Capitulum 1
Numérotation du verset
Mt. 1,1
Liber
generationis
Iesu Christi
filii David, filii Abraham.
Numérotation du verset
Mt. 1,2
Abraham
genuit Isaac.
Isaac
autem genuit Iacob. Iacob
autem genuit Iudam et fratres eius.
Numérotation du verset
Mt. 1,3
Iudas autem
genuit Phares
et Zaram1
1 Zaram ΩMSFJP
Cas574 Rusch
] Zara ΩL
Weber
de Thamar.
Phares
autem genuit Esrom.
Esrom
autem genuit Aram.
Numérotation du verset
Mt. 1,4
Aram autem genuit Aminadab.
Aminadab
autem genuit Naasson. Naasson
autem genuit Salmon.
Numérotation du verset
Mt. 1,5
Salmon autem
genuit Booz
de Raab.
Booz autem2 genuit Obed ex3 Ruth.
2 autem] om. A F C
|
3 ex] de
Cas574
|
Obed
autem genuit Iesse.
Iesse autem4
4 autem]
om. Z F
genuit David regem.
Numérotation du verset
Mt. 1,6
David
autem rex genuit Salomonem
ex ea que fuit Urie.
Numérotation du verset
Mt. 1,7
Salomon5 autem genuit Roboam.
5 Salomon ΩMSJP
Cas574
] Salmon
Li446@
Roboam
autem genuit Abiam. Abia6
6 Abia ΩMJL
Rusch
] Abias ΩSP
Li446@ Cas574
autem genuit Asa.
Numérotation du verset
Mt. 1,8
Asa autem genuit Iosophat.
Iosophat autem genuit Ioram.
Ioram autem genuit Oziam.
Numérotation du verset
Mt. 1,9
Ozias autem
genuit Ioathan7.
7 Ioathan ΩM ΩF
Rusch
] Ioatham ΩS ΩJ ΩL ΩP
Li446@ Cas574 Weber
Ioathan8 autem genuit Achaz.
8 Ioathan ΩM ΩS* ΩF ΩJ
Rusch
] Ioathas ΩS², Ioath’
Li446@
, Ioatham
Li446@
ΩJ ΩL ΩP
Cas574 Weber
Achaz autem genuit Ezechiam.
Numérotation du verset
Mt. 1,10
Ezechias
autem genuit Manassen9.
9 Manassen] Manassem
Cas574
Manasses autem genuit Amon.
Amon autem genuit Iosiam.
Numérotation du verset
Mt. 1,11
Iosias
autem genuit Iechoniam
et fratres eius in transmigratione10
Babylonis.
10 transmigratione ΩS ΩJ ΩL ΩF (
corr. al. m. marg.: vel antiq.
TRANSMIGRATIONE ;
cf. infra )
Rusch Weber
] transmigrationem ΩM ΩF ΩP
Numérotation du verset
Mt. 1,12
Et post transmigrationem11 Babylonis, Iechonias
11 transmigrationem ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP
Rusch Weber
] transmigrationes (?)
Cor3
(antiq. habent
TRANSMIGRATIONE’
) ; cf. supra
genuit Salathiel.
Salathiel autem genuit Zorobabel.
Numérotation du verset
Mt. 1,13
Zorobabel
autem genuit Abiud.
Abiud autem genuit Eliachim.
Eliachim autem genuit Azor.
Numérotation du verset
Mt. 1,14
Azor autem genuit Sadoc.
Sadoc autem genuit Achim.
Achim autem genuit Eliud.
Numérotation du verset
Mt. 1,15
Eliud autem genuit Eleazar.
Eleazar autem genuit Mathan.
Mathan autem genuit Iacob.
Numérotation du verset
Mt. 1,16
Iacob autem genuit Ioseph
virum Marie
de qua
natus est Iesus qui vocatur Christus.
Numérotation du verset
Mt. 1,17
Omnes itaque12 generationes ab Abraham usque ad David: generationes quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis: generationes quatuordecim, et a transmigratione Babylonis13 usque ad Christum: generationes quatuordecim.
12 itaque ΩMSF
Rusch
] ergo
Cor3
(antiq.) ΩJ ΩL ΩP
Li446@ Weber
|
13 Babylonis.... Babylonis] .xiiii. generationis A transmigratione usque babylonis ΩF* (
corr. inversiones, al. m. post. compl. marg
.: Babylonis)
|
Numérotation du verset
Mt. 1,18
Christi autem generatio14
14 generatio] generationis
Cas574
sic erat:
Cum esset desponsata15 mater Iesu16 Maria Ioseph,
15 esset desponsata]
inv. Cas574
|
16 Iesu ΩMSF Cas574 Rusch Ed1538] eius ω1 ΩF² (correct. marg. vel eius) ΩLP Li446@ Li446 Clementina Weber
|
antequam convenirent
inventa est
in utero habens
de Spiritu sancto.
Numérotation du verset
Mt. 1,19
Ioseph autem vir eius,
cum esset iustus,
et nollet eam traducere17,
17 eam traducere
ω1
ΩSFJLP
Cas574 Rusch
]
inv.
ΩM
voluit occulte
dimittere eam.
Numérotation du verset
Mt. 1,20
Hec autem, eo cogitante,
ecce angelus Domini
in somnis
apparuit ei dicens:
Ioseph fili David,
noli timere
accipere Mariam coniugem tuam.
Quod enim in ea
natum est,
de Spiritu sancto est.
Numérotation du verset
Mt. 1,21
Pariet autem filium
et vocabis
nomen eius
Iesum.
Ipse enim
salvum faciet
populum suum
a peccatis eorum.
Numérotation du verset
Mt. 1,22
Hoc autem totum factum18 est,
18 factum ΩMSFJPL
Rusch Weber
]
om. Li446@
ut adimpleretur
quod dictum est a Domino per prophetam
dicentem:
Numérotation du verset
Mt. 1,23
Ecce virgo
in utero habebit,
et pariet filium et vocabitur19
19 vocabitur ΩMSFP
Rusch
Ed1538 Sixtina] vocabunt ΩJL Li446@ Clementina Weber
nomen eius Emmanuel,
quod est interpretatum20 nobiscum Deus.
20 est interpretatum ΩSFJL
Li446@ Rusch Weber
] interpretatur ΩMP
Cas574
Numérotation du verset
Mt. 1,24
Exsurgens
autem Ioseph a somno,
fecit sicut precepit21 ei
21 precepit ΩMSFLP
Cas574 Rusch
Clementina Weber] preceperat ΩJ ΩF² (
corr. al. m. post. marg.:
vel -perat)
Li446@ Li446
angelus Domini,
et accepit22 coniugem suam
22 accepit ΩMSJLP Cas574 Rusch Weber] + Mariam Li446@ Li446 V794
Numérotation du verset
Mt. 1,25
et non cognoscebat eam
donec peperit
filium suum
primogenitum
et vocavit nomen eius Iesum.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Mt. 1,1
marg.|
{5.31}
Liber
generationis
Iesu Christi.
Evangelium secundum Mattheum dividitur in duas partes quia primo stabilit subiectum suum seu declarat, scilicet, Christum verum esse hominem et verum Deum. Secundo determinat de redemptione nostra facta per ipsum que incipit in medio quarti capituli. ibi
Cum audisset Iesus quod Ioannes traditus esset.
Iterum prima dividitur in quatuor secundum quod quadrupliciter declarat Christum verum Deum et verum hominem.
marg.|
Primo enim declarat hoc testimonio angelico et prophetico ; secundo, ex illustratione celesti et veneratione regali; tertio ex predicatione Ioannis et testificatione Dei patris ; quarto ex demonis tentatione, et sanctorum angelorum obsequio et veneratione. Secunda incipit capitulo sequenti, tertia tertio, et quarta quarto.
marg.|
Prima adhuc in duas, quia primo ostendit veritatem humane nature et modum sue conceptionis mirabilem ostendendo, ibi : Christi autem generatio. Prima adhuc dividitur in tres, quia in describendo genealogiam Christi premittit quendam prologum seu prefationem. Secundo ponit eiusdem genealogie descriptionem, ibi. Abraham. Tertio genealogie descripte recapitulationem, ibi. Omnes ergo generationes. In prima ergo parte intitulat librum suum a Christi generatione, dicens : Liber generationis, quia scripsit Hebraice, ut visum est. Modus autem Hebreorum est denominare libros ab eo de quo tractatur in principio, sicut dicitur liber Gn. quia in principio tractatur de creatione mundi. Similiter Mattheus, qui incipit evangelium a genealogia Christi, ideo ab ipso denominat seu intitulat ipsum. Ratio autem quare incipit {5.32} a genealogia Christi hec fuit, quia Iudei negabant Iesum Nazarenum esse verum Christum, et descendisse a David, quia Galileus erat, secundum quod dicitur Io. 7. Numquid a Galilea venit Christus ? quasi dicat non. Ideo subditur. Nonne scriptura dicit. Quia ex semine David et Bethleem castello, ubi erat David venit Christus, quasi dicant. Sic et ideo ex hoc volebant false concludere, quod non esset vere Christus nec ex semine David. Hunc ergo errorem volens Mattheus excludere in principio evangelii sui ostendit ipsum a David descendentem per ipsius genealogiam : Ostendit etiam eum in Bethleem natum, ut patet in principio sequentis capit. Cum natus esset Iesus in Bethleem Iude : licet fuerit in Galilea conceptus et nutritus. In describendo autem genealogiam ponit duas partes tamquam radices, videlicet, David et Abraham, quia ad istos est facta specialiter promissio de Christo. Item quia David fuit principalis inter reges, Abraham inter patriarchas. Christus autem debebat descendere ex patriarchis et regibus. Preponitur autem David ipsi Abraham, licet sit posterior secundum tempus, propter eminentiam regie dignitatis, et iterum ut convenientius generationis ordo texatur : quia sic a radice ultimo nominata inchoatur. Dicit ergo.
marg.|
.1.
Liber
generationis
.
supplendum est. Hic est liber secundum modum Hebreorum, ubi communiter fit talis suppletio, ut patet Is. 1. Visio Isaie filii Amos, subintelligitur, hec est. Et eodem modo in pluribus aliis locis.
marg.|
.2.
Generationis
etc. scilicet, temporalis, quia generationem Christi eternam describit Ioannes in principio evangelii sui.
marg.|
.3.
Iesu Christi.
Iesus nomen est persone, Christus, nomen nature. Significat enim duplicem naturam in uno supposito, scilicet, divinam et humanam.
marg.|
.4.
Filii David, filii Abraham.
Hoc est intelligendum secundum naturam humanam tantum. Unde dicit Apostolus ad Roma. 1.a. Qui factus est ei ex semine David secundum carnem.
Numérotation du verset
Mt. 1,2
marg.|
{5.33} .1.
Abraham genuit.
Hic incipit Christi genealogiam narrare et dividitur in tres partes secundum tres quaterdenas quas ponit in ista genealogia. Prima incipit ab Abraham, et terminatur in David inclusive. Secunda a David exclusive, et terminatur in Iechoniam filium Iosie inclusive. Et tertia incipit a Iechonia filio predicti Iechonie inclusive, ut videbitur. et terminatur in Christum inclusive. Secunda pars incipit ibi David autem. Tertia ibi. Et post transmigrationem Babylonis. In prima ergo procedit sic. Abraham genuit Isaac. Non facit mentionem de Ismaele qui fuit filius Abraham, quia per ipsum non descendit Christus : sed per Isaac erat promissus eius adventus secundum quod scribitur Genes. 21.a. In Isaac vocabitur tibi semen. Et eadem ratione non fit mentio de Esau, cum subditur.
marg.|
.2.
Isaac autem genuit Iacob.
Quia antequam essent nati, Iacob fuit a Deo dilectus, ut per ipsum descenderet Christus, ut habetur Malachie primo, a. Iacob dilexi, Esau, autem odio habuit. Considerandum igitur, quod hic describitur genealogia Christi descendendo, quia Mattheus voluit ostendere assumptionem infirmitatis nostre a Deo, ut dicit Augustinus de concordia evangelistarum. Econtrario autem Lucas describit eam ascendendo, quia volebat ostendere reductionem humane nature in Deum, et ideo incipit genealogiam Christi post baptismum, quia post baptismum reducimur in Deum. Sequitur.
marg.|
{5.34} .3.
Iacob autem genuit.
Licet autem Christus de Iuda descenderit, tamen fratres eius cum eo nominantur, quia fuerunt patres populi Israelitici, et ab eis duodecim tribus Israel nominantur. Sequitur.
Numérotation du verset
Mt. 1,3
marg.|
.4.
Iudas autem genuit.
Hieronymus autem reddens rationem quare ista Thamar exprimitur, sic dicit : Notandum in genealogia Salvatoris nullam sanctarum mulierum assumi, sed eas tantum quas scriptura reprehendit, ut qui propter peccatores venerat, de peccatricibus nascens omnium peccata deleret. unde et in consequentibus Raab meretrix et Ruth Moabitis ponitur Bethsabee uxor Urie. Hec Hieronymus. Sed istud non videtur probabiliter dictum, quia ipse ibidem dicit quod propter hoc reges tres de genealogia Christi tolluntur, scilicet Ochozias, Ioas, Amasias, quia Ioram miscuerat se filie impiissime Iezabelis, ideo filii eius usque ad quartam generationem de genealogia Christi tolluntur : ergo non est probabile quod propter peccatum in Christi genealogia nomina mulierum exprimantur. Item quod dicit ibi nullam sanctam mulierem positam in genealogia Christi, patet falsum de Maria matre Christi, que sanctissima est et fuit. Item quod dicit Raab et Ruth ibi expressas propter peccatum, non videtur verum, immo propter virtutis actum. De Raab enim scribitur quod propter virtutem suscepit exploratores Israel et eos salvavit, ut patet Iosue. 2. propter quod ponitur in Catalogo illorum qui ex fide fecerunt nobilem actum, ut habetur ad Hebreos 11. Quod autem dicitur meretrix non obstat : quia hoc erat {5.35}tantum ipsius cognomen, et ideo non oportuit, quod esset talis secundum rem : Sicut aliquando econtrario aliquis pauper rusticus cognominatur nomine regis, ut Petrus rex, vel huiusmodi Hebrei etiam dicunt hospitatricem ubi nos habemus meretricem, ut dixi plenius Ios. 2. ca. Similiter, quod dicitur de Ruth Moabitide, quod eam scriptura reprehendit non videtur verum, immo magis eam commendat. Tum quia socrui sue fideliter adheserat, tum quia eiecta gentilitate fidem unius dei suscepit, ut habetur Ruth. 1.c. Tum quia in viduitate caste vixit, ut dicitur Ruth. 1. ex verbis Booz ad ipsam : Benedicta es filia a domino, et priorem misericordiam posteriore superasti, quia non es sequuta iuvenes pauperes seu divites. Tum quia fuit optime fame. Unde ibidem subditur : Scit omnis populus, qui habitat inter urbis mee portas, mulierem te esse virtutis. Salva igitur beati Hier. et meliori sententia, videtur quod melius potest dici, quod mulieres iste hic sunt expresse, quia fuerunt viris suis ex quibus conceperunt accidentaliter coniuncte. Iste autem, que fuerunt prime, et principales, sive bone, sive male non exprimuntur, sed sufficit expressio viri, quia vir, et uxor pro una persona computantur. Quod autem predicte mulieres fuerunt accidentaliter coniuncte, patet ex textu Biblie, quod omitto causa prolixitatis vitande. Nec debet aliquis moveri, si ego recedo in hoc a dictis Hier. quia dicta sanctorum non sunt tante auctoritatis, quin liceat sentire contrarium in his, que non sunt per sacram scripturam determinata. unde dicit Augu. in epist. ad Vicentium de scripturis sanctorum doctorum. Hoc genus scripturarum a canonicis scripturis distinguendum est : Non enim ex eis sic testimonia proferuntur, ut contrarium sentire non liceat. Sequitur.
marg.|
.1.
Phares
autem
genuit Esrom.
Iste Phares cum Iuda patre suo, et Iacob avo suo descendit in Aegyptum, et ibi genuit Esrom, et Esrom Aram, et Aram Aminadab, et Aminadab Naason. Iste autem Naason cum patre suo exiit de Aegypto, et ideo fuit princeps in tribu Iuda in deserto post patrem suum. Quod enim Iste Aminadab fuit princeps tribus Iude in exitu de Aegypto, habetur Cant. 6.d. ubi dicitur : Anima mea turbavit me propter quadrigas Aminadab. Ad cuius evidentiam considerandum quod liber Cantici secundum doctores Hebreos est de Deo, et ecclesia Israel educta per ipsum de Aegypto. In exitu Israel de Aegypto dominus siccavit viam per medium maris rubri, et aque ex utraque parte erant alte ad modum muri, sicut habetur Ex. 14. et ideo filii Israel timebant intrare. Iste Aminadab princeps tribus Iude cum tribu sua primus intravit post Moysen, et ex hoc tribus Iuda {5.36}dignitatem regni meruit. Et ideo dicitur. Anima mea turbavit me etc. quia filii Israel videntes Aminadab precedentem cum curribus suis, admirati sunt propter eius audaciam, et sequuti sunt eum, igitur post ipsum Aminadab filius Naason fuit princeps tribus Iude in deserto, ut dicitur enim 1.c.
Numérotation du verset
Mt. 1,4
marg.|
.2.
Naason autem genuit Salmon.
Hic est unum dubium, quomodo ista Raab, que erat de genere Chananeorum, fuit coniuncta ipsi Salmon in matrimonium, quia erat prohibitum filiis Israel ne ullo modo contraherent cum Chananeis matrimonia, ut habetur Dt. 7. Dicendum ad hoc, quod istud fuit preceptum eis ne per Chananeas a cultu veri dei averterentur, et ad idola converterentur, ut ibidem habetur, et ideo quando aliqua persona inveniebatur fidelis, et ex fide veri dei aliquid magnum egisse, sicut fecit ista Raab, ut predictum est, tunc dispensabat, ut posset coniungi in matrimoniumcum filiis Israel, et propter hoc ista Raab coniuncta est principi nobilioris tribus scilicet Iude, quia pro filiis Israel fecerat magnum actum virtutis in exploratorum salvatione.
Numérotation du verset
Mt. 1,5
marg.|
.3.
Booz autem genuit.
Eodem modo ista Ruth coniuncta est Booz, qui erat nobilior de civitate Bethleem, licet enim esset prohibitum in lege, quod non acciperent in matrimonium mulieres Moabitidas. Propter quod Esdras fecit illas eiici cum filiis suis a filiis Israel, ut habetur. 1Esr. 10.c. Ruth tamen Moabitis propter actum virtutis ex dispensatione coniuncta est ipsi Booz, quia sicut dictum est, pro fide unius dei suscipienda reliquit terram suam, et venit in Iudeam cum socru sua. Sed oritur dubium, quomodo iste Booz genuit Obeth ex Ruth, quia a principio ducatus Iosue, quando s. Salmon accepit Raab, et inde genuit Booz usque ad tempus in quo cepit Heli iudicare populum, in quo tempore ista Ruth venit cum Noemi in Iudeam. fluxerunt 325. anni, et plus, ut potest patere computanti tempora iudicium intermediorum, et ideo dicendum, quod tres fuerunt Booz sibi succedentes, avus, filius, et nepos, primus genitus est a Salmon de ipsa Raab, et tertius genuit Obeth ex Ruth. Et quia evangelista volebat usque ad David unam quaterdenam tantum ponere, ideo istos tres similiter nominatos, et sibi invicem immediate succedentes voluit uno nomine comprehendere.
marg.|
.4.
Obeth
autem
.
Iste autem alio nomine vocatus est Isai, ut habetur. 1Rg. Sed nomen Iesse hic ponitur, quia de ipso hic agitur, prout Christus descendit ab eo, ut scriptum erat Is. 11. Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius etc. Et ideo ex nomine Iesse hic posito ostenditur ista prophetia completa fuisse.
marg.|
.5.
Iesse autem
.
Iste autem nominatur solus rex, licet ante eum, et post fuerunt plures alii reges, quia iste fuit primus electus in regem secundum beneplacitum divinum, ut ostensum est supra, et propter excellentiam sanctitatis sue.
Numérotation du verset
Mt. 1,6
marg.|
.6.
David
autem
.
Tacetur nomen {5.37} Bethsabee, et exprimitur vir eius qui fuit iustus et bonus, ut patet. 2Rg. 11. Et ut ostendatur. quod Bethsabee de qua fit aliqualiter mentio, accidentaliter coniuncta est ipsi David, scilicet per mortem Urie.
Numérotation du verset
Mt. 1,7
marg.|
.1.
Salomon autem genuit Roboam
etc. Sub isto Roboam divisum est regnum Iudeorum in duo regna, ut patet 3Rg. 12. quia decem tribus recesserunt ab eo, et adheserunt Ieroboam, et tunc dictum est regnum Israel. Due autem tribus que remanserunt ipsi Roboam, dicte sunt regnum Iuda.
Numérotation du verset
Mt. 1,8
marg.|
.2.
Ioram autem genuit Oziam.
Numérotation du verset
Mt. 1,9
marg.|
Sicut patet ex Quarto Regum, hic omittuntur tres reges sibi succedentes, quia Ioram genuit Ochoziam
: Ochozias autem genuit Ioam : Ioas
autem
genuit Amasiam. Amasias autem genuit Oziam.
Ratio autem huius est, secundum Hieronymumquia Ioram accepit uxorem filiam impiissime Iezabelis, ideo filii eius usque ad quartam generationem de genealogia Domini excluduntur, et maxime quia Evangelista volebat unam quaterdenam tantum ponere ratione iam predicta, ideo oportebat tres reges excludere. Et isti tres ratione predicta convenientius aliis removentur.
Sequitur.
Sequitur.
Numérotation du verset
Mt. 1,10
marg.|
{5.38}
.3.
Ezechias autem genuit Manassen.
Iste Ezechias non habebat heredem quando dictum est ei per Isaiam prophetam, Esa. 38.a. Dispone domui tue, quia morieris tu et non vives, et tunc flevit non timore mortis, sed propter defectum seminis, timens ne Christus de eo non nasceretur et ideo ipso orante cum lachrymis additi sunt vite ipsius anni quindecim, et tunc genuit Manassen. Qui quidem Manasses licet primo fuerit pessimus, quia de eo scriptum est. 4Rg. 21. cap. quod ipse implevit Ierusalem sanguine prophetarum usque ad os. inter quos Isaiam avunculum suum secari fecit, propter quod in captivitatem ductus est, tamen finaliter penituit, et ad regnum suum reductus fuit ut habetur. 2Par. 33. cap. Sequitur.
marg.|
.4.
Amon autem genuit Iosiam.
Iosias iste fuit optimus quia iuventute sua cepit querere dominum destruxit templa idolorum per totum regnum suum.
Numérotation du verset
Mt. 1,11
marg.|
.5.
Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis.
Non quia adhuc esset transmigratio quando geniti sunt sed quia imminebat. Nominantur autem fratres Iechonie cum eo, quia similes ei fuerunt in captivatione. Ioachaz autem qui primus regnavit post Iosiam captivatus est per regem Aegypti ut habetur. 3Rg. 24. Rex autem Aegypti constituit regem loco ipsius fratrem eius {5.39}
Eliachim mutato nomine ipsius : et vocavit eum Ioachim, vel Iechoniam. Et iste est qui dicitur hic genitus a Iosia : quem captivavit rex Babylonis, ducens secum in Babylonem ; sed in itinere remisit eum sub iuramento, quod ei fideliter serviret ; sed iste Ioachim quarto anno volens rebellare, ab exercitu regis Babylonis captus est, et occisus, et cadaver eius extra Ierusalem proiectum. sicut fuerat per Ieremiam predictum ; Ier. 22.a. Sepultura asini sepelietur, et regnavit Ioachim filius eius pro eo, qui similiter dictus est Iechonias, sed aliter scribitur quam primus ; quia pater eius Ioachim per ch. et m. alius autem per ch. et n. et iste regnavit tribus mensibus, et postea adductus est in Babylonem captivus cum matre et nobilibus de terra Iuda, et constitutus est Sedechias avunculus eius filius Iosie rex in Ierusalem a rege Babylonis et undecimo anno regni eius, quia rebellaverat captus est a rege Babylonis, et excecatus est in Babylonem ligatus ductus, et Ierusalem destructa, et templum combustum, ut habetur. 4Rg. 25. Et sic patet, quod fratres Iechonie filii Iosie fuerunt captivati sicut et ipse ; propter quod nominatur cum ipso.
Numérotation du verset
Mt. 1,12
marg.|
.1.
Et post transmigrationem Babylonis.
Iste Iechonias a quo incipit tertia quaterdena non fuit Iechonias filius Iosie, sed nepos eius per n. scriptus, ut dictum est, aliter non essent quatuordecim in ista quaterdena ultima.
marg.|
.2.
Salathiel autem genuit Zorobabel.
Et iste Zorobabel est ille sub quo transmigratio rediit de captivitate, ut habetur. 1Esr. 2.
Numérotation du verset
Mt. 1,13
marg.|
.3.
Zorobabel autem genuit.
Contrarium videtur 1Par. 3.b.
{5.40}
ubi dicitur quod Zorobabel genuit Mosollam, Ananiam, et Salomith. Est dicendum, quod aliquis istorum fuit binomius, et sic dictus est Abiud, quia plures binomii in sacra scriptura inveniuntur Ab isto Abiud usque ad Ioseph nulla historia in Biblia reperitur sed apud Iudeos fuerunt aliqui studiosi qui genealogias a David descendentes diligentissime scripserunt propter Christum quem expectabant a David descendere, et ibi Mattheus potuit residuum huius genealogie videre. Vel si dicatur quod Herodes illas scripturas combussit, ne linea regia ab aliis distingueretur, ut dicunt aliqui, Tunc dicendum quod Mattheus habuit per revelationem, quod non habuit per scripturam, quia Apostoli et Evangeliste non fuerunt minus illuminati, immo magis quam antiqui prophete. Sequitur.
Numérotation du verset
Mt. 1,14
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Mt. 1,15
marg.|
.4.
Mathan autem genuit Iacob.
Contrarium dicitur Luce. 3. ubi dicitur, quod Mathat genuit Heli, et Heli genuit Ioseph. Dicendum quod Mathat et Mathan descenderunt a David, sed Mathat per Nathan, qui fuit filius David adoptivus, Mathan autem per Salomonem. Et isti duo Mathan et Mathat habuerunt unam uxorem successive, et dicta est Hesta, et Hesta a Mathan concepit Iacob, et a Mathat Heli, ita quod Heli, et Iacob fuerunt fratres uterini, sed de duobus fratribus a David diversimode descendentibus. Heli autem accepta uxore mortuus est sine semine, et ideo Iacob frater eius accepit uxorem fratris sui, ut ei suscitaret semen et genuit Ioseph, ita quod Ioseph fuit filius naturalis ipsius Iacob, et sic accepit eum hic Mattheus. Fuit autem filius Heli legalis, et sic accepit eum in genealogia Lucas, ut patet in figura sequenti. Ratio autem quare Mattheus describit genealogiam Christi {5.41} per Salomonem filium eius naturalem hec est, quia describit assumptionem nostre humanitatis a Deo. Lucas autem per Nathan filium adoptivum, quia describit reductionem nostram in Deum, que fit per gratiam adoptionis.
Numérotation du verset
Mt. 1,16
marg.|
.1.
Iacob autem genuit Ioseph
virum
Marie, de qua natus est Iesus qui vocatur Christus.
Cum Ioseph non fuerit pater Iesus ut habetur inf. eodem capitulo, non videtur esse sufficienter probatum per istam genealogiam sic descriptam, quod Iesus filius Marie fuerit de stirpe David, dicendum, quod immo quia Ioseph, et Maria fuerunt de eadem tribu, {5.42} quia mulier non poterat nubere cum viro alterius tribus, quando ad ipsam pertinebat hereditas paterna ut patet Num. 37. De filiabus Salphat. Beata autem virgo Maria fuit unica Ioachim patri suo, et ideo ex lege cogebatur viro sue tribus nubere, propter hoc etiam ivit cum Ioseph in Bethleem civitatem David ut profiteretur cum eo, ut habetur Lc. 2. Modum autem per quem fuerunt de eadem tribu Damascenus describit dicens quod Melchi habuit fratrem nomine Pantheam qui genuit Barpanthera, et hic genuit Ioachim, qui genuit beatam Mariam, et sic beata Maria descendit a David per Nathan secundum Dam. 51. 4. cap. 6.
Numérotation du verset
Mt. 1,17
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Mt. 1,18
marg.|
{5.43}
.1.
Christi generatio sic erat.
Descripta genealogia Christi in quo Mattheus ostendit Christi veram humanitatem, hic ostendit divinitatem eius per modum conceptionis eius mirabilem. Et dividitur in tres partes quia primo ponitur beate virginis mira impregnatio. Secundo ipsius Ioseph digna dubitatio, ibi :
Ioseph autem cum esset iustus.
Tertio, magna dubii certificatio, ibi
Hoc autem eo cogitante.
Dicit ergo primo :
Christi autem generatio
etc. Quasi dicat ne credatur, quod Iesus sit genitus ex commixtione maris, et femine sicut precedentes, et ideo describitur modus mirabilis qui sequitur.
marg.|
.2.
Cum esset desponsata mater eius
idest Christi.
Numérotation du verset
Mt. 1,19
marg.|
.3.
Ioseph
scilicet sponso suo.
marg.|
.4.
Antequam convenirent.
Carnaliter scilicet. Non quia post convenerint, ut inf. dicetur.
marg.|
.5.
Inventa est in utero habens.
Inventa inquam a Ioseph, qui curam virginis habebat.
marg.|
.6.
De spiritu
Sancto
.
Istud refertur ad verbum precedens, cum dicitur. Habens in utero. quia hoc fuit virtute spiritussancti. Illud enim quod in generatione aliorum hominum sit per virtutem seminis decisi a patre, et recepti a matrice, fuit factum virtute spiritussancti in virgine, virtute cuius ex purissimis sanguinibus beate virginis fuit corpus Christi formatum, et in eodem instanti animatum, et a verbo assumptum, quia cum infinita sit virtus spiritussancti, potest omnia in instanti.
marg.|
Sed queritur quare ista conceptio Christi non fuit facta antequam virgo desponsaretur ipsi Ioseph. Dicendum quod beatus Ambro. super Lucam ad hoc assignat multas rationes quorum aliquas accipio. Primo enim istud fuit rationabiliter ex parte pueri, quia si conceptus fuisset ante desponsationem, potuisset rationabiliter a Iudeis sicut illegitimus repudiari, et non sicut Christus recipi. Secundo, quia puer propter persecutionem Herodis erat in Aegyptum portandus, et reportandus, ideo sponsus Marie erat ad hoc et consimilia necessarius. Item hoc fuit ex parte virginis necessarium, ut haberet ministrum, non suspectum, sed sibi coniunctum{5.44} ut sponsum. Item hoc fuit rationabile ex parte nostra, quia sicut per Thomam palpantem cicatrices Christi, certificati sumus magis de resurrectione Christi quam per alios, ita per Ioseph magis certificati sumus de virginitate Marie, quia dolore iniurie fuisset motus ad vindicandum opprobrium nisi in virgine cognovisset divinum sacramentum.
marg.|
Item queritur hic. Cum Maria esset iam desponsata Ioseph et in domo eius, ut dicit Chrysostomus quare non accessit ad cognoscendum virginem. Dicendum quod modus erat iustorum non perficere matrimonium per carnalem copulam, nisi prius vacarent orationi per aliquod tempus implorando divinam misericordiam, ut patet Tobie 8. Et tunc creditur revelatum esse ipsi Ioseph propositum Marie de observanda virginitate. Licet enim cogeretur ad matrimonium contrahendum secundum temporis illius modum, propter rationes predictas, tamen habebat virginitatem in desiderio, et proposito, sed votum non expressit, Contraxit igitur matrimonium committens se divine voluntati, et tunc ex revelatione divina creditur, quod Ioseph cognovit propositum Marie, et tunc ex communi consensu voverunt virginitatem, quia ut creditur Ioseph adhuc virgo erat : Cuius ratio est, quia cum Christus in passione sua nulli matrem servandam tradidit nisi virgini, non est probabile, quod ante conceptum dum adhuc esset iuvencula traderetur alicui nisi virgini custodienda.
marg.|
.7.
Ioseph autem vir eius.
Hic ponitur Ioseph digna dubitatio. Emisso autem voto predicto angelus Gabriel venit ad virginem ignorante Ioseph, et impregnata est de spiritusancto, ut habetur Lc. 1. Et statim de licentia Ioseph abiit ad cognatam suam scilicet sanctam Elizabeth ut ei pregnanti serviret, et natum filii sui precursorem videret, et ibi mansit tribus mensibus usque ad peractam precursoris nativitatem. Ipsa autem redeunte vidit Ioseph uterum eius gravidum, incurrit ex hoc vehementem suspicionem. Nec fuit mirum propter Marie longam absentia, ex altera parte tantum tenebat de Marie sanctitate, ut dicit Chrysostomus quod sibi videbatur impossibile eam cecidisse.
marg.|
.8.
Cum esset iustus et nollet
eam
traducere.
Idest, propalare, quia non erat certus de crimine. Et ideo.
marg.|
.9.
Voluit occulte dimittere eam.
Ne forte ex opposita parte {5.45}
faveret sibi in crimine. Et bene dicitur, quod occulte, ne si in palam eam relinqueret, nesciret respondere determinate causam dimittendi eam hoc querentibus, cum haberet argumenta sibi insolubilia ex utraque parte, ut visum est. Sed queritur hec quare Maria non dixit ei divinum secretum ? Est dicendum quod talia non sunt revelanda, nisi quantum se extendit voluntas divina, et ideo beata virgo tacuit, tenens firmiter quod sicut istud secretum fuerat revelatum sancte Helisabet, ut habetur Lc. 1. sic revelaretur aliis competenti tempore ex beneplacito divine voluntatis. Similiter queritur, quare Ioseph non petivit ab ea ? Dicendum, quod pro nihilo petisset, quia ipsi Marie pro se dicenti non credidisset, et iterum ex divina dispensatione hoc factum est, ut per revelationem angeli ipse sic certificaretur quod de cetero nullo modo dubitare posset.
Numérotation du verset
Mt. 1,ad litteram
marg.|
.1.
Hec autem cogitante, ecce angelus domini in somnis.
Hic ponitur ipsius Ioseph dubitantis magna certificatio. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur certificatio quantum ad intellectum. Et secundo ostenditur hec certificatio per effectum, ibi. Surgens autem. Prima adhuc in duas, quia primo ad certificationem ipsius ponitur testimonium angelicum. Secundo, ad fidei nostre confirmationem producitur testimonium propheticum, ibi. Hoc autem totum factum est. Ad evidentiam prime partis advertendum, quod magnum malum fuisset, si ad modicam horam ipse Ioseph beatam virginem que de spiritu sancto conceperat, dimisisset, ideo cum adhuc de hoc deliberaret certificatus est per angelum antequam {5.46} ab ea discessisset. Et hoc est quod dicitur. Hec autem eo cogitante ecce angelus domini in somnis apparuit Ioseph dicens. quia anima clausis sensibus exterioribus, ad recipiendum revelationem magis est apta, quia tunc non est per occupationem sensuum exteriorum impedita. Sequitur.
marg.|
.2.
Ioseph fili David.
Quia de Christo volebat loqui, qui erat promissus ipsi David : ideo de ipso David memoriam fecit.
marg.|
.3.
