed1530 Clementina ] om. Weber
ingreditur super limen in die illa
qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
Numérotation du verset So. 1,10 

Et erit in die illa,
dicit Dominus, vox clamoris
a porta Piscium
et ululatus a secunda et contritio magna a collibus.
Numérotation du verset So. 1,11 

Ululate habitatores Pile.
Conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento.
Numérotation du verset So. 1,12 

Et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus et non faciet male.
Numérotation du verset So. 1,13 

Et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum.
Et edificabunt domus6
6 domus] domos Weber
et non habitabunt et plantabunt vineas
et non bibent vinum earum.
Numérotation du verset So. 1,14 

Iuxta est dies Domini
magnus iuxta et velox nimis. Vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis
Numérotation du verset So. 1,15 

dies ire dies illa dies tribulationis et angustie, dies calamitatis et miserie, dies tenebrarum et caliginis, dies nebule et turbinis,
Numérotation du verset So. 1,16 

dies tube et clangoris
super civitates munitas et super angulos excelsos.
Numérotation du verset So. 1,17 

Et tribulabo homines
et ambulabunt ut ceci
quia Domino peccaverunt
et effundetur sanguis eorum sicut humus
et corpora7 eorum sicut stercora.
7 corpora] corpus Weber
Numérotation du verset So. 1,18 

Sed et argentum8 et aurum eorum non poterit liberare eos in die ire Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
8 argentum] + eorum Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset So. 1,1 
Verbum Domini
interl.| hoc est
quod factum est ad Sophoniam filium Chusi
interl.| Ethiops meus vel humilitas
filii1 Godolie,
1 filii] filium Weber
interl.| magnitudo Dei
filii Amasie2,
2 Amasie] Amarie Weber
interl.| sermo Domini
filii Ezechie,
interl.| fortitudo Domini
in diebus Iosie
interl.| elevatio Domini
filii Ammon regis Iuda.
interl.| fides regis
marg.| VERBUM  DOMINI  QUOD. In titulo generatio prophete et tempus notatur. Inter nomina patrum ponitur etiam Chusi, quod interpretatur Ethiops meus, in quo notatur quod ille qui quondam fuit Ethiops, versus est in penitentiam. Iuxta illuda : «Ethiopia preveniet manus eius Deo». Et recte Sophonias, quasi filius Ethiopis, in consequentibus de penitentia scribit Ethyopum dicensb : «Trans flumina Ethyopie» inde ferent hostias mihi. In diebus Iosie, sicut dicuntur dies Elie hi qui ab eo illuminati sunt, ita et dies Iosie qui se levaverunt ad Deum, quia Iosias elevatio Domini dicitur, et fuit vir iustus. Simulque notandum quod hic non ponuntur reges Israel, sed reges Iuda tantum, quia iam decem tribus sub Ezechia ab Assyriis captivate erant.
a Ps. 67, 32.
b Is. 18, 1.
marg.| Prophetatur de eversione Hierusalem et de captivitate Iude et Beniamin per Nabuchodonosor, que captivitas interfecto Iosia visa est incepisse, quia filii eius et nepotes non tam regnasse credendi sunt quam ludibrio habiti ab Egyptio rege, et Chaldeis, et diversis casibus cruciati, et cum hec captivitas pro sceleribus populi immineret, ne populus dicat se per malos reges ad idolatriam cogi, datus est ei rex iustus, quo zelante zelum Domini et populo in cultu idolorum perseverante iusta ire causa profertur a Domino.
marg.| Sophonias : specula vel arcanum. In specula enim et in sublimi constitutus erat, secundum illud : Fili hominis speculatorem posui te domui Israel. Et mysteria Dei noverat. Unde non faciet Dominus quidquam nisi revelaverit prophetis suis.
marg.| Ammon, id est fides Manasses post multa scelera, et post captivitatem in Babyloniam egit penitentiam, unde consecutus est Dei misericordiam, et ideo in argumentum fidei sue, qua crediderat Deo filium suum vocavit Ammon.
Numérotation du verset So. 1,2 
Congregans congregabo omnia a facie terre dicit Dominus,
interl.| non ultra tribuam locum penitentie sed a facie terre consumam omnia
Numérotation du verset So. 1,3 
congregans hominem et pecus, congregans volatilia3 celi et pisces maris
3 volatilia] volatile Weber
interl.| hominem et pecus congregans
et ruine impiorum erunt. Et disperdam homines a facie terre, dicit Dominus.
marg.| CONGREGANS  HOMINEM  ET  PECUS. Etiam bruta animalia sentient iram Dei, et subversis urbibus et interfectis hominibus solitudo erit et raritas bestiarum et volucrum, et hoc ideo quia impiorum fuit nimia multitudo, ideo vastabuntur. Potest et de consummatione seculi accipi quando homines et pecora et universa deficient, et tolletur iniquitas a facie terre.
Numérotation du verset So. 1,4 
Et extendam manum meam
interl.| Extensio manus gestum percutientis ostendit
super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam
interl.| auferam
de loco hoc reliquias
interl.| custodes Baal qui pauci de cede hostium remanserunt
Baal
interl.| idolum Sidoniorum
interl.| qui fuerunt autores idolatrie
marg.| + edituos vocat idolorum sacerdotes qui in templo Dei idola et Deum pariter venerati sunt.A c
c Glossae biblicae in codice Sangallensi (Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 295, [G1], pp. 96-240, saec. ix ex.) seruatae, CCCM189B .
A ¶Codd. : Lux94 ; om. Rusch
marg.| ET  EXTENDAM. Post ruinas impiorum et iniquorum ablationes, contra Iudam et Hierusalem Dominus loquitur. Iudas enim et Beniamin in templo Domini statuam Baal posuerunt, et in eodem sanctuario idola simul et Deum venerati sunt. Unde idolorum sacerdotes non sacerdotes sed edituos et fanaticos appellat.
cum sacerdotibus
interl.| id est illos destruam qui quondam sacerdotes Domini, modo simul Deum et idola colunt
marg.| Per Iudam et Hierusalem secundum interpretationem potest accipi anima cuiusque, a qua aufert Dominus omnia predicta, vel in consummatione seculi vel in fine cuiusque cum videretur Deum confiteri, et sensum pacis habuisse. De tali Hierusalem disperdet Deus omnem superbiam et falsos cultus in Deum, et variorum errores dogmatum, et mundo et Deo pariter servientem, et per quotidiana peccata {t. 3 : Erfurt, f. 285rb ; facsim., p. 425b} aversionem a Domino et neglectum in Deum.
