Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset Mt. 10,1 

Et convocatis
duodecim discipulis suis,
dedit illis potestatem spirituum immundorum ut eiicerent eos
et curarent omnem languorem
et omnem infirmitatem.
Numérotation du verset Mt. 10,2 

Duodecim autem nomina Apostolorum1
1 nomina apostolorum Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber , nomina discipulorum Cas574
sunt hec2. Primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius,
2 sunt hec ΩJ Li446@ Li446 Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 10,3 

Philippus
et Bartholomeus,3
3 Petrus... Bartholomeus ΩJ Rusch Weber ] Petrus et Andreas frater eius Iacobus Zebedeus et Ioannes frater eius Phylippus et Bartholomeus Cor3 (Gregorius, Ieronymus anti. sic habent ordinatum sed grecus sic habet sicut hic est)
Iacobus Zebedei
et Ioannes frater eius4, Thomas et Mattheus
4 Philippus et Bartholomeus – Iacobus Zebedei ...frater eius] inv. Li446@ Li446 Weber
publicanus,
et Iacobus Alphei
et Thadeus,
Numérotation du verset Mt. 10,4 

Simon Cananeus
et Iudas Scariothis5 qui et tradidit eum.
5 Scariothis] Scariotes ΩJ
Numérotation du verset Mt. 10,5 

Hos duodecim misit Iesus,
precipiens eis et dicens: In viam gentium ne abieritis
et in civitates Samaritanorum ne intraveritis,
Numérotation du verset Mt. 10,6 

sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel.
Numérotation du verset Mt. 10,7 

Euntes autem predicate dicentes: Quia appropinquabit6 regnum celorum.
6 appropinquabit Li446@ Li446 ΩJ Rusch ] appropinquavit #Cor3 (vel) Weber
Numérotation du verset Mt. 10,8 

Infirmos curate,
mortuos suscitate,
leprosos
mundate, demones7 eicite, gratis accepistis gratis date.
7 demones Li446 Rusch Weber ] demonia Li446@
Numérotation du verset Mt. 10,9 

Nolite possidere aurum, neque argentum8,
8 argentum Rusch Weber ] argentem Li446@
neque pecuniam
in zonis vestris,
Numérotation du verset Mt. 10,10 

non peram in via,
neque duas tunicas,
neque calciamenta,
neque virgam9.
9 virgam] + in manu Cor3 (grec. Rabanus# anti. non habent)
Dignus est enim10
10 est enim] inv. Weber
operarius cibo suo.
Numérotation du verset Mt. 10,11 

In quamcumque autem11
11 autem Rusch ] om. Li446@ Weber
civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis
in ea dignus sit
et ibi manete
donec exeatis.
Numérotation du verset Mt. 10,12 

Intrantes autem in domum salutate eam dicentes: Pax huic domui.
Numérotation du verset Mt. 10,13 

Et siquidem fuerit domus illa digna,
veniet pax vestra
super eam. Si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur.
Numérotation du verset Mt. 10,14 

Et quicumque non receperit vos neque audierit
sermones vestros12, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem
12 vestros Rusch Weber ] nostros Li446@
de pedibus vestris.
Numérotation du verset Mt. 10,15 

Amen dico vobis: Tolerabilius erit
terre Sodomorum et Gomorrheorum
in die iudicii quam illi civitati.
Numérotation du verset Mt. 10,16 

Ecce ego
mitto vos sicut oves
in medio luporum.
Estote ergo prudentes sicut serpentes
et simplices sicut columbe.
Numérotation du verset Mt. 10,17 

Cavete autem
ab hominibus.
Tradent13 enim vos
13 tradent Rusch Weber ] tredent Li446@
in conciliis
et in synagogis suis flagellabunt vos.
Numérotation du verset Mt. 10,18 

Et ad reges et ad presides14,
14 ad reges ...presides] inv. Li446@ Weber
ducemini propter me in testimonium illis
et gentibus.
Numérotation du verset Mt. 10,19 

Cum autem tradent vos
nolite cogitare quomodo
aut quid loquamini.
Dabitur enim vobis in illa hora
quid loquamini15.
15 loquamini] scrips., loquimani cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mt. 10,20 

Non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri
qui loquitur in vobis.
Numérotation du verset Mt. 10,21 

Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium.
Et insurgent filii in parentes et morte eos afficient
Numérotation du verset Mt. 10,22 

et eritis odio omnibus hominibus16
16 hominibus Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
propter nomen meum.
Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.
Numérotation du verset Mt. 10,23 

Cum autem
persequentur vos in civitate ista fugite in aliam.
Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel donec veniat Filius hominis.
Numérotation du verset Mt. 10,24 

Non est discipulus
super magistrum nec servus super dominum suum.
Numérotation du verset Mt. 10,25 

Sufficit discipulo
ut sit sicut magister eius
et servus sicut dominus eius.
Si patremfamilias
Beelzebub vocaverunt
quanto magis17 domesticos eius?
17 magis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 10,26 

Ne18 ergo timueritis eos.
18 ne Rusch Weber ] nec pr. m. et corr. per exp. Li446@
Nihil enim19 opertum
19 enim] + est Weber
quod non revelabitur20
20 revelabitur Cor3 (vel Ieronim. anti.) Rusch Weber ] reveletur Li446@ Li446 ΩJ
et occultum
quod non scietur21.
21 scietur Cor3 (vel) Som40@ Rusch Weber ] sciatur Li446@ Li446 ΩJ
Numérotation du verset Mt. 10,27 

Quod dico vobis in tenebris
dicite
in lumine
et quod in aure auditis
predicate22 super tecta.
22 predicate Li446 Rusch Weber ] predica Li446@
Numérotation du verset Mt. 10,28 

Et nolite timere eos qui occidunt corpus
animam autem non possunt occidere,
sed potius eum timete23 qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
23 eum timete Rusch s Weber ] inv. Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 10,29 

Nonne duo passeres
asse veneunt24?
24 veneunt Li446 Rusch Weber ] veniunt Li446@
Et unus ex illis non cadet super terram
sine Patre vestro.
Numérotation du verset Mt. 10,30 

Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
Numérotation du verset Mt. 10,31 

Nolite ergo timere.
Multis passeribus meliores estis vos.
Numérotation du verset Mt. 10,32 

Omnis ergo
qui confitebitur
me
coram hominibus
confitebor et ego eum coram Patre meo
qui est in celis.
Numérotation du verset Mt. 10,33 

Qui autem negaverit me
coram hominibus,
negabo et ego eum coram Patre meo qui in celis est25.
25 in celis - est Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 10,34 