Noli timere accipere Mariam coniugem tuam.
non ad carnalem copulam, sed ad cohabitationem cum ea, et devotam ministrationem. Subditur ratio.
marg.|
.4.
Quod enim in ea natum est.
Non dicit, ex ea, quia nativitas in utero est quando fetus animatur, et illa erat completa, sed adhuc nativitas ex utero tempore debito expectabatur.
marg.|
.5.
De spiritusancto.
Miraculose facta est conceptio, non interveniente adulterio. Sequitur.
marg.|
.6.
Pariet autem filium.
scilicet quando erit nativitas ex utero.
marg.|
.7.
Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
In hoc autem ostendit angelus eum verum hominem, in partu virginis, verum Deum, in salute populi a peccatis, quia nullus potest salvare a peccatis, nisi Deus.
Numérotation du verset
Mt. 1,22
marg.|
.8.
Hoc autem totum factum est.
Hic ad certificationem nostre fidei adducitur ad hoc testimonium propheticum. Unde ista sunt verba Evangeliste scribentis, non angeli loquentis. Volebat enim ostendere in hoc completam esse prophetiam Isaie, septimo capitulo. Ecce virgo in utero habebit et pariet etc. Sequitur.
Numérotation du verset
Mt. 1,23
marg.|
{5.5.47} .1.
Et vocabitur nomen eius Emmanuel.
Per hoc ostenditur veritas deitatis et humanitatis in Christo. Prius enim erat nobiscum Deus per essentiam, potentiam et presentiam. Similiter erat per gratiam nobiscum quantum ad sanctos patres, ergo li nobiscum, importat hic specialem unionem que facta est per nostre humanitatis assumptionem.
marg.|
.2.
Exurgens autem.
Hic ponitur ipsius Ioseph certificatio per effectum, quia exurgens a somno certificatur de virginitate Marie ad mandatum angeli.
marg.|
.3.
Accepit coniugem.
Tamquam dominam suam ei obsequiose ministrando.
marg.|
.4.
Et non
cognoscebat
.
Quod exponunt aliqui de cognitione faciei dicentes quod ex presentia Christi in utero virginis tanta erat claritas in eius facie, quod Ioseph non poterat eam cognoscere, sicut dicitur de claritate faciei Moysi ex consortio sermonis domini, quod non poterant intendere in eam filii Israel, ut habetur. 1Cor. 3.
prol.|
Aliter exponit Hieron. de cognitione carnalis copule, quia cum ea voverat virginitatem, ut dictum est. Sequitur.
marg.|
.5.
Donec peperit.
Ex hoc loco dixit Elvidius hereticus, quod Maria licet a Ioseph non sit cognita ante partum Christi, tamen post eius partum ab eo cognita fuit, et alios filios peperit. Quod arguit ex hoc quod dicitur hic. Non cognoscebat eam. ergo post partum cognovit Item ex hoc quod subditur. Primo genitum. quia primo genitus non dicitur nisi respectu aliorum filiorum secundo genitorum. Hoc {5.48} etiam confirmatur, quia Iob. 3. legitur Christum fratres habuisse, sed hoc non valet. quia sicut dictum est, Maria et Ioseph virginitatem voverant. Item beata virgo fuisset ingratissima, si tanto ac tali filio non fuisset contenta. Item Ioseph qui dicitur sanctus sceleratissimus ac presumptuosissimus fuisset si templum spiritussancti, et speciale habitaculum Dei violare ac polluere presumpsisset. Ad primum ergo dicendum, quod hec dictio, donec aliquando significat tempus determinatum, quo transacto fit aliquid, sicut dicitur. Iste non comedit donec esset hora sexta. hoc est intelligendum quod completa sexta comedit, et sic non accipitur hic. Alio modo accipitur pro semper, sicut in Ps. habetur de Christo. Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Non est sic intelligendum, quod quando Inimici eius erunt positi sub pedibus eius tempore iudicii, quod tunc dimittat sedere ad dexteram patris. immo eternaliter sedebit. et hoc modo accipitur hic donec cum dicitur. Non cognoscebat. Ad secundum dicendum, quod Christus primogenitus filius virginis dicitur, non quia alii fuerunt post ipsum, sed quia nullum peperit ante eum, et hoc modo accipiebatur in lege. ubi precipiebatur quod primogenitus Deo offerretur, et si aliqua mulier pariebat unicum, tamquam primogenitum offerebat illum. Ad tertium dicendum quod in evangelio fratres Christi nominantur cognati eius germani, quia de eadem cognatione, sicut Abraham, et Loth dicuntur fratres, Genesis. 13.b. ubi dicitur. Ne sit iurgium inter me, et te : fratres enim sumus, et tamen Loth erat nepos eius. Et sic patet propositum.
Numérotation du verset
Mt. 1,moraliter
marg.|
{5.31} .1.
Liber
generationis Iesu Christi
.
Christi genealogia describitur hic per tres quaterdenas generationum. Quarum alique fuerunt ante legem datam Moysi, et alique tempore legis date. et ultima, scilicet generatio Christi tempore gratie, quod incepit ab eius conceptione. Et {5.32} per hoc signatur quod aliqui temporibus istis tribus salvati sunt per fidem Christi. Unde dicit Salvator Io. 8.g. Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum, vidit, et gavisus est. Item in quaterdena sunt duo numeri, scilicet denarius et quaternarius. Per denarium vero, signatur impletio decalogi. Per quaternarium, impletio {5.33} evangelii quadrupliciter descripti. Per ternarium vero sancte trinitatis mysterium. Per istos igitur numeros in genealogia Christi contentos mystice signatur quod per observationem decalogi in fide trinitatis Christus qui sol est iustitie per spiritualem illuminationem oritur in nobis. 2. Per. 1.d. Habemus firmiorem propheticum sermonem cui benefacitis attendentes quasi lucerne lucentiin caliginoso loco, donec dies illucescat, et Lucifer oriatur in cordibus vestris. {5.34} Item tres quaterdene faciunt quadragintaduas generationes per quas pervenimus ad Christum qui promissus est nobis in premium, sicut filii Israel per quadragintaduas mansiones venerunt ad terram sibi promissam. Christi autem generatio sic erat etc. Per hoc autem quod Christus conceptus et formatus fuit in utero virginali per operationem spiritussancti signatur quod spiritualiter concipitur et formatur in mente pura opere spiritussancti, Gal. 3.c. Filioli mei quos ego iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.
Numérotation du verset
Mt. 1,moraliter
marg.|
{5.43} .7.
Ioseph autem vir eius, cum esset
iustus
etc. Per Ioseph cogitantem dimittere Mariam, qui certificatus de mysterio per angelum, {5.44} accepit eam ut domina, significatur homo, dubitans in fide vel moribus qui per predicatorem vel confessorem bonum in fide solidatur, et subiicit se ei in illis que fidei sunt orthodoxe.
Numérotation du verset
Mt. 1,additio 1
prol.|
{5.47} In cap. 1. ubi dicitur in Postilla : Sed istud non videtur probabiliter dictum.
prol.|
Sententia Hieronymi. sane intellecta non videtur improbari rationabiliter per obiectiones Postillatoris. Ad cuius intellectum attendendum, quod peccatores possunt intelligi dupliciter scilicet peccatores finaliter impenitentes. de quibus in Ps. Deficiant peccatores a terra etc. Vel peccatores qui per penitentiam iustificantur, sicut ibi. Non veni vocare iustos, sed peccatores. scilicet ad penitentiam, Mt. 9.b. Et de his loquitur Hier. cum dicit. Qui propter peccatores venerat scilicet propter peccatores finaliter penitentes. propter tales enim Christus tantum venit secundum efficaciam, non autem propter peccatores finaliter impenitentes, propter quos non venit efficaciter nisi secundum sufficientiam tantum, ut est manifestum.
prol.|
Item attendendum, quod peccatrices in genealogia Christi nominate sunt huiusmodi. scilicet finaliter penitentes Fuerunt enim in peccato satis famose, et deinde ad iustitiam converse. sic quod de earum iustitia finaliter rationabiliter sit presumendum. Quod sic patet. Nam Thamar cum esset Chananea similiter, et Raab, idololatre fuerunt. unde earum nationes in scripturis sacris sepe de idololatria reprehenduntur, ut in quam plurimis locis sacre scripture reperitur. Ruth etiam Moabitis ex genere reprehenditur in scriptura, ut patet. Bethsabee fuit notorie adultera. De iustificatione autem Raab, et Ruth satis patet in postil. De iustificatione Thamar patet Genes. 38. eo quod post eius condemnationem per Iudam fuit ab eo iustificata. ex quo presumi debet eius innocentia. Similiter de Bethsabee iustitia habetur. 3Rg. 1.c. ubi per successionem Salamonis in regno post David ipsa dicebat regi quod nisi Salomon succederet essent ille et ipsa peccatores. Hoc est dicere, quod nisi Salomon succederet iudicaretur Bethsabee adultera a populo, ut ibidem exponitur. Unde a sensu {5.48} contrario, quia Salomon successit. sequitur matrem fuisse purgatam ab illo peccato. unde tales que primo peccatrices, et consequenter iuste fuerunt, convenienter ponuntur in genealogia Salvatoris, qui ut peccatores iustificaret, venerat. Unde notanter Hier. dicit nullam sanctam mulierem positam in genealogia Christi, non enim dicit, nullam iustam mulierem, quia predicte quatuor iuste fuerunt licet sancte non debuissent dici saltem in vita ipsarum propter peccata precedentia, et sic verba Hiero sunt sane intelligenda. Quam sententiam videtur tenere, Ambrosius super Lucam. ubi de ista materia tractans dicit. Ne puderet ecclesiam ex peccatoribus congregari cum dominus de peccatoribus nasceretur. Ex quo patet responsio ad obiectiones Postil. Nam quod obiicit primo de illis tribus fuerunt sublati a genealogia Christi propter peccatum Ioram. qui miscuit se filie impiissime Iezabel. illud non facit ad propositum. Nam Ioram non penituit de illo peccato, vel saltem non legitur penituisse, nec habetur aliqua ratio unde talis penitentia presumatur. unde merito filii Ioram usque ad quartam generationem de genealogia Christi tolluntur, qui non venit ad salvandos efficaciter peccatores impenitentes, ut dictum est. Secus autem de mulieribus iustis supradictis.
prol.|
Quod autem obiicit secundo de matre Christi, que ponitur in genealogia etc. non facit ad propositum. Hier enim loquitur de mulieribus quas ponit evangelista in hac genealogia voluntarie, scilicet quod potuisset omittere eas, et nullam de eis facere mentionem, sicut omisit nominare Saram et Rebeccam et huiusmodi. ex qua omissione nullus defectus occurreret in hac genealogia, quia sufficeret expressio virorum tantum, secus est de virgine gloriosa, cuius expressa nominatio fuit necessaria. non enim Christus descendit a David, nisi per matrem gloriosam, non autem per Ioseph. Quod autem ulterius obiicit de Raab et Ruth, nihil facit contra Hieron. imo pro eo. probat enim ipsarum finalem iustitiam, ex quo non concluditur quia prius peccatrices fuissent, prout manifeste fuerunt, quod manifeste {5.49} facit ad sententiam Hier. confirmandam, ut dictum est Ratio autem assignata per Postillatorem circa nominationem harum mulierum non videtur valere. Dicit enim quod iste mulieres hic expresse fuerunt viris ex quibus conceperunt occasionaliter seu accident aliter coniuncte etc. Que quidem ratio ex duobus videtur insufficiens. Primo, quia hoc omnino est impertinens proposito. Nihil enim videtur facere ad rationem genealogie, quod occasionaliter seu accidentaliter vel ex intentione, seu per se vir et uxor coniungantur. Secundo : Nam Lia prima uxor Iacob ex qua Christus descendit occasionaliter et preter intentum seu accidentaliter fuit coniuncta ipsi Iacob, sicut Thamar ipsi Iude, sicut patet Gn. 38. et tamen non nominatur expresse sicut illa. Excusatio autem Postillatoris de hoc quod contradicit Hieronymo non videtur sufficiens. primo, quia quamvis liceat aliquo modo sentire contraria eorum que proferuntur a sanctis doctoribus, prout patet ex auctoritate Augustini per ipsum allegata, non tamen expedit, presertim ubi eorum dicta possent rationabiliter salvari, unde in talibus habet locum sententia Apostoli. 1Cor. 6.c. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Quod autem non expediat nec sit omnino securum Hieronymo et similibus sanctis doctoribus ecclesie in expositionibus sacre scripture contradicere, satis patet in decretis in c. decretales. dist. 20. ubi habetur, quod divinarum scripturarum tractatores in sacrarum scripturarum expositionibus, Romanis pontificalibus preponuntur. Quod autem Hier. sit de numero talium satis est divulgatum in ecclesia Dei, et habetur in decretis dist. 14. Sancta Romana, ubi inter opuscula sanctorum patrum que in ecclesia catholica recipiuntur, fit expressa mentio de opusculis beati Hier. unde contradicere talibus licet non sit hereticum, posset tamen dici impium. Est enim contra donum pietatis, secundum quod donum sancti sunt honorandi. Nec est contradicendum scripturis eorum sive sint intellecte sive non : ubi non inveniatur contra fidem aliquid asserere, ut patet per Aug. in 2. de doctrina Christiana, prout allegatur. et in secunda secunde. q. 121. art. 1. in responsione ad tertium argumentum.