marg.| Allegorice. Quando refrigescet caritas multorum et ita abundabit iniquitas, ut filius hominis veniens vix inveniat fidem in terra, tunc Deus percutiet eos qui videntur sibi nomen Domini confiteri, et Ecclesiam que a pace nomen habet, et auferet Baalim qui interpretatur in sublimioribus, id est tollet vanam gloriam que versatur in Ecclesia, et nomina eorum qui solo nomine dici episcopi et presbyteri gloriantur, et «qui adorant super tecta militiam celi»d, qui elevantur contra scientiam Dei quicquid in mundo geritur ad ortus et ad occasus stellarum referentes, et eos qui adorant Dominum et   Melchon qui duobus dominis simul volunt placere Deo et mundo, qui perdito rege Deo habent regem mundum et hominem, et eos qui per mala opera declinant a dominio, et non requirunt eum per penitentiam.
d Saph. 1, 5.
Numérotation du verset So. 1,5 
et eos qui adorant super tecta militiam celi
interl.| solem et lunam et alia astra
et adorant et iurant
interl.| simul
in Domino et iurant in Melchon4.
4 Melchon] Melchom Weber
interl.| idolo Ammonitarum et illos etiam destruam
marg.| + Melchom : idolum Ammonitarum interpretatum dicitur regem.B e
e Glossae biblicae in codice Sangallensi (Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 295, [G1], p. 96-240, saec. ix ex.) seruatae, CCCM189B .
B ¶Codd. : Lux94 ; om. Rusch
Numérotation du verset So. 1,6 
et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quesierunt Dominum nec investigaverunt eum.
marg.| Avertuntur de <post> tergum Domini qui relinquentes cultum eius iurant in Melchon et adorant militam celi».
Numérotation du verset So. 1,7 
Silete
interl.| Timete
a facie Domini Dei
interl.| ab iminente captivitate
marg.| SILETE A  FACIE. Iam prophetata captivitate cunctis imperat silentium incutiens maiorem timorem ex vicinitate ipsius captivitatis.
quia iuxta est
interl.| prope est captivitas prophetata sub Iosia
dies Domini
interl.| captivitatis et ultionis
quia preparavit Dominus
interl.| subversionem Hierusalem
hostiam sanctificavit vocatos suos.
interl.| ut sibi immolentur quos dedicavit ad mortem quasi : hec hostia placet mihi
marg.| Tropologice. Omne tempus ad comparationem eternitatis breve est, vel exitus singulorum cito venit, ait ergo : Timeant omnes, ne irata Dei facies puniat eos vel in exitu cuiusque vel in communi iudicio, et si iusti volueritis esse, non est vobis timendum, quia imperavit Dominus, et in Veteri Testamento figurales hostias ad remedium et in novo sanguinem Christi mundatorem omnium per quem salvantur et sanctificantur vocati ab eterno, vel per sanguinem Christi sanctificantur apostoli et ceteri qui per eos sunt vocati.
marg.| Potest dici quod sanctificavit Babylonios in ultionem peccantis populi vindicantes Dei iniuriam.
Numérotation du verset So. 1,8 
Et erit in die hostie Domini
interl.| captivitatis iudaice quando totus populus immolandus est
visitabo super principes
interl.| qui mane bibebant siceram
et super filios regis
interl.| vel omnes de regia stirpe vel proprie filios Iosie
et super omnes qui induti sunt veste peregrina.
interl.| qui pro cultu Dei venerati sunt idola
marg.| ET  ERIT  IN  DIE  HOSTIE. Mystice. Visitabit Deus in die hostie filii sui super pontifices Iudeorum et super regiam domum quia usque ad illud tempus fuerunt reges de David, sed post hanc hostiam defecerunt quia   induti sunt veste peregrina , qui recesserunt a protectione et indumento Dei, errore suo operti. Possunt hec de die iudicii accipi, quo puniet Dominus principes qui lac comedunt nec salutem gregis curant, et qui iactant se esse filios regis Christi, et qui induti sunt non Christo, sed indumento veteris hominis id est vitiis, et per hoc eiecerunt se de Ecclesia traditi Satane, et omnes qui sceleribus contaminant Ecclesiam. Possunt hec etiam de anima cuiusque intelligi, cuius sensus et cogitatio debet esse hospitium regis Dei que induit se vestimentis diversorum vitiorum et implet templum corporis sui iniquitate et dolo.
Numérotation du verset So. 1,9 
Et visitabo super5 omnem qui arroganter
5 super Φ ΨD Ω Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. Weber
interl.| superbos qui quodam fastu et dignitatis supercilio gradus templi et sanctuarii limen ascendunt
ingreditur super limen in die illa
interl.| SEPTUAGINTA. Qui sunt in vestibulis , id est qui egressi sunt de Ecclesia propter peccata.