Nolite arbitrari
quia venerim pacem mittere26 in terram.
26 pacem mittere Rusch Li446@ Li446 ] inv. Weber
Non veni pacem mittere
sed gladium.
Numérotation du verset Mt. 10,35 

Veni enim
separare
hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam.
Numérotation du verset Mt. 10,36 

Et inimici hominis
domestici eius.
Numérotation du verset Mt. 10,37 

Qui amat patrem
aut matrem plus quam me non est me dignus
et qui amat filium aut filiam super me
non est me dignus.
Numérotation du verset Mt. 10,38 

Et qui non accipit crucem suam
et sequitur me
non est me dignus.
Numérotation du verset Mt. 10,39 

Qui invenit
animam suam perdet illam27
27 illam Rusch Weber] eam Li446@ Li446
et qui perdiderit animam suam propter me28
28 propter me Li446 Rusch Weber] om. Li446@
inveniet eam.
Numérotation du verset Mt. 10,40 

Qui recipit vos
me recipit,
et qui me recipit
recipit eum qui me misit.
Numérotation du verset Mt. 10,41 

Qui recipit prophetam in nomine prophete
mercedem prophete accipiet et qui recipit iustum
in nomine iusti
mercedem iusti accipiet.
Numérotation du verset Mt. 10,42 

Et quicumque
potum dederit uni ex minimis istis
calicem aque frigide tantum
in nomine discipuli,
amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Capitulum 10

