Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Za. 10,1 

Petite pluviam a Domino1
1 pluviam - a Domino] inv. Weber
in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris et2
2 et] om. Weber
dabit eis singulis herbam in agro,
Numérotation du verset Za. 10,2 

quia simulacra
locuta sunt inutile et divini viderunt
mendacium et seminatores3
3 seminatores] somniatores Weber
frustra locuti sunt vane consolabantur.
Idcirco abducti sunt
quasi grex,
affligentur quia non est eis pastor.
Numérotation du verset Za. 10,3 

Super pastores iratus est furor meus4,
4 meus] + et Weber
super
hircos
visitabo,
quia visitavit
Dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum glorie sue in bello.
Numérotation du verset Za. 10,4 

Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
Numérotation du verset Za. 10,5 

Et erunt quasi fortes conculcatores5
5 conculcatores] conculcantes Weber
lutum viarum in prelio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorum.
Numérotation du verset Za. 10,6 

Et confortabo domum Iuda
et domum Ioseph salvabo
et convertam eos,
quia miserebor eorum et erunt
sicut fuerunt quando non proieceram eos.
Ego enim Dominus Deus eorum6 exaudiam eos.
6 eorum] + et Weber
Numérotation du verset Za. 10,7 

Et erunt quasi fortes Ephraim
et letabitur cor eorum quasi a vinoa
0 Cf. Ps. 103, 15.
et filii eorum
videbunt et letabuntur et exultabit cor eorum in Domino.
Numérotation du verset Za. 10,8 

Sibilabo eis
et congregabo
eos7
7 eos] illos Weber
qui8 redemi eos
8 qui] quia Weber
et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati
Numérotation du verset Za. 10,9 

et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei, et vivent cum filiis suis et revertentur.
Numérotation du verset Za. 10,10 

Et reducam eos de terra Egypti et de Assyriis reducam9
9 reducam] congregabo Weber
eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus.
Numérotation du verset Za. 10,11 

Et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus
et
confundentur omnia profunda fluminis et
humiliabitur superbia Assur
et sceptrum Egypti recedet.
Numérotation du verset Za. 10,12 

Confortabo eos
in Domino
et in nomine
eius ambulabunt
dicit Dominus.

