Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset Za. 9,1 

Onus verbi Domini in1 terra
1 in] de ΩS
Adrach et
Damasci requiei2 eius,
2 requiei] requies Amiatinus
quia Dominus3 est oculus hominis et omnium tribuum Israel.
3 Dominus Cava M Φ ΩS Rusch ] Domini Weber
Numérotation du verset Za. 9,2 

Emath
quoque in terminis
eius
et Tyrus
et Sidon
assumpserunt
quippe sibi sapientiam
valde4
4 valde] male Cava Σ
Numérotation du verset Za. 9,3 

et edificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit5*
5 coacervavit ΩS Weber ] coacervaverunt Rusch
argentum quasi humum et aurum ut6* lutum platearum.
6 ut ΩS Weber ] quasi Rusch
Numérotation du verset Za. 9,4 

Et7* ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et hec8* igni devorabitur.
7 Et ΩS] om. Rusch Weber |
8 hec ΩS Weber ] hoc Rusch |
Numérotation du verset Za. 9,5 

Videbit Ascalon
et timebit et9 Gaza
9 et] i cacogr. ΩS
et dolebit nimis et Accaron,
quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza10* et Ascalon non habitabitur.
10 de Gaza ΩS Weber ] eius Rusch
Numérotation du verset Za. 9,6 

Et sedebit separator in Azoto
et disperdam superbiam Philistinorum.
Numérotation du verset Za. 9,7 

Et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus.
Numérotation du verset Za. 9,8 

Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis.
Numérotation du verset Za. 9,9 

Exulta satis filia Sion, iubila filia Hierusalem.
Ecce rex tuus
veniet11 tibi iustus
11 veniet ΩS Rusch Weber ] venit Cava Λ Φ
et salvator,
ipse pauper
et ascendens super asinam12
12 asinam Weber (Hi) ΩS Rusch Clementina ] asinum Weber
et super pullum filium asine.
Numérotation du verset Za. 9,10 

Et disperdam13* quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli
13 disperdam ΩS Weber ] dispergam Rusch
et loquetur
pacem
gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus14*
14 fluminibus ΩS HSC (postilla) Weber ] flumine Cava Σ Rusch
usque ad fines terre.
Numérotation du verset Za. 9,11 

Tu vero15
15 vero ΩS Rusch ] quoque Weber
in sanguine testamenti tui
emisisti vinctos tuos de lacu
in quo non est aqua.
Numérotation du verset Za. 9,12 

Convertimini
ad munitionem vincti spei,
hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi,
Numérotation du verset Za. 9,13 

quoniam extendam16 mihi Iudam quasi arcum implevi terram17* Ephraim,
16 extendam ΩS Rusch ] extendi Weber |
17 terram ΩS] om. Weber |
et suscitabo filios tuos18 Sion
18 tuos ΩS Rusch Weber ] om. Cava Σ
super filios tuos Grecia,
et ponam te
quasi gladium fortium.
Numérotation du verset Za. 9,14 

Et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur
iaculum19 eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri.
19 iaculum Rusch Weber Clementina ] gladius ! ΩS
Numérotation du verset Za. 9,15 

Dominus exercituum proteget eos et devorabunt
et subicient
lapidibus funde et bibentes inebriabuntur quasi20 vino
20 quasi ΩS Rusch Weber ] + a Amiatinus O M Clementina
et replebuntur ut phiale
et quasi cornua21 altaris.
21 cornua ΩS Rusch Weber ] cornu Amiatinus Cava Σ O
Numérotation du verset Za. 9,16 

Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui,
quia lapides sancti elevabuntur22 super terram eius.
22 elevabuntur Amiatinus Weber (O M Hi) ΩS Rusch Clementina ] elevantur Weber
Numérotation du verset Za. 9,17 

Quid enim bonum eius
est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines ?