Numérotation du verset
Mt. 1,additio 2
marg.|
In eod. c. ubi dicitur in post. quia Ioseph et Maria fuerunt ex eadem tribu.
prol.|
Circa genealogiam Christi a Mattheo traditam non solum infidelium seu hereticorum vehemens murmuratio, sed et fidelium non modica admiratio consurgit. Illi enim temerarie calumniantes, isti vero timorose admirantes frequenter querunt : cum intentio evangeliste in huiusmodi genealogia circa hoc principaliter versetur, ut Christum ex David et Abraham secundum carnem descendentem ostendat, quomodo de hoc per descensum Ioseph virum Marie ab ipsis David et Abraham nos instruere intendit. Alienum enim a fide totaliter est Christum ex semine Ioseph descendisse. Unde stant simul quod beata virgo non descendisset a David, et per consequens nec Christus, tamen Ioseph de ipso descenderat. Que quidem questio in glo. or. movetur, ubi sic. Quid ad Christum generatio ex David deducta ad Ioseph, cum Christus non ex semine Ioseph ? Cui quidem questioni glo. sic respondet. Non est consuetudo scripturarum, ut ordo mulierum in generationibus texatur. Et ideo non per Mariam sed Ioseph inducitur, cum de una et eadem Ioseph et Maria tribu fuerint. Unde et eam quasi propinquam cogebatur accipere in uxorem, ne tribus in aliam se confunderet. Unde etiam similiter tamquam de una stirpe profitebantur in Bethleem, cum singuli in suas profitebantur civitates : hec in glo. Mt. 1. Et idem in alia glossa Lc. 3. sub aliis verbis, quam sententiam sequitur postillator et ceteri expositores literales quos vidi in hac materia. Sed his non obstantibus, quoniam non cessat animum pulsare. Quod enim presupponitur in glo. pro hac responsione, scilicet non esse consuetum in scripturis ordinem mulierum texere, non videtur stare propter tria. Primum, quia contrarium huius invenitur. 1. Paralip. 2. ubi in genealogia filiorum Israel, et specialiter Iesse, interponit mulieres, scilicet Sarvia et Abigail a quibus consequenter suam texit genealogiam, ut ibidem patet. Secundo. nam dato hoc quod non esset assuetum in scripturis ut glo. dicit, hoc haberet locum ubi per parentes masculos tamen generatio posset deduci usque ad illum qui genealogizari intenditur, quod est commune ceteris hominibus. Sed ubi genealogizatur talis qui parentem masculum non habuit, ut est solus Christus, consuetudo huiusmodi non debuit habere locum, cum subest causa manifesta contrarium faciendi. Necessitas igitur urgebat ut mulier in genealogia illius texeretur, cuius generatio secundum carnem non poterat deduci, nisi per mulierem. In propria enim materia posset ostendi, quod evangelista pretermisit communem observare propter singularitatem excellentie Christi. Nam cetere genealogie in sacra scriptura tradite consueverunt intitulari ab illo a quo originem deducunt, non autem ab illo in quem terminum seu finem accipiunt. unde Gn. 36.a. He sunt generationes Esau. et Num. 3.a. He sunt generationes Aaron etc. In quibus tituli generationis a primis parentibus accipiuntur, non autem ab ultimo in quem terminantur. Quam consuetudinem si evangelista observasset, potius dixisset Liber generationis David vel Abrahe, quam liber generationis Iesu Christi, sed talem consuetudinem observare non curavit propter excellentiam singularem ipsius Christi. Pari modo non debuisset curare de observatione {5.50}consuetudinis in non texendo ordinem mulierum, et hoc propter excellentiam dignitatis matris Christi. Nec valet dicere, quod in genealogiis allegatis non intendebatur accedere ad aliquem unum principalem, sed solum multiplicationem a primo parente descendentem ostendere. Nam Ruth ultimo, ubi David principaliter intenditur genealogizari, non intitulatur genealogia a David quem intendit, sed a Phares a quo intendit. Dicit enim : He sunt generationes Phares etc. Tertio, nam sicut deduxit evangelista genealogiam usque ad Ioseph virum Marie, potuisset deducere usque ad Ioachim patrem Marie, ut dicendo. Sarpanthera genuit Ioachim patrem Marie de qua natus est Iesus. non enim minus consuetum est in genealogiis introducere patrem talis femine quam introducere talis femine virum. Unde etsi utrunque sit insuetum, per primum tamen fieret rectius descensus ad Christum, per secundum autem minime. Quod etiam secundo continetur in glo, scilicet quod Ioseph et Maria de eadem tribu fuerant, et ideo eam quasi propinquam cogebatur accipere, ne tribus in aliam se confunderet, non satisfacit questioni propter duo. Primo, quia hec assertio videtur esse de genere Apocryphorum que in sacra scriptura nullum habent fundamentum. Unde et talia eadem facilitate contemnuntur qua approbantur iuxta doctrinam Hier. secundo. nam posito quod Maria esset eiusdem tribus cum Ioseph, ex hoc non sequeretur ipsam descendisse a David. Tribus enim Iuda dividitur per multas familias preter familiam David. Descendentes enim de Zaram fratre Phares sunt de tribu Iuda non tamen descendunt a David. Similiter cum Iesse habuit multos filios et filias preter David contingere potuit ab illis multos descendere, qui quidem non solum essent de tribu Iuda, sed etiam de familia Iesse et Bethalamitarum, et tamen tales non descenderent per David. Cum igitur illa lex que iubet accipere propinquam, non cogit accipere propinquam eiusdem familie, sed sufficit quod sit propinquitas in eadem tribu, ne hereditas unius tribus in aliam transeat, ut patet ad literam. Num. 40. Ideo ex hac propinquitate quam glo. vult introducere, non habemus necessarium, quod Maria descendat a David, sed solum quod sit de tribu, ex quo non haberetur intentum. Quod etiam tertio continetur in glo, scilicet quod similiter in Bethleem ambo coniuges profitebantur : ex quo vult concludere, quod uterque esset de familia David, non videtur valere propter duo. Primo nam secundum magistrum historiarum dubium est ad literam an mulieres profiteri tenebantur in illa descriptione de qua agitur Lc. 2. an solum viri. Unde non habetur efficax argumentum de hoc quod beata virgo profiteretur in Bethleem, sed quod Ioseph portans secum coniugem ut obsequium partus ei appropinquante necessitate impenderet, profitebatur. Confirmatur autem opinio illa que tenet, quod solum viri profiteri tenebantur, per illud Mt. 17. ubi agitur de solutione tributi per Christum. Ibi enim apparet manifeste, quod tantum capita domorum seu familiarum censum Cesari tribuebant, et non alii de familia seu domo. Unde pro Petro tamen qui caput aliorum erat solvi mandavit tributum, non pro aliis Apostolis. ut habetur in glo. ibi. Secundo, nam dato quod beata virgo teneretur profiteri in Bethleem, ex hoc non sequitur ipsam descendisse a David. Nam potuit descendere de Iesse qui erat Bethleemitanus per alios filios ipsius Iesse patris David, et sic teneretur ibidem profiteri sicut et Ioseph, non tamen ex hoc, quod a David descenderet. Questio igitur prefata minus sufficienter soluta remanere videtur, et sic admiratio predicta in suo stat vigore. Maiorum tamen semper reverentia salva doctorum seu expositorum, ulterius videtur hic aliquid esse dicendum. Ad cuius evidentiam presupponenda sunt quedam verba generalia, deinde subiungende sunt alique conclusiones ad propositum. Primo presupponitur, quod filius prout in bonis paternis succedit tripliciter posset dici. Primo secundum veram generationem naturalem, secundum quam filius plerunque succedit patri, non solum in bonis naturalibus corporis, ut in bona complexione seu habitudine corporali prout legitur Gn. 6. de gigantibus, qui potentes viros in seculum genuerunt. magnos in corpore et robustos, sed etiam in bonis anime ut in virtutibus. Quandoque secundum naturalem inclinationem filii succedunt suis genitoribus prout aptitudinem ad certas virtutes aliqui habent a natura, saltem secundum aptitudinem et inchoationem, ut in prima 2. q. 63. ar. 1, scilicet in corpore. q. Unde Cassio. in quadam epistola : Laudabilis vena suam servat originem, et fideliter posteris tradit que in se gloriosa transmigratione promeruit. Ad quod facit illud Io. 8.c. Si filii Abrahe estis etc. Secundo dicitur filius alicuius etiam ille quem non genuit naturaliter, sed tantum secundum famam publicam et communem populi estimationem illius dicitur filius. Quod contingit cum uxor alicuius filium parit quem non ex marito habuit, reputatur tamen in populo sine contradictione sui mariti filius. Qui quidem filius licet in bonis supradictis non habeat naturaliter succedere tali ficto patri, succedit tamen civiliter, non solum in bonis minoribus fortune ut in divitiis, sed etiam in nobilitate seu generis claritudine, que maiora sunt seu magis desiderabilia bona, saltem ad magnanimos, quam divitie. Homines enim huiusmodi propter honores et generis claritudines observandas iacturam in ceteris rebus fortune patiuntur, ut in prima secunde. q. 2. ar. 2. Hec autem successio per iura communia seu communem gentium consuetudinem patet : que dictant ut {5.51} ille qui pro filio legitimo alicuius secundum famam publicam habetur, debet sibi succedere in generis nobilitate, et huiusmodi. Tertio dicit filius alicuius etiam ille qui neutro predictorum modorum descendit, sed per legalem adoptionem tamen est ab aliquo in filium assumptus, qui quidem filius tali patri habet succedere, saltem in minoribus rebus fortune, ut in divitiis prout iura volunt communia. Que quidem tres successiones seu filiationes supradicte quandoque concurrunt in eadem persona, quandoque in tribus distinctis, ut satis patet. Secundo presupponitur, quod filiatio secundum veram generationem naturalem, spiritualiter cum a remotis parentibus per longam parentele lineam successivam in temporum antiqua diuturnitate descendit, a nemine est infallibiliter cognoscibilis, nisi per divinam revelationem seu sacram scripturam divinitus traditam. Quod inductive probatur. Nam quod aliquis sit filius alicuius secundum veram generationem naturalem per experientiam sensualem, qua proprie singularia cognoscuntur, haberi non potest, nisi forte a parentibus, utpote a matre que de hoc posset certiorem notitiam habere, cum ceteri homines et etiam pater certam notitiam experimentalem de hoc communiter non habent. Mater vero etsi certam noticiam experimentalem de filio suo, cuius patris sit secundum veram generationem habeat : non tamen talem notitiam de viro suo nec de seipsa, et multo minus de antiquis parentibus viri sui nec de suis per lineam parentele ascendendo per experientiam habere potest. Pari igitur ratione constat, quod apud neminem potest esse experimentalis cognitio de aliquo utrum descendat a certo remoto progenitore modo predicto. Fama autem publica seu communis estimatio populi quantumcumque sine contradictione in populo sit extensa, infallibilem cognitionem non causantur : Similiter nec testes vel legitima documenta seu instrumenta cum omnia huiusmodi sint fallibilia, ut frequenter patet, et etiam in sacris historiis : testium fallacia nonnumquam reperitur, per