Capitulum 10

Numérotation du verset Za. 10,1 
marg.| Petite pluviam a Domino in tempore serotino] etc. In precedenti cap. promisit Dominus Iudeis prosperitatem victoriarum. Hic promittit eis abundantiam terre nascentium, et hoc in prima parte cap. In secunda predicit afflictionem quam passuri erant propter malos pastores, ibi : [  Super pastores iratus est] etc. In tertia vero parte, promittit reversionem eorum qui nondum erant reversi, ibi : [  Et convertam eos] Dicit ergo.
marg.| {s} Petite pluviam a Domino] quasi si petieritis dabit vobis.
marg.| {t} In tempore serotino] quando magis necessaria est pluvia, ut scilicet, perducat ad maturitatem semina. Duplex enim imber est. Temporaneus, qui semina coalescere facit, et serotinus, qui semina ad maturitatem perducit.
marg.| {u} Et Dominus faciet nives, et pluviam imbris] id est pluviam dabit abundanter, ut terra fructificet multum.
marg.| {x} Et dabit eis] Iudeis [  singulis herbam in agro] Herbam scilicet facientem fructum.
Numérotation du verset Za. 10,1 
mystice
marg.| {s} Petite pluviam a Domino in tempore serotino] Mystice dicitur Sanctis, ut petant a Deo patre pluviam, id est Christum, cuius doctrina corda nutriuntur, et ipse Dominus Christus missus a Patre faciet nives ad refrigerandum, et pluviam, id est abundantiam evangelici imbris ad irrigandum siccitatem terre, per quam dabit singulis fidelibus herbam boni operis in agro mundi. Et tunc credentes in Christum, tam de Iudeis quam de gentibus, intelligant se frustra coluisse idola vel simulacra et divinorum vel somniantium frustra audisse mendacia. Et ideo a diabolo ducti sunt in captivitatem non habentes Deum pastorem.
Numérotation du verset Za. 10,2 
marg.| {y} Quia simulacra] etc. quasi. Hoc potest Dominus facere quod promittit, sed simulacra non possunt :   [Quia simulacra] id est spiritus presidentes simulacris, vel sacerdotes servientes eis. {z}   Locuta sunt] populo [  inutile] quasi dicat non possunt reddere quod promittunt. {a}   Et divini viderunt mendacium] id est prophetaverunt falsum.
marg.| {5.220vb} {b} Et somniatores locuti sunt frustra] id est qui observabant somnia promittebant prosperitatem, sed falso.
marg.| Vel somniatores vocat omnes pseudo-prophetas, quia prophetia eorum non habebat existentiam nec virtutem, sicut nec somnium.
marg.| {c} Et vane consolabantur] populum, promittentes prosperitatem eis, cum secuta sit adversitas.
marg.| Et idcirco captivatus est populus, quia credidit deceptionibus eorum. Unde sequitur.
marg.| {d} Idcirco abducti sunt] in captivitatem Babylonicam.
marg.| {e} Quasi grex] simplex, et fatuus, Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.
marg.| {g} Quia non est eis pastor] id est propter malos pastores quos habebunt temporibus illis.
Numérotation du verset Za. 10,2 
mystice
marg.| {f} Affligentur quia non est eis pastor] Hec est secunda pars huius cap. in qua predicit eis afflictionem super eos futuram, sicut fuit Alchimus, et Iason. Unde dicit.
marg.| {f} Affligentur] Iudei.
Numérotation du verset Za. 10,3 
marg.| {h} Super pastores iratus est furor meus] ut super Alchimum 2Mcc. 14. Et Iasonem 2Mcc. 4.
marg.| {i} Super hircos] vel [  agnos visitabo] quasi affligi permittam subditos petulos, et luxuriosos, ut hirci, propter peccata malorum pastorum.
marg.| Vel [ Super hircos visitabo] id est puniam ipsos pastores petulos, et luxuriosos.
marg.| {k} Quia visitavit] id est visitare intendit.
marg.| {l} Dominus exercituum] qui potest omnia.
marg.| {m} Gregem suum] id est populum quem mali pastores decipiunt, scilicet.
marg.| {n} Dominum Iuda] id est specialiter duas tribus.
marg.| {o} Et posuit eos] id est ponet.
marg.| {p} Quasi equum glorie sue in prelio] vel   [bello] id est fortes faciet Iudeos, et bellicosos in prelio, sicut equus fortis est in prelio, et gloriatur cum auditur sonitus armorum, et tubarum.
Numérotation du verset Za. 10,4 
marg.| {q} Ex ipso] populo, non de alienigenis prius erit supple   [Angelus] vel [  angulus] id est custos populi, scilicet, Iudas Machabeus, et fratres sui nunciantes voluntatem populo, ut Angeli, et coniungentes populum in concordia, et unitate, ut muros anguli.
