Capitulum 3

Numérotation du verset So. 3,1 

Ve provocatrix
et redempta
civitas columba.
Numérotation du verset So. 3,2 

Non audivit vocem
et non suscepit disciplinam.
In Domino non est confisa
ad Deum suum non appropinquavit1.
1 appropinquavit] appropiavit Weber
Numérotation du verset So. 3,3 

Principes eius in medio eius
quasi leones rugientes iudices eius lupi
vespere non relinquebant in mane.
Numérotation du verset So. 3,4 

Prophete eius vesani viri infideles.
Sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem.
Numérotation du verset So. 3,5 

Domius iustus in medio eius non faciet iniquitatem. Mane mane iudicium suum dabit in luce
et non abscondetur.
Nescivit autem iniquus confusionem.
Numérotation du verset So. 3,6 

Disperdi gentes et dissipati sunt anguli eorum2 desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat desolate3 civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore.
2 eorum] earum Weber |
3 desolate] + sunt Weber |
Numérotation du verset So. 3,7 

Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam. Verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
Numérotation du verset So. 3,8 

Quapropter exspecta me dicit Dominus in die resurrectionis mee in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes
et colligam regna.
Et4 effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei. In igne enim eli mei devorabitur omnis terra
4 Et] ut Weber
Numérotation du verset So. 3,9 

Quia tunc reddam populis labium electum ut invocent5 omnes in nomine Domini et serviant ei humero uno.
5 invocent] vocent Weber
Numérotation du verset So. 3,10 

Ultra flumina Ethiopie
inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent6 munus mihi.
6 deferent] defeernt cacogr. Rusch ( Erfurt )
Numérotation du verset So. 3,11 

In die illa
non confunderis
super cunctis adinventionibus tuis quibus
prevaricata es in me.
Quia tunc auferam
de medio tui
magniloquos
superbie tue et non adiicies exaltari
amplius in monte sancto meo.
Numérotation du verset So. 3,12 

Et derlinquam in medio tui populum pauperem et egenum
et sperabunt in nomine Domini
Numérotation du verset So. 3,13 

reliquie Israel
non facient iniquitatem nec loquentur mendacium
et non invenietur in ore eorum lingua dolosa. Quoniam ipsi pascentur
et accubabunt et non erit qui exterreat.
Numérotation du verset So. 3,14 

Lauda filia Sion
iubila7 Israel.
7 iubila] iubilate Weber
Letare et exulta in omni corde filia Hierusalem.
Numérotation du verset So. 3,15 

Abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israel Dominus in medio tui non timebis malum ultra
Numérotation du verset So. 3,16 

in die illa dicetur Hierusalem noli
timere Sion
non dissolvantur manus tue.
Numérotation du verset So. 3,17 

Dominus Deus tuus in medio tui Fortis
ipse salvabit, gaudebit super te
in letitia,
silebit in dilectione
tua
exultabit super te in laude.
Numérotation du verset So. 3,18 

Nugas
qui a lege recesserant
congregabo quia ex te
erant ut non ultra habeas super eis
opprobrium.
Numérotation du verset So. 3,19 

Ecce ego interficiam omnes
qui afflixerunt te in tempore illo
et salvabo claudicantem
et eam
que eiecta
fuerat congregabo.
Et ponam eos in laudem et in nomen
in omni terra confusionis eorum
Numérotation du verset So. 3,20 

in tempore8 quo adducam vos
8 tempore] + illo Weber
et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terre
cum convertero
captivitatem vestram
coram oculis vestris
dicit Dominus.9
9 Dominus] + EXPLICIT SOPHONIAS PROPHETA Weber

