Capitulum 2
Numérotation du verset
Za. 2,1
Et levavi oculos meos et vidi,
et ecce vir,
et in manu eius
funiculus mensorum.
Numérotation du verset
Za. 2,2
Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Hierusalem et videam
quanta sit latitudo eius
et quanta longitudo eius.
Numérotation du verset
Za. 2,3
Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et alius angelus1 egrediebatur in occursum eius.
1 alius angelus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Za. 2,4
et dixit ad eum : Curre loquere ad puerum istum dicens :
Absque muro habitabitur Hierusalem pre multitudine hominum et iumentorum in medio eius.
Numérotation du verset
Za. 2,5
Et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
Numérotation du verset
Za. 2,6
O o o2
2 o]
om. Weber
fugite de terra aquilonis dicit Dominus,
quoniam in quatuor ventis3 celi dispersi vos dicit Dominus.
3 ventis] ventos
Weber
Numérotation du verset
Za. 2,7
O Sion, fuge que habitas apud filiam Babylonis,
Numérotation du verset
Za. 2,8
quia hec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes que spoliaverunt vos.
Qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius.
Numérotation du verset
Za. 2,9
Quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prede his qui serviebant sibi et
cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Numérotation du verset
Za. 2,10
Lauda
et letare filia Sion,
quia ecce ego venio
et habitabo in medio tui ait Dominus.
Numérotation du verset
Za. 2,11
Et applicabuntur gentes multe
ad Dominum
in die illa et
erunt mihi
in populum4.
4 populum] poulum
cacogr. Rusch
(Erfurt,
facsim.
,
Graz
)
Et habitabo in medio tui
et scies
quia Dominus exercituum
misit
me
ad te.
Numérotation du verset
Za. 2,12
Et possidebit Dominus Iudam partem suam
in terram
sanctificatam5
5 terram sanctificatam] terra sanctificata
Weber
et eliget
adhuc Hierusalem.
Numérotation du verset
Za. 2,13
Sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Za. 2,1
marg.|
Et levavi oculos]
etc. Hic promittit reparationem Hierusalem. Et hoc in prima parte. In secunda parte invitat Propheta eos, qui adhuc erant in Babylonia, ut redeant ad bona Domini in terra sua, ibi
[O o o fugite]
Tertio invitat reversos ad laudem Dei, ibi
[Lauda et letare filia Sion]
Dicit ergo.
marg.|
{b}
Et levavi oculos meos]
etc. Per hoc quod dicit. Et, notatur, quod hec visio continuatur ad precedentem, nec est diversa ab illa, sicut nec alie usque ad septimum cap. sed omnes pertinent ad illa verba bona, et consolatoria, que supra audivit Propheta.
marg.|
{c}
Et ecce vir]
qui supra stabat inter Myrteta, Michael secundum Hebreos.
marg.|
{d}
Et in manu funiculus mensorum]
Septuaginta, funiculus geometre. Ezec. 40.a. Ecce vir cuius erat species quasi eris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensure in manu eius.
marg.|
{e}
Ut metiar Hierusalem]
sicut mensuratur terra ubi edificandum est antequam iaciantur fundamenta. In hoc enim notatus quod ipse voluerit eam reedificare.
marg.|
{f}
Et videam]
regionem. Per hoc notatur reedificatio non solum Hierusalem, sed etiam aliarum civitatum.
marg.|
{g}
Et ecce Angelus qui loquebatur in me]
Michael, scilicet qui modo loquebatur Prophete, non ille qui supra, qui fuit Angelus deputatus Prophete, sed Michael secundum Glossam ut Hebrei volunt. Nec est inconveniens plures Angelos in eodem Propheta loqui, cum unus sit superior alio, nec oportet quod omnia que revelantur superioribus, revelentur etiam inferioribus, vel per eos annuntientur. Proprie tamen proprio Angelo specialiter deputato aliqui sibi loqui, alius tamen quandoque potest loqui ad aliquid specialiter non sine ratione missus.
marg.|
{h}
Egrediebatur]
Septuaginta, stabat, quasi dicat, paratus erat ad egrediendum, et obediendum.
marg.|
{5.