chronicas etiam antiquorum que in sacris scripturis non sunt inserte, notitia huiusmodi infallibilis haberi non potest, cum talium certitudo, certitudinem que per famam publicam habetur, non excedit, ut est manifestum. Similiter nec per aliquam veram scientiam naturalem seu liberalem artem hoc est cognoscibile, ut patet intuenti. Restat ergo, quod hoc tamen sit cognoscibile per divinam revelationem, secundum quam prophete, ut ait Greg. quandoque de preterito, quandoque de futuro vaticinantur. Et isto modo Moyses de Noe prophetare censetur, de quo dicit genuisse tres filios et huiusmodi. Tertio presupponitur quod ut aliquis sit filius alterius secundum communem estimationem et famam publicam tantum, vel secundum adoptionem legalem hoc posset aliter cognosci quam per divinam revelationem probatur. Nam per testes idoneos, vel legitima documenta, vel chronicas antiquorumautenticas, talis filiatio sufficienter posset probari ut de se patet. Quarto supponitur quod miraculorum Dei quedam sunt ad fidei confirmationem, et talia debent esse manifesta. Alia vero sunt miracula que non per sui manifestationem sed per fidem habentur, et ista debent esse occulta, ut fides eorum magis sit meritoria, ut est sacramentum altaris, et virginis partus. Veritas istius presuppositi patet in tertia parte q. 29. art. 1. in responsione ad secundum ar. His pre suppositis. Prima conclusio sit ista, quod Christus prout ex pronosticis prophetarum habetur, habuit esse filius David et Abraham secundum veram generationem naturalem, et sic conveniens fuit hoc per sacram evangelicarum doctrinarum traditionem testificari. Prima pars probatur. nam de promissione facta Abrahe. Gn. 26.a. legitur. Benedicentur in semine tuo omnes gentes terre. Quod exponit Apostolus ad Gal. 3.c. In semine qui est Christus. In Ps. autem de promissione facta David dicitur. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. que verba manifeste denotant veram filiationem naturalem. Ille enim qui secundum famam publicam tamen huiusmodi filius reputatur alicuius, non vere dicitur de semine eius, nec de fructu ventris sui, ut est manifestum. Et inde etiam est, quod cum ex tali filiatione in laudabili vena filii parentibus in virtutibus succedunt ut in primo presupposito dictum est, idcirco principales virtutes regie que de ipso David leguntur, attribuebantur prophetice quasi per modum successionis deberi Christo. De David enim legitur fuisse in omnibus viis suis prudentem seu sapientem 1Rg. 28. Similiter quod fuit faciens iudicium et iustitiam omni populo 2Rg. 8.d. Que quidem virtutes quasi per modum germinarie successionis predicuntur a Ieremia Christo convenire. unde Iere. 23.a. Suscitabo David germen iustum et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. Unde, licet in altiori et excellentiori modo Christus habuit virtutes quam David et ceteri sancti, ut in tertia parte. q. 7. ar. 2. in responsione ad 2. arg. nec ipsi Christo per successionem a David debebantur, presertim cum multi progenitores non eiusdem laudabilitatis inter David et Christum interfuerunt : Denotatur tamen per prophetam in verbis predictis, quod Christo etiam pertinebat successio in talibus virtutibus secundum veram generationem naturalem humanam, inquantum erat ex vero et proprio germine ipsius David, prout in primo presupposito fuit tactum. Secunda pars conclusionis probatur. Nam illa que in vaticiniis prophetarum inveniuntur tradita de Christo, in evangeliis pro maiori et principaliori parte impleta esse explicantur Mt. 1.d. Ut adimpleretur quod scriptum est per prophetam etc. Et sic de quam plurimis que in processu evangeliorum similibus leguntur. Conclusio secunda, quod Christum{5.52} secundum veram generationem naturalem a David et Abraham descendisse sufficienter traditur, quantum ad informationem spectat per Mattheum in primo titulo sui evangelii dicentem. Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. Etiam si de genealogia Christi nihil amplius tradidisset, probatur. Nam ex solis istis verbis manifeste asserit evangelista Christum a David et Abraham descendisse per veram generationem naturalem, sed talis assertio est sufficiens testimonium apud fideles ad hoc ostendendum, etiam si nihil amplius de hoc declarasset. Igitur conclusio vera : Consequentia de se patet, et assumptum pro prima parte probatur. Nam esto quod filius dici posset etiam ille qui tamen secundum famam publicam vel legitimam adoptionem est filius, ut in primo presupposito, numquam tamen ab aliquo dicitur generari qui secundum famam tamen vel adoptionem sit eius filius : licet enim pater dicatur secundum curam, etatem, seu genituram et huiusmodi, et per consequens filius tamquam eius correlativus, generare tamen seu generatio non eodem modo equivocatur. Cum igitur dicit. Liber generationis Iesu Christi, manifeste loquitur de genealogia que est per viam generationis, non autem de illa que secundum famam vel adoptionem tamen dicitur. Talis enim filiatio, non per generationem, sed per alium modum procedit. Secunda vero pars assumpti probatur. Nam apud fideles evangelia Christi recipientes sufficienter filiatio predicta per illa verba tituli comprobatur. Nam si hoc non esset verum, nec titulus ille veritatem contineret, quod absit a fidelium cordibus cogitare, cum Secundum Augustinum Si unum falsum in sacra scriptura esset repertum tota eius auctoritas infirmaretur. Apud infideles autem qui evangelium negant vel de sui veritate dubitant, nec tota genealogia sequens sufficit ad hoc eis probandum. Tales enim a fide alieni, verbis evangelistarum non prestant fidem, et ideo totam illam lineam negabunt, nisi forte Hebrei qui auctoritate veteri testamentoaliquam partem genealogie Matthei habent recipere, scilicet usque Zorobabel vel Abiud et huiusmodi, non ultra, cum apud eos de ceteris historia autenticanon habeatur. Sic igitur tota genealogia per extensum in evangeliis tradita non sufficit ad convincendos infideles de hoc quod Christus a David descendit, etsi per Ioachim et Mariam fieret descensus. unde Apostolus 1. ad Tim. 1. prohibet genealogiis intendere. ubi glo. dicit quod infideles habebant genealogias quibus narratur Christum descendisse a David. unde sicut apud tales non sufficit illa narratio in evangeliis contenta de genealogia Christi quantumcumque extensa tradatur, ad veram generationem naturalem eius ostendendam, sic apud fideles sola verba tituli sufficiunt ad hoc fundandum, que quidem ratio includitur in verbis Aug. contra Faustum Manicheum volentem probare Christum non esse filium David. cum non esset conceptus ex Ioseph, ad quem seriem generationis Mattheus producit, ubi Aug. sic ait. Sic ergo nos credimus etiam Mariam fuisse in cognatione David, quia scripturis credimus, que utrumque dicunt, scilicet Christum ex semine David esse secundum carnem, et eius matrem Mariam virginem esse. Hec ille. Si tamen queratur que sit utilitas seu necessitas tradendi tam extensam genealogiam ubi solus primus titulus sufficit : Ad hoc respondetur per sequentem tertiam conclusionem. Tertia conclusio, quod conveniens fuit, ut Christus etiam secundum publicam famam et communem populi estimationem a David descenderet, et quod hoc consonat antiquorum propheticis traditionibus. Prima pars probatur. nam hoc fuit conveniens dupliciter. Primo ad fidelium in communi Christum illo tempore recipientium instructionem. Secundo ad confutationem infidelium Christum non recipientium. primum patet sic, nam prout in secunda secunde q. 1. ar. 7. in responsione 3. arg. habetur. Cognitio fidei in hominibus oportuit, ut ab imperfecto ad perfectum procederet, et ideo Christus fuit prius cognitus sub ratione Salvatoris in communi, etiam apud electos, quam cognosceretur esse Deus et homo. In prima enim vocatione Apostolorum Io. 1. Andreas dicebat : Invenimus Messiam, id est Christum, sed postea Christo interrogante, Vos quem me esse dicitis ? Petrus respondit. Tu es filius Dei. Mt. 16.c. Ex quo videtur quod prius sequebantur ipsum tamquam Christum antequam cognoscerent eius deitatem. Ulterius etiam tamquam minus plene informatis de fide sue deitatis, eisdem dicebat apostolis, tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me. Io. 14.b. Similiter et pari ratione prius Christus fuit cognitus tamquam filius Ioseph, quam cognosceretur esse sine patre in terris. Non enim solum apud emulos qui ipsum spernentes dicebant. Nonne filius Fabri est. Mt. 13. sed etiam apud simplices discipulos et cognatos communiter filius Ioseph reputabatur, antequam mysterium virginitatis esset divulgatum. In talium enim persona evangelista dicebat. Non cognoverunt parentes eius. Lc. 2.g. unde non solum simplices seu idiote prout apostoli fuerunt in principio, sed etiam Nathanael qui secundum glo. peritissimus scripturarum erat, cum audivit a Philippo. Io. 1.g. Quem scripsit Moyses in lege et prophetis invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth, non fuit admiratus de hoc quod Christus esset filius Ioseph : sed de hoc quod a Nazareth esset, cum de Bethleem expectabatur Messias. Et quod magis attentione dignum est, quod ipsa eadem beata virgo huius mysterii divini super omnes conscia, istum modum loquendi observabat di. Ego et pater tuus dolentes querebamus te Lc. 2.g. Ex {5.53} quo sequitur, quod ad instructionem fidelium in communi qui Christum venientem in mundo receperunt, conveniens modus fuit, ut eis presentaretur prius sub ratione regis, scilicet Messie filii David sine revelatione mysterii deitatis et virginitatis matris, quam quod eis a principio omnia ista arcana revelarentur : sic enim processerunt ab imperfecto ad perfectum, qui est modus hominibus in communi maxime connaturalis. Secundum probatur, nam si Christus secundum veram generationem naturalem tantum a David descendisset, et non secundum famam publicam, et communem populi estimationem, hoc non sufficeret ad refutandos infideles, precipue Hebreos qui ex illa stirpe tantum Salvatorem spectabant, ut auctoritates sacre scripture testantur, et Christus eos exhortando dicebat. Scrutamini scripturas, Io. 5.f. Unde si eum rationabiliter ignorassent a David descendisse, presertim cum communis fama et populi estimatio hoc non testaretur, redderentur excusabiles. Non enim ipsi tenebantur cognoscere veram generationem naturalem Christi secundum quam a David descendit, Talis enim incognoscibilis est, nisi per divinam revelationem, ut in secundo presupposito fuit ostensum. Divina tamen scriptura intendit eos inexcusabiles reddere, unde glo. super illud Mt. 2.a. Ubi est qui natus est. Confusio Iudeorum est ut Christi nativitatem a gentilibus discant, etsi non credunt, inexcusabiles sunt, hec in glo. Conveniens igitur modus fuit, ut etiam Christus secundum publicam famam a David descenderet, ut sic ipsum refutantes saltem sub ratione Salvatoris spectati in communi recipere, inexcusabiles essent, quod est intentum.