Numérotation du verset Mt. 10,1 
marg.| {5.185} Videns autem. Postquam Mattheus descripsit legis evangelice dationem, et eius confirmationem, hic consequenter ponit eius promulgationem. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur eius promulgatio apud propinquos scilicet Iudeos, secundo apud extraneos scilicet gentiles. cap. 15. Prima in duas, quia primo promulgatur manifeste, secundo, parabolice. cap. 13. Item prima in tres, quia primo describitur promulgantium ipsorum scilicet apostolorum institutio, secundo dubitantium confirmatio cap. seq. tertio, impugnantium confutatio. cap. 12. Iterum prima in duas, quia primo ponitur institutionis ratio. secundo, ipsa institutio, ibi. Et convocatis. Circa primum sciendum, quod sicut patet ex precedentibus multi sequebantur Christum, tum propter eius predicationem audiendam, tam propter infirmitatem curationem habendam, Christus autem ita pauper erat, quod nec domicilium ubi caput reclinaret habebat, et ideo turbe sequentes eum iacebant vexati super terram sub dio, propter quod Christus.
marg.| .1. Misertus est. Sacerdotes enim eorum et doctores intenti avaritie non vacabant debito modo eorum doctrine, et hec fuit occasio mittendi apostolos ad predicandum populo, et sanandum infirmos, ut non esset necesse, quod turbe currerent post Christum tanto labore, propter quod subditur.
marg.| .2. Messis quidem. id est multitudo preparata ad hoc, quod per certam fidem colligatur, et in horreum reponatur.
marg.| .3. Operarii. id est doctores et predicatores verbi, quia adhuc discipuli Christi non predicaverant.
marg.| .4. Rogate ergo. id est ipsum Christum.
marg.| .5. Ut mittat operarios. id est predicatores ad erudiendum populum. Ex quo patet, quod licet Christus velit aliquid facere, tamen vult a iustis exorari.
marg.| .6. Et convocatis. Hic ponitur predicatorum institutio. Et dividitur in duas partes, quia primo describitur informatio predicantium, secundo, ipsos recipientium in fine cap. Qui recipit prophetam etc. Prima in tres, quia primo describitur institutio apostolorum quantum ad collationem potentie. secundo, quantum ad formam doctrine, ibi. Hos duodecim. tertio, quantum ad veritatem {5.186} vite, ibi. Gratis accepistis. Item prima in duas quia primo confertur auctoritas seu potentia predicandi ipsis apostolis, secundo, numerantur sub nominibus propriis, ibi. Duodecim discipulorum. Circa primum considerandum, quod dicitur Luc. 10. non solum dominus misit duodecim apostolos ad predicandum, sed etiam 72. discipulos, verum tamen quia duodecim apostoli fuerunt principales eis discipulis, et maior potestas est eis collata a Christo, ideo de ipsis facit hic solum mentionem Mattheus dicens : Convocatis duodecim discipulis suis, id est apostolis, qui principaliter erant sui discipuli, ut visum est.
marg.| .7. Dedit illis potestatem. Cum enim doctrina non sit efficax, nisi fuerit probata. ex quo misit eos ad docendum, debuit eis dare gratiam miraculorum, quia aliter non potest probari veritas huius doctrine, cum excedat facultatem intellectus humani, propter quod dicitur Marci ult. d. Ipsi vero profecti predicaverunt ubi que domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Si autem queratur quare predicatores moderni talia signa non faciunt. Respondet Gregorius : quia cum fides catholica sit sufficienter probata per miracula Christi, et apostolorum, non oportet ulterius hanc probationem reiterare. Sicut etiam arbusta primo cum plantantur, frequenter irrigantur, cum autem in terra radicem fixerint, talia subtrahuntur, verum tamen ad consolationem fidelium etiam posteris temporibus multa fecit miracula, ut patet de tempore martyrum et confessorum.
marg.| .8. Duodecim autem. Hic nomina apostolorum exprimuntur duplici de causa. Una ad excludendum Pseudo apostolos, qui a tempore Christi inceperunt, et apostolos veros persequuti sunt, ut patet in actibus apostolorum, et in doctrina apostolorum. Alia causa, cur iste numerus duodenarius apostolorum signanter hic exprimitur est, quia in sacra scriptura multipliciter designatur. Figuratus est enim per duodecim filios Iacob, per duodecim principes tribuum Israel, per duodecim fontes in Elim, per duodecim lapides sublatos de Iordane, per duodecim boves sustentantes mare eneum, per duodecim prophetas in uno volumine arctatos, per duodecim stellas in corona sponse, per duodecim fundamenta civitatis, per duodecim portas eiusdem. Et ut reddamus singula singulis, isti sunt duodecim patriarche, quia principales patres in novo testamento : Duodecim principes qui constituti sunt super omnem terram, ut dicitur in Ps. 18.a. duodecim fontes, ex quibus manavit aqua salutaris sapientie ad irrigandum {5.187} hortum militantis ecclesie : Duodecim lapides vivi coniuncti cemento Caritatis ipsi Christo tamquam primario lapidi, duodecim boves sustentantes mare eneum, id est doctrinam sacramentorum in quibus lavantur anime fidelium : Duodecim prophete annunciantes mundi terminum et iudicis adventum. Duodecim stelle illustrantes totum mundum : Duodecim fundamenta ipsius spiritualis Ierusalem : Duodecim porte eiusdem, quia per ipsos habemus aditum ad patriam eternam. Dicit ergo. Duodecim etc. Primus Simon, non propter primitatem temporis, sed dignitatis, quia tamquam principali apostolo Christus dimisit sibi ecclesiam regendam, ut patet Io. ult. e. Andreas autem frater eius fuit primus Christi discipulus ordine temporis, ut patet Io. 1. quia ut ibi dicitur, unus ex duobus qui sequuti sunt Iesum, erat Andreas frater Simonis Petri, et tamquam principalior de illis duobus, ut ibidem nominatur, nomen autem alterius tacetur, et postea ibidem subditur de vocatione Petri, et vocatur Simon, quia hoc erat nomen eius.
marg.| .1. Qui dicitur. quia hoc nomen Petrus fuerat sibi impositum post conversionem, sicut etiam quando adultus baptizatur, mutatur nomen eius.
marg.| .2. Andreas frater eius. scilicet filius. Et iste dicitur Iacobus maior respectu alterius Iacobi triplici ratione, scilicet ratione vocationis, quia prior vocatus a Christo. Secundo ratione familiaritatis, quia Christus ipsum ad secreta sua admittebat, ut patet in transfiguratione Mt. 7. et in suscitatione puelle Marci. 5. Tertio ratione passionis, quia primus inter apostolos est ad Dei gloriam translatus per martyrium, ut habetur Act. 12.
marg.| .3. Et Ioannes, scilicet filius. Et iste Iacobus minor respectu alterius, et hoc ex eisdem rationibus quibus alter dicitur maior.
marg.| .4. Et Thadeus. Iste Act. 1. vocatur Iudas Iacobi, quia frater fuit {5.188} Iacobi minoris.
marg.| .5. Simon. dicitur autem iste Chananeus, non quia esset de genere Chanaam, sed sic nominatus a Chana, que est quedam villula Galilee, ubi fuerunt ille nuptie, de quibus habetur Io.
marg.| .6. Et Iudas. dicitur Scariothis non quia de genere Isachar, ut dicunt aliqui, sed a loco unde natus fuit Scarioth, qui est quidam vicus in Iudea.