214va} {a}
Et alius Angelus]
etc. Hieronymus Hunc putant Hebrei Gabrielem qui loquitur ad Michael, ut loquatur prophete. Secundum hoc Gabriel videtur esse de superiori ordine, Michael de inferiore, quia inferiores, quod a superioribus accipiunt annuntiant, non e converso. Et hoc idem videtur ex interpretatione nominis, quia Gabriel fortitudo Dei. Unde non mittitur ipse ad Prophetam sicut ad Mariam, quia non est res tanta, nec tam secreta. Unde non ab Angelo, sed a Deo missus dicitur ad Mariam.
marg.|
{b}
Curre, loquere ad puerum]
Septuaginta, adolescentulo, Zacharie scilicet. Hieronymus ad comparationem Angelorum omnis natura humana, vel scientia pueritia dicitur, quia non Angeli in nos, sed nos in ipsos proficimus. Verum est hoc de ipsis qui mittuntur ad nos, quando mittuntur accipimus ab eis, tamen principibus, et potestatibus in celestibus per Ecclesiam Dei nota facta est multiformis sapientia Dei, ut dicitur Eph. 3.c. quia multi ex minoribus Angelis multa mysteria per Ecclesiam didicerunt.
marg.|
{c}
Absque muro habitabitur Hierusalem]
Ita secure, et pacifice, quod non sit opus muro Hieronymus Quidam putant hoc in parte impletum sub Zorobabel, et Iesu, et Esdra, et ceteris ducibus, Alii vero, maxime Iudei in mille annorum regno hoc corporaliter prestolantur. Heretici quidam dicunt Hierusalem supernam restaurandam de animabus eisdem quas dicunt corruisse ex ea : Absque muro : Contra. Nehem. 3. edificatus est murus. Et tamen ut postea dicitur, rarus erat ibi habitator. {d}
Et ego ero ei murus]
protectio. {e}
Ignis]
ultio.
marg.|
{f}
In circuitu]
contra omnes gentes.
marg.|
{g}
Et in gloria ero in medio eius]
quia colent me, et glorificabunt. Audita hac prosperitate, clamat Angelus vel Propheta. {h}
O o o fugite]
Ter dicit o, quia crebro eos ad redeundum vult admoneri, et ut significet, quod eorum reditum desiderat vehementer. Vel ter dicit, O o o, quia tres cause sunt quare reverti debeant. Prima, quia ira Dei iam quievit, quod notatur cum dicit.
[Quoniam in quatuor ventos]
Secunda quia in miseria sunt in Babylone, ibi : O Sion fuge. Tertia, quia reversi multa bona habebunt, ibi :
[Quia hec dicit,
marg.|
{i}
De terra Aquilonis]
id est de Chaldea, que est respectu Hierusalem ad Aquilonem. {k}
Quoniam in quatuor ventos]
etc. quasi dicat, ego dispersi vos in quatuor partes mundi propter peccata vestra, sed completa est penitentia vestra, et ira mea quievit, Lam. 4.d. Completa est malitia tua, etc. Vel quoniam sic dispersi estis, et in servitute, ideo libenter debetis reverti. Vel ideo dico, fugite alioquin, dispersi, id est dispergam vos, et affligam plus quam hactenus fecerim.
marg.|
{l}
O Sion fuge]
populus Dei peculiaris.
marg.|
{m}
Que habitas apud filiam Babylonis]
id est que modo es in servitute, que prius eras princeps provinciarum. Et adhuc eris, quia.
marg.|
{n}
Post gloriam]
quam facturus vobis.
marg.|
{o}
Misit me ad gentes]
id est precepit mihi Dominus, ut annuntiem gentibus gloriam vestram, et mala que faciet hostibus vestris. Ier. 2.g. Ecce ego iudicio contendam tecum. Vel {n}
Post gloriam]
dicit Angelus, id est Dominus.
marg.|
{o}
Misit me]
ut dem vobis gloriam in terra vestra, et postea vindicem vos de his qui vos afflixerunt. Zelus enim Domini faciet hoc quem habet ad vos. Unde. {p}
Qui enim tetigerit vos]
Ille populus dicitur pupilla Domini, quia in eo solo relucebat imago vera, et cognitio, et cultus ipsius.
marg.|
{q}
Tanget]
quasi quicquid vobis fiet, fiet et mihi.
marg.|
{r}
Quia ecce ego levo,
etc.
et erunt prede]
id est gaudium, quia propter vos vastabuntur. Non enim Iudei depredati sunt Chaldeos, vel Medos. De Grecis quoquo modo hoc possit intelligi tempore Machabeorum. {s}
Et cognoscetis]
experimento quando ista evenerunt. {t}
Lauda et letare filia Sion]
Hic invitat revertentes ad laudem, et gaudium.
marg.|
{5.
214vb} {u}
Quia ecce]
quasi in proximo est. {x}
Ego venio]
non dicit veniam. {y}
Et habitabo in medio tui]
sicut rex in regno protegens, et gubernans, sicut paterfamilias in domo providens, et pascens. Levit. 26.b. Ponam tabernaculum in medio, etc.
marg.|
{z}
Et applicabuntur gentes multe]
id est proselyti fient.
marg.|
{a}
Et possidebit Dominus Iudam]
tribum Iude.
marg.|
{b}
Et Hierusalem]
tribum Beniamin.
marg.|
{c}
Eliget adhuc]
qui alias elegit, sed post abiecit. Cum igitur ita futurum sit.
marg.|
{5.