marg.| INGREDITUR  SUPER  LIMEN. Iuxta hebraicam veritatem qui transiliunt   limen quod historice sic dicitur : puniam illos qui iuxta librum Regumf, non calcant limen idolorum superstitionibus servientes.
f Cf. 1Rg. 5, 5 ut ref. Hier: « Porro Dagon solus truncus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto, usque in hodiernum diem ».
qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
interl.| Non solum idolorum cultu, sed etiam omni genere proprie iniquitatis et dolo ad decipiendos subiectos implent   domum Dei
Numérotation du verset So. 1,10 
Et erit in die illa,
interl.| quando extenta manu Dei super Hierusalem hostilis exercitus eam vallaverit
dicit Dominus, vox clamoris
interl.| propter clamorem dicentium sanguis eius super nos et super filios nostros circumdata est a romanis Hierusalem cuius captivitatis typus precesserat captivitas per Nabuchodonosor.
a porta Piscium
marg.| ET  ERIT  IN  DIE  ILLA.   Porta Piscium vocatur que ducit Diospolim et Ioppen, et vicinior est mari a secunda ; signat6 portam secundi muri in eodem climate {t. 3 : Erfurt, f. 285va ; facsim., p. 426a} a collibus de monte Sion et de excelsiori parte urbis qua ab hostibus occupata facilior descensus erit ad prona. Multi ad Babyloniorum tempora hec referunt.
6 signat] sic Rusch
et ululatus a secunda {t. 3 : Erfurt, f. 285va ; facsim., p. 426a} et contritio magna a collibus.
marg.| Prima porta oculorum qui aperiuntur ad concupiscendum. In iudicio ergo cum aperientur libri tota imago antiquorum scelerum exhibebitur ante oculos eorum. Post clamorem huius porte sequitur ululatus secunde, id est aurium. In his duobus sensibus maxime peccat homo et punietur, videns et audiens totum ordinem suorum malorum hoc terrore conteretur quicquid in homine fuerit excelsum.
marg.| Vel in fine mundi a prima porta piscium lugebunt qui suum non servaverunt baptisma, a secunda qui non egerunt penitentiam de peccatis et tunc conterentur quia noluerunt humiliari, per has duas portas introitur vel reditur ad Ecclesiam.
Numérotation du verset So. 1,11 
Ululate habitatores Pile.
marg.| + Pila : vas concavum in quo frumenta tunduntur et medicorum aptum usui.C g
g Glossae biblicae in codice Sangallensi (Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 295, [G1], p. 96-240, saec. ix ex.) seruatae, CCCM189B .
C ¶Codd. : Lux94 ; om. Rusch
Conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento.
interl.| peribunt qui tantas habent divitias ut eis putent se indutos et septos
marg.| Ululate habitatores Descripto clamore qui erit in superiori porta urbis, supponit et de valle syloe quam comparat pile, id est vasi in quo tunduntur frumenta, quia de porta piscium et de secunda et de collibus proruens exercitus contundet inferiora loca, chanaan vocat populum Iudeorum. Unde : Semen chanaan et non Iuda.
marg.| Ululate. Vocantur ad planctum qui in ima scelerum suorum sunt demersi. Quod dicitur : Conticuit omnis populus chanaan, signat in die iudicii cessaturam blasphemiam eorum qui in celum posuerunt os suum, chanaan commotio, hoc nomine vocantur Iudei quorum pedes numquam fixi sunt super petram.
Numérotation du verset So. 1,12 
Et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus et non faciet male.
interl.| confidentes in viribus suis que fecibus comparantur vel peccatis
interl.| calumniant Dei providentiam dicentes quod nec bonis bona nec malis mala possit eddere sed omnia casu regantur
marg.| Et erit in tempore illo captivitatis per Babylonios vel romanos quando nullum peccatum eorum qui legem Dei dimiserunt impunitum remanebit, quia nullus remanebit absconditus nec in cloacis nec in speluncis in quibus reges et sacerdotes se timore mortis absconderunt.
marg.| Scrutabor Hierusalem Tempore iudicii scrutabitur Deus cum lucerna Ecclesiam suam, et puniet contemptores mandatorum suorum, qui quasi cum ratione se peccare dicentes blasphemant Deum, dicentes quod nec premia nec penas possit reddere, et illis in cecitate depressis apponet lucernam verbi sui et rationis quia omnia in medium vitia proferet.
marg.| Qui dicunt. In die iudicii vel morte cuiusque quod male erigebatur contra Deum vastabitur ut cessent a malo opere membra quibus prius non bene utebantur et domus quas edificabant in sanguine destruentur, et non in leprosa domo, sed in bene edificata habitabitur, et quia plantabant vineam sodomorum et non Dei, ideo non bibent vinum earum ut inebrientur cum Ioseph in meridie, his prope est dies Domini ad comparationem eternitatis vel quia mors uniuscuiusque consummationem mundi facit.