Capitulum 3

Numérotation du verset So. 3,1 
Ve provocatrix
interl.| que Deum dulcem et misereri volentem in amaritudinem tibi convertis et punire cogis
et redempta
interl.| a Domino
civitas columba.
interl.| olim simplex
marg.| Ve provocatrix. Sermo contra Hierusalem dirigitur que quondam columba postea semper peccans, et captivitatibus tradita rursumque a Domino redempta.
marg.| Allegorice. Ecclesia civitas est redempta sanguine Christi, et columba propter simplicitatem, et multitudinem credentium, cui fit comminatio quia procaciter egit in Deum nec voluit audire legem Dei, nec suscipere disciplinam, nec confisa est in Domino {t. 3 : Erfurt, f. 286vb ; facsim., p. 428b} quia noluit appropinquare ad eum bene operando dum Deo et seculo se posse servire credit. Cuius principes dum deseuiunt in subiectos magis leones quam pastores vocandi sunt. Iudices etiam sicut lupi occidentes semper in vespera tenebrarum manentes nec respicientes ad ortum solis, quasi in nocte nemine vidente populantur possessiones Ecclesie ut non habeant pauperes quid commedant in mane vere lucis, quia nec parvi cibi relinquebantur egentibus. Prophete etiam, id est magistri qui debent alios docere de scripturis vesani sunt in fide, et quasi infideles dum fidem quam astruunt factis destruunt. Sacerdotes etiam qui sanguinem Domini populis dividunt impie agunt in legem Christi, putantes in administratione eucharistie non esse inquirendam vitam sacerdotum sed tantum solemnem orationem, de quibus dicitur : Sacerdos in quacumque fuerit macula, non accedat oblationem offerre Deo, et cum hec mala sint in Ecclesia, Dominus clemens in hoc quod non recedit ab Ecclesia, et iustus in hoc quod reddit unicuique iuxta merita sua cum post noctem huius seculi mane advenerit dabit in luce iudicium et non abscondetur vel ipse vel iudicium eius, et cum exiget a singulis commissam pecuniam, non inique aget, sed superbos principes destruet, et de cathedris detrahet et dissipabuntur anguli, id est tortuose cogitationes in quibus pharisei orant contempto ngulari lapide, deserte etiam fient vie, iuxta illud, iter impiorum peribit, ne ambulent in superbia et pravitate, et urbes eorum male edificate destruentur, ne habeant malos habitatores. Hec omnia comminatus sum o Ecclesia ut suscipiens disciplinam ex toto non pereas.
Numérotation du verset So. 3,2 
Non audivit vocem
interl.| preceptum Dei
et non suscepit disciplinam.
interl.| cum corrigeretur
In Domino non est confisa
interl.| etiam prementibus malis
ad Deum suum non appropinquavit1.
1 appropinquavit] appropiavit Weber
interl.| cum dicat ego sum Deus appropinquans
interl.| post tergum eius non ivit
Numérotation du verset So. 3,3 
interl.| Post generalem increpationem, describit etiam vitia prelatorum.
Principes eius in medio eius
interl.| semper versantur in predam et sanguinem subiectorum
quasi leones rugientes iudices eius lupi
interl.| rapaces
vespere non relinquebant in mane.
interl.| aliis quod possent rapere
Numérotation du verset So. 3,4 
Prophete eius vesani viri infideles.
interl.| loquebantur quasi ex ore Dei et contraria ei predicabant
Sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem.
interl.| In loco sanctuarii commiserunt sacrilegium et cum facerent contra legem extra legem victimas offerebant.
Numérotation du verset So. 3,5 
Domius iustus in medio eius non {t. 3 : Erfurt, f. 286vb ; facsim., p. 428b} faciet iniquitatem. Mane mane iudicium suum dabit in luce
interl.| cito et manifeste faciet iudicium de ea, nec erit quod ab eo possit abscondi
et non abscondetur.
Nescivit autem iniquus confusionem.
interl.| quia illi iniuste egerunt Dominus non erit iniustus retribuendo pessime urbi que meruit
interl.| hoc faciet Deus ut impia civitas convertatur ad melius, sed iniquus Israel non cognovit confusionem suam nec intellexit ideo illatas plagas ut ageret penitentiam
Numérotation du verset So. 3,6 