prol.|
Secunda vero pars conclusionis probatur. Nam prophete per modum successionis ipsius David Christo regiam dignitatem attribuebant, Isa. 9.b. Super solium David et super regnum eius sedebit. Que quidem verba et similia, licet non de sede seu regno temporali principaliter intelligantur, prout verba Isa. denotant ibidem dicentis. Sedebit in eternum. Nec enim concedendum, est quod in regno temporali Davidico Iechonias a quo Christus descendit habuit successorem prophetante Ierem. 22.g. de ipso Iechonia. Non erit de semine eius qui sedeat super thronum David : cum hoc tamen stat quod secundum intellectum minus principalem seu figurativum, quem totus populus in communi principaliter intendebat de regia dignitate, etiam temporali, que Christo debebatur per successionem David talia verba intelliguntur, per quod significabatur successio ipsius Christi hominis in regno universali supra omnem creaturam, iuxta illud : Data est mihi omnis potestas in ce. et inter. Mt. 28.d. Ratio ante huius figurative loquutionis seu duplicis intellectus talis est. Nam sicut nostra cognitio de imperfecto ad perfectum naturaliter procedit, ut tactum est, sic eo modo naturale est nobis ex cognitione corporalium, in spiritualium cognitionem devenire. Invisibilia enim Dei a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur, ad Rm. 1.c. Quod non solum habet locum in puris naturalibus, sed etiam in supernaturalibus, ut misteriis ecclesie, precipue in sacramentis quibus sacra invisibilia per signa visibilia traduntur, et ideo ex divina preordinatione, ut populus de sensibilibus ad insensibilia connaturali modo reduceretur, Christum quem constituit heredem universorum etiam in regia dignitate temporali ut legitimum ipsius David successorem fecit, sic ius hereditarium in ipso regno eidem pertinere ex tali successione. Quam quidem successionem temporalem contemporanei Christi diligenter attendebant, ut testatur sacra historia. Nam apostoli qui fuerunt super ceteros de mysteriis Christi eruditi, etiam post resurrectionem, quando iam ipsius gloria erat eis magis manifesta ab eo querebant. Si in hoc tempore restituturus es regnum Israel ? Act. 1.a. Quod intelligitur ad literam de regno temporali. credentes talem restitutionem ad Christum pertinuisse, nec Christus pro tunc istum intellectum figurativum seu minus principalem ab eis exclusit expresse, ut ibidem patet. Fortius ergo sentiendum est de ceteris, qui regnum Dei ignorabant. Cum igitur successio in regia dignitate temporali, ad illum etiam qui secundum famam publicam est filius pertineat, ut in primo presupposito, non autem ad illum tantum qui secundum veram generationem naturalem tantummodo descendit, sequitur quod prophete testantes ipsum fore legitimum successorem in regno David temporali, consequenter premonstrabant ipsum secundum famam publicam a David descensurum quod est intentum.
prol.|
Quarta conclusio, quod predictus descensus Christi a David secundum publicam famam et communem populi estimationem quantum ad contemporaneos Christi attrahendos vel iuste reprobandos pertinebat, sufficienter traditur per Mattheum Evangelistam, cum dicit. Abraham genuit Isac etc. Et convenientius per Ioseph quam si per solam virginem gloriosam huiusmodi descensus traderetur.
prol.|
Prima pars conclusionis probatur. Nam omnes contemporanei Christi, exceptis paucissimis quibus mysterium virginitatis fuit revelatum, credebant Christum esse filium Ioseph, et fama publica hoc testabatur, ut patet ex iam dictis. Qui quidem Ioseph de directo genealogizatur a David per Mattheum, ut patet in litera. Igitur prima pars conclusionis vera. Secunda vero probatur, nam si taliter descensus secundum publicam famam per virginem gloriosam declararetur, et non per Ioseph, oportuisset quod contemporanei Christi reputarent Christum non descendere a Ioseph, et consequenter credere virginem gloriosam non legitime Christum concepisse, vel mysterium virginitatis esset statim eis {5.54} revelandum, quorum primum esset falsissimum, et derogativum honoris ipsius beate virginis, que ut ab infamia suspicionis esset immunis, divina preordinatione fuit desponsata, ut sancti doctores tradunt. Secundum vero esset etiam contra dictamen eiusdem divine preordinationis que virginitatem matris ex certis rationibus, ut dictum est, voluit esse occultam, et sic secunda pars conclusionis vera.
prol.|
Quinta conclusio, quod conveniens fuit ut Christi genealogia non tantum secundum predictas filiationes, sed etiam secundum filiationem legalem scilicet secundum adoptionem traderetur, ut Lucas tradit in tertio capitulo probatura. Nam ut doctores dicunt, prout postillator Luc. 3. tractat licet omnes sapientes Hebreorum concorditer tenerent Christum descensurum esse a David : aliqui tamen eorum opinabantur ipsum descendere ab eo per Nathan eius filium adoptivum propter excellentiam sanctitatis prophetie, alii vero per Salomonem propter dignitatem regiam et excellentiam sapientie. Secundum veritatem autem ut omnino tolleretur errandi occasio per utrumque descendit, per Salomonem, scilicet secundum lineam naturalem generationis, per Nathan vero secundum lineam adoptionis legalis. Nathan enim filius adoptivus fuit David, unde convenienter Lucas sequitur lineam adoptivam per Natham et quosdam alios, ut nobis ostendat quod etiam secundum lineam adoptionis Christus a David descendit, idcirco notanter pretermisit hoc verbum genuit, et loco eius utitur hoc verbo fuit.
a Lc. 3.
prol.|
Sexta conclusio quod generatio Christi vera a David per virginem gloriosam descendens cum expressione virginitatis arcane quantum ad fideles fide divulgata certificandos pertinet, sufficienter traditur per Mt. 1. Nam in predicto cap. postquam Mattheus se expedivit de genealogia Christi summarie in primo ti. et consequenter in singulari per extensam successionem (quam successionem in tres quaterdenas ex certis causis mystice intellectis divisit prout in Glo. ord. sufficienter traditur) statim ipsam materiam generationis Christi quasi alio modo resumens subdit : Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de spiritusancto, ubi manifeste tradit veritatem generationis Christi, quam a David descendisse in tit. premiserat per Mariam virginem, non ex virili semine, sed Spiritussancti inspiratione processisse, cum quo etiam ostendit eius virginitatem occultam esse illis temporibus, nisi cui Deus ex causa voluit revelare sicut Ioseph.
prol.|
Colligitur ergo ex premissis, quod descensus Christi a David et Abraham in evangelio quadrupliciter traditur. Nam aut secundum veram generationem naturalem, et hoc summarie quantum sufficit ad certificandos fideles in communi de impletione promissionum que patribus fuerunt facte, et hoc dupliciter, quia aut sine mysterii virginitatis revelatione, et sic in primo tit. Matthei prout in secunda conclusione, aut cum declaratione virginitatis sicut ibi. Generatio autem Christi etc. Mt. 1. prout in sexta conclusione. Aut secundum publicam estimationem, et hoc extense per singula descendendo, et ascendendo quod sufficit, et requiritur ad certificandos Christi contemporaneos. Et de hoc quod Christus fuerat legitimus successor ipsius David, hoc dupliciter, quia aut secundum lineam naturalem generationis publice estimatam per Salomonem quam Mattheus tradit prout in quarta conclusione, aut secundum lineam adoptivam, et sic Luc. 3. prout in quinta conclusione. Qui quidem quadruplex descensus in Christo concurrit prout traditio evangelica narrat fideliter. Et hec ad murmurationes perfidorum comprimendas et admirationes tollendas fidelium in predictis sufficiant secundum literalem expositionem, omissis tamen quamplurimis aliis in hac materia a doctoribus traditis que ad mysticam pertinent declarationem.
prol.|
Sequuntur notule breves venerabilis ac religiosi patris fratris Matthie Dorink professoris sacre theologie eximii, ministri provincie Saxonie ordinis minorum, quibus postilla fratris Nicolai de Lyra valide ab impugnationibus domini Burgen. defensatur, et primo circa evangelium Matthei.
Numérotation du verset
Mt. 1,replica
marg.|
REPLICA. Et quia de veteri testamento non plus reperi tactum per Burg. ideo accedendum est ad novum etc. In novo Testamento primo occurrit evangelium Matthei, in cuius primo cap. dicitur Iudas genuit Phares et Zaran de Thamar. quem passum exponens beatus Hiero. dicit, notandum in genealogia Salvatoris nullam sanctarum assumi mulierum, sed eas tantum quas scriptura reprehendit, ut qui propter peccatores venerat de peccatricibus nascens etc. Postil. autem ab hoc dicto beati Hiero. cum reverentia declinat motus ex certis rationibus. Quarum prima est, quia non videtur rationabile mulieres ratione illa poni in genealogia Salvatoris, qua ratione viri ex ea pretermittuntur scilicet Ochozias, Ioas et Amasias propter peccatum pretermittuntur, ut dicit idem beatus Hieron. igitur propter peccatum non ponuntur ibi rationabiliter mulieres. Item virgo gloriosa ponitur in ipsa genealogia, que tamen est et semper fuit sanctissima. Item quia dicit beatus Hieronymus Ruth et Raab in genealogia positas tamquam per scripturam sacram reprehensas : Quod non videtur verum, quia scriptura eas commendat. Raab commendatur Iosue 2. et ponitur in catalogo iustorum ad Heb. 11. Quod autem dicta fuit meretrix, non fuit ratione vitii, sed officii, quia ubi nos habemus meretrix, Hebreus habet hospita : vel fuit eius cognomen. Similiter et Ruth commendatur in scriptura, {5.55} Ruth. 1. et 3. Nec alicubi legitur de illarum duarum mulierum reprehensione prout beatus Hieronymus allegat. Ex ponit igitur postillator illum passum sic, quod ille mulieres ideo hic nominantur, quia viris suis fuerunt accidentaliter coniuncte Nam que fuerunt primo et principaliter coniuncte, sive bone sive male non hic nominantur. Immo que inter illas quatuor fuit magis famosa peccatrix, scilicet Bethsabee directe non nominatur, sed dicitur ea que fuit Urie, que principaliter et directius nominari debuit si peccatum ratio nominationis fuit.
prol.|
In hac re Burgensis assumit beatum Hieronymum in sui defensione, quem tamen ex levibus causis consuevit improbare, ut patet in multis locis sui corruptorii. Et puto defensionemBurgensis beato Hieronymo non placere, quia maiora inconvenientia contingunt defensori quam defenso, ut patebit. Dicit namqueBurgensis primo quod verba beati Hier. sunt sane intelligenda de peccatoribus finaliter penitentibus et sic iustificatis, et tales dixit fuisse illas quatuor mulieres in genealogia Christi nominatas. Secundo dicit Burgensisquod Raab et Ruth fuerunt famose peccatrices, quia nationes earum in scripturis reprehenduntur. Tertio dicit, quod etsi ille quatuor mulieres fuerunt iniuste, non tamen fuerunt dicende sancte, saltem in vita earum propter precedentia peccata. Ex his tribus dictis putat Burgensis accipere velle sufficientem responsionem ad argumenta postil. facta contra beatum Hier. Sed certe ex inepte dictis apta responsio fieri non potest.
prol.|
Nunc autem primum dictum proposito est ineptum. Nam multe mulieres patrum nominatorum in scriptura sunt reprehense tamen finaliter iuste, sicut Sara, Rachel, Lia et cetere, ideo secundum primum dictumBurgensis quam plures debebant nominari. Ceterum si sole quatuor finaliter iustificate debebant nominari, sequitur quod finaliter impenitentes nominari non debuissent, et sic Achaz et multi nominati, nominari non debebant, per argumentum a contrario sensu, quod Burg. sepe grandipendit. Nec secundum dictum Burg. est aptum proposito. Nam si quis ex mala fama nationis, deberet dici famosus peccator, maxime Iob qui natione fuit gentilis, et tamen scripturis dicitur fuisse simplex et rectus timens Deum et recedens a malo etc. que de eo dicuntur Iob. 1. Poterant etiam ille due mulieres naturaliter facere que erant legis sicut Iob et non idololatre. Unde de gentilitate ad Iudaismum conversas scriptura non reprehendit sed magis commendat, ut probat postillator. Nec tertium dictum videtur proposito convenire. Nam beatus Hieronymus in hac vita iustificatas et cum finali iustitia defunctas utique debuit dicere sanctas, nec hoc omittere propter peccata precedentia, si qua fuerunt, quia Petrum, Paulum, Mattheum, et Magdalenam et ceteros vere sanctos dicere catholicum est quorum tamen peccata sacra scriptura commemorat, sed non illarum, scilicet Raab et Ruth. Cum igitur dicta Burgensis prout visum est sint proposito impertinentia, responsa ex eis accepta valere non possunt. Idcirco cum primum arguitur de tribus regibus propter peccatum pretermissis, respondet Burgensisquod illi fuerunt finaliter impenitentes, quod in mulieribus non habet locum. Sed ostensum est supra primum dictum Burgensis unde sumitur illa responsio, non esse rationabile, nec per consequens solutio.