marg.| {r} Ex ipso] populo, non de gente alia.
marg.| {s} Paxillus] Sacerdos, et pontifex. Sacerdos enim dicitur paxillus, quia sustinet onera populi, sicut paxillus onera edificii, Is. 22.g. Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium glorie domui patris sui, et suspendam omnem gloriam domus patris eius, dicitur de sacerdote.
marg.| {5.221ra} Δ {a} Ex ipso arcus prelii] id est ex ipso populo erunt qui bellabunt adversus hostes : Iudas, scilicet Machabeus et fratres sui.
marg.| {b} Ex ipso] populo   [egredietur omnis exactor simul] quasi de ipso populo erunt qui exigant vectigalia et redditus terre, non de Babyloniis sicut prius. Vel.
marg.| {b} Ex ipso] populo, ut prius.
marg.| {c} Egredietur omnis exactor simul] quasi dicat omnes exactores alienigenas egredi faciam simul de terra eorum, et recedere, ut non gravent eos ultra exactionibus et tributis.
Numérotation du verset Za. 10,5 
marg.| {d} Et erunt quasi fortes] id est vere fortes.
marg.| {e} Conculcatores] vel [  conculcantes lutum platearum] id est adversarios suos viliter tractabunt, ut lutum platearum.
marg.| {f} In prelio] tempore Machabeorum.
marg.| {g} Et bellabunt] fortiter, et gloriose.
marg.| {h} Quia Dominus cum eis] auditor et protector eorum.
marg.| {i} Et confundentur ascensores equorum] id est hostes eorum Greci qui confidunt in equis, et equitibus suis.
Numérotation du verset Za. 10,6 
marg.| {k} Et confortabo domum Iuda]  : illos de duabus tribubus.
marg.| {l} Et domum Ioseph salvabo] id est illos de decem tribubus, qui reversi fuerunt de captivitate cum duabus tribubus.
Numérotation du verset Za. 10,6 
mystice
marg.| Mystice: Hic promittit Dominus gentium vocationem, que facta est sola misericordia Dei. Dicit ergo {m} Convertam eos quia miserebor eorum] Cuius enim vult miseretur, et quem vult indurat. Rm. 9.d. Tunc fuerunt gentes, sicut fuerant antequam proiecte essent per idololatriam abscisse a Deo : Sed Dominus exaudivit vocem Patriarcharum, et Prophetarum clamantium pro gentium conversione. Unde unus dicebat ; Utinam dirumperes celos, et descenderes, a facie tua montes defluerent. Is. 64.a. Et tunc facti sunt fortes, qui prius erant infirmi, et debiles, cum Dominus dedit lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem, et robur multiplicat : Is. 40.g. Et letatum est cor eorum, quasi a vino spiritualis iucunditatis, quia Deus vocavit eos in admirabile lumen suum, et viderunt filii Apostolorum, id est Martyres et Confessores, et letati sunt in Domino, quoniam sibilavit eis, id est in cordibus eorum Spiritum sanctum dulciter inspiravit. Et seminavit eos in populis, ut in omnem terram exiret sonus eorum. Et de longe recordarentur nominis Domini, gentes que erant longe a fide. Et vivent sancti, et imitatores eorum vita gratie in presenti, et vita glorie in futuro : Propter quod exierunt, et longe recesserunt de Egypto meroris, et ignorantie, et de Assyriis superbie, et arrogantie, et ad terram Galaad, et Libani, id est acervum testimonii scripturarum, et candorem innocentie, et virtutum reducti sunt per fidem, spem, et caritatem. Et transierunt in mari huius mundi fluctus, et undas persecutionum. Et humiliaverunt superbiam Assur, id est diaboli, et sceptrum Egypti, id est vanitatem mundi contempserunt, quia confortati sunt in nomine Dei sui, scilicet in nomine Christiano, et ambulaverunt in ipso proficientes de virtute in virtutem donec viderent Deum deorum in Sion.
Numérotation du verset Za. 10,2 
mystice