marg.| .7. Qui et. Istud additur ad differentiam Iude fratris Iacobi, et ad ostendendum prophetiam David completam, que dicit quod Christus esset tradendus a discipulo, secundum quod dicitur in Ps. Etenim homo pacis mee in quo sperabam. Et ad excusationem bonorum, quando in congregatione eorum aliquis malus reperitur.
marg.| .8. Hos duodecim. Hic traditur apostolis forma doctrine, et primo quantum ad locum cum dicitur.
marg.| .9. In viam. ubi prohibuit eis ne irent ad predicandum gentilibus extra terram promissionis.
marg.| .{10}. Et in civitates. licet isti essent in terra promissionis, tamen erant partim gentiles et partim Iudei, ut habetur 4Rg. 17. Ductis enim decem tribubus in captivitatem per regem assyriorum missi sunt ab eo gentiles ad habitandum in Samaria, et in aliis civitatibus propinquis, sed dominus misit leones qui interficiebant eos, et ideo super hoc habito consilio rex Assyriorum misit unum de captivis sacerdotibus ad eos, ut doceret eos colere dominum, unde et ipsi receperunt libros Moysi tantum, et nihilominus cum hoc idola colebant. Ratio autem quare apostoli fuerunt prohibiti predicare predictis gentilibus, fuit, quia non erat magnum tempus usque ad Christi passionem, et conveniens erat ut eius adventus primo denunciaretur Iudeis, quibus principaliter erat missus, ideo illud tempus, quod erat usque ad passionem Christi futurum, erat necessarium ad manifestandum Iudeis per apostolos Christi adventum, et hoc est quod subditur.
marg.| {5.189} .1. Sed potius ite ad oves. Et patet post Christi passionem aliquibus Iudeis conversis ad fidem, et aliis pro maiori parte in infidelitate remanentibus, apostoli iverunt ad predicandum gentilibus et hic erat modus a Deo institutus, ut habetur Act. 13.g. quod Barnabas et Paulus dixerunt Iudeis : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis vite eterne, ecce convertimur ad gentes, sic enim precepit nobis dominus. Secundo traditur forma doctrine quantum ad docendi actum, cum dicitur.
marg.| .2. Euntes autem etc.   appropinquabit regnum celorum   . id est Christus qui est dator regni celorum. Sciendum enim, quod regnum celorum quinque modis accipitur in hoc evangelio. Primo pro ecclesia militante. sup. 5.b. Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno celorum, ut Greg. exponit, quod regnum celorum ibi dicitur Ecclesia presentis temporis. Secundo, pro ecclesia triumphante. eo. cap. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Tertio, pro lege Mosi. inf. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum eius, quia verus intellectus veteris Testamenti est ablatus a Iudeis suis peccatis exigentibus, et datus est Christianis. Quarto, pro evangelio Christi. infr. 13.g. Omnis scriba doctus in regno celorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera, quia doctores catholici testimonia proferunt de novo Testamento, et per consequens de veteri quod includitur in ipso, sicut rota in medio rote, ut habetur in figura Ezech. 1. Quinto, accipitur pro ipso Christo. infr. 12.c. Si in digito Dei eiicio demonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. id est Christus dator illius regni. Per eiectionem enim demonum virtute Dei probavit se esse Christum. Et hoc modo accipitur hic regnum celorum. id est Christus. Ista erat predicatio apostolorum pro illo tempore, quia denunciabant Iudeis Christum venisse. Et quia doctrina non est efficax, nisi adsit probatio, sequitur modus conveniens ad probandum veritatem huius doctrine scilicet opera facta divina virtute, cum dicit. Infirmos etc.
prol.| {5.190} .3. Gratis accepistis. Hic confirmantur apostoli quantum ad veritatem vite. Et dividitur in quatuor partes. Primo, ostenditur, quod non debent moveri ad predicandum cupiditate, secundo, quod nec terreri adversitate, ibi. Ecce ego mitto vos : tertio, nec retrahi carnalitate, ibi. Nolite arbitrari, quarto, quod nec amore presentis vite, ibi. Et qui non accipit crucem. Prima in duas, quia primo retrahit eos a cupiditate, secundo, quia in vita mortali quilibet indiget necessariis, ostendit qualiter debeant habere necessaria vite, ibi. Dignus est operarius. Circa primum sciendum quod cupiditas ostenditur in duobus. In male accipiendo, et hoc prohibet di. Gratis accepistis. Scilicet gratiam a Deo vobis collatam, sive sit gratia gratum faciens, sive sit gratia gratis data.
marg.| .4. Gratis date. Eodem modo sicut accepistis. Pro spiritualibus enim actibus, ut pro administratione sacramentorum et predicatione et consimilibus, non debet aliquid accipi, quasi precium. Secundo ostenditur cupiditas in male possidendo, et hanc excludit, cum dicit.
marg.| .5. Nolite   possidere   . Predicator enim verbi divini debet esse absolutus a sollicitudine. Temporalia enim in sui acquisitione molestant animum, et adhuc plus in sui possessione, quia sunt iam quasi membra incorporata ipsi habenti, et ideo magis trahunt animum hominis ad inordinatam dilectionem sui, et quia hoc suffocat verbum Dei, ideo non debet esse in predicatoribus evangelii. Sequitur.
marg.| .6. Neque pecuniam. Ad providendum scilicet vobis de necessariis in via.
marg.| .7. Non peram. id est repositorium ciborum ad portandum in via, Hoc totum dicit ad excludendum sollicitudinem temporalium a predicatoribus verbi divini, sequitur.
marg.| .8. Neque duas. id est vestes superfluas. Terra enim promissionis calida est multum, et de communi cursu sufficit una tunica, illud enim quod esset ibi sufficiens vel etiam superfluum, esset in regione frigida necessarium, et ideo per hoc non excluditur quin predicatores evangelii habeant sufficiens tegumentum.
marg.| {5.191} .1. Neque   calceamenta   . Integra scilicet, quia apostoli utebantur sandaliis : ut habetur Mar. 6.b. ex quo patet quod sandalia non computabantur proprie inter calceamenta.
marg.| .2. Neque virgam. Contrarium videtur haberi Mar. 6. ubi dicitur, quod dominus precepit apostolis, ut non portarent aliquid in via nisi virgam tantum. Dicendum, quod virga hic et ibi accipitur equivoce. Hic enim virga accipitur metaphorice, unde sensus est. Neque virgam. id est non innitamini subsidio temporali, sicut corpus innititur baculo sustentanti. In Marco autem accipitur virga ad literam, quia doctores Hebreorum in signum doctrine portabant virgam in manu, et quia consuetum erat apud Iudeos provideri eis de victu a populo quem docebant, ideo Christus voluit, quod hoc sufficeret apostolis pro aliqua provisione, per hoc enim ostendebatur, quod populus cui predicabant, debebat eis providere, unde sequitur.
marg.| .3. Dignus est enim. Ubi ostenditur qualiter debeant habere victum scilicet a populo cui predicabant : Et dividitur in duas partes : quia primo ostenditur, qualiter debent se habere ad recipientes ipsos, et secundo, qualiter ad non recipientes, ibi. Et quicumque non receperit. Circa primum sciendum, quod de iure naturali est et divino et etiam humano, ut illi qui serviunt communitati in spiritualibus, ut in divino cultu et doctrina, eis a communitate provideatur in temporalibus, et hoc est quod dicit. Dignus est enim operarius. id est predicator qui operatur opus Dei ad utilitatem populi.
