Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Za. 15,1 
marg.| Et erit in die illa Actum est supra de multiplicatione Ecclesie, hic agitur de fructificatione Ecclesie. Et describitur primo fructus, quem habet Ecclesia in membris suis. Secundo fructus quem habet in adversariis. Unde dicit.
marg.| {g} Et erit in die illa, exibunt aque vive] id est tribuentes vitam.
marg.| {h} De Hierusalem] id est de Ecclesia, scilicet, aque Baptismatis, vel doctrina Salvatoris, vel duo Testamenta.
marg.| {i} Medium earum ad mare orientale] quod mortuum dicitur.
marg.| {k} Et medium earum ad mare novissimum] quod dicit ad Egyptum per mare orientale intelliguntur gentiles in quibus orta est lux gratie. Per mare novissimum, Iudei, qui prius vocati sed nunc novissimi. Vel per mare orientale, electi, per mare novissimum, reprobi, quia istis omnibus communes sunt aque predicte testamentorum, doctrine Christi et Baptismi.
marg.| {l} In estate et in hyeme erunt] quasi nec pro prosperitate, nec persecutione cessabunt.
marg.| {m} Et erit Dominus rex super omnes terram] Aliquando fuit quod omnes crediderunt in Dominum, et adhuc erit ante mundi consummationem.
marg.| {n} In die illa erit Dominus unus] non plures.
marg.| {o} Et erit nomen eius unum] non divisum per varia idola. Et hoc potest exponi, vel de primitiva Ecclesia, vel melius de fine seculi, ut dictum est.
marg.| {p} Et reverteretur omnis terra] ad Dominum.
marg.| {q} Usque ad desertum] inclusive, hoc est, ipsum desertum gentium revertetur ad fidem. {r}   De colle] virtutum.
marg.| {s} Ad Remmon] id est ad excelsum premiorum. Et supple.
marg.| {t} Ad austrum] meridiem plene cognitionis et fervorem caritatis. {u}   Hierusalem exaltabitur] id est Ecclesia exaltabitur in gloria. {x}   Et habitabitur in loco suo] id est in pace, Ps. 75. In pace factus est locus eius.
marg.| {y} A porta Beniamin] id est a fide, que de filiis ire facit filios dextere. {z}   Usque ad locum porte prioris] id est usque ad locum timoris, qui est initium sapientie.
marg.| {a} Et usque ad portam angulorum] id est usque ad caritatem, que coniungit Deum et hominem, hominem et proximum, {5. 224vb} sicut angulus duos muros. {b}   Et a turre Ananael] Ananael interpretatur gratissimus Domino, et significat spem, quoniam gratum est valde Domino quando homo sperat in ipso ut debet.
marg.| {c} Usque ad torcularia regis] Per quod significatur patientia, que est torcular regis summi, per quod vinum eterne iucunditatis exprimitur in corda electorum qui in hoc torculari calcantur, quasi dicat, per predictas virtutes, scilicet per fidem, timorem, et caritatem, spem, patientiam habitabitur celestis Hierusalem a populo suo, id est ab electis.
marg.| {d} Et habitabunt in ea] electi in Ecclesia.
marg.| {e} Et anathema] id est maledictio, vel separatio aliqua.
marg.| {f} Non erit amplius] id est post diem iudicii. {g}   Et hec erit plaga qua percutiet] etc. Hic describitur fructus quem habet Ecclesia in adversariis. Et primo fructus quem habuit in pena adversariorum. Secundo, fructus quem habuit in conversione eorum, ibi :   [Sed et Iudas] etc. Sed in medio interponitur admiratio fidelium pro tyrannorum punitione, et conversione, ibi :   [In die illa erit tumultus] etc. Primo ergo agit de punitione hostium Ecclesie, dicens :   [Et hec erit plaga] id est pena.
marg.| {h} Qua percutiet Dominus omnes gentes que pugnaverunt adversus Hierusalem] id est adversus Ecclesiam.
marg.| {i} Tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos] id est sani etiam contabescent, sicut legitur de Herode. Act. 12.d.
marg.| {k} Et oculi eius contabescent in foraminibus suis] non eruti extra.
marg.| {l} Et lingua eorum contabescet in ore suo] Hec ad litteram facta sunt in Herode, et Iuliano, et Maximiano contigerunt similia.
marg.| {m} In die illa] Hic interponitur admiratio fidelium super hostium punitione, que habita est, et eorum conversione que consequitur. Unde admirando dicit [  in die illa] cum hec miracula fuerint expleta.
marg.| {n} Erit tumultus] id est stupor, et admiratio.
marg.| {o} Domini] id est in factis Domini.
marg.| {p} Magnus in eis] propter miraculorum novitatem, et magnitudinem. {q}   Et apprehendet vir manum proximi sui] In quo ostenditur mutua supportatio conversorum.
marg.| {r} Et conseretur manus eius super manum proximi sui] ut invicem sibi auxilientur.
marg.| {s} Sed, et Iudas] etc. Hic describitur fructus quem habuit Ecclesia in conversione adversariorum suorum. Et primo agitur de conversione eorum qui fuerant fideles, sed recesserant a fide. Secundo, de conversione eorum qui numquam fuerant fideles, ibi : [  Sic erit ruina] Primo ergo agitur de conversione eorum qui fuerant fideles, dicens :   [Sed et Iudas] aliquis de numero Christianorum.
marg.| {t} Pugnabit adversus Hierusalem] id est persecutione compulsus impugnabit Ecclesiam, sed postea, supple, revertetur, unde subdit : {u}   Et congregabuntur divitie omnium gentium in circuitu] id est omnes spirituales divitie gentilium congregabuntur ad Ecclesiam. {x}   Aurum] sapientie.
marg.| {y} Et argentum] eloquentie. {z}   Et vestes multe satis] id est honeste conversationes Philosophorum.
marg.| {a} Sic erit] etc. Hic describit conversionem illorum qui numquam fuerunt fideles, dicens ;   [Sic erit ruina] ab alto superbie in ima humilitatis. {b}   Equi, et muli] id est gentilis populi, qui sicut equus, et mulus per omnia sibi libita ferebatur.
marg.| {c} Cameli, et asini] id est Iudaici populi, quia asinus dicitur, quia sustinet, et portat onera legis. Camelus, quia ruminat legem Dei, sed ungulam non findit, ut credat {5. 225ra} in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. {a}   Et omnium iumentorum] id est hominum bestialiter viventium.
marg.| {b} Que fuerunt in castris illis] In exercitu contra Ecclesiam, in quo erant omnes infideles, antequam essent conversi.
marg.| {c} Sicut ruina hec] quasi dicat, sicut revertentur illi qui quandoque fuerunt fideles, ita convertentur illi qui numquam fuerunt fideles.
marg.| {d} Et omnes] etc. hic agitur de profectu conversorum, unde dicitur [  et omnes] etc. id est qui impugnaverunt Ecclesiam.
marg.| {e} Ascendent ab anno] culpe. {f}   In annum] gratie. {g}   Ut adorent regem Dominum exercituum] per fidem, quia omnes convertentur ad Dominum ante diem iudicii, et in omni terra coletur Christus.
marg.| {h} Et celebrent festivitatem tabernaculorum] id est cum gaudio spei expectabunt illam civitatem quam futuram inquirimus, et cognoscent se habitare debere hic in tabernaculis tamquam peregrinos, et advenas super terram.
marg.| {i} Et erit, qui non ascenderint de familiis terre] id est de omnibus gentibus.
marg.| {k} Ad Hierusalem] id est ad Ecclesiam. {l}   Ut adorent regem Dominum exercituum] per fidem. {m}   Non erit super eos imber] etc. dominice benedictionis. {n}   Quia etsi familia Egypti non ascenderit] ad Dominum adorandum. {o}   Et non venerit] bene operando.
marg.| {p} Nec super eos erit] imber. Dominice benedictionis, sed quare plus commemorat familiam Egypti quam aliam ? Potest dici quod propter significationem : Egyptus enim interpretatur tenebre, unde significat ignorantes. Unde in hoc notatur quod ignorantia non excusat a peccato infidelitatis, et siquidem excusat a tanto non a toto. {q}   Sed erit] id est reputabitur.
marg.| {r} Ruina] id est peccatum.
marg.| {s} Qua percutiet Dominus] id est pro qua puniet. {t}   Omnes gentes que non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum] id est omnes gentes que non fuerint converse ad fidem. Et expone ut prius. {u}   Hoc erit peccatorum Egypti] id est reputabitur peccatum ignorantium. {x}   Et hoc peccatum] supple, reputabitur. {y}   Omnium gentium] etc. festivitatem tabernaculorum, idem est quod prius. {z}   In die illa] etc. hic describitur abundantia doctrine, et boni exempli in Ecclesia. Unde dicit : In die illa erit quod super frenum equi est aurum, scilicet et argentum. Aurum sapientie, et argentum eloquentie. {a}   Sanctum Domino] hoc fit, quando aliquis conversus ad fidem bene utitur sapientia, et eloquentia sua. Quidam sicut dicit beatus Hieronymus in orig. exposuit hoc de clavis dominice Passionis, quos Helena posuit in phalera freni filii sui Constantini. Sed Hieronymus reprobat hoc dicens : Audivi a quodam rem pro sensu quidem pio dictam, sed ridiculosam. {b}   Et erunt lebetes in domo Domini] id est corda prius igne peccati exusta.
marg.| {c} Quasi Phiale coram altari] id est accepta est munda coram Christo. Unde de Magdalena canitur : Fit ex lebete phiala, etc.
marg.| {d} Et erit omnis lebes] id est omnis peccator conversus.
marg.| {e} In Hierusalem, et Iuda] id est in Ecclesia, et fidelium congregatione.
marg.| {5. 225rb} {f} Sanctificatus Domino exercituum] per fidem, Act. 15.b. fide purificans corda eorum.
marg.| {g} Et venient omnes immolantes, et sument ex eis] quasi dicat, omnes qui volunt sanctificari per penitentiam, debent sumere exemplum de istis.
marg.| {h} Et coquent in eis] id est exemplis talium accensi omnem carnalitatis humorem decoquent, et consument.
marg.| {i} Et non erit mercator ultra] id est simoniacus vel hypocrita, qui pro nummo vane laudis vendit opus virtutis.
marg.| {k} In domo Domini] quia Dominus tales omnes de domo orationis eiecit. Mt. 21.b. Ne sint in ea merito, etsi numero multi tales sunt ibi :
prol.| Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis, super Zachariam Prophetam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Za. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 01/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=50&chapitre=50_15)

Notes :