Capitulum 9

Numérotation du verset Za. 9,1 
marg.| Onus verbi Domini] etc. Secunda pars visionis facte quarto anno Darii, ubi agitur de his que gesta sunt circa Iudeos tempore Grecorum, et durat usque ad 11.c. Et habet tres partes secundum litteram.
marg.| Primo, ostenditur destructio regni Medorum facta per Alexandrum, sed occulte. Secundo ostenditur adventus Christi aperte, ibi : [ Exultans satis] Tertio, invitat eos qui adhuc erant in Babylone ad redeundum, promittens Iudeis victorias multas, et prospera multa, ibi :   [Tu vero in sanguine testamenti] Item prima pars in tres dividitur. Primo, ostenditur destructio Syrie. Secundo, Philistiim, ibi : [  Videbit Ascalon] Tertio, conservatio Hierusalem, et templi, ibi : [  Et auferam] Dicit ergo.
marg.| {z} Onus verbi Domini] Hieronymus Iudei hec omnia in adventu Christi, quem sibi ultimo tempore repromittunt dicunt esse complenda, ut et terra Adrach, et Damascus, etc. potentissimo regi colla submittant, et ei serviant habitanti in Hierusalem, nullusque audeat levare contra Israel manum pacatis omnibus per circuitum.   [Onus verbi Domini] id est onus quod loquitur Dominus, et comminatur per me Prophetam suum.
marg.| {a} In terra Adrach] id est in Syria [  et] in terra [  Damasci] {b}   Requiei eius] id est requiei Syrie. Damascus enim caput est Syrie, ut dicitur Is. 7.b. Unde Syria requiescebat in Damasco sicut in munitione sua, et Metropoli, quasi dicat, hoc est onus quod comminatur Dominus futurum super Syriam, et Damascum Metropolim eius. Vel [  Requiei eius] 1 Requiei Dei quasi requiescere faciet hoc onus cum venerit indignatio Domini super Syriam. Unde supra 6.b. Qui egrediuntur ad terram Aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra Aquilonis. {c}   Quia Dominus] vel [  Domini est oculus hominis] id est Iudei, quia tunc solus utebatur ratione, unde alii dicebantur bestie.
marg.| {d} Et omnium tribuum Israel] quasi dicat quia Dominus est oculus Iudeorum gubernans eos, et regens, sicut oculus totum corpus, ideo affliget Syros qui frequenter afflixerunt Iudeos.
marg.| {e} Emath quoque] id est Antiochia, que est una civitas Syrie. {f}   In terminis eius] id est in terminis oneris, quasi dicat Damascus que est Metropolis, et caput Syrie erit in centro oneris, id est plus habebit de onere, sed etiam alie civitates non evadent, imo sustinebunt onus predictum. Vel sic. {e}   Emath quoque in terminis eius] id est que est in terminis Syrie, supple sustinebit partem de onere.
marg.| {g} Et Tyrus, et Sion] supple similiter sustinebunt.
marg.| {5. 219va} Δ {a} Assumpserunt quippe sibi sapientiam] id est gloriantur arroganter de sapientia sua.
marg.| {b} Et edificavit Tyrus munitionem suam] quasi dicat gloriatur Tyrus in munitione sua. Tyrus enim sita erat in medio maris, et idcirco erat munita valde, et fortis ad capiendum, et de hoc gloriabantur.
marg.| {c} Et coacervaverunt argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum] id est abundanter coacervaverunt Tyri argentum, et aurum, quia negotiatores erant per mare, et habebant multas divitias. Et quia de sapientia, et munitione sua, et divitiis gloriabantur : idcirco permisit, et fecit eos Deus destrui per Alexandrum Magnum qui insulam in qua Tyrus erat sita equavit terre, et cepit Tyrum. Et hoc est quod sequitur. {d}   Ecce Dominus possidebit eam] id est possideri faciet ab Alexandro.