marg.| .4. Cibo suo. id est victu convenienti, in quo intelligitur vestimentum et domicilium, sine quibus non vivit decenter genus humanum.
marg.| .5. In quamcumque autem civitatem etc. id est fidelis et bone fame, ostendens quod predicator verbi divini non debet ad loca mala et suspecta declinare, quia per hoc impediretur {5.192} doctrina eius tamquam suspecta.
marg.| .6. Et ibi. Donec exeatis transituri scilicet alibi ad predicandum. Non est tamen intelligendum, quod per hoc velit excludere causas honestas exeundi, ut ad docendum vel huiusmodi, cum propter hoc intraverint civitatem, sed per hoc vult excludere discursus curiosos, et inutiles, qui non debent esse in predicatore, sed magis cessante necessitate exeundi debet vacare contemplationi, ut ibi hauriat quod postea populo in predicatione effundat.
marg.| .7. Intrantes autem in domum, salutate eam. id est homines habitantes in ea, quia parietes non sunt salutandi : Modus salutationis subiungitur cum dicitur.
marg.| .8. Dicentes pax huic   domui   . Quia predicator verbi divini debet habitantibus domum quam intrat pacem optare, et non solum optare, imo evangelium Christi predicare, quod est evangelium vere pacis.
marg.| .9. Et si quidem fuerit   domus   illa digna. id est ad vitam eternam predestinata et ordinata.
marg.| .{10}. Veniet super illam pax vestra. id est oratio vestra et predicatio habebit ibidem effectum.
marg.| .{11}. Si autem non fuerit digna. id est ad vitam eternam non predestinata.
marg.| .{12}. Pax vestra revertetur ad vos. Idest, dato quod non habeat effectum quantum ad ipsos, tamen habebitis mercedem inde apud Deum.
marg.| .{13}. Et quicumque. Hic ostendit qualiter se debent habere ad non recipientes eos, nec predicationem eorum di.
marg.| .{14}. Exeuntes foras de domo vel   civitate   . Ostendentes per signum manifestum, quod non venistis ad predicandum eis propter temporale lucrum, quia etiam pulverem qui adhesit pedibus vestris de loco ipsorum non vultis portare. Vel aliter.
marg.| .{15}. Excutite pulverem de   pedibus etc. In testimonium laboris vestri impensi ad conversionem ipsorum, quamvis ipsi noluerunt recipere, ideo subiungitur eorum pena cum dicitur.
marg.| {5.193} .1. Amen dico   vobis tolerabilius   . Idest minus punientur in extremo iudicio. Sed videtur alicui, quod hoc non sit verum, quia Genes. 13. scribitur, quod homines Sodomite pessimi erant et peccatores nimis coram domino, unde, et in signum magnitudinis peccati ipsorum mortui sunt igne et sulphure descendente super eos. Dicendum quod Sodoma et Gomorra fuerunt infecte pluribus peccatis scilicet peccato superbie, luxurie et avaritie, ut dicitur Eze. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome sororis tue, superbia, panis saturitas etc. Sequitur. Et egeno manum non porrigebat. Ergo comparantur hic negantibus victum Apostolis quantum ad istud ultimum, non quantum ad alta precedentia, quia comparatio debet esse secundum ea que sunt eiusdem generis, et non est dubium quod gravius est peccatum negare victum seminantibus spiritualia, quibus tenentur homines de iure naturali divino et humano, ut supra dictum est, quam manum non porrigere egeno simplici spiritualia non seminanti.
marg.| .2. Ecce ego mitto. Hic ostendit Salvator, quod predicatores verbi divini non debent terreri adversitate : Et quia in adversitate non solum oportet sustinere patienter, sed etiam aliquando nomen Christi confiteri constanter, ideo hec pars dividitur in duas, quia primo hortatur eos ad actum tolerandi, secundo ad actum confitendi. ibi. Omnis ergo qui confitebitur me. Prima in duas, quia primo ostendit tribulationis imminentis magnitudinem, secundo hortatur apostolos ad eius sufferentiam, ibi. Non est discipulus super magistrum. Prima in tres {5.194} secundum quod magnitudo tribulationis future ostenditur ex tribus quia primo erant passuri a legisperitis secundo a principibus Gentilibus ibi. Et ad reges. tertio a propriis parentibus, ibi. Tradet autem frater. et in qualibet persequutione ostendit, qualiter se debent habere. Dicit ergo. Ecce ego mitto vos sicut oves. Idest simplices innocentes, per arma vos non defendentes.
marg.| .3. In medio   luporum   . Idest Scribarum et Phariseorum. Lupus enim dentibus oves laniat, homines anhelitu inraucat, ita isti Apostolos Christi nitebantur interficere, et vocem predicationis eis impedire, ut patet ex doctrina Apostolorum et in actibus eorum, et ideo consequenter ostendit qualiter in hac tribulatione se debent habere di.
marg.| .4. Estote   ergo prudentes   . quoniam aliquando prudenter declinanda est malitia persequutorum, sicut Paulus videns malitiam Iudeorum volentium eum interficere sine causa, appellavit ad Cesarem. Act. 15.
marg.| .5. Et simplices. Quia occurrente necessitate debet predicator Evangelii si necesse sit, se offerre sine amaritudinis felle, ex quibus patet, quod astutia vulpina vituperalis est, similiter ruditas bovina, sed medio modo debent incedere discipuli Christi, ideo sequitur.
marg.| .6. Cavete autem. Quia sicut dictum est, aliquando cavende sunt insidie malignorum.
marg.| .7. Tradent. Hoc enim frequenter habetur in Act. Apostolorum, quod discipuli Christi sunt in consiliis adducti, flagellati, et incarcerati propter nomen Christi.
marg.| .8. Et ad   reges   et   presides   . Hic ostenditur magnitudo tribulationis imminentis Christi discipulis a principibus. Gentilium Iudei enim {5.195} pro illo tempore erant subditi Romanis, ideo non habebant altam iustitiam, et propter hoc non poterant aliquem condemnare ad mortem secundum quod habetur Io. 18.f. Nobis non licet inter, quamquam, et ideo non sufficiebat eis discipulos. Christi in conciliis ducere et eos flagellare, sed tradebant eos iudicibus Romanorum, ut sic possent eos ad mortem deducere. Et hoc est quod dicit. Et ad reges et presides. ut scilicet condemnemini ad mortem.
marg.| .1. In   testimonium illis   . Active scilicet ut possint contra vos deferre testimonium.
marg.| .2. Et gentibus. Hic accipitur auctoritative, quia iudices potentes condemnare homines ad mortem, Gentiles erant, propter quod Pilatus dixit Iesu Io. 19.b. Nescis quia habeo potestatem crucifigere te. etc. Dicit ergo Gentibus quasi dicat Iudei non habentes auctoritatem vos interficiendi ducent vos coram iudicibus Gentilibus, ut contra vos deferant testimonium ad condemnationem mortis, consequenter ostendit qualiter se debent habere in hac tribulatione di.
marg.| .3. Cum autem   tradent   . Per hoc non intendit excludere viam previdendi sibi de responsione, sed quod non debent perturbari, si non habeant tempus precogitandi, et hoc duplici de causa. Primo quia tali casu sufficit fidem confidenter confiteri coram iudicibus, quod facere potest quilibet Christianus, quantumcumque simplex. Secundo quia hominibus de deo confidentibus spiritussanctus non deficit in necessitate, cum non possint aliter occurrere. Et hoc est quod.