marg.| {f} Affligentur quia non est eis pastor] Mystice : affligentur electi tempore Antichristi propter malum pastorem Antichristum. Sed tunc visitabit Dominus gregem suum, domum Iuda, id est eos qui eum confitebuntur, et ponet eos quasi equos gloriosos in prelio contra Antichristum, ut audacter, et gloriose resistant tentationibus. Et ex ipso dominatore Θ omnium erunt Angeli ad custodiam electorum, et pax illi sancti ad roborationem infirmorum, et arcus prelii ad resistentiam tentationum. Et egredientur a populo exactores tyranni, et principes qui opprimebant prius populum sanctorum, et conculcabunt sancti eos, ut lutum platearum, quia stabunt sancti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt. Sap. 5. Et bellabunt sancti Domino adiutore, et confundentur ascensores equorum superbi, et arrogantes. Et confortabit Dominus domum Iuda, et domum Ioseph salvabit, id est sanctos qui corde credent, et ore confitebuntur eum ad salutem. Rm. 10.b. quorum virtutes patientia tentationum augebuntur.
Numérotation du verset Za. 10,6 
marg.| {m} Et convertam eos] etc. Hec est tertia pars capituli in qua promittit reversionem illorum qui nondum erant reversi de captivitate Babylonica. Unde dicit.
marg.| {m} Et convertam eos] Iudeos qui nondum reversi sunt.
marg.| {n} Quia miserebor eorum] quasi non meritis suis, sed misericordia mea liberabo eos.
marg.| {o} Et erunt sicut fuerunt quando non proieceram eos] id est in tanta prosperitate erunt antequam proiecissem eos in captivitatem.
marg.| {p} Ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos] potentes pro sua prosperitate, et liberatione.
Numérotation du verset Za. 10,7 
marg.| {q} Et erunt quasi fortes] id est vere fortes.
marg.| {r} Ephraim] id est illi etiam de decem tribubus quamvis infirmi, et pauci remanserint.
marg.| {s} Et letabitur cor eorum] propter bona, que faciam eis.
marg.| {t} Quasi a vino] id est sicut letatur et exultat homo cum bibit abundanter vinum.
marg.| {u} Et filii eorum videbunt] victorias patrum suorum.
marg.| {x} Et letabuntur] propter victorias patrum.
marg.| {y} Et exultabit cor eorum in Domino] qui prebet omnia bona predicta.
Numérotation du verset Za. 10,8 
marg.| {z} Sibilabo eis] dupliciter inspirando, ut revertantur.
marg.| {a} Et congregabo illos] sicut pastor oves dispersas.
marg.| {b} Qui] id est quia {c}   Redemi] id est redimam.
marg.| {d} Eos] Iudeos. {e}   Et multiplicabo eos] secundo. {f}   Sicut ante fuerant multiplicati] antequam ducerentur in captivitatem.
Numérotation du verset Za. 10,9 
marg.| {g} Et seminabo eos in populis] non solum in terra sua multiplicabo, sed etiam in populis ubi dispersi sunt.
marg.| {5. 221rb} {h} Et de longe recordabuntur mei] id est etiam recordabuntur mei de locis longinquis ubi erunt dispersi. Vel sic [  Recordabuntur] beneficiorum que contuli eis longe transactis temporibus.
marg.| {i} Et vivent] diu et prospere.
marg.| {k} Cum filiis suis] id est ipsi et filii sui.
marg.| {l} Et reducam eos de terra Egypti] ubi fugerunt post interfectionem Godolie. Ier. 43. {m}   Et de Assyriis congregabo eos] aliquos de eis, non omnes.
marg.| {n} Et ad terram Galaad, et Libani] que fertilissime sunt.
marg.| {o} Adducam eos] id est faciam eos reverti.
marg.| {p} Et non invenietur eis] quasi dicat tot erunt, ut non possint habitare in terminis suis.
marg.| {q} Et transibit] Dominus coram eis.
marg.| {r} In maris freto] id est in mari frementi, pacans eis fluctus, et undarum persecutiones. Unde sequitur.
marg.| {s} Et percutiet] id est silere faciet, sicut homo silere facit pueros suos percutiendo, et verberando.
marg.| {t} In mari fluctus] ut non noceant populo revertenti. Maris fretum dicitur Hellesponticum mare, vel brachium sancti Georgii ubi mare plus fremit, et ideo dicitur maris fretum. Unde Septuaginta dicunt, in mari angusto.
marg.| {u} Et confundentur omnia] id est silebunt.
marg.| {x} Profunda fluminis] ut mutire non audeant.
marg.| {y} Et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Egypti recedet] id est superbiam gentium, que tenebat eos, humiliabit.
Numérotation du verset Za. 10,12 
marg.| {z} Confortabo eos in Domino] non in fortitudine sua.
marg.| {a} Et in nomine eius ambulabunt] id est in invocatione nominis eius.
marg.| {b} Dicit Dominus] cuius dicere est facere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Za. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 31/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=50&chapitre=50_10)

Notes :