<55.589>In prologum ‘Mattheus cum primo’
Numérotation du verset
Mt. ,1
marg.|
{5.29}
Mattheus cum primo predicasset
evangelium
.
Prologus iste dividitur in duas partes, quia primo scriptor huiusevangelii manifestatur, secundo sui evangelii autoritas declaratur ibi
Cum autem plures.
In prima parte ostenditur quando scripsit, quia primus inter alios evangelistas. Ubi scripsit ? Quia in Iudea. Qualiter scripsit ? Quia Hebraice. Quare scripsit ? ut veritas evangelii certa maneret apud credentes. in Iudea a quibus recedebat, volens predicare gentilibus Iudeis pro maiori parte in infidelitate obstinatis, hoc enim fuerat eis preceptum a Domino secundum quod dicitur Act. 13.g. “Vobis autem oportebat primum loqui Verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, et vos indignos iudicastis eterne vite, ecce convertimur ad gentes, sic enim precepit nobis Deus. Hac igitur de causa Mattheus volens transire ad conversionem scripsit fidelibus in Iudea remanentibus evangelium, ut illuc concurrerent pro certa regula ad evitandum errores hereticorum insurgentium, et hoc est quod subditur.
Numérotation du verset
Mt. ,2
marg.|
Sicut enim.
predicatione, scilicet, confirmata evidentibus signis, ut dicitur Marci ultim.
Numérotation du verset
Mt. ,3
marg.|
Sic et contra hereticos
scribi
ut cessantibus miraculis possemus recurrere ad doctrinam evangelicam doctrinis, et miraculis confirmatam, sicut ad regulam certam hereses in surgentes confutantem.
Numérotation du verset
Mt. ,4
marg.|
{5.30}
Cum autem plures evangelium
scripserint
.
Hic ostenditur evangelium Matthei autenticum. Et primo ostenditur quod dictum est. Secundo declaratur quoddam ibi positum, ibi, Designantur. In prima parte dicitur sic, quod plures scripserunt sub nomine apostolorum, et discipulorum Christi, immiscentes, eidem falsitates, ut facilius sub nomine apostolorum fideles deciperentur. Et ad hoc evitandum, quatuor evangelia quorum scriptores sunt certi et noti, sunt ab ecclesia recepta et approbata. Et hoc rationabiliter, quia numerus quaternarius evangeliorum fuit prefiguratus Ezechielis, id est ut predictum est. Sunt enim evangeliste quasi quatuor rote in quadriga domini, quibus portatur fides Christi per totum mundum. Similiter genus humanum quadruplici morte fuit peremptum in transgressione. Ade. Primo morte culpe, secundo morte nature, quia per hoc incurrimus necessitatem moriendi. tertio morte gehenne, quia ex hoc omnes descendebant ad limbum usque ad liberationem per Christum factam. Quarto morte civilis pene. Est enim mors civilis servitus vel exilium per que scinditur aliquis a communitate. Per peccatum autem genus humanum erat eiectum a civitate celesti et subditum servituti diaboli. igitur conveniens fuit numerus quaternarius evangeliorum, quia per ipsorum predicationem genus humanum quadrifida morte peremptum, et vivificandum designatur.
Numérotation du verset
Mt. ,5
marg.|
Designantur etiam evangeliste quatuor figuris que non sunt deceptorie, sed iucundi mysterii sibi conscie. Mattheus in homine intelligitur etc. Hic declaratur quoddam, vide licet, qualiter evangelia predicta fuerunt prefigurata Ezechielis. j. Et patet ex predictis qualiter in quatuor faciebus significantur quatuor evangeliste. Et sic patet textus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_)
Notes :