Disperdi gentes et dissipati sunt anguli eorum2 desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat desolate3 civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore.
2 eorum] earum Weber
3 desolate] + sunt Weber
interl.| postea vindicavi te de gentibus et destruxi imperium eorum ut que me per plagas non senseras saltem per beneficia scires
marg.| Disperdidi gentes. Aliter : disperdidi o Iuda omnes civitates tuas et omnes pagos tibi subiectos et tribus et diversa confinia, et tanta fuit hominum vastitas ut non esset qui habitaret in tuis urbibus.
Numérotation du verset So. 3,7 
Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam. Verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
interl.| Et postquam hec feci misi prophetas meos ad penitentiam provocans, et dixi : o Hierusalem, feci quidem hec tibi sed feci ut timeres me et susciperes disciplinam, ne periret pro scelere tuo habitaculum, id est templum
marg.| Verumtamen diluculo. Sed econtra habitantes Hierusalem quasi ex industria et ex contentione diluculo surrexerunt, ut in festinatione qua ad me redire debuerant opere demonstrarent quod mente male conceperant.
Numérotation du verset So. 3,8 
Quapropter exspecta me dicit Dominus in die resurrectionis mee in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes
interl.| ad fidem
et colligam regna.
interl.| principes perversorum dogmatum, qui divino ardore consumetur.
Et4 effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei. In igne enim eli mei devorabitur omnis terra
4 Et] ut Weber
marg.| Quapropter. Iudei dicunt in adventu Christi quem exspectant, universis gentibus congregatis et effuso super eas furore Dei, igne zeli eius terram devorandam, et sicut ante edificationem turris omnes una lingua loquebantur, ita omnibus conversis ad cultum Dei veri, omnes locuturos hebraice et totum orbem Domino serviturum.
marg.| Allegorice. Exspecta me ut paratus dicas : Paratum cor meum Deus etc. Possunt autem hec de primo adventu legi, quando demone calcato et omni errore sublato, terrenis etiam operibus destructis, omnibus linguis apostoli locuti sunt, quando post vitia et peccata, Deus in nobis resurgere visus est, quando etiam omnes gentes {t. 3 : Erfurt, f. 287ra ; facsim., p. 429a} congregantur ad fidem et timore ire Dei accenduntur igne Dei, quo igne devorantur in illis omnia terrena opera et restituitur omnibus una lingua, ut unusquisque deposito suo errore, ad antiquum eloquium confessionis Dei revertatur ut uno ore invocent Deum confitendo quod Dominus iesus est in gloria Dei patris, in cuius nomine omne genu flectatur celestium terrestrium et infernorum. Possunt etiam et hec de secundo adventu dici, quando post vitia presentis seculi Ecclesia exspectante adventum sponsi, gentes congregabuntur ad iudicium, et reges colligentur in locum suppliciorum, et tunc effundetur furor Dei puniens omnia mala ubi potentes potenter tormenta sustinebunt, et qui minus peccavit cito veniam meretur Unde subdit : In igne zeli mei devorabitur omnis terra, quia gentibus ad iudicium congregatis et regibus ad supplicia consumetur in toto orbe, quicquid terrenum est, et ad opera carnis pertinet, ut in salvandis omnibus uepribus et spinis combustis, unusquisque eorum ad antiquum confessionis Dei revertatur eloquium, in secula seculorum laudans Deum, et coniuncto studio serviant ei assidue in templo eius.
Numérotation du verset So. 3,9 
{t. 3 : Erfurt, f. 287ra ; facsim., p. 429a} Quia tunc reddam populis labium electum ut invocent5 omnes in nomine Domini et serviant ei humero uno.
5 invocent] vocent Weber
interl.| unito et non differenti labore, unde Septuaginta sub uno iuge