prol.|
Ad secundum argumentum de beata virgine sine peccato in genealogia posita, respondet Burgensisquod secus est de beata virgine, quam necesse habuit evangelista ponere, et de illis mulieribus quas evangelista voluntarie nominavit, et sine defectu potuisset pretermittere. Sed puto bea. Hiero. sic non voluisse dicere, quia illa responsio plus involvit, quam solvit, nam dicens evangelista pro sola voluntate illas mulieres nominasse, necesse habet dicere quod sine ratione. Quod si sic, frustra bea. Hier. quereret rationem cuius non est ratio, sed voluntas. Nec verisimile, quod sola voluntate, quinimo ex rationabili necessitate eas nominatim expresserat evangelista, que rationabilitas infra ostendetur. Ad tertium argumentum postil. Burgensis respondet quod facit pro beato Hier. quia in scriptura commendantur, hoc est argumentum iustificationis earum finalis, sed per hoc non excluditur, quin prius fuerant famose peccatrices ut dicit Bur. Cuius oppositum tamen ostensum est in correctione secundi dicti supra. Nec aliqua scriptura habetur quod persone aliarum unquam fuerint reprehensibiles, sed potius in scriptura commendantur, unde potest sumi argumentum quod est Burgensis in Veteri Testamento valde familiare, sed ipse consuevit arguere ab auctoritate negative quod non valet, hic arguitur autem simul constructive et destructive per hoc quod non legitur quod sint reprehense sed commendate.
prol.|
Arguo tamen ex dictis contra Burgensem aliter. Omnis denominatio debet fieri a principaliori et digniori, sed fides et iustitia sunt digniora vitiis, igitur nominatio debet fieri potius a virtutibus quam a vitiis, sed constat ex scriptura Raab et Ruth fuisse virtuosas, igitur earum nominatio debet potius sumi a virtutibus quam a peccatis si qua precesserunt. Nam in comemoratione sanctorum, virtutum fit mentio de per se, vitiorum autem que fuerunt, per accidens et recitative, igitur ille sancte mulieres in Christi genealogia sancta potius debebant nominari ex conversatione quam pravitate transgressionis. Nec illa tertia ratio postille facit pro beato Hieronymo proutBurgensis dixit, sed contra specialiter quia dicit quas scripturam reprehendit, quod nusquam reperitur, sed contrarium, quia utramque scriptura commendat {5.56} notabiliter satis. Patet igitur quod Burgensis volens pro beato Hieron. certare plus eum involvit.
prol.|
Consequenter videndum est quomodo contra Postil. irrationabiliter movetur dupliciter. Primo dicit, quod nihil pertinet ad rationem genealogie coniunctio viri et mulieris per se vel per accidens, et nihil refert. Nam necessarium videtur uxores secundarias non principales in huiusmodi genealogia nominari, quatenus ex tali nominatione ostendatur verum fuisse matrimonium et nihil illegitimitatis intervenisse. Quod autem verum matrimonium sit inter virum et uxorem principalem, nemo dubitat, nec prolem ex eis susceptam fore legitimam, prolem autem ex occasionaliter et secundario coniuncta posset probabiliter dubitari fore legitimam, idcirco in generatione ex principali et per se coniunctam in tota genealogia, de muliere nulla fit mentio, quia ibi prolis legitimitas est lata. In generatione autem ex occasionaliter coniunctis necesse fuit de mulieribus fieri mentionem. Tum ut ex hoc innuatur coniunctionem fuisse legitimam, Tum ut ostendatur prolem ex sic coniunctorum generatione, nullam incurrere notam. Necessarium igitur fuit in Christi genealogia hoc observare, ne Herodes aut alii Christi persequutores velamen excusationis possent assumere quasi natum illegitime persequerentur. Hec est enim ratio sanctorum doctorum de matris Christi desponsatione.
prol.|
Nec valet quodBurgensis secundo obiicit contra postil. rationem de Lia que fuit Iacob preter intentionem coniuncta, et tamen non nominatur in genealogia Christi, quod tamen oporteret, si ratio postillatoris valeret. Respondeo quod quamvis Lia fuerit coniuncta preter eius intentionem non tamen ex hoc fuit uxor eius occasionalis nec secundaria, sed principalis propter sequentem ratihabitionem. Rachel enim quamvis fuit plus dilecta, fuit tamen uxor secundaria et ideo Christus si fuisset natus per lineam Rachel, specialiter nominari in genealogia debuisset propter rationem predictam. Sed quia per lineam Lie que fuit prima et principalis uxor, Christus natus est, idcirco eam nominari non oportebat. Confirmatur hec responsio, quia secundum magistrum in quarto dist. 30. et doctores Error in persona coniuncta dirimit etiam contractum matrimonium nisi post coniunctionem intervenerit ratihabitio. Cum igitur in coniunctione Iacob et Lie intervenit error persone, potuit legitime post coniunctionem eam refutare, quod tamen non fecit, sed potius ratum habens factum, pro coniunctione Rachel ultro servivit. Et Lia prima et principalis uxor fuit per consequens non nominanda.
prol.|
Sed finaliter in hac materia Burgensis valde movetur contra postillatoris excusationem, qua se excusat de hoc quod declinat hic dictum beati Hier. asserens contra pietatem militare sanctorum opinionibus contraire, inducens ad hoc canonem decretalis dist. 20. Sed revera in quo Burg. excusationem postillatoris reiicit ipse magis venit inculpandus. Persepe quidem beatum Hier. beato Aug. ceterisque doctoribus etiam sine magna ratione obiicit et ipsorum dictis infidelium Iudeorum dicta anteponit. Etsi aliquando pro ipsis certare videatur, in odium id facere videtur postillatoris, salva pace, qui non nisi scriptura aut ratione cogentibus interdum a sanctorum declinat sententiis. Nec id quod Burgensis assumit facit contra pietatem, quia hic honor, hec reverentia solis debetur canonicis scripturis, ut quidquid in eis repertum fuerit, sine hesitatione verum esse credatur, ut dicit beatus Augustinus in de unico baptismo. Scripturis autem aliis quibuscumque rationabiliter contradicere licet dicente eodem Augustino in epistola ad Hieronymum. Aliorum scripta ita lego, ut quantalibet sanctitate quantave doctrina polleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt etc.
prol.|
Et in Epistola ad Fortunatum dicit tales esse velle lectores suorum scriptorum qualis ipse est aliorum in quo sua scripta ceteris corrigenda subiicit, sicut ipse aliorum scripta, ubi id certa ratio vel auctoritas exegit, refutavit. Nec putandum hanc Augustinum humilitatem beato Hieronymo et ceteris sanctis doctoribus defuisse. Canon decretalis contra postillam inductus pro ipso militat : Dicitur namque in ipso, quo quis maiori rationi innititur eo maioris auctoritatis eius verba esse videntur. Igitur postilla si nulla temeritate permotus interdum sanctorum sententias cum reverentia (que sanctis doctoribus debetur) declinet : meliori ratione aut auctoritate persuasus, nequaquam debet ob hoc a veritatis amore criminari, quoniam in his que fidei non sunt, nec sacris literis obviant, neque sancti, neque scholastici doctores mutuum consensum expetunt, sed sibi mutuo aliis et aliis rationibus persuasi sine temeritate immo utiliter contradicunt.
prol.|
In eodem capitulo ubi dicitur Ioseph virum Marie, ubi omnes doctores concordant, quod sufficienter deducitur genealogia per Ioseph virum Marie, quia erant de una tribu etc. Burgensis facit multa argumenta aliqua satis competentia, quod non David sufficit declaratio glosse et doctorum. Ipse igitur longam digressionem facit, in qua putat satisfacere non solum querenti, sed questioni, que fieri consuevit in hac materia, cui placet videat. Mihi autem videtur quod non amplius quam postilla factum concludat. Cum enim Christum natum ex semine David et Abraham secundum promissa utrisque facta non nisi auctoritate scripture habeatur, igitur solum creditum est apud recipientem sacrum cano. Sic et apud Christianum habetur solum auctoritate Matthei et Luce igitur ex sola fide. Frustra igiturBurg.videtur tam prolixa digressione {5.57} laborasse, presertim cum quatuor sue suppositiones, et sex conclusiones citra vel ultra ea, que fidei sunt nihil concludunt. Nam in prima suppositione sua dicit de filiatione et successione secundum formam vulgarem, que modicum facit ad propositum deducendum. Nam a Zorobabel nulla apud catholicos nec puto apud Iudeos habetur historia autentica,unde talis fama vulgaris auctoritative confirmari potuerit usque ad Christum et parentes eius. Et si habetur, tamen quia in canone non est, ea facilitate contemnitur qua probatur, secundum regulam beati Hieron. In secundo presupposito dicit Bur. dubium esse quocumque naturaliter genito, an sit legitime natus. In quo nihil dicit pertinens ad questionis mote solutionem, quia per nullam naturalem cognitionem possumus ad legitimam Christi generationem pervenire. Et propter idem non valet suppositio sua tertia, quia testimonium vel probatio per instrumentum pertinet ad humanam et naturalem cognitionem. Et quia de substantia instrumentorum sunt testes, sicut ad naturalis generationis cognitionem non possunt honesti testes adduci, ita nec instrumenta formari, immo testes quicumque adducerentur essent dubii ex secundo supposito. Ex illis igitur tribus suppositionibus nihil fidei affertur nisi negative, quod videlicet Christi generatio non potest haberi per famam publicam, nec per testes et instrumenta, nec per naturalem cognitionem. Suffecisset igitur quarta suppositio quod potest sciri fidei auctoritate. Et ad hoc tendit prima conclusio Bur. que assumit promissiones factas patribus et testimonium evangeliorum, que omnia sola fide recipimus. Secunda sua conclusio solum pertinet ad fideles, et non nisi propter fidem. Et tertia conclusio {5.58} resolvitur ad idem, quia vult ex publica fama dicere conveniens Christum esse filium David. Sed unde fama nisi ex prophetis ? Sed quid prophetia nisi credamus ? Totum igitur resolvitur in fidem, per consequens apud infidelem nihil facit. Per probationes de sancto Tho. per Burg. ex sua digressione sumptas non probatur Iudeorum inexcusabilitas, quia nec per scripturam propter interruptionem a tempore Zorobabel, nec per famam ex scripturis sufficienter factam, Iesum filium David fore scire poterant, sed aliunde, quod ostendere non est presentis speculationis. Nec quarta conclusio, nisi per resolutionem ad fidem procedit. Similiter et quinta, quia utriusque linee tam naturalis quam adoptive testimonium non habemus, nisi ex scriptura, testimonium autem scripture ad fidem resolvitur. Nunc autem scriptura veteris Testamenti in utraque linea deficit, quia a Zorobabel usque ad parentes Christi, ut predictum est, auctoritatem non habemus. Credendum est igitur Mattheo et Luce in utraque linea. Et ecce fideles. Et ad hoc finaliter resolvit Burg. suam quintam conclusionem. Sed unde Mattheus et Lucas tante facti sunt auctoritatis, nisi ex auctoritate universalis ecclesie teste beato Augustino contra Adamantium dicente. Non crederem evangelio, nisi ecclesie auctoritas me commoveret. Qui igitur credit ecclesie, credit Mattheo et Luce, et sic credit Christum filium David secundum promissa facta patribus. Et hec est summa per quam solvitur quinto per Burg. sic diffinite pretractata, qui autem his non credit, quoniam ex scriptura que interrupta est circa genealogiam, nec ratione nec fama convinci poterit etc. remanebit dubius digressione Burgensis non obstante.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_1)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_1)
Notes :