Numérotation du verset So. 1,13 
Et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum.
interl.| Si quis latronis vel furis vel pirate fortitudinem diripit dum infirmos reddit, prodest illis sua infirmitas
Et edificabunt domus7
7 domus] domos Weber
interl.| immundas et ideo non habitabunt
et non habitabunt et plantabunt vineas
interl.| Sodomorum
et non bibent vinum earum.
marg.| In utraque captivitate exercitus Iudeorum cesus est, domus dirute sunt, agri vineaeque vastate, et cum dicerent ad prophetas, quod vos comminamini, post longum tempus eveniet, Dominus veloci plaga cito eos percussit
Numérotation du verset So. 1,14 
Iuxta est dies Domini
interl.| cui nullus potest resistere
magnus iuxta et velox nimis. Vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis
marg.| IUXTA  EST  DIES  DOMINI. In consummatione seculi vel in exitu cuiusque dies Domini erit amara his qui male fortes fuerunt, cum etiam iusti per ignem salventur, dies miserie, cum dicent ve nobis quia miseri sumus, dies tenebrarum, quia eos qui lucem derunt tenebre sequentur, dies nebule et turbinis, veniet super eos tempestas Dei unde et novissima tuba Dei terrebit eos, super civitates quas munierunt multitudine peccatorum, et super angulos, id est perversa opera et erecta erit ira Dei. Unde et arguuntur pharisei qui adorant in angulis platearum a via Dei que arta et directa est declinantes et tortuosos angulos sectantes.
marg.| IUXTA  EST  DIES  DOMINI. Dies utriusque captivitatis amara, quia ad amaritudinem Deum provocaverunt, et ideo non solum imbecilles, sed fortissimi viri deprimentur, et qui lumen Dei respuerunt, tenebris obuoluentur, et qui noluerunt solemnium dierum audire tubas audient tubas bellantium, de excidio munitarum civitatum et excelsorum angulorum Iudee, plus oculis quam scriptis potest cognosci.
Numérotation du verset So. 1,15 
dies ire dies illa dies tribulationis et angustie, dies calamitatis et miserie, dies tenebrarum et caliginis, dies nebule et turbinis,
Numérotation du verset So. 1,16 
dies tube et clangoris
interl.| erit
super civitates munitas et super angulos excelsos.
interl.| ubi vix sunt parva vestigia riunarum
Numérotation du verset So. 1,17 
Et tribulabo homines
interl.| Propter crucem Domini sustinuit Hierusalem hec mala
et ambulabunt ut ceci
interl.| pre magnitudine pressure ignorabunt quid agent
interl.| et hoc ideo
interl.| prius fundendo sanguinem prophetarum postea Christi, et ideo sanguis eorum effundetur in tota regione
et effundetur sanguis eorum sicut humus
interl.| ita viliter quasi pulvis
et corpora8 eorum sicut stercora.
8 corpora] corpus Weber
interl.| insepulta super faciem terre
marg.| Et tribulabo homines. In fine seculi vel cuiusque tribulabuntur qui ut homines vixerunt, et ut homines mortui sunt, et qui perdiderunt lumen virtutum ibunt ut ceci on invenientes lumen penitentie. Qui peccaverunt Domino dum derelinquentes iustitiam et alias virtutes que Dei sunt et iniustitiam et alia vitia secuti sunt. Effundetur sanguis, per sanguinem accipitur vitalis anima que vegetatur et sustentatur et vivit homo, quam qui effundit vel per scandalum, vel per perversam doctrinam, in iudicio effundetur ab eo et cogetur amittere quod sibi videbatur habere vitale. Ridiculum autem videretur si in resurrectione sanguis cuiusquam effundendus diceret In consummatione ergo vel generali vel speciali sanguis qui effusus est clamabit ad Deum, et apparebit in medio et opera sanguinis et terrena sicut pulvis iacebunt et stercora, et in illo die quo divites coguntur ex necessitate divitias amittere per eas liberari non poterunt, quia omnia terrena zelo Dei devorabuntur.
marg.| Divites qui magna iniquitate congregaverunt divitias per eas non poterunt liberari, quia ignis zeli Dei succensus contra eos totam terram devorabit, ne longum tempus in medio, quia post .xlii. annos facta est consummatio non solum in Hierusalem, sed cunctis Iudeam terram inhabitantibus.
marg.| Dum ex zelo punit Deus, ostendit se amare humanam animam, nisi enim amaret non eam zelaret, sed nec in similitudine mariti, peccatum uxoris ulcisceretur
Numérotation du verset So. 1,18 
Sed et argentum9 et aurum eorum non poterit liberare eos in die ire Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
9 argentum] + eorum Weber
interl.| qui se totos terrenitati dederunt, nec sunt advene et peregini in mundo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (So. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=48&chapitre=48_1)

Notes :