marg.| {e} Et percutiet in mari fortitudinem eius] id est percuti, et destrui faciet fortitudinem, et munitionem Tyri, que, inquam, fortitudo est in mari. Ex hoc enim habebat Tyrus fortitudinem, quia undique vallata erat mari, sed Dominus per Alexandrum abstulit hanc fortitudinem, quando ille equavit eam terre.
marg.| {f} Et hec] id est Tyrus vel fortitudo illius.
marg.| {g} Igni devorabitur] igne hostium, id est exercitu Alexandri, vel igne materiali, vel gravi eorum persecutione.
marg.| {h} Videbit Ascalon] Secunda pars prime partis, in qua agit de destructione Philistinorum, et civitatum suarum. Unde dicit.
marg.| {h} Videbit Ascalon] que est una de civitatibus Philistiim.   [Videbit] destructionem Tyri.
marg.| {i} Et timebit] se destruendam.
marg.| {k} Et Gaza] alia civitas Philistiim.
marg.| {l} Et dolebit nimis] propter imminentem destructionem suam, vel propter destructionem Tyriorum, cum quibus erant confederati.
marg.| {m} Et Accaron] timebit similiter, vel dolebit.
marg.| {n} Quoniam confusa est spes eius] id est quia destructe sunt Emath, et Tyrus, et alie civitates, in quibus Philistiim habebant fiduciam. Vel [  Quoniam periit spes eius] id est quia periit spes de regno obtinendo super alias gentes. Philistei enim ut dicit Glossa licet esset modicus populus, tamen sperabant habere imperium omnium gentium. Unde sequitur.
marg.| {o} Et peribit rex eius] etc. id est regnum quod sperabant Philistei super alias gentes peribit. Vel Ad litteram, rex Philistinorum destructus fuit ab Alexandro.
marg.| {p} Et sedebit separator] id est divisor, et distributor possessionum Philistinorum.
marg.| {q} In Azoto] que est quarta civitas Philistinorum. Quintam, scilicet, Geth non tangit, sed intelligitur per predictas, quasi dicat in Azoto, et in aliis civitatibus Philistiim sedebunt principes Alexandri, et separabunt, et divident agros et possessiones Philistinorum exercitibus suis.
marg.| {r} Et disperdam] id est destruam.
marg.| {s} Superbiam Philistinorum] quam habebant in civitatibus, et possessionibus suis, vel de regno quod sibi promittebant.
marg.| {t} Et auferam sanguinem eius de ore eius] id est crudelitatem auferam a Philisteis, quia destructi non poterunt exercere eam.
marg.| {x} Et abominationes eius] id est blasphemias quibus exprobrabant Philistei Iudeis, dicentes, quod Deus eorum non posset salvare eos.
marg.| {y} De medio dentium eius] id est de linguis eorum auferam abominationes, id est blasphemias supra dictas.
marg.| {z} Et relinquetur etiam ipse Deo nostro] id est apparebit quod populus Philisteorum Domini est, sicut alii populi, qui potens est eos destruere cum voluerit. Vel melius ab illo loco.
marg.| {t} Et auferam sanguinem eius] etc. exponitur de Alexandro. Et secundum hoc incipit hic tertia pars, in qua promittitur conservatio Hierusalem, et templi. Et tangitur hic illud quod dicit Magister in Historiis , quod {5. 219vb} Alexander veniebat cum crudelitate magna ad destruendum Iudeam, sed Dominus ostendit ei virum indutum vestibus pontificalibus. Et postea contigit, cum ipse appropinquaret prope Hierusalem, ut obsideret eam, summus Sacerdos exiit obviam ei indutus pontificalibus indumentis ; Et ipse tunc viso eo descendit de equo, et recordatus viri quem viderat in somnis, adoravit eum. Unde deinceps fuit quasi dux, et protector Hierusalem, et templi, hoc est quod dicitur hic [  Auferam sanguinem eius] id est crudelitatem Alexandri quam habebat adversus Iudeos.