marg.| .4. Dabitur enim   vobis   . Et patet ex predictis, quod non loquitur hic de verbo predicationis. Debet enim predicator verbi divini precogitare qualiter debeat verbum divinum proponere. Secundum quod dicitur {5.196} Prover. 16.a. Hominis enim est animum preparare, et domini gubernare linguam, aliter tentaret Deum si negligeret de hoc cogitare, dum tamen habeat tempus opportunum.
marg.| .5. Tradet autem   frater   . Hic ostendit magnitudinem tribulationis imminentis Christi discipulis, ex eo quod passuri erant ab amicis et parentibus, quod est gravissimum propter quod dicit. Tradet autem. Hoc invenitur de multis sanctis qui pro Christi fide servanda traditi sunt ad mortem ab amicis suis, sicut beatus Chrysantus traditus est ad mortem a patre suo Polemeo. Cetera patent usque ibi.
marg.| .6. Cum autem etc. Ubi ostendit qualiter se debent habere in tali tribulatione, quia aliquando discipuli Christi debent fugere. Ad cuius evidentiam sciendum, quod persequutio aliquando est personalis, ut quando aliquis queritur ad mortem, non quia fidelis principaliter, sed propter odium persone determinate, et tunc est semper fugiendum, sicut Paulus querebatur ad mortem in Damasco, ut habetur Act. 9. quod patet quia alii fideles permittebantur ibi pacifice habitare, sed querebant solum Paulum interficere, ideo demissus a fratribus per murum, fugit persequutionem personalem. Aliquando autem non solum est persequutio persone sed etiam fidei et iustitie, et tunc si homo percipiat probabiliter quod ex fuga sua sequatur derisio fidei et depressio iustitie, fuga est mala, et est peccatum mortale. Si autem non apparet hoc probabiliter sed magis contrarium, ut pote, quia ex fuga tali potest alibi fieri utilitas Ecclesie, ex remansione autem non haberetur nisi occisio ministrorum Ecclesie a canibus idest obstinatis infidelibus, et conculcatio margaritarum idest articulorum fidei ab ipsis, tunc est fugiendum, et alibi proficiendum, propter quod subdit.
marg.| {5.197} .1. Amen   dico   . Predicando, scilicet ibi adventum vel fidem Christi.
marg.| .2. Donec   veniat   . a Mortuis, scilicet resurgendo, quia denunciato adventu Christi per apostolos per civitates Iudee, immediate passus est Christus, et a mortuis resurgens discipulis apparuit. Vel si intelligatur de adventu Christi ad iudicium, tunc intelligenda est consummatio predicationis apostolorum per totum orbem, quantum ad conversionis effectum, quia ubique dispersi sunt filii Israel secundum predestinationem ut dicitur in epist. ad Rm. 9. Licet enim predicatio apostolorum discurrerit per totum orbem a tempore ipsorum, secundum quod dicitur in Psalm. In omnem terram exivit etc. tamen effectus conversionis fidelium quantum ad eos qui generaliter convertendi sunt ad fidem, habebit plenarie effectum suum circa finem mundi.
marg.| .3. Non est   discipulus   . Ostensa magnitudine tribulationis imminentis, hortatur discipulos ad ipsius tolerantiam, et hoc triplici ratione, primo exemplo sui, secundo ex consideratione divini iudicii, ibi. Nihil enim est opertum. tertio ex meditatione divine providentie et consilii, ibi. Et nolite timere. Circa primum hortatur eos exemplo sui, quia multa et gravia a Iudeis passus est sine causa et pro veritate fidei, et multo fortius debent hoc pati eius discipuli, et hoc est quod dicit.
prol.| Non est discipulus etc. Sequitur.
marg.| .4. Sufficit discipulo etc., id est si plus conculcetur et condemnetur quam magister eius, et ideo concludit.
marg.| .5. Si patrem   familias   , id est Christum, qui est pater noster.
marg.| .6. Beelzebub   vocaverunt   . Sicut enim patet ex precedentibus, dicebant Christum facere miracula in virtute cuiusdam demonis sibi familiaris nomine Beelzebub, et sic Christum quodammodo vocabant Beelzebub in quantum opera eius ipsi Beelzebub attribuebant, quod erat magna blasphemia contra eum.
marg.| .7. Quanto   magis   domesticos   eius ? diffamabunt, imponendo Apostolis, qui sunt de domo Christi, quod faciant miracula in virtute demonis, Quod enim Apostoli facerent miracula virtute demonis, dixerunt Iudei et Gentiles, ut patet multipliciter ex legendis eorum.
marg.| .8. Ne ergo timueritis eos. Omittendo fidei veritatem propter persequutionis {5.198} timorem.
marg.| .9. Nihil enim   est   opertum. Hic hortatur eos ad idem ex consideratione divini iudicii, in quo omnia manifestabuntur, quia bona et mala omnium omnibus erunt manifesta. Cuius ratio est, quia tale erit iudicium quod videbitur ab omnibus iustum, quod non posset esse nisi merita et demerita omnium viderentur ab omnibus manifeste. Consideratio huius manifestationis debet dare magnam audaciam in predicatione veritatis, et hoc est quod dicit. Nihil enim est opertum, scilicet in presenti tempore.
marg.| .{10}. Quod non   reveletur   . In iudicio.
marg.| .{11}. Et   occultum   . quia secreta cordis que soli Deo sunt nota, tunc erunt nobis manifesta, et hoc debet predicatores movere ad predicandum veritatem secure, propter quod dicit.
marg.| .{12}. Quod dico   vobis   . In tenebris, id est in locis privatis, licet enim Christus, ut communiter predicaverit in communibus locis, ut in templo et synagogis, tamen aliquando docebat discipulos separatim a turbis, ut habetur Mar. 4.a. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
marg.| .{13}. Dicite in   lumine   , id est palam, quia postea apostoli palam populo predicaverunt ea que a Christo seorsum didicerunt, propter quod sequitur.
marg.| .{14}. Et quod, id est in secreto.
marg.| .{15}. Predicate super tecta   , id est Publice. In Palestina enim tecta domorum erant plana desuper et ibi conveniebant homines in diebus festivis ad ludendum et confabulandum, et per hoc designat quemlibet locum publicum, ubi conveniunt homines. Vel secundum alios tecta ista dicebantur quedam deambulatoria facta circa templum, super que ascendebant doctores, et inde docebant populum.
marg.| .{16}. Et nolite timere etc. Hic hortatur eos ad tolerantiam tribulationis ex consideratione divine providentie seu consilii ad cuius evidentiam sciendum, quod aliqui dixerunt divinam providentiam tantum se extendere ad incorporalia, et non ad ista inferiora, ex quorum persona dicitur Iob. 22.b. Circa cardines celi perambulat nec nostra considerat. Alii autem dixerunt, quod se extendit circa inferiora ista, exceptis actibus humanis, et hoc ne tollerent ab homine libertatem arbitrii, sed utrumque est falsum secundum Philosophum, id est de anima, ubi reprehendit{5.199} Empedoclem dicens, quod Deus esset insipientissimus si aliquid ignoraret quod nos cognosceremus, quod sequebatur ad dictum Empedoclis, quia dicebat omnia componi ex amicitia et lite, excepto Deo in quo lis non erat. Ex quo sequebatur, quod Deus litem non cognoscebat, quia ponebat simile simili cognosci, et idem inconveniens sequitur ad dictum istorum, quia nos habemus notitiam de istis inferioribus, et de humanis actibus, et per consequens Deus talia cognoscit et ad finem debitum deducit, quia cum sit agens universale et primum omnia que subiacent eius cognitioni ordinantur per ipsum. Et quia natura nobilior principalius cadit sub ordine providentie, sequitur quod natura humana que immortalis est ex parte anime, speciali modo cadit sub eius ordinatione, propter quod iusti non debent mortem timere, quia Deus ordinabit ad finem ultimum, et hoc est quod dicit : Noli. et patet usque ibi.
