Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset Mt. 12,1 

In illo tempore
abiit Iesus
sabbato per sata 1, discipuli autem eius esurientes ceperunt vellere spicas et manducare.
1 sabbato - per sata Li446@ Li446 ΩJ Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,2 

Pharisei autem videntes dixerunt ei:
Ecce discipuli tui
faciunt quod non licet eis
facere sabbatis.
Numérotation du verset Mt. 12,3 

At ille dixit eis:
Non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant?a
0 Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
Numérotation du verset Mt. 12,4 

Quomodo intravit in2 domum Dei et panes propositionis comedit
2 in Li446@ ΩJ Weber] om. Rusch
quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant3 nisi solis sacerdotibus?
3 erant ΩJ Rusch Weber ] erat Li446@
Numérotation du verset Mt. 12,5 

Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes
in templo sabbatum violant
et
sine crimine sunt?
Numérotation du verset Mt. 12,6 

Dico autem vobis
quia templo maior
est hic.
Numérotation du verset Mt. 12,7 

Si autem sciretis
quid estb: Misericordiam volo et non sacrificium4
0 Os. 6, 6.
4 sacrificium Cas574 ΩJ Rusch Weber] + nullum cacogr. Li446@
numquam condemnassetis innocentes.
Numérotation du verset Mt. 12,8 

Dominus est5 enim Filius hominis
5 est ΩJ Rusch Weber] om. Li446@
etiam sabbati.
Numérotation du verset Mt. 12,9 

Et cum inde transisset venit in synagogam eorum
Numérotation du verset Mt. 12,10 

et ecce homo manum habens aridam.
Et interrogabant eum
dicentes: Si licet sabbatis6 curare? Ut accusarent eum.
6 sabbatis Catena@ Cor3 (G. Rabbanus anti.) P17233 Vls73 ΩL Clementina] sabbato Cas574 Catena (Li446 Mt366) cum Augustino
Numérotation du verset Mt. 12,11 

Ipse autem dixit illis7: Quis erit
7 illis Li446 Rusch Clementina Weber] eis Vls73 P17233 ΩJ ΩL Cas574 Li446@
ex vobis homo qui habet8 ovem unam9 et si ceciderit hec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam?
8 habet Cas574 P17233 Vls73 Rusch ] habeat Li446 ΩJ ΩL Weber, habeant Li446@ |
9 ovem unam Li446@ Li446 ΩJ ΩL Weber] inv. Rusch |
Numérotation du verset Mt. 12,12 

Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis10
10 sabbatis Vls73 P17233 ΩL Cas574 Catena@ Rusch Clementina ] sabbato Li446 Mt366
benefacere.
Numérotation du verset Mt. 12,13 

Tunc ait homini: Extende manum tuam.
Et extendit et restituta est sanitati sicut altera.
Numérotation du verset Mt. 12,14 

Exeuntes autem Pharisei
consilium11 faciebant adversus eum quomodo eum perderent12.
11 consilium Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.) |
12 eum perderent Li446@ Li446 ΩJ Weber] inv. Rusch |
Numérotation du verset Mt. 12,15 

Iesus autem sciens
recessit13 inde
13 recessit ΩJ Rusch ] secessit Li446@ , precessit Li446
et secuti sunt eum multi
et curavit eos omnes.
Numérotation du verset Mt. 12,16 

Et precepit eis
ne manifestum eum facerent.
Numérotation du verset Mt. 12,17 

Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentemc:
0 Cf. Is. 42, 1-4.
Numérotation du verset Mt. 12,18 

Ecce puer meus14
14 meus Li446@ Rusch Weber ] + electus Cor3 (Ieronymus Rabanus antiqui) ΩJ Li446
quem elegi,
dilectus meus in quo bene complacuit
anime mee.
Ponam spiritum meum
super eum
et iudicium
gentibus nuntiabit.
Numérotation du verset Mt. 12,19 

Non contendet15,
15 contendet Li446 ΩJ Rusch Weber ] contendit Li446@
neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis16 vocem eius.
16 audiet - aliquis in plateis Li446@ Li446 ΩJ Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,20 

Arundinem quassatam
non confringet et linum17 fumigans non extinguet,
17 linum Li446 Rusch Weber ] lignum Li446@ ΩJ
donec
eiciat ad victoriam iudicium
Numérotation du verset Mt. 12,21 

et in nomine eius gentes sperabunt.
Numérotation du verset Mt. 12,22 

Tunc oblatus est ei demonium habens cecus et mutus et curavit eumd ita ut loqueretur et videret.
0 Cf. Mt. 12, 24 (glossa interl. post Beelzebub principes demoniorum)
Numérotation du verset Mt. 12,23 

Et stupebant omnes turbe et dicebant: Numquid hic est filius David?
Numérotation du verset Mt. 12,24 

Pharisei autem
audientes dixerunt: Hic non eicit demones18 nisi in Beelzebub principe demoniorum.
18 demones Cor3 (Rabanus anti.) Li446@ Rusch Clementina] demonia Cas574 (plerique testes: cf. Augustinus, Ambrosius, Beda Paschasius Radbertus in loc. cit. CCCM56A, lib. 5, lin. 2661, Breviarium O.Cist.primit.)
Numérotation du verset Mt. 12,25 

Iesus19 autem sciens cogitationes eorume dixit eis: Omne regnum
0 Cf. Mt. 12, 22 (glossa interl.)
19 Iesus Li446 ΩJ Rusch Weber ] hunc Li446@ *
in se divisum20
20 in se divisum Rusch ] contra se divisum Li446@ ΩJ, divisum contra se Li446 Weber
desolabitur et omnis civitas
vel domus divisa contra se non stabit.
Numérotation du verset Mt. 12,26 

Et
si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est,
quomodo ergo stabit regnum eius?
Numérotation du verset Mt. 12,27 

Et si ego in Beelzebub
eicio demones, filii vestri21 in quo eiciunt?
21 vestri ΩJ Rusch Weber ] nostri Li446@ Li446
Ideo ipsi
iudices vestri erunt.
Numérotation du verset Mt. 12,28 

Si autem ego in Spiritu Dei eicio demones
igitur pervenit in vos regnum Dei22.
22 igitur ...Dei Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 12,29 

Aut quomodo potest quisquam intrare
in domum
fortis
et vasa
eius diripere nisi prius alligaverit fortem?
Et tunc domum eius23 diripiet.
23 eius ΩJ Rusch ] illius Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 12,30 

Qui non est mecum
contra me est
et qui non congregat mecum spargit24.
24 spargit Cor3 (Rabanus Ieronimus antiqui)
Numérotation du verset Mt. 12,31 

Ideo dico vobis: Omne peccatum
et blasphemia
remittetur hominibus. Spiritus autem blasphemia25
25 blasphemia Cor3 (grec. anti) ΩJ Rusch Weber ] blasphemie Li446@ Li446 Cor3 (al. anti #)
non remittetur.
Numérotation du verset Mt. 12,32 

Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei.
Qui autem dixerit
verbum contra Spiritum sanctum26 non remittetur ei, neque in hoc seculo,
26 verbum – contra Spiritum sanctum] inv. Li446 Li446@ ΩJ, contra spiritum Weber
neque in futuro.
Numérotation du verset Mt. 12,33 

Aut facite
arborem bonam
et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum. Siquidem ex fructu arbor cognoscitur27.
27 cognoscitur Rusch Li446@ Li446 ΩJ] agnoscitur Weber
Numérotation du verset Mt. 12,34 

Progenies viperarum,
quomodo potestis bona loqui
cum sitis mali?
Ex abundantia enim cordis
os loquitur.
Numérotation du verset Mt. 12,35 

Bonus homo de bono thesauro profert bona,
et malus28 homo de malo thesauro profert mala.
28 et malus Li446@ Li446 ΩJ Weber ] malus autem Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,36 

Dico autem vobis quoniam omne29 verbum otiosum
29 omne ΩJ Cor3 (grec. Iero. Raban. anti. )
quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii.
Numérotation du verset Mt. 12,37 

Ex verbis enim tuis iustificaberis
et ex verbis tuis
condemnaberis.
Numérotation du verset Mt. 12,38 

Tunc responderunt ei quidam de30 scribis et Phariseis
30 de Li446@ Rusch Weber] ex ΩJ Li446
dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
Numérotation du verset Mt. 12,39 

Qui respondens ait illis: Generatio mala
et adultera
signum querit
et signum non dabitur ei
nisi signum Ione prophete.
Numérotation du verset Mt. 12,40 

Sicut enim fuit Ionas
in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus,
sic erit Filius hominis
in corde terre
tribus diebus et tribus noctibus.
Numérotation du verset Mt. 12,41 

Viri Ninivite
surgent in iudicio
cum generatione ista
et condemnabunt eam,
quia penitentiam egerunt
in predicatione
Ione.
Et ecce plus quam Ionas hic.
Numérotation du verset Mt. 12,42 

Regina31 Austri surget in iudicio
31 regina Li446 Rusch Weber ] + autem Li446@
cum generatione ista
et condemnabit eam
quia venit a finibus terre
audire sapientiam Salomonis.
Et ecce plus quam Salomon hic.
Numérotation du verset Mt. 12,43 

Cum autem immundus spiritus
exierit
ab homine
ambulat per loca arida
querens requiem et non invenit.
Numérotation du verset Mt. 12,44 

Tunc dicit: Revertar in domum meam
unde exivi.
Et veniens invenit eam vacantem,
scopis mundatam et ornatam.
Numérotation du verset Mt. 12,45 

Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum
nequiores se et intrantes32 habitant ibi et fiunt33 novissima
32 intrantes ΩJ] ingressi Cor3 (vel) |
33 fiunt Rusch Weber ] fuerit Li446@ |
hominis illius peiora prioribus.
Sic erit
et generationi huic
pessime.
Numérotation du verset Mt. 12,46 

Adhuc eo loquente ad turbas,
ecce mater eius et fratres
stabant foris querentes loqui ei.
Numérotation du verset Mt. 12,47 

Dixit autem ei quidam:
Ecce mater tua et fratres34 foris stant querentes te.
34 fratres Li446 Rusch ] + tui Li446@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mt. 12,48 

At ipse respondens dicenti sibi ait: Que est mater mea
et qui sunt fratres35 mei?
35 fratres] frares cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,49 

Et extendens manum36 in discipulos suos37 dixit38: Ecce mater mea
36 manum Li446@ Li446 ΩJ² Rusch Weber ] + suam cancel. et expunct. ΩJ² |
37 suos Li446@ Rusch Weber] om. Amiat. |
38 dixit Li446@ Li446 ΩJ Weber ] dicens Rusch |
et fratres mei.
Numérotation du verset Mt. 12,50 

Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in celis est ipse meus frater et soror et mater est.

Capitulum 12

Numérotation du verset Mt. 12,1 
marg.| {5.215} .1. In illo tempore. Abiit etc. Postquam posita est confirmatio dubitantium cap. precedenti ut patet in discipulis Ioannis, hic consequenter ponitur confutatio impugnantium, s. {5.216}phariseorum. Et dividitur in quatuor partes, quia aliqui impugnabant Iesum Christum reprehendendo eius veritatem quasi contra legem agentem, aliqui calumniando eius bonitatem opera divina virtute facta demoni attribuendo, ibi. Tunc oblatus est, alii tentando{5.217} eius potestatem, propter hoc querebant signa de celo, ibi. Tunc respondebant ei quidam de scribis, alii insidiando eius assumpte infirmitati, ibi. Adhuc eo loquente. Prima adhuc in duas, quia primo reprehendunt veritatem in suis discipulis, secundo, in persona propria, ibi. Et cum inde transisset. In prima ergo parte reprehendunt cum de hoc quod discipuli eius transeuntes die sabbati per blada vellebant spicas et confricantes manducabant grana, quasi contra legem agerent ex Christi doctrina. Considerandum tamen, quod non arguebant eos agere contra legem quasi raperent alienum, quia licitum erat intrare segetem proximi et comedere, non tamen metere falce, ut habetur Dt. 23. sed quia violabant sabbatum, quia preceptum erat in lege quod cibaria prepararentur die precedenti et non in die sabbati, ut habetur Exo. 16. Ipsi autem preparabant sibi cibum spicas fricando, et hoc est quod subditur.
marg.| .1. Discipuli. Quod non licet eis facere sabbatis. Sed Christus respondet eis ostendendo, quod non faciebant contra legem, quia aliquid quod est lege prohibitum, bene efficitur licitum propter necessitatem imminentem. Sicut David qui legitur sanctus, manducavit panes propositionis sibi datos a sacerdote in necessitate, et tamen in lege erat preceptum, quod soli sacerdotes comederent, qui sacerdos inde non reprobatur, quod dedit aliis, nec etiam David, quod comedit cum viris suis. Ex hoc patet quod necessitas faciebat aliquid licitum, quod alias esset illicitum. Hic in proposito, dato quod non esset licitum fricare spicas in {5.218} die sabbati, tamen fiebat licitum propter necessitatem famis, et hoc est quod dicit salvator phariseis..2.   Nonne legistis. vos supple qui debetis scire legem. .3.   Quid fecerit David. Quem tamen reputatis sanctum. .4.   Quomodo intravit in domum. Et hoc factum habetur. 1Rg. 21.b. cetera patent ex dictis usque ibi.
marg.| .5. Aut non. Ubi ponitur alia responsio, quia sacerdotes in die sabbati in templo manualiter operabantur, quia immolabant animalia Deo oblata, et excoriabant et hostias lavabant, et consimilia, et tamen non violabant sabbatum, quia talia opera erant ordinata ad Dei cultum, et hoc est quod dicit salvator.
marg.| .6. Sacerdotes   in   templo sabbatum violant   . Idest, manualiter operantur.
marg.| .7. Et sine   crimine   . Quia etiam erat preceptum a domino quod talia opera facerent in sabbato, et eadem ratione apostoli vellentes spicas in die sabbathi et comedentes ex precepto Christi non peccabant, quia melius est ipsi Christo obedire, quam victimas in templo offerre. Et hoc est quod dicit salvator.
marg.| .8. Dico autem vobis, quia templo. Scilicet, ego (cuius auctoritate hoc faciunt) sum maior, et in hoc etiam ipse ostendit suam deitatem. Unde sequitur.
marg.| .9. Si autem sciretis. Idest, intelligeretis id quod scriptum est Hosee. 6.b. Misericordiam volo, et non sacrificium. ex quo ostenditur per dictum prophete, quod opera misericordie sunt magis accepta Deo quam victime.
marg.| {5.219} .1. Numquam condemnassetis. Idest, discipulos meos in necessitate famis de licentia mea sibi predicto modo subvenientes. Et quod posset eos licentiare ostendit.
marg.| .2. Dominus enim est etc. Quia observantiam illam poterat mutare, sicut patet quod in novo testamento auctoritate eius mutata est.
marg.| .3. Et cum inde trans : Hic ponitur confutatio eorum qui reprehendebant eius veritatem in propria persona. Et primo ponitur eorum confutatio, secundo ex hoc oriens machinatio, ibi. Exeuntes autem Pharisei. Circa primum considerandum, quod ad reprehendendum eum proposuerunt ei questionem malitiose, utrum licitum esset sabbato curare, quia si non curaret, arguerent eum de impotentia, si autem curaret, de sabbati transgressione, et hoc est quod dicitur.
prol.| Interroga. etc. sequitur.
marg.| .4. Ut   accusarent   eum. Aliquo dictorum modorum. Mar. 3. et Lc. 9. dicitur quod ipse Christus interrogavit eos. Dicendum, quod non contrariantur, quia primo interrogaverunt eum malitiose, ut dictum est. Et hoc scribit Mattheus. Postea autem statuto homine infirmo in medio, quesivit a phariseis, si licet sabbato curare quasi repetendo questionem ab eis motam antequam solveret eam. Et hoc secundum scribunt Marcus et Lucas quod tacuit Mattheus, et omittunt illud primum quod ipse expressit. Sequitur.
prol.| {5.220} .5. Ipse autem dixit illis. Ubi Christus solvit questionem primo verbo, ostendens per locum a minori quod licitum erat sanare hominem in die sabbati, quia brutum animal lapsum in foveam licitum erat in die sabbati extrahere, ergo multo fortius hominem qui melior est cum sit ad imaginem dei factus, si in infirmitatem ceciderit, licitum est sabbato curare, et hoc est quod dicitur.
marg.| .6. Quis erit ex   vobis   . Et patet ex dictis, secundo solvit questionem facto hominem habentem manum aridam sanando.
marg.| .7. Tunc ait homini etc. Et patet.
marg.| .8. Exeuntes autem etc. Hic ponitur ipsorum phariseorum contra Christum machinatio, et ipsius Christi humilis declinatio. Homines enim in malitia obstinati per rationem non possunt compesci, et ideo pharisei non potentes Christo respondere per rationem, inceperunt cogitare, adversus eum fraudem.
marg.| .9. Iesus autem sciens. Scilicet, machinationes eorum, quia nihil latebat ipsum.
marg.| .{10}. Recessit inde. Non quia timeret mortem, sed quia futurum erat, ut aliqui infirmi Christiani non auderent stare in persequutione, ideo ne fuga eorum imputaretur in peccatum, voluit ostendere facto, quod fugere persequutionem aliquando est licitum, sicut supr. plenius dictum est, cap. 16. Sequitur.
marg.| .{11}. Et sequuti sunt eum multi etc. Scilicet ex eo quod viderant predictum hominem sanatum.
marg.| {5.221} .1. Et   curavit   eos omnes. Et quo patet eius benignitas, quia per sequutus a Iudeis beneficia sanitatum eius impendit.
marg.| .2. Et precepit eis, id est sanatis.
marg.| .3. Ne   manifestum   eum   facerent   . Phariseis eum manifestando, non quia mortem timeret, ut dictum est, sed ut ostenderet, quod sicut aliquando est licitum in persequutione fugere, ita licitum est se occultare ad cedendum malitie. Et ut ostenderet magnitudinem sue potentie, et hoc confirmat dicto Isa. 42. secundum translationem 70.
marg.| .4. Ecce puer, id est Christus, qui fuit puer in forma serui.
marg.| .5. Quem elegi. Hoc duplicatur ad ostendendum, quod ipse fuit electus ad perficiendum opus nostre redemptionis, et nullus alius, quia per nullum alium poterat ita competenter fieri.
marg.| .6. Dilectus etc. Hoc dicitur metaphorice de Deo, ad exprimendum magnitudinem paterne dilectionis ad filium, sicut apud homines ille qui multum diligitur, dicitur haberi cordi.
marg.| .7. Ponam spiritum. Quia spiritus sanctus requievit super eum in humana natura, ut habetur Isa. 11.a., Egredietur virga de radice Iesse etc. sequitur. Et requiescet super eum spiritus sanctus etc.
marg.| .8. Et   iudicium gentibus   . Quia Christus futurum iudicium nunciavit hominibus per suam predicationem, ut habetur infr. Similiter in iudicio futuro sententiam iudicii feret in humanitate, quia in eadem forma in qua iudicatus est coram Pilato, in ea. sedebit in iudicio hoc excepto, quod tunc apparebit in forma gloriosa, et hoc est quod dicitur act. 1.b. Hic Iesus qui assumptus est a vobis, sic veniet, scilicet ad iudicium, sicut vidistis eum ascendentem, id est in forma humanitatis gloriosa, in qua ascendit in celum, sequitur.
marg.| .9. Non   contendet   , scilicet ut vindicetur, ut patet ex predictis, quia persequutionem {5.222} phariseorum declinavit humiliter absque contentione.
marg.| .{10}. Neque   clamabit   . Ut, scilicet liberetur, sicut patuit in sua passione.
marg.| .{11}. Neque   audiet   . Quod patet ex sua taciturnitate coram Pilato, quia hoc fuerat predictum Isa. 53.c. Sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperuit os suum.
marg.| .{12}. Arundinem   . quasi per arundinem quassatam intelligitur populus Iudaicus a fide et pietate vacuus.
marg.| .{13}. Et linum   fumigans   . Per hoc intelliguntur Gentiles, in quibus claritas rationis naturalis erat extincta per consuetudinem peccandi, remanente sumo voluntatis male faciendi. Vult ergo dicere, quod Christus per fortitudinem deitatis noluit resistere Iudeis et gentilibus eum crucifigentibus, quia Iudei crucifixerunt linguis suis, ipsum iniuste accusando, gentiles voro manibus ipsum crucifigendo, quia milites Pilati qui erant gentiles hoc fecerunt, ut habetur Io. 19. sequitur.
marg.| .{14}. Donec eiiciat etc. , id est donec veniat ad exequendum extremum iudicium, in quo manifestabitur sua victoria. Tunc enim inimici eius ponentur plenarie sub pedibus eius, ut habetur in Ps. 8.b. Omnia subiecisti sub pedibus eius.
marg.| .{15}. Et in nomine eius gentes   sperabunt etc. Quia ad predicationem apostolorum gentiles ad fidem conversi sunt. Iudeis pro maiori parte in infidelitate remanentibus.
marg.| .{16}. Tunc   oblatus etc. Hic consequenter ponitur confutatio calumniantium Christi bonitatem, attribuendo eius miracula spiritui maligno, et primo ponitur eorum calumniatio, secundo calumnie confutatio ibi, Iesus autem sciens. Circa primum ponitur evidens miraculum de eiectione demonis ceci et muti, non quia talia sint in demone formaliter sed effective, quia hominem quem obsederat, cecum et mutum effecerat, et ideo ipso eiecto homo loquebatur.
marg.| {5.223} .1. Et stupebant. Admirantes, divinam virtutem in Christo.
marg.| .2. Et dicebant   numquid etc. Quasi dicat sic, quia hic est Christus nobis promissus, de semine David.
marg.| .3. Pharisei autem etc., Turbas, scilicet confitentes ipsum esse Christum propter evidentiam facti.
marg.| .4. Dixerunt hic etc., Quia enim factum mirabile negare non poterant ideo modum faciendi calumniabant, dicentes ipsum per aliquem demonem superiorem sibi familiarem et privatum eiicere demones inferiores de corporibus obsessorum sicut supra dictum est ca. 9.
marg.| .5. Iesus autem   sciens   . Hic ponitur calumnie confutatio, et primo ostendit quod miracula que faciebat, non poterant attribui spiritui maligno secundo, quod oportebat ea attribuere spiritui divino, ibi. Aut facite arborem bonam. Prima in duas, quia primo ostendit propositum per rationem, secundo istorum calumniantium damnationem, ibi. Ideo di. vobis. Primum ostendit quatuor rationibus, prima ratio talis est quia si per demonem aliquem eiiciebat alios, sequitur quod divisio esset inter eos, et sic non posset stare diu potestas diaboli, et ex hoc sequitur adventus Christi, per quem potestas demonis erat auferenda, et hoc est quod dicitur.
marg.| .6. Omne   regnum   contra se   divisum etc. Et patet litera, secunda ratio ponitur, ibi.
marg.| .7. Et si ego. Quia non solum Christus eijciebat demones, sed etiam discipuli Christi in nomine eius, et non solum modo discipuli sed etiam aliqui Iudei, qui non erant Christi discipuli secundum quod dicitur Mart. 9.c. Vidimus quendam in nomine tuo eiicientem demonia, qui non sequitur nos, non poterant autem Iudei dicere, quod Apostoli facerent miracula virtute magica, cum essent simplices et illiterati. Et si diceretur de Apostolis quod Christus docuit eos artem magicam, tamen non poterat dici de eis, qui non erant eius discipuli, cum{5.224} ergo eiicerent demones in nomine Christi, ut dictum est, nec poterat hoc attribui spiritui maligno, ut visum est, similiter per consequens nec eiectio demonum facta per Christum et hoc est quod dicitur. Et si ego in Beelzebub etc. 1. Apostoli qui erant de semine Iudeorum, vel alii Iudei qui non sequebantur Christum, in quo eiiciunt ? quasi dicat, cum non possitis hec attribuere, nisi virtuti divine, per consequens nec eiecto facta per me, ut patet ex dictis sequitur.
marg.| .8. Ideo ipsi etc. De Apostolis patet, quod erunt Iudices, id est assessores Christi in iudicio, ut habetur. inf. 19.d. Cum venerit filius hominis in sede maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes. 12. iudicantes duodecim tribus Israel. Si autem accipiatur pro Iudeis non sequentibus Christum, qui tamen eiiciebant demones in nomine eius, sic dicuntur Iudices aliorum non credentium, quia ex facto eorum alii ostendentur condemnabiles, quia non crediderunt in Christum, cuius deitas declarata fuit per miracula in virtute eius facta.
marg.| .9. Si autem ego etc. Sicut conclusum est ex predictis.
marg.| .{10}. Igitur   pervenit etc., id est Christus cuius regnum erat a Deo promissum, Isai. 9.a. Regni eius non erit finis. Et istud regnum expectabant Iudei, tamen in hoc erant decepti, quia credebant istud regnum temporale, quem errorem exclusit Christus dicens, Io. 18.f. Regnum meum non est de hoc mundo. Tertiam rationem ponit ibi.
marg.| .{11}. Aut quomodo etc., id est diaboli de quo scibitur Iob. 41.d. Non est potestas super terram que ei comparetur. Domus autem eius est homo obsessus, in quo habitat sicut in domo.
marg.| .{12}. Et   vasa etc. Vasa autem sunt homines peccatores qui a Christo diripiuntur. quando de potestate demonis per ipsum eripiuntur.
marg.| .{13}. Nisi   prius   , id est diabolum, quasi dicat, cum ista fecerim, ut patet, sequitur quod ipse diabolus fit per me alligatus. Ex quo concluditur, quod ipse sit vere Christus, quia in adventu Christi potestas {5.225} demonis erat diminuenda et arcenda. Quartam rationem ponit ibi : Qui non est mecum, et talis est, Voluntas eius qui obedit alicui est conformis voluntati illius cui obedit saltem in facto, et ideo si Christus in virtute demonis faceret miracula, sequeretur quod Christus et demon essent concordes in factis, hoc autem patet falsum, quia facta Christi et doctrina erant ad retrahendum homines a peccatis, facta autem demonis sunt ad distrahendum homines per peccatum, ex quo sequitur quod Christus non operabatur in virtute demonis, et hoc est quod dicit.
marg.| .1. Qui non est etc. Per concordiam in facto et voluntate. .2.   Contra me est. Et huiusmodi est diabolus, ut patet ex dictis. .3.   Et qui non   congregat mecum   , scilicet fideles ad unitatem fidei reducendo. .4.   Spargit. et hic est diabolus qui diversas sectas et hereses et schismata quantum potest introducit.
marg.| .5. Ideo dico vobis. Declarata Phariseorum falsitate, hic consequenter ostendit gravitatem peccati ipsorum. Ad cuius evidentiam advertendum, quod Pharisei et legisperiti ex consideratione operationis Christi, et ex consideratione scripturarum, in quibus de adventu Christi erat tempus determinatum, ut habetur Dn. 9. et consimilium. Primo cognoverunt ipsum esse Christum, ut habetur inf. 21. Agricole videntes filium dixerunt intra se hic est heres, et glo. ibidem dicit, quod primo cognoverunt ipsum esse Christum secundum veritatem, quia tamen incepit vitia eorum reprehendere, et contra simulationem eorum publice predicare, ideo conceperunt odium et invidiam contra ipsum, ex quibus excecati a prima notitia ceciderunt in errorem, quia talia pervertunt iudicium rationis rectum, et ex tunc inceperunt omnia facta eius interpretari in malum, et primo vocaverunt eum voracem, et potatorem, et peccatorum amicum, et in tantam insaniam proruperunt, quod miracula que nullo modo poterant fieri, nisi virtute divina, demoni attribuebant, ut patet ex dictis. Et licet primum esset grave peccatum, tamen erat solum blasphemia contra eius humanitatem. Secundum tamen fuit incomparabiliter gravius, quia erat contra eius divinitatem, unde talis blasphemia est peccatum in spiritum sanctum, quia est impugnatio veritatis agnite, quia sicut visum est, ipsi, primo veritatem cognoverunt de Christo, sed excecati errore et invidia impugnaverunt, et talis error causatus ex malitia non excusat, et hoc est quod dicit.
marg.| .6. Omne   peccatum   . Scilicet, ex ignorantia et infirmitate.
marg.| .7. Et blasphemie. Ex talibus procedens.
marg.| .8. Remittetur   hominis   . id est remissibile est peccatum de se, quia directe non obviat principio, per quod fit remissio peccatorum, sicut {5.226} obviat peccatum in spiritum sanctum. Cuius sex sunt species, desperatio, presumptio, obstinatio, finalis impenitentia, invidentia fraterne gratie, impugnatio veritatis agnite cuius sufficientia sic accipitur, secundum quod removetur ab homine principium, per quod fit remissio peccati, et hoc contingit tripliciter. Uno modo ex parte ipsius Dei, alio modo ex parte donorum ipsius, alio modo ex parte peccati ipsius. Ex parte ipsius Dei principium per quod remittitur peccatum, est ipsa Dei misericordia, et hec tollitur per desperationem, sicut fecit Cain. Alio modo, timor iudiciorum Dei est principium per quod aliquis resilit a peccato, et hic tollitur per presumptionem, per quam aliquis presumit consequi gloriam sine meritis, quantumcumque agat male. Ex parte autem donorum Dei duo sunt que maxime faciunt hominem retrahi a peccato. Primum est veritatis cognitio, et hec tollitur per hoc quod aliquis veritatem agnitam impugnat, et sic viam salutis a se scienter repellit. Secundum est gratie divine collatio, et hec repellitur ab homine quantum est in se per invidentiam fraterne gratie, et non accipitur hic invidentia fraterne gratie prout aliquis invidet fratri suo vel alicui singulari persone, sed quando est tanta malitia in eo, quod displicet sibi de gratia Dei crescente in mundo. Ex parte peccati vero duo sunt que retrahunt hominem a peccato. Unum est turpitudo actus commissi, ex cuius consideratione solet homo penitere, et hoc tollitur per finalem impenitentiam. Nec accipitur hic finalis impenitentia prout est peccati circunstantia, scilicet qua aliquis in peccato mortali moritur, sed quando aliquis tante malitie est, quod elegit de peccato suo numquam penitere, ita quod non vellet, quod Deus daret sibi gratiam penitendi. Secundum est brevitas delectationis que in peccato est, ex cuius consideratione solet homo secundum electionem peccatum refugere, et hec tollitur per obstinationem, quando, s. homo firmat propositum inherendi omnino peccato. Ex predictis autem patet, quod peccatum in spiritum sanctum ita irremissibile dicitur, quia de difficili est remissibile, et hoc est quod subditur.
marg.| .9. Spiritum. Dicitur autem spiritus blasphemie, quando aliquis ex certa malitia blasphemat contra Deum, sicut erat in proposito, quando miracula divinitus facta attribuebant diabolo, ut visum est, et erat quedam species peccati in spiritum sanctum que tacta est, videlicet impugnatio veritatis agnite. Et per ea que dicta sunt apparet sententia illius quod sequitur. .{10}.   Et quicumque. Vult dicere, quod blasphemia que erat contra humanitatem, non erat sic irremissibilis, sicut illa que erat contra divinitatem.
marg.| .{11}. Aut facite. Ostenso quod miracula a Christo facta non poterant attribui ipsi demoni, consequenter ostendit quod oportebat ea attribui {5.227} divine virtuti. Ad cuius evidentiam sciendum secundum quod dicit Hierony. licet virtute magica possint aliqua miracula fieri, tamen illa pertinent ad curiositatem tantum et vanitatem, sicut Simon Magus faciebat statuas ambulare, loqui, et ridere et consimilia, ut habetur in itinerario Clementis, sed illa que sunt salubria, ut curatio languidorum, illuminatio cecorum, et huiusmodi non possunt Magicis artibus fieri, et ideo oportet talia attribui divine virtuti, talia autem faciebat Christus, et ideo ex hoc concludit, quod miracula sua erant virtute divina facta, et hoc est quod dicit. Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum. Arbor enim hic accipitur principium ipsorum operum, fructus autem ipsa opera. Inter autem arborem et fructum semper est similitudo, quia arbor bona fructum, bonum producit, ergo quia opera miraculosa que Christus faciebat non erant curiosa, et vana, sed salubria. Concludit, quod principium per quod talia faciebat, erat sanctum et bonum, et hoc est quod dicit. Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum. quasi dicat, ex bonitate operum que ego facio, potestis perpendere, quod virtus per quam ego facio non est mala sed bona.
marg.| .1. Aut facite   arborem etc. Quasi dicat, ex operibus que fiunt per artem magicam cum sint mala, vana, et curiosa, potestis per pendere, quod fiunt virtute maligna.
marg.| .2. Progenies viperarum. Postquam ostendit eorum falsitatem, {5.228} ostendit huius falsitatis radicem. radix, scilicet, ista erat invidia et odium, quia licet Pharisei primo cognoverunt Christum ut dictum est, tamen tantum odium conceperunt erga eum ex hoc quod reprehendebat vitia eorum quod omnia facta eius interpretabantur in malum ad diffamandum ipsum, et hoc est quod dicit. Progenies viperarum quomodo potestis bona etc. Quia venenum invidie ex vestris parentibus traxistis, qui persecuti sunt prophetas, ex invidia et vos ex eadem ratione persequemini me, propter quod subdit.
marg.| .3. Quomodo   potestis   . Quasi dicat, non potestis de me bona, loqui invidia prohibente, et ideo subditur.
marg.| .4. Ex abundantia enim. Quia verbum exterius est significativum interioris conceptus, et ideo subditur.
marg.| .5. Bonus homo de bono   thesauro   . id est de bona voluntate, que sicut thesaurus absconditus latet interius in mente, profert bona verba scilicet, et facta.
marg.| .6. Malus autem. id est de mala voluntate profert mala, quia contrarie cause habent contrarios effectus. Et ne crederent talia verba remanere impunita, ideo subdit.
marg.| .7. Dico autem   vobis   . Et multo fortius si fuerit nocivum et blasphematorium, quale erat verbum Phariseorum, tale reddet eos condemnabiles in die iudicii, propter quod sequitur.
marg.| .8. Ex verbis enim   tuis iustificaberis   . Si fuerint sancta et bona et bonitati mentis consona.
marg.| {5.229} .1. Et ex verbis tuis   condemnaberis   . Scilicet si fuerint mala et predictis contraria.
marg.| .2. Tunc   responderunt   ei quidam. Hic ponitur confutatio tentantium eius potestatem. Et dividitur in tres partes, quia primo ponitur eorum confutatio, secundo denunciatur, eorum condemnatio, ibi. Viri Ninivite, et tertio, eorum excecatio, ibi. Cum autem immundus spiritus. Circa primum sciendum, secundum quod dicitur Luc. 11. Aliqui volentes experiri Christi potestatem petebant sibi signa fieri in corporibus celestibus, quod petebant non ex devotione, sed magis ex curiositate et calumniatione, et hoc est quod dicitur.
marg.| .3. Magister. Non quodcumque, sed de celo, ut habetur Luc. 11. Qui respondens ait illis.
prol.| {5.230} .4. Generatio. Quia ex persecutoribus prophetarum descenderant.
marg.| .5. Et adultera. Quia patres eorum idololatre fuerant.
marg.| .6. Signum   querit   . De celo scilicet.
marg.| .7. Et signum non   dabitur   ei. De celestibus, quia sunt indigni propter eorum curiositatem et malitiam.
marg.| .8. Nisi signum   Ione prophete   . Quasi dicat terreni sunt et infimi, et ideo de terra et infimis signum habebunt, et hoc est quod subditur.
marg.| .9. Sicut enim fuit Ionas. Et patet.
marg.| .{10}. Viri   Ninivite   . Hic exprimitur eorum condemnatio, quia gentiles peccatores egerunt penitentiam ad predicationem prophetarum, et Pharisei obstinati sunt in predicatione Christi, qui tamen erat dominus prophetarum, et ideo ex facto illorum apparebit condemnatio iusta eorum, et hoc est quod dicit. Viri Ninivite. hoc est dictum ex facto eorum apparebit iusta condemnatio iustorum. sequitur.
marg.| {5.231} .1. Regina   Austri   . id est regina Saba de qua habetur. 3Rg. 10. Et dicitur hec regina Austri, quia regnum eius est in australi parte respectu Ierusalem..2.   Surget in   iudicio   . Hoc est ex facto suo ostendetur istorum iusta condemnatio. .3.   Quia   venit   a   finibus terre   . id est a longinquis partibus. .4.   Audire   sapientiam Salomonis   . Quia non fuit nisi solum figura Christi. .5.   Et ecce plus quam   Salomon   hic. id est Christus presentialiter positus, cuius predicationem Iudei contempserunt.
marg.| .6. Cum   autem immundus   . Hic ponitur eorum excecatio et possessio a diabolo. Ad cuius evidentiam sciendum, quod diaboli potestas fuit eiecta quodammodo a populo Iudaico per legis dationem, que excludebat cultum demonum, et inducebat ad colendum unum Deum verum, et sic eiectus transit ad possidendum plenius gentiles sine lege, et prophetarum oraculis viventes et ideo eos tenebat in idololatria subiectos. Sed adveniente Christi predicatione et apostolorum Iudei pro maiori parte fuerunt increduli, gentiles autem devote fidem Christi et apostolorum acceperunt, et sic diabolus eiectus ab eis per fidem Christi reversus est ad possidendum populum Iudaicum errore excecatum, et sic facta sunt novissima huius populi peiora prioribus, quia status populi Iudaici peior est modo quam fuerit a principio ante legem datam. hoc est ergo quod dicit. Cum autem immundus spiritus exierit ab homine. id est a populo Iudaico vivente sub lege nature, quia eiectus est per susceptionem legis Mosaice.
prol.| {5.232} .7. Ambulat per   loca arida   . id est corda gentium.
marg.| .8. Querens   requiem   . id est in ipsis perpetuam mansionem.
marg.| .9. Et non   invenit   . Quia predicantibus Apostolis inde eiectus fuit.
marg.| .{10}. Tunc   dicit Revertar   in   domum meam   . id est Iudaicum populum.
marg.| .{11}. Et   veniens invenit   eam   vacantem   . id est fide et bonis operibus vacuam.
marg.| .{12}. Scopis   mundatam   . Quia populus Iudaicus habebat quamdam exteriorem mundiciam.
marg.| .{13}. Et   ornatam   . Propter legis apparentiam.
marg.| .{14}. Tunc   vadit   et   assumit   . Per hoc quod dicit, septem alios intelligit universitatem vitiorum. hoc est dictum, quod ante legem datam fuerunt peccatis irretiti et a diabolo possessi, sed post adventum Christi in peccato suo obstinati. sunt peiores facti, quia ex ingratitudine peccata eorum sunt quasi duplicata. Et hoc loquendo quasi de uno homine dici per similitudinem intelligatur, de toto populo Iudaico, patet per hoc quod dicit. Sic erit et generationi huic pessime.
marg.| .{15}. Adhuc eo   loquente   . Hic ultimo ponitur confutatio insidiantium ipsius infirmitati assumpte in hoc quod ipso predicante dixit ei quidam insidiator, quod mater sua et fratres eius expectabant eum foris, ut si propter hoc dimitteret predicationem, argueret ipsum esse purum hominem motum propter affectionem carnalem. Sciendum tamen, quod hic dicuntur fratres cognati eius germani secundum morem scripture, que frequenter nominat consanguineos fratres. Iesus autem illum insidiatorem confutavit, ostendens, quod spiritualis occupatio est carnali affectioni preponenda, di.
marg.| {5.233} .1. Que est. Quasi dicat predicatio non est interrumpenda seu dimittenda.
prol.| {5.234} .2. Et   extendens manum   . Quasi ad protestandum veritatem.
marg.| .3. Ecce mater etc. Quasi dicat in tantum est mihi aliquis propinquus in quantum est spiritualibus actibus intentus, et patet.
Numérotation du verset Mt. 12,moraliter 
marg.| {5.215} .1. In illo tempore abiit Iesus per   sata etc. Per sata potest intelligi gentilium doctrina, in qua sunt multe spice, id est dicta philosophica habentia grana veritatis, palleis tamen vanitatis et falsitatis admixta. Igitur discipuli cum Christo per sata transeunt quando Christiane fidei zelo doctrinam philosophicam studendo discurrunt, ut ibi reperiant aliqua fidei Christi accommoda, et esurientes spicas vellicant, quando veritates ibi contentas ab erroneis et frivolis {5.216}separant, et comedunt quando in ventre memorie recondunt, secundum illud Aug. de doctrina Christiana. Si in dictis infidelium inveniantur nostre fidei accommoda, non solum non sunt abhorrenda, sed etiam ab ipsis tamquam ab iniustis possessoribus accipienda, et in nostrum usum vendicanda. Per phariseos autem factum discipulorum arguentes, significantur aliqui doctores indiscreto zelo quod ignorant reprobantes sed salvator rationabiliter excusat, nam omne verum a quocumque dicatur a Deo est.
Numérotation du verset Mt. 12,moraliter 
marg.| {5.219} .3. Et cum inde   transisset   . Sequitur. Et ecce homo manum habens aridam etc. Per quem avarus significatur, cuius manus ad opera pietatis et largitatis invalida reperitur, sed ut sanetur per Christum, ei dicitur.
marg.| {5.220} Extende   manum   . Quia cum ex Dei dono ad opera caritatis extenditur, tunc sanatur.
marg.| .8. Exeuntes autem   Pharisei etc. Per hoc autem quod Iesus a consilio malignantium recessit, et sequentibus se bene fecit, informavit predicatorem, ut fugiat obstinatos, et foveat devotos.
Numérotation du verset Mt. 12,moraliter 
marg.| {5.221} .2. Et precepit eis etc. Per hoc ostendens quod predicator non debet querere humanam laudem, neque cum obstinatis contentionem, ideo subditur de eo.
marg.| .9. Non   contendet etc. Tunc oblatus est ei demonium habens, cecus {5.222} et mutus. Possessus a demone per peccatum mortale, cecus est in his que ad suam pertinent salutem, et mutus ad pronunciandum laudem divinam, sed cum curatur a Christo, videt sibi proficua et pronunciat preconia divina. Per phariseos autem Beelzebub attribuentes, significantur maledici bona in malum pervertentes.
Numérotation du verset Mt. 12,moraliter 
marg.| {5.223} .6. Omne   regnum divisum   . Tale regnum est anima hominis mali cuius sensualitas rebellat rationi, propter quod de talibus dicitur. 8. Eth. contendit ipsorum anima et hoc trahit huc, hoc autem illuc, quem admodum discrepantia. Et hoc regnum desolabitur, quia Christus qui rex est pacis, inde recedit, et diabolus ingreditur.
prol.| {5.224} .9. Si autem etc. Demon in spiritu Dei eiicitur, quando gratie donum divinitus infunditur, et tunc Christus qui Dei regnum est, ingreditur.
marg.| .{11}. Aut quomodo etc. Fortis iste diabolus est, de quo dicitur Iob. 41.d. Non est potestas super terram que ei comparetur. Hunc alligabant apostoli quando prohibebant eum dare responsa populo idolorum cultori, et tunc eius vasa diripiebantur, quando idololatre ad fidem Christi convertebantur.
Numérotation du verset Mt. 12,moraliter 
marg.| {5.225} .1. Qui non est mecum. per fidem formatam caritate.
prol.| {5.226} .2. Contra me est , Quoniam est cum diabolo adversario Christi.
marg.| .{11}. Aut   facite arborem bonam etc. August. Hoc preceptum salubre est cui obedientia necessaria est. Quod autem dicit.
Numérotation du verset Mt. 12,moraliter 
marg.| {5.227} .1. Aut   facite arborem malam   . Non est preceptum ut faciatis, sed monitio ut caveatis.
marg.| .5. Bonus   homo   . Iste thesaurus est fides caritate formata, de qua {5.228} procedit operatio bona, malus thesaurus, est infidelitas, aut voluntas mala, de qua procedit actio prava.
marg.| Quoniam omne   verbum ociosum   . Gregorius. Verbum ociosum est quod utilitate rectitudinis, aut ratione iuste necessitatis caret.
Numérotation du verset Mt. 12,moraliter 
marg.| {5.229} .2. Tunc responderunt. Per istos qui querebant signum de celo significantur curiosi theologi nitentes presumptuose intima divinitatis perscrutari, et sic opprimuntur a gloria, quia per hoc aliquando labuntur in erronea documenta, ideo dicitur eis.
prol.| {5.230} .3. Generatio   mala   . Quia querunt ea que non sunt scibilia, nec ad fidem vel mores utilia et ideo non dabitur eis signum, nisi signum Ione prophete, quem deglutivit cetus, et sic deglutit eos diabolus et deludit.
marg.| .{10}. Viri   Ninivite   . Per Ninivitas significantur peccatores ad vocem predicatoris {5.231} penitentiam agentes, et per reginam Austri simplices sapientiam Christi devote querentes, quorum salus secundum sententiam Salvatoris preponitur saluti eorum qui sunt multum literati de sua tantum scientia presumentes.
Numérotation du verset Mt. 12,moraliter 
marg.| .6. Cum autem immundus spiritus exierit ab homine. Per istum {5.232} significatur peccator curatus per Dei bonitatem, sed propter ingratitudinem suam sequentem, dimittitur cadere in hypocrisis pravitatem, et sic fiunt novissima hominis illius peiora prioribus, quia sicut dici Hieron. Simulata sanctitas duplex est iniquitas.
marg.| