Capitulum 7
Numérotation du verset
2Mcc. 7,1
Contigit autem et septem fratres cum matre apprehensos compelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos
Numérotation du verset
2Mcc. 7,2
unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid queris et quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias Dei leges prevaricari
Numérotation du verset
2Mcc. 7,3
iratus itaque rex iussit sartagines et ollas eneas succendi quibus statim succensis
Numérotation du verset
2Mcc. 7,4
iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes precidi ceteris eius fratribus et matre inspicientibus
Numérotation du verset
2Mcc. 7,5
et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter
Numérotation du verset
2Mcc. 7,6
dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moyses et in servis suis consolabitur
Numérotation du verset
2Mcc. 7,7
mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad illudendum et cute capitis eius cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur
Numérotation du verset
2Mcc. 7,8
at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit
Numérotation du verset
2Mcc. 7,9
et in ultimo spiritu constitutus ait : Tu quidem scelestissime in presenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in eterne vite resurrectione suscitabit.
Numérotation du verset
2Mcc. 7,10
post hunc tertius illudebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit
Numérotation du verset
2Mcc. 7,11
et cum fiducia ait e celo ista possideo sed propter Dei leges nunc hec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero
Numérotation du verset
2Mcc. 7,12
ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adolescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus
Numérotation du verset
2Mcc. 7,13
et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes
Numérotation du verset
2Mcc. 7,14
et cum iam esset ad mortem sic ait : Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit
Numérotation du verset
2Mcc. 7,15
et cum admovissent quintum, vexabant eum at ille, respiciens in eum,
Numérotation du verset
2Mcc. 7,16
dixit : Potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum
Numérotation du verset
2Mcc. 7,17
patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit
Numérotation du verset
2Mcc. 7,18
post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait : Noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos hec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis
Numérotation du verset
2Mcc. 7,19
tu autem ne existimes tibi impune futurum quod contra Deum pugnare temptaveris
Numérotation du verset
2Mcc. 7,20
supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna que pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat
Numérotation du verset
2Mcc. 7,21
singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et feminee cogitationi masculinum animum inserens
Numérotation du verset
2Mcc. 7,22
dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa compegi
Numérotation du verset
2Mcc. 7,23
sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges eius
Numérotation du verset
2Mcc. 7,24
Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adolescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et iuramento affirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias prebiturum
Numérotation du verset
2Mcc. 7,25
sed ad ista cum adolescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adolescenti fieret in salutem
Numérotation du verset
2Mcc. 7,26
cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo
Numérotation du verset
2Mcc. 7,27
itaque inclinata ad illum irridens crudelem tyrannum ait patria voce : Fili mi miserere mei que te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in etatem istam perduxi
Numérotation du verset
2Mcc. 7,28
peto nate aspicias in celum et terram et ad omnia que in eis sunt et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus
Numérotation du verset
2Mcc. 7,29
ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam
Numérotation du verset
2Mcc. 7,30
cum hec illa adhuc diceret ait adolescens quem sustinetis non obedio precepto regis sed precepto legis que data est nobis per Moysen
Numérotation du verset
2Mcc. 7,31
tu vero qui inventor omnis malitie factus es in Hebreos non effugies manum Dei
Numérotation du verset
2Mcc. 7,32
nos enim pro peccatis nostris hec patimur
Numérotation du verset
2Mcc. 7,33
et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis
Numérotation du verset
2Mcc. 7,34
tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus
Numérotation du verset
2Mcc. 7,35
nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium effugisti
Numérotation du verset
2Mcc. 7,36
nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento eterne vite effecti sunt tu vero iudicio Dei iustas superbie penas solves
Numérotation du verset
2Mcc. 7,37
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostre propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus
Numérotation du verset
2Mcc. 7,38
in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira que super omne genus nostrum iuste superducta est
Numérotation du verset
2Mcc. 7,39
tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius deseviit indigne ferens derisum se