marg.| {d} De ore eius] id est de corde, quod est os anime, Vel [  de ore] corporali, ad litteram, quia illam crudelitatem non solum habebat in corde, imo etiam loquebatur, et comminabatur ore.
marg.| {z} Et abominationes eius] id est blasphemias quas loquebatur contra populum Iudeorum, et contra Dominum, dicens, quod Deus eorum non posset eos salvare de manibus suis.
marg.| {y} De medio dentium eius] id est de lingua eius, ut prius.
marg.| {z} Et relinquetur etiam ipse Deo nostro] id est serviet etiam Alexander Domino protegendo civitatem sanctam, et templum eius, cum tamen prius blasphemaret Dominum. Unde sequitur.
marg.| {a} Et erit] Alexander [  quasi dux in Iuda] id est proteget Iudeam, et populum eius.
marg.| {b} Et Accaron] Revertitur ad destructionem Philistinorum. Unde dicit ;   [Et Accaron] civitas illa Philistinorum erit, supple, conculcata.
marg.| {c} Quasi Iebuseus] fuit conculcatus, et redactus in servitutem quando Iudei ceperunt Hierusalem.
marg.| {d} Et circumdabo domum meam] id est templum.
marg.| {e} Ex his, qui militant mihi] id est ex Iuda Machabeo et fratribus suis, qui fuerunt strenui milites Domini.
marg.| {f} Euntes] ad bella pro populo.
marg.| {g} Revertentes] ad regnum civitatis, et populi.
marg.| {h} Et non transibit super eos ultra exactor] id est super Iudeos non erunt amplius Babylonii exigentes ab eis tributa.
marg.| {i} Quia nunc vidi in oculis meis] id est quia nunc respexi liberare eos, et eripere a servitute gentium.
Numérotation du verset Za. 9,mystice 
marg.| Mystice. {z} Onus verbi Domini in terra Adrach] Hoc sicut dicit Glossa pertinet ad vocationem gentium, et extructionem Θ Ecclesie. Ad, interpretatur, acutum, rach. molle. Notat ergo verbum Domini austerum non credentibus, molle, et clemens Iustis de Iudea assumptis. Quidam autem Adrach ad Iudeos excecatos, Damascum ad gentes assumptas referunt. Super Adrach ergo onus austeritatis, in Damasco requies Domini, quia que ante conversionem, bibens sanguinem interpretabatur, iam conversa ad penitentiam, requies Domini dicitur. Ideo autem de utroque populo construetur templum, quia Domini est, quicumque de Iudeis vel gentibus respicit Deum, et credit in eum.
marg.| {a} Assumpserunt quippe sibi sapientiam valde] Ecce causa, quare Dominus munitiones malas gentium destruxit, et humiliavit vocando ad finem, quia confidebant in sapientia sua mundana in tantum ut sophismatibus, et dialecticis argumentationibus resisterent verbo Dei. Et argentum eloquentie, et aurum, id est sensuum calliditatem, que humo comparantur, et luto, quia terrena sunt, congregaverunt, ut regnum idololatrie vallato mari, id est multis amaritudinibus vitiorum, munirent gentes responsionibus, et defensionibus. Sed Dominus percussit hanc fortitudinem, quia perdidit sapientiam sapientum, ut dicitur Abdie 1.c. et 1Cor. 1.c. Et igne sancti Spiritus devoravit eam. De quo dicitur Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram.
marg.| {k} Exulta satis filia Sion] Hec est secunda pars huius capituli, in qua nunciatur adventus Christi, nec est hic sensus alius litteralis. Dicit ergo ;   [Exulta satis filia Sion] id est tu Hierusalem, que quasi filia arcis Sion ab ea parte geris.
marg.| {l} Iubila filia Hierusalem] id est vehementer exulta civitas Hierusalem, que quasi filia ab omni populo {5. 220ra} diligeris. Vel Ecclesia que dicitur Sion, id est specula quantum ad Ecclesiam militantem, que speculatur Deum per spem, et aspirat ad societatem Sanctorum. Dicitur etiam Hierusalem quantum ad Ecclesiam triumphantem, quia in illa est plena visio pacis. Exulta, et iubila propter adventum Salvatoris tui. De quo subditur.
marg.| {a} Ecce rex tuus] id est Christus regum rex, Apc. 17.d.
marg.| {b} Venit tibi] id est ad tuam utilitatem.
marg.| {c} Iustus] in se.
marg.| {d} Et salvator] ad te.
marg.| {e} Ipse pauper] Ad litteram in paupere habitu venit Christus, et in forma servi, cum esset dives, et Dominus.
marg.| {f} Et ascendens super] etc. Ad litteram super utrumque sedit Dominus, sicut dicitur, quando venit ad Passionem suam in ramis palmarum.
marg.| {g} Et disperdam] etc. Nunciato adventu Christi describit pacem que fuit tempore Nativitatis ipsius. Fuit enim tunc pax per totum orbem, cuius signum est quod tempore Nativitatis eius descriptus est universus orbis ad mandatum Cesaris Augusti, Lc. 2.a.
marg.| Unde Romani tunc ut dicitur edificaverunt Rome templum pacis. Hanc ergo pacem describit, dicens [ Et disperdam] etc. id est quadrigas, et equos quos solebant ducere in exercitibus illi de decem tribus, et illi de duabus, auferam, quia non erunt necessarii tempore illo propter pacem, que erit ubique.
marg.| {h} Et dissipabitur arcus belli] id est arcus, et arma bellica tunc dissipabuntur, et non curabitur de eis qui non erunt tunc necessaria, Is. 2.b. Conflabunt gladios in vomeres, et lanceas suas in falces.
marg.| {i} Et loquetur] id est annunciabit.
marg.| {k} Pacem] pectoris, et eternitatis.
marg.| {l} Gentibus] que voluerunt converti.
marg.| {m} Et potestas eius a mari] mortuo.
marg.| {n} Usque ad mare] magnum.
marg.| {o} Et a fluminibus] etc. id est per totum orbem dilatabitur Ecclesia, et potestas Christi, quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum.
marg.| {p} Tu vero] etc. o Christe in sanguine proprio, qui sanguis testamenti tui, id est novi Testamenti dicitur, Mt. 26.c.
marg.| {r} Emisisti vinctos tuos] id est liberasti captivos.
marg.| {s} De lacu] id est de limbo.
marg.| {t} In quo non est aqua] refrigerii. Contra. Constat quod sancti in limbo non sentiebant aliquam penam. Solutio. Verum est quod erant in refrigerio a pena sensibili, sed non erat ibi refrigerium a carentia visionis Dei. Secundum aliam Glossa exponitur de liberatione a captivitate Babylonica sic.
marg.| {p} Tu vero] Christe quem expectamus venturum.
marg.| {q} In sanguine testamenti tui] id est in sanguine hostiarum quas in Testamento tuo veteri offerri precepisti.
marg.| {r} Emisisti vinctos tuos] id est eduxisti populum Israeliticum. {s}   De lacu] Babylonice captivitatis.
marg.| {t} In quo] etc. id est refrigerium misericordie.
marg.| Mystice. {g} Disperdam quadrigam ex Ephraim] Ephraim significat multitudinem Hereticorum. De quibus in Ps. 77. dicitur. Filii Ephraim intendentes, et mittentes arcum, etc. Et iterum. Hi in curribus, et hi in equis, etc. Sed equus eorum fallax ad salutem. Et eis loquitur Dominus pacem, revocando eos ad unitatem Ecclesie, et velint nolint Ecclesia Christi dilatatur per totum orbem.
marg.| {u} Convertimini] etc. Hec est tertia pars in qua monet illos, qui adhuc remanserant in Babylone, ut revertantur ad terram promissionis, et promittit illis multa bona. Unde dicit.
marg.| {u} Convertimini] id est revertimini vos qui adhuc estis in Babylone.
marg.| {x} Ad munitionem] id est ad Hierusalem que valde erat munita. {y}   Vincti spei] id est vos captivi quibus est spes revertendi, quia licentiam habebant revertendi cum vellent. Sed pigri erant ad revertendum, quia omnes erant nati in Babylonia. Unde excitat eorum pigritiam per bonorum promissionem, dicens.
marg.| {5.220rb} {z} Hodie quoque] id est cito in presenti est.
marg.| {a} Annuncians] id est bona promittens ;   [duplicia reddam tibi] quasi dicat o popule qui revertendus es de captivitate Babylonica, maiores prosperitates dabo vobis quam antea habuistis. Et promittit eis duplicem prosperitatem. Primo victoriam de hostibus. Secundo abundantiam frugum terre, Infra 10.a. ibi : Petite a Domino pluviam, etc. Promittens ergo victoriam de hostibus, dicit :   [Duplicia reddam tibi]
marg.| {b} Quoniam extendam] id est dilatabo per crebras victorias.
marg.| {c} Mihi] ad honorem nominis mei.
marg.| {d} Iudam] populum Iudeorum, vel Iudam Machabeum.
marg.| {e} Quasi arcum] Ad litteram arcus extenditur quando homo vult inde iacere sagittam. Vel [  Extendam mihi Iudam quasi arcum] id est in Iuda Machabeo, vel in populo Iudeorum pugnabo, sicut homo in arcu suo.
marg.| {f} Implevi] id est implebo.
marg.| {g} Ephraim] id est illos de decem tribubus, qui remanserant a captivitate Assyriorum, et captivati fuerant cum duabus tribubus quasi dicat istos, et quos minus quam duas tribus replebo multis bonis. Vel potest sic legi. {h}   Extendam mihi Iudam] id est dilatabo famam eius per crebras victorias.
marg.| {e} Quasi arcum implevi] id est implebo.
marg.| {g} Ephraim] id est illos etiam de decem tribubus, qui pauci sunt numero, et debiles, fortes faciam, et bellicosos. Arcus enim tunc extenditur, quando ponitur in eo sagitta.
marg.| {h} Et suscitabo filios tuos Sion] id est Iudeos.
marg.| {i} Super filios tuos Grecia] id est super Grecos, quod impletum est tempore Machabeorum qui multoties superaverunt Grecos, ut legitur 1Mcc. in multis locis.
marg.| {k} Et ponam te] o Sion, et Hierusalem.
marg.| {l} Quasi gladium fortium] id est potentem te faciam, et fortem contra hostes tuos.
marg.| {m} Et Dominus Deus super eos videbitur] id est aperte videbitur, quod Dominus protegit eos, et pugnat pro eis. {n}   Et exibit, ut fulgur] id est durum, et intolerabile. {o}   Iaculum eius] Dei, scilicet, vel populi.
marg.| {5. 220va} Δ {a} Et Dominus Deus in tuba canet] id est faciet eos canere audacter tubis contra adversarios.
marg.| {b} Et vadet] Dominus [  in turbine Austri] id est in impetu populi Iudeorum habitantium ad Austrum, Iudea enim ad Austrum est.
marg.| {c} Dominus exercituum] etc. id est Iudeos.
marg.| {d} Et devorabunt] Hebrei Grecos.
marg.| {e} Et subiicient] id est superabunt.
marg.| {f} Lapidibus funde] quasi dicat solis lapidibus etiam sine aliis armis superabunt eos. Et tangit illud quod legitur 1Mcc. 4.a. quod tegumenta, et gladios non habebant, et tamen pugnaverunt contra hostes, et vicerunt eos.
marg.| {g} Et bibentes inebriabuntur quasi vino] id est quasi ebrii exponent se morti, et periculo, et pugnabunt contra hostes.
marg.| {h} Et replebuntur] furore, et ira in hostes.