marg.| .1. Nonne. Ad evidentiam huius sciendum, quod passeres abundant in terra promissionis, et ideo de ipsis fiebat oblatio pauperum, qui non poterant alia habere. unde erant pauci valoris, quia duo habebantur pro asse. As assis est genus nummi, unde est mensura, id est ponderibus ut dicit gl. super istum locum. In unoquoque enim genere illud quod minimum est mensura aliorum. Dipondius autem valet duplex as, et ideo dicitur Luc. 12. quod quinque passeres habebantur pro dipondio, hic dicitur quod duo pro asse, quia passer impar non poterat competenter dividi, ideo remanebat vendenti, dicit ergo : Nonne duo passeres. idest, venduntur quia veneo, venis habet sensum passivi sub voce activa.
marg.| .2. Asse. Idest, pro asse. et tamen unus ex illis quantumcumque sit parvi valoris, ut visum est.
marg.| .3. Non cadet   super   . Idest, non morietur.
prol.| {5.200} .4. Sine patre vestro. Idest, sine providentia Dei patris per consequens supple neque vos moriemini quin Deus ordinet de morte vestra propter quod concludit.
marg.| .5. Vestri   autem   . In Dei prescientia, ideo concludit.
marg.| .6. Nolite. Idest, maioris reputationis apud Deum, quia ad imaginem Dei factus, quod non competit creature irrationabili.
marg.| .7. Omnis   ergo   . Ostenso quod debent tribulationes sustinere constanter, hic hortatur eos ad confitendum nomen Christi confidenter dicens : Omnis. et patet et sequitur.
marg.| .8. Qui autem   negaverit etc. Negatio autem nominis Christi semper est peccatum mortale, et ideo negans ipsum, dignus est damnatione. Similiter et non confiteri seu tacere aliquando est peccatum mortale, ut quando scilicet ex taciturnitate alicuius tollitur honor Deo debitus, sicut in casu quo aliquis interrogatus de fide ex taciturnitate sua ingerit opinionem aliis quod ipse non sit Christianus, vel quod fides fit ita derisibilis, quod nullus audeat eam confiteri, tunc tacere vel non confiteri peccatum mortale est, si autem aliquis non interrogatus ex fervore fidei publice profiteatur fidem Christi ad declarationem veritatis fidei, et ad confirmationem trepidantium, sicut leguntur aliqui martyres fecisse, hoc est donum supererogationis.
marg.| .9. Nolite arbitrari, quia venerim. Hic ostendit quod predicatores Evangelii non debent impediri ex amicorum carnalitate. Ad cuius evidentiam sciendum, quod caritas est ordinata, sic quod homo debet diligere Deum super omnia, etiam supra seipsum, et ideo pro nulla amicitia cuiuscumque proximi debet retardari quin prosequatur ea que pertinent ad honorem divinum propter quod dicit : Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram, et loquitur de pace mala, que est contra Deum.
marg.| {5.201} .1. Non   veni pacem mittere   . Scilicet talem que dicta est.
marg.| .2. Sed   gladium   . Hoc est divisionem talis concordie. Advertendum tamen quod ista que dicuntur hic a Christo, sunt facta occasionaliter, quia ad Christi predicationem et apostolorum aliqui conversi sunt ad fidem et alii in infidelitate remanentes quantumcumque eis coniuncti, persequuti sunt istos ad mortem propter quod sequitur.
marg.| .3. Veni enim. Et patet.
marg.| .4. Et qui non   accipit crucem   . Scilicet hic ostendit quod predicator verbi divini non debet retrahi propter dulcedinem presentis vite, que est brevis transitoria, et ad merendum vitam eternam ordinata, et ideo quia finis melior est his que sunt ad finem, ea que sunt ad finem non sunt nisi propter assequutionem finis, ideo de ipsis non curatur dum tamen finis habeatur, propter quod de vita presenti non est curandum, sed de assequutione vite eterne, et hoc est quod dicit. Qui non, scilicet voluntarie mortem tolerando.
marg.| .5. Non est me. Idest, vita eterna, quia in coniunctione ad Christum per visionem et fruitionem consistit vita eterna.
marg.| .6. Qui   invenit   . Idest, vitam presentem, que causatur ab anima existente {5.202} in corpore, unde est ibi predicatio per causam. Qui amat igitur vitam presentem inordinate, perdet eam : Res enim perditur quando non attingit finem debitum, sicut medicina perditur, quando per eam sanitas non acquiritur. Et eodem modo vita presens que finaliter ad consequutionem vite eterne ordinatur, recte perditur, quando per ipsam ad eternam vitam non pervenitur, quod contingit illi, qui inordinate amat ipsam, et econtrario.
marg.| .7. Qui   perdiderit   animam. Vitam presentem propter Christum contemnendo. Talis enim dicitur perdere, non secundum veritatem, ut patet ex predictis, sed secundum hominum opinionem. Iste inquam.
marg.| .8. Inveniet eam. accipiendo pro transitoria eternam.
marg.| .9. Qui   recipit   vos. Postquam Salvator hortatus est predicantes, hic hortatur recipientes ipsos, ostendens magnitudinem premii ipsorum.
marg.| .{10}. Qui recipit   prophetam   in   nomine   . Ea enim que fiunt Christi fidelibus, reputat sibi fieri Christus, et hoc tam in malis, Act. 9.e. Saule Saule, quid me persequeris ? idest fideles meos : quam etiam in bonis, sicut hic patet, quia in discipulis suis dicit se esse receptum.
marg.| .{11}. Qui   recipit   . Idest, Dei nuncium.
marg.| {5.203} .1. In   nomine   . Idest, inquantum dei nuncius. .2.   Mercedem   prophete   . Idest, ab eo cuius est nuncius. Et similiter. .3.   Qui   recepit   . Quod non potest esse nisi propter Deum, a quo iustificatur omnis vere iustus.
marg.| .4. Mercedem   iusti accipiet   . Idest, a Deo qui iustificat ipsum, Secus est autem si recipit ipsum inquantum amicus vel compatriota vel huiusmodi, quia non recepit eum pure in nomine Dei.
marg.| .5. Et quicumque   potum   . Hoc dicit ad ostendendum, quod quilibet quantumcumque pauper potest facere opera misericordie, quam dare calicem {5.204} aque frigide potest quilibet quantumcumque pauper.
marg.| .6. In   nomine discipuli   . Idest, quando est fidelis denuncians fidem Christi.
marg.| .7. Amen. Idest, fideliter.
marg.| .8. Dico   vobis   non. Quia in his, que dantur propter Christum, non tantum pensatur quantitas doni, quantum pensatur quantitas bone voluntatis, ex qua datur, Sequitur.
marg.| .9. Et factum est cum consummasset etc. Modum scilicet predicandi et vivendi predictum.
marg.| .{10}. Transit inde ut doceret et predicaret in civitatibus scilicet Iudeorum. Et sic patet conclusio huius capituli.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| {5.185} Tunc dicit discipulis suis. per hoc ostendit quod habentes gratiam predicandi non debent alios ab hoc impedire, sed magis promovere.
marg.| .6. Et convocatis etc. sicut natura dando formam substantialem, dat proprietates consequentes, ut igni levitatem, terre vero gravitatem, sic auctor nature statuens hominem in aliquo dignitatis {5.186} gradu, si ille faciat quod in se est, dat ei gratiam exequendi in effectu. Exemplum de Saule primo Regum 10.b. Cum enim unxisset eum Samuel de mandato domini, dixit ei : Insiliet in te spiritus domini, et mutaberis in virum alterum. Et similiter primo Reg. 16.cap. inuncto David dicitur. Spiritus domini directus est in David etc. Et eodem modo institutis apostolis Christus dedit eis gratiam signorum, que tunc fuit necessaria ad confirmandum doctrinam eorum.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| {5.187} .8. Hos duodecim. Per istum numerum qui componitur ex denario et binario, significatur quod apostoli et eorum successores qui sunt episcopi debent pre ceteris implere decalogum legis, et duo precepta caritatis.
marg.| Precipiens etc. id est modum vivendi eorum non tenueritis : {5.188} Quia sicut dicit Gregorius in pastorali : Tantum transcendere debet actionem populi actio presulis, quantum distat a grege vita pastoris.
marg.| .{10}. Et in civitates. per quas significantur conventicula et doctrine hereticorum : Quia sicut Samaritani partim tenebant vetus Testamentum, et partim negabant, sic heretici partim tenent fidem Christi, et partim negant.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| {5.189} .2. Euntes autem predicate dicentes, quia appropinquabit regnum celorum. Vetus enim testamentum promittebat bona transitoria et terrena, sed evangelium promittit celestia et eterna.
marg.| Infirmos curate   mortuos etc. Moraliter. Infirmi sunt acidiosi in quibus non est vigor bene operandi. Mortui vero sunt qui digna mortis opera faciunt. Leprosi sunt luxuriosi, nam luxuria est vitium contagiosum sicut lepra. Demoniaci sunt sortilegi. Istos curare debent predicatores Evangelii. Et subditur modus curandi cum dicitur.
marg.| .3. Gratis accepistis gratis date. Per hoc excluditur ab eis vitium {5.190} Simonie.
marg.| .5. Nolite possidere aurum etc. In sacra scriptura per aurum verum intelligitur sapientia divina. Et per oppositum aurum falsum, est sapientia terrena que animalis est et diabolica, ut dicitur Iacob. 3.d. Argentum falsum, est eloquentia deceptiva. Pecunia falsa, est malum simpliciter sub bonitatis apparentia. Pera vero mala, est repositorium male acquisitorum. Per duas tunicas, significatur duplicitas. Per calceamenta que fiunt de pellibus mortuorum, fraudulentia in tractatu testamentorum : per virgam appetitus nimium dominandi. Ista nullo modo debent esse in predicatoribus evangelii.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| {5.191} Interrogate etc. Cavendum est enim predicatoribus, ne locum suspectum intrent, et ne de evagatione inutili notentur : ideo subditur.
marg.| .6. Et ibi   manete etc.   Intrantes autem in domum salutate eam. id est salutem habitantium in ea bonis verbis et exemplis procurate.
prol.| {5.192} .9. Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra etc. id est recipient doctrinam vestram. Quod si non fecerint, nihilominus a Deo habebitis mercedem.
marg.| .{15}. Excutite pulverem. id est levia peccata, que solent ex talibus accidere, etiam in hominibus perfectis.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| {5.193} .1. Amen dico   vobis, tolerabilius   . Nam repellere et impugnare veritatem agnitam, quedam species est peccati in spiritum sanctum.
marg.| .2. Ecce ego mitto vos sicut oves in   medio   . Per quos in primitiva Ecclesia intelligebantur tyranni, sed modo per eos possunt detractores intelligi, propter quorum morsus non est a fidelibus predicatio subtrahenda.
prol.| {5.194} .6. Cavete autem ab   hominibus   . Vos malitiose ad peccatum trahere nitentibus.
marg.| .7. Tradent enim vos in   consiliis etc. Idest trahere vos conabuntur ad sua consortia mala.
marg.| Et in   synagogis suis flagellabunt   vos. Scilicet flagellis linguarum suarum, eo quod arguitis mala ipsorum.
marg.| .8. Et ad reges et   presides ducemini   . Multi enim propter predicationem veritatis accusantur male apud magnates huius seculi.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| {5.195} .3. Cum autem   tradent   vos   nolite cogitare etc. Idest non confidatis principaliter de scientia vestra, et eloquentia, sed de divina providentia.
marg.| .5. Tradet autem frater   fratrem   . Frequenter enim contigit, quod{5.196} frater carnalis fratrem suum trahit ad culpam mortalem, et pater filium, et etiam econverso.
marg.| Et eritis odio omnibus hominibus. Sequentes enim Christum frequenter sunt odiosi etiam carnalibus amicis.
marg.| .6. Cum autem persequentur vos in civitate ista. Qui enim proficere non potest in uno loco, debet ad alium transire.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| {5.197} .3. Non est discipulus etc. Istud ad hoc inducitur, ut patet per literam sequentem, quod Christi discipulus patienter toleret blasphemiam sibi irrogatam, cum Christus patienter tulerit similem {5.198} et maiorem.
marg.| .9. Nihil enim opertum, quod non reveletur, scilicet in die iudicii ubi patientia martyrum premiabitur, et persequutorum nequitia punietur.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| {5.199} .1. Nonne duo passeres asse veneunt. Hilarius, Mystice autem corpus et anima asse venduntur, cum pro minima delectatione diabolo traduntur.
marg.| .8. Qui autem negaverit me etc. Remigius. Negabit autem se negantem, quia per ipsum non habebit accessum ad patrem {5.200} et sic per oppositum intelligitur confiteri se confitentem, quia dabit ei accessum ad patrem.
marg.| .9. Nolite arbitrari, quia venerim. Hieron. Ad fidem Christi totus orbis in se divisus est, unaqueque domus fideles habuit et infideles, et bonum bellum mixtum est, ut pax mala rumperetur.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| {5.201} Qui amat patrem etc. Hilarius. Illi enim qui domesticas dilectiones hominum, eius dilectioni pretulerint, futurorum bonorum indigni erunt hereditate.
marg.| .4. Et qui non   accipit crucem   . Grego. duobus modis crucem domini baiulamus. Cum aut per abstinentiam carnem affligimus, aut cum per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus.
prol.| {5.202} .6. Qui invenit animam suam. In delectationibus illicitis nutriens eam.
marg.| Perdet illam. Quantum ad vitam futuram.
marg.| .9. Qui   recipit   vos. Corporaliter.
marg.| Me recipit. Spiritualiter, et per consequens recipit patrem et spiritumsanctum, qui cum filio per gratiam inhabitant recipientis mentem.
marg.| .{10}. Qui recipit prophetam in nomine prophete. Idest, quia Dei nuncius est.
Numérotation du verset Mt. 10,moraliter 
marg.| {5.203} .2. Mercedem etc. Idest, a Deo recepit mercedem cuius est nuncius.
prol.| {5.204} .4. Et qui   recepit   . Idest, propter iustitiam suam, non propter consanguinitatem vel affinitatem.
marg.| .4. Mercedem iusti   . Idest, particeps erit meriti sue iustitie.
Numérotation du verset Mt. 10,ADDITIO. 
marg.| {5.203} In ca. 10. ubi dicit postilla. Nolite possidere aurum etc.
prol.| {5.204} Qualiter sint intelligenda secundum doctores ista, que apostolis ad predicandum missis a Christo iniunguntur, habes infra in additione super Ioannem. 12. vide ibi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_10)

Notes :