marg.| QUIA  TUNC  REDDAM. Reddito labio electo omnis nigredo anime, et teter color, et venenum draconis quo tincti eramus relinquetur, et in fluminibus ethyopie magistris perversorum dogmatum quibus ante irrigabamur relictis, dispersi Israel Christo munera offerent. In die qua lumen Christi fuerit exortum dicetur singulis, non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, cogitationibus, scilicet pessimis quibus operabaris contra Deum, et tolletur superbia qua erigebatur contra Deum, et contra montem sanctum eius, id est Christum. Et pro superbis relinquetur populus humilis qui nihil cogitet quod Deo displiceat. Et nota quod in consummatione mundi omnia nomina dignitatum tollentur et unus grex humilis, sub mansueto pastore manebit, tunc reliquie Israel non negabunt Dominum, nec loquentur mendacium id est ineptas fabulas et non invenitur in ore eorum lingua dolosa, Christo pro eis loquente qui est veritas, quoniam ipsi pascentur in uno grege, id est in Ecclesia accubabunt, et inde non exterrebit eos Nabuchodonosor, id est diaboli impetus.
marg.| marg. QUIA  TUNC  REDDAM. Cum reddito labio omnes invocaverint nomen {t. 3 : Erfurt, f. 287rb ; facsim., p. 429b} Domini et portaverint iugum eius, tunc o filia id est o synagoga quondam filia quam toto orbe dispersi, licet invideas, tunc tamen de ethiopia, id est populo gentilium, in die illa cum crediderit multitudo gentium, deferentur mihi victime, et vero legifero nubet ethyopissa, et tunc etiam tu non confunderis penitus super erroribus tuis.
Numérotation du verset So. 3,10 
Ultra flumina Ethiopie
interl.| «Ethiopia preveniet manus dare Deo»a
a Ps.-mozx 67, 32.
inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent6 munus mihi.
6 deferent] defeernt cacogr. Rusch ( Erfurt )
interl.| unde regina saba venit audire sapientiam Salomonisb
b 3Rg. (1Rg.) 10, 1.
Numérotation du verset So. 3,11 
In die illa
interl.| cum multitudo gentium crediderit
non confunderis
interl.| omnino
super cunctis adinventionibus tuis quibus
interl.| quia
prevaricata es in me.
interl.| Barraban eligendo Dei filium crucifigendo
Quia tunc auferam
interl.| excecando
de medio tui
interl.| quidem
magniloquos
interl.| scribas, Phariseos, sacerdotes
superbie tue et non adiicies exaltari
interl.| superbire
amplius in monte sancto meo.
interl.| sed tamen
Numérotation du verset So. 3,12 
Et derlinquam in medio tui populum pauperem et egenum
interl.| homines illiteratos et piscatores
et sperabunt in nomine Domini
Numérotation du verset So. 3,13 
reliquie Israel
interl.| et isti
non facient iniquitatem nec loquentur mendacium
interl.| in Christi veritate credentes
et non invenietur in ore eorum lingua dolosa. Quoniam ipsi pascentur
interl.| dicentesc : «Dominus regit me et nihil mihi deerit, in loco pascue ibi me collocavit».
c Ps. 22, 2.
et accubabunt et non erit qui exterreat.
interl.| non multitudo que clamavit ‘crucifige’, non optimates, non pontifices
interl.| quia scient omne mendacium ex diabolo esse
interl.| fide credentium vidente superbiam hereticorum et persecutorum
marg.| QUONIAM  IPSI. Hec de primo adventu intelliguntur sed Iudei fingunt se in fine habitaturos Hierusalem, et more pecorum herbis virentibus pascendos et cunctis gentibus deletis et sibi subiectis non posse esse qui eos extereat.
Numérotation du verset So. 3,14 
Lauda filia Sion
interl.| dimissa iniquitate
iubila7 Israel.
7 iubila] iubilate Weber
interl.| redempta a Domino
Letare et exulta in omni corde filia Hierusalem.
interl.| non tam voce
interl.| cui dictum est : pacem relinquo vobis pacem meam do vobis
marg.| Lauda. Iudei cum Christo suo uenturo hec omnia sibi repromittunt, que nos cum Christo iam sumus consecuti.
marg.| Postquam dixit : iudicium meum ut congregem gentes et supposuit etiam de ethiopia venturos ad fidem reliquias etiam Israel credituras et salvandas, nunc agit de generali consummatione mundi.
marg.| Ecclesia vel quelibet anima in specula constituta letatur iniquitates a se sublatas et se redemptam ab eo qui omnia redemit.
marg.| Possunt hec omnia de secundo adventu accipi, sed cum in aggeo et Zacharia et sphonia similis prophetia sit, et Mattheus prophetiam Zacharie in primo adventu completam testetur, que dicitur : Exulta satis filia sion iubila filia Hierusalem, ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator; ordine veritatis ducimur non futurum sperare sed factum.
Numérotation du verset So. 3,15 
Abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israel Dominus in medio tui non timebis malum ultra
interl.| in fine auferet
interl.| non iam iudicans sed salvans
interl.| damnationem
interl.| a te
interl.| demones
interl.| ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
interl.| in re non in spe
interl.| quia priora transierunt
Numérotation du verset So. 3,16 
in die illa dicetur Hierusalem noli
interl.| amplius
timere Sion
interl.| non facias ultra quod post dissolvas penitendo
non dissolvantur manus tue.
interl.| libere que est mater sanctorum
interl.| opera
Numérotation du verset So. 3,17 
interl.| quia
Dominus Deus tuus in medio tui Fortis
interl.| cui resistere nemo potest
ipse salvabit, gaudebit super te
interl.| Gaudium Domini fortibudo nostra est
interl.| reddet tibi letitiam quam perdidisti
in letitia,
interl.| non inferens penam pro peccato.
interl.| non tuo merito
tua
interl.| habita de te
exultabit super te in laude.
interl.| accipiet laudem a te quasi piguissimam hostiam, vel gaudebit te esse laudabilem
Numérotation du verset So. 3,18 
interl.| ipse dico dicens
Nugas
interl.| vanos
marg.| NUGAS. Sciamus in hebreo eandem esse vocem, et ideo sicut est in hebreo hic ponitur ut appareat hebream linguam matrem esse omnium linguarum.
marg.| + Nugax : vanus fatuus. Est autem nomen hebreum.A d
d Glossae biblicae, CCCM189B .
A ¶Codd. : Lux94 ; om. Rusch
qui a lege recesserant
interl.| peccando
congregabo quia ex te
interl.| ad te pertinebant secundum predestinationem
erant ut non ultra habeas super eis
interl.| de eis perditis
opprobrium.
interl.| Et eos qui prius tibi improperabant damnabo
Numérotation du verset So. 3,19 
Ecce ego interficiam omnes
interl.| homines vel demones
qui afflixerunt te in tempore illo
interl.| in fine
et salvabo claudicantem
interl.| olim a via Dei
et eam
interl.| Ecclesiam
que eiecta
interl.| in temptationibus
interl.| opinione
fuerat congregabo.
intel. suscipiam in fine
Et ponam eos in laudem et in nomen
interl.| ut laudetur et nomen eorum magnificetur
in omni terra confusionis eorum
interl.| Undee «Hii sunt quos aliquando habuimus in derisum».
e Sap. 5, 3.
marg.| ECCE  EGO  INTERFICIAM. Hoc promittunt sibi Iudei in adventu Christi sui et putant omnes gentes interficiendas a Domino quem afflixerunt Israel et Synagogam salvadam, et que libellum repudii acceperat colligendam et ponendo eos in laudem et in nomen in omni terra in qua fuerant ante captivi et confusi, et hoc fore cum Hierusalem reedificata fuerit, et templum et omnis ordo cerimoniarum restitutus, et ideo non agunt penitentiam, nec mirum quia lipescit Lia nec amatur a Iacob sed Rachel succedente negligitur.
marg.| Videtur nos Deus repellere et eiicere quando relinquit temptationi.
Numérotation du verset So. 3,20 
in tempore8 quo adducam vos
8 tempore] + illo Weber
interl.| quando suscipient eiecta
et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terre
interl.| gloriatur Deus in athletis suis cum eos viderit coronari
cum convertero
interl.| in patriam
captivitatem vestram
interl.| qui mundi miseriis et vinculis carnis tenebatur. Undef «Cum converterit Dominus captivitatem plebis sue exultabit Iacob et letabitur Israel»
f Ps. 13, 7 ; Ps. 52, 7.
coram oculis vestris
interl.| spiritualibus et carnalibus
dicit Dominus.9
9 Dominus] + EXPLICIT SOPHONIAS PROPHETA Weber
interl.| non dubie, non spe sed in re.
marg.| CUM  CONVERTERO. Cernent captivitatem eorum per quam in hoc seculo duro fuerant imperio subiugati, reduci in celestem Hierusalem seque resurgere in confusionem eternam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (So. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=48&chapitre=48_3)

Notes :