marg.| {i} Ut phiale] vino. Vel.
marg.| {h} Replebuntur] etc. id est sic placebunt Domino, ut libatio, que offertur in phialis super altare.
marg.| {k} Et quasi cornua altaris] id est sic placebunt Domino, ut libamina que funduntur super cornua altaris.
marg.| {l} Et salvabit] etc. tempore Machabeorum.
marg.| {m} Ut gregem populi sui] id est tamquam vere populum suum.
marg.| {n} Quia lapides] etc. Reddit causam quare Dominus faciet tot bona, scilicet, quia solliciti erunt in tempore illo de cultu Dei. Unde 1Mcc. 4.e. et f. legitur, quod ipsi destruxerunt altare quod prophanatum erat a gentibus, et edificaverunt aliud de lapidibus quos ferrum non tetigit, secundum legem. Et hoc dicitur hic.
marg.| {o} Quid enim bonum eius est] id est Dei.
marg.| {p} Et quid pulchrum eius] id est placitum ei.
marg.| {q} Nisi frumentum electorum] id est lex que cibat electos, et delectat spiritualiter.
marg.| {r} Et vinum germinans Virgines] id est lex que mentes corruptas fornicatione idololatrie, ad integritatem reducit per cultum Dei, quasi dicat nihil tantum placet Deo, quantum cultum eius, et legem servare. Et quia ipsi tunc bene servabunt legem, ideo predicta bona evenient eis.
Numérotation du verset Za. 9,mystice 
marg.| Mystice. {u} Convertimini ad munitionem] Post nunciatam Christi nativitatem, et predicationem, consolatur propheta sanctos, qui erant in limbo, quos vocat vinctos spei, quia vincti erant, id est inferno captivi, sed tamen in spe expectabant adventum salvatoris.
marg.| Hos monet Propheta, ut convertantur per spem. et considerationem ad munitionem paradisi, quia hodie, id est tempore gratie duplicia redditurus est eis Christus, duplicem, scilicet, stolam, corporis, et anime. Quoniam Iudam, id est Christum quasi arcum extendit in Cruce, ut vulneribus eius sagittarentur demones, et fugarentur. Et per hoc implevit Ephraim, id est gentiles fructificantes in bono replevit charismatibus gratiarum, id est Et suscitavit filios Sion, id est Apostolos super filios Grecie super sapientes huius mundi. Unde 1Cor. 1.d. Non multi sapientes secundum carnem, etc. Et super ipsos Apostolos visus est Dominus in miraculorum operatione, et exivit ut fulgur iaculum eius, id est predicatio Apostolorum torrendo peccatores. Et cecinit tuba, predicatio Apostolorum per totum mundum in turbine austri, id est impetu Spiritus sancti. Et subiecerunt Apostoli gentes lapidibus funde, id est verbis sacre Scripture ore predicationis rotatis. Et tunc bibentes inebriati sunt quasi vino, quia terrena omnia obliviscebantur sancti in primitiva Ecclesia amore celestium, que ebrietas placet Deo sicut vinum, id est sicut sacrificium altaris. Tunc Dominus salvavit gregem gentilitatis, adducens illum in ovile Ecclesie, ut fieret unum ovile, et unus pastor. Io. 10.c. Et lapides sancti, id est sancti solidi, sed tamen in hoc mundo conculcati, elevati sunt de humilitate sua, ut sint gloriosi in terra illius, et possint poni in celesti edificio. Et cibentur frumento electorum, et vino germinante virgines, id est corpore, et sanguine Domini, cuius caro vere est cibus, et sanguis utique verus potus, ut dicitur Io. 6.f. et tandem in celo ipsa humanitate, et eius divinitate cibentur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Za. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=50&chapitre=50_9)

Notes :