Numérotation du verset
2Mcc. 7,40
et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens
Numérotation du verset
2Mcc. 7,41
novissime autem et mater consummata est
Numérotation du verset
2Mcc. 7,42
igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum
Capitulum 7
Numérotation du verset
2Mcc. 7,1
Contigit autem et septem fratres cum matre apprehensos compelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos
marg.|
CONTIGIT
AUTEM. Quid per hanc matrem septem filiorum, nisi matris Ecclesie fecunditas, que per septiformis spiritus gratiam adoptivos Deo patri filios generat, designatur. Quos Antiochi typici, hoc est, antichristi atrocitas, licet partim per ministros suos, partim per semetipsum simul cum matre diversis cruciatibus laniet, ad blasphemiam tamen eos nequaquam pertrahere valet. Que autem huic mulieri et filiis eius pro labore, quem in presenti perpessi sunt, merces maneat in futuro Isaias ostendit dicensa : «Lauda sterilis, que non paris ; decanta laudem et hymnum, que non pariebas ; quoniam multi filii deserte magis quam eius que habet virum dicit Dominus. Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas longos, fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida, ad dexteram enim, et ad sinistram penetrabis, et semen tuum gentes hereditabit. Noli timere, quia non confunderis, neque erubescas. Non enim te pudebit, quia confusionis adolescentie tue oblivisceris, et opprobrii viduitatis tue non recordaberis amplius, quia damnabitur tui qui fecit te Dominus, et redemptor tuus sanctus Israel, Dominus omnis terre vocabitur, quia ut mulier derelictam et merentem spiritu vocavit te, Dominus, et uxorem ab adolescentia abiectam dixit Deus tuus, ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus {t. 3 : Erfurt, f. 332rb ; facsim., p. 519b} magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna mysterus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in saphiris, et ponam iaspidem pro pugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis, et in iustitia fundaberis, recede de procul a calumnia». Quod autem novissime post filios et mater consumpta est, demonstrat, quod post triumphos singulorum filiorum Ecclesie, quibus hostes vincentes liberis animabus requiem intrabunt eternam, novissime ipsa mater fidelium omnium in fine mundi consummabitur, et tropheum glorie de omnibus inimicis suis capiens regnum possidebit perpetuum. Qualiter autem beatissimus martyr et suavissimus doctor Cyprianus de eisdem septem fratribus scribens ad Fortunatum, more rethorum facundo sermone, differeret, hoc loco inserendum censuimus, qui inter cetera sic ait : Quid vero in Machabeis septem fratres et natalium pariter virtutum forte consimiles significent, nisi septenarium numerum sacramento perfecte consummationis impletum. Sic enim septem fratres in martyrio coherentes, ut primi fuerunt in dispositione divina septem dies, annorum septem milium continentes, ut septem spiritus, ut angeli septem, qui assistunt et conversantur ante faciem Dei, et lucerna septiformis in tabernaculo martyrii, et in Apocalypsi septem candelabra aurea, et apud Salomem columna septem, super quas edificat domum sapientia, ita et iste septem fratrum numerus Ecclesias septem numeri sui quantitate complexus, secundum quod in primo libro Regnorum legimus sterilem septem peperisse, et apud Isaiam septem mulieres unum hominem apprehendunt, cuius invocari super se nomen exposcunt. Et apostolus Paulus qui huius muneri legitimi, et certi meminit ad septem Ecclesias scribit. Et in Apocalypsi Dominus mandata sua divina, et precepta celestia ad septem Ecclesias, et ad earum {t. 3 : Erfurt, f. 332va ; facsim., p. 520a} angelos dirigit. Qui nunc istic, nunc invenitur in fratribus, ut consummatio legitima compleatur, cum septem liberis plane copulatur, et mater origo et radix que Ecclesias septem post modum perperit ipsa prima, et una supra petram Domini voce fundata. Nec vacat quod in passionibus sola cum liberis mater est. Martyres enim, qui se Dei filios in passione testantur, iam non nisi Deo patre censentur, sicut in Evangelio Dominus docet dicensb : «Ne vocaveritis patrem super terram, unum est enim pater vester, qui est in celis». Que vero ediderunt confessionem preconia, quam precalara, quam magna documenta fidei prebuerunt. Rex Antiochus infestus, immo in Antiocho antichristus expressus, ora martyrum gloriosa et spiritu confessionis invicta contagio fuisse querebat carnis maculare, et cum flagellis graviter verberasset, ac nihil promovere potuisset, sartagines iussit igniri. Quibus ignitis et accensis, eum qui primus locutus fuerat, et magis iram regis virtutis ac fidei constantia provocaverat, admoveri precepit et frigi producta et extracta prius lingua, que confessa Dominum fuerat. Quid martyrii gloriosus contigit lingua enim confessa nomen Domini, prior ipsa ad Dominum debuit proficisci. Poste in secundo, excogitatis acrioribus penis antequam cetera membra torqueret cutem capitis cum capillis detraxit odio, scilicet certo. Nam cum viri caput Christus est, et caput Christi Deus, qui caput laniabat in martyre Domini, et Christum persequebatur in capite.
a Is. 54, 1-14.
b Mt. 23, 9.