215ra} Δ
{a}
Sileat omnis caro a facie Domini]
quasi nemo loqui audeat contra Dominum. {b}
Quia consurrexit de habitaculo sancto]
ad protegendum et operandum, qui prius dormire videbatur. De habitaculo Septuaginta. De nubibus sanctis suis, ut dictum est supra. Quidam Iudei hec omnia referunt ad tempus illud sub Zorobabel, alii ad regnum mille annorum quod expectant.
marg.|
Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros. Et quantam longitudinem patientie, quia usque in finem, usque ad mortem. Mt. 24.b. Qui perseveraverit usque in finem, etc.
marg.|
Profundum humilitatis non metitur, quia tu ipse habes mensuram eius, quia humiliatio tua in medio tui. Mi. 6.d. Nec sublimitatem premii, quia oculus non vidit, nec auris audivit, 1Cor. 2.b. Ipse ergo est Ecclesie, et anime fidelis murus igneus, quia protegit eam, circuit, munit, calefacit, et expurgat.
marg.|
Et ideo vult Dominus, quod non habeat murum illum triplicem, de quo Ier. 8.g. Non glorietur sapiens sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in Iesum parvulum, pauperem, crucifixum : Et sic ponetur in ea salvator, murus, et antemurale, et implebitur multitudine hominum, et iumentorum, Iudeorum, et gentilium, sapientium, et simplicium, cogitationum prudentium, et humilium.
marg.|
{h}
O o o fugite]
etc. Aquilo, diabolus, terra Aquilonis, mundus in maligno positus. Triplici o, monentur fideles fugere mundum istum, propter triplex malum, quod est in eo. De quo Io. 2.c. Quicquid est in mundo, etc. Item propter penam periculum, et peccatum, que in ea sunt, Is. cap. 24.c. Formido, et fovea, et laqueus super te, etc. Item propter triplex ve quod imminet habitantibus in mundo. Apc. 8.d. Ve, ve, ve, id est mors culpe, mors nature, mors gehenne. Ideo ter dicitur, veni Ct. 4.b.
marg.|
{k}
Quoniam in quatuor ventos]
disperguntur qui quatuor passionibus subiacent, que per quatuor cornua supra intelliguntur, ideo a quatuor ventis contrariis venit spiritus super interfectos. Ezech. cap. 37.c. Et pellunt amor Dei amorem mundi, timor gehenne timorem humanum, dolor peccati tristitiam seculi, gaudium eternum, gaudium mundi.
marg.|
{l}
O Sion fuge]
etc. Bis monet hoc, quia corpore, et corde fugiendum est. Ideo Abrahe iam egresso corpore, dicitur.
marg.|
Egredere de terra. Gn. 12.a. Quod ut fiat valide allegat, cum dicit quod post gloriam divine maiestatis, quam habuit ab eterno missus est in carnem ad gentes adversarias conterendas, et suos protegendos.
marg.|
Unde et se in Petro crucifigi testatur, et Saulum se persequi dicit. Et alibi. Quod uni ex minimis meis fecistis, et mihi fecistis. Et ideo dicit : Quid tetigit vos, etc.
marg.|
Item, quia post gloriam, hic predicit incarnationem suam. Et gentium conversionem, cum dicit : Et erunt prede, Apostolis suis, Is. cap. 15.d. Predabuntur filios orientis. Et spiritualem Ecclesie consolationem, cum dicit, Lauda, et letare, et cetera. Ipsius etiam conservationem, cum dicit : Et habitabo in medio tui, Mt. cap. ult. d. Ecce ego vobiscum, et cetera. Eiusdem multiplicationem, cum dicit : Et applicabuntur gentes multe. Necnon et unitatem, et pacem eius, cum dicit : Et erunt mihi in populum. Obedientiam, et fidelitatem, cum dicit ; Et possidebit Dominus Iudam. Et tandem gloriam eius, et beatitudinem, cum dicit ; Et eliget. Et deinde iudicium malorum, et damnationem, cum dicit.
marg.|
Θ
{a}
Sileat omnis caro a facie domini]
Septuaginta : Timeat omnis caro, id est omnes carnales.
marg.|
{b}
Quia consurrexit]
id est cum omnibus membris suis totus surget, et ad iudicium veniet, cum nubibus sanctis suis, secundum Septuaginta, id est cum Angelis, et Apostolis, et sanctis. Mt. 24.c. Videbunt filium hominis venientem in nubibus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Za. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 03/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=50&chapitre=50_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Za. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 03/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=50&chapitre=50_2)
Notes :