Numérotation du verset
2Mcc. 7,2
unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid queris et quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias {t. 3 : Erfurt, f. 332va ; facsim., p. 520a} Dei leges prevaricari
Numérotation du verset
2Mcc. 7,3
iratus itaque rex iussit sartagines et ollas eneas succendi quibus statim succensis
Numérotation du verset
2Mcc. 7,4
iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes precidi ceteris eius fratribus et matre inspicientibus
Numérotation du verset
2Mcc. 7,5
et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter
Numérotation du verset
2Mcc. 7,6
dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moyses et in servis suis consolabitur
Numérotation du verset
2Mcc. 7,7
mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad illudendum et cute capitis eius cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur
Numérotation du verset
2Mcc. 7,8
at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit
Numérotation du verset
2Mcc. 7,9
et in ultimo spiritu constitutus ait : Tu quidem scelestissime in presenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in eterne vite resurrectione suscitabit.
marg.|
At ille in martyrio suo et resurrectionis sibi premium de Dei remunaratione promittens exclamavit et dixit :
Tu quidem impotens ex hac presenti vita nos perdis, sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in eterne vite resurrectione suscitabit
». Tertius linguam postulatus cito protulit. Nam cum penam lingue execande iam didicerat a fratre suo contemnere {t. 3 : Erfurt, f. 332vb ; facsim., p. 520b} manus quoque amputandas constanter ostendit. Multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis ad penam manibus passionis dominice instar imitari.
Numérotation du verset
2Mcc. 7,10
post hunc tertius illudebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit
Numérotation du verset
2Mcc. 7,11
et cum fiducia ait e celo ista possideo sed propter Dei leges nunc hec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero
Numérotation du verset
2Mcc. 7,12
ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adolescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus
Numérotation du verset
2Mcc. 7,13
et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes
Numérotation du verset
2Mcc. 7,14
et cum {t. 3 : Erfurt, f. 332vb ; facsim., p. 520b} iam esset ad mortem sic ait : Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit
Numérotation du verset
2Mcc. 7,15
et cum admovissent quintum, vexabant eum at ille, respiciens in eum,
marg.|
Necnon et quartus pari virtute tormenta contemnens ad retundendum regem celesti voce respondens exclamavit et dixit :
Potius est ab hominibus morti datos exspectare, spem a Deo iterum ab eo resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit
.
Numérotation du verset
2Mcc. 7,16
dixit : Potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum
marg.|
Quintus propter carnificem rabiem duros variosque cruciatus fidei vigore calcabat ad prescientiam quoque et notitiam futurorum spiritu divinitatis armatus vel animatus prophetavit regi indignationem Dei et ultionem velociter secuturam.
Potestatem
, inquit,
inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis. Noli ergo putare genus nostrum a Deo derelictum esse sustine et vide magnam potestatem eius qualiter te et semen tuum torquebit
. Quale illud velamen tum martyrii fuit, quam magnum, quam grande solacium in cruciatibus suis non tormenta propria cogitare, sed tortoris sui suplicia predicare. In sexto vero non virtus sola, sed et humilitas predicanda est, nihil sibi martyrem vendicasse, sed confessionis sue honorem superbis vocibus ventilasse peccatis suis potius asscripsisse, quod persecutionem a rege pateretur, Deo vero dedisse, quod postmodum vindicaretur. Docuit esse martyres verecundos de ultione fidere et nihil in passione iactare.
Numérotation du verset
2Mcc. 7,17
patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit
Numérotation du verset
2Mcc. 7,18
post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait : Noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos hec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis
marg.|
Noli
, inquit,
frustra errare, nos enim propter nosmetipsos hec patimur, peccantes in Deum vestrum, tu autem ne te existimes impunitum futurum, agressus pugnare cum Deo
. Admirabilis quoque mater, que nec sextus infirmitate fracta, nec multiplici orbitate commota morientes liberos spectabat libenter, nec penas illas pignorum, sed glorias computavit {t. 3 : Erfurt, f. 333ra ; facsim., p. 521a} tam grande martyrium Deo prebens virtute oculorum suorum, quam prebuerunt filii eius tormentis, et passione membrorum. Cum sex occisis et punitis superesset unus ex fratribus, cui rex divitias et potentatus, et multa pollicebatur, ut crudelitas eius ac ferietas vel unius subiecti solacio foveretur, et peteret, ut ad filium deiciendum secum deprecaretur. Et mater deprecata est filium, sed ut decebat martyrum matrem, ut decebat legis et Dei memorem, ut decebat filios suos non delicate sed fortiter diligentem. Deprecata est enim, ut Dominum confiteretur ; deprecata est, ne a fratribus suis frater in consortio laudis et glorie separetur.
Numérotation du verset
2Mcc. 7,19
tu autem ne existimes tibi impune futurum quod contra Deum pugnare temptaveris
Numérotation du verset
2Mcc. 7,20
supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna que pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat
Numérotation du verset
2Mcc. 7,21
singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et feminee cogitationi masculinum animum inserens
Numérotation du verset
2Mcc. 7,22
dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa compegi
Numérotation du verset
2Mcc. 7,23
sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges eius
Numérotation du verset
2Mcc. 7,24
Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis {t. 3 : Erfurt, f. 333ra ; facsim., p. 521a} voce despecta cum adhuc adolescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et iuramento affirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias prebiturum
Numérotation du verset
2Mcc. 7,25
sed ad ista cum adolescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adolescenti fieret in salutem
Numérotation du verset
2Mcc. 7,26
cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo
Numérotation du verset
2Mcc. 7,27
itaque inclinata ad illum irridens crudelem tyrannum ait patria voce : Fili mi miserere mei que te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in etatem istam perduxi
marg.|
Tunc se septem filiorum computans matrem sibi contingeret filios vii Deo peperisse potius non seculo. Armans itaque eum et corroborans, et feliciori partu filium generans :
Fili
, inquit,
miserere mei, que in utero te novem mensibus portavi, et lac triennio dedi, et ad etatem istam perduxi,
Numérotation du verset
2Mcc. 7,28
peto nate aspicias in celum et terram et ad omnia que in eis sunt et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus
marg.|
oro fili, ut aspicias in celum et terram, et omnibus que in eis sunt aspectis intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus,
Numérotation du verset
2Mcc. 7,29
ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam
marg.|
et ita fiat, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipias mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam
. Magna laus est matris in exhortatione virtutis, sed maior in Dei timore, et in fidei veritate, quod nihil sibi aut filio sex martyrum honore permisit, nec fratrum precem profuturam credidit abneganti ad salutem, persuasit potius passionis participem fieri, ut in iudicii die possit cum fratribus inveniri. Post hec autem cum liberis suis commoritur et mater, nec aliud iam licebat quam ut que martyres peperat et fecerat in consortio illis glorie iungeretur et quos ad Deum premiserat ipsa quoque sequeretur.
Numérotation du verset
2Mcc. 7,30
cum hec illa adhuc diceret ait adolescens quem sustinetis non obedio precepto regis sed precepto legis que data est nobis per Moysen
Numérotation du verset
2Mcc. 7,31
tu vero qui inventor omnis malitie factus es in Hebreos non effugies manum Dei
Numérotation du verset
2Mcc. 7,32
nos enim pro peccatis nostris hec patimur
Numérotation du verset
2Mcc. 7,33
et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis
Numérotation du verset
2Mcc. 7,34
tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus
Numérotation du verset
2Mcc. 7,35
nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium effugisti
Numérotation du verset
2Mcc. 7,36
nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub {t. 3 : Erfurt, f. 333rb ; facsim., p. 521b} testamento eterne vite effecti sunt tu vero iudicio Dei iustas superbie penas solves
Numérotation du verset
2Mcc. 7,37
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostre propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus
Numérotation du verset
2Mcc. 7,38
in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira que super omne genus nostrum iuste superducta est
Numérotation du verset
2Mcc. 7,39
tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius deseviit indigne ferens derisum se
Numérotation du verset
2Mcc. 7,40
et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens
Numérotation du verset
2Mcc. 7,41
novissime autem et mater consummata est
Numérotation du verset
2Mcc. 7,42
igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Mcc. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=53&chapitre=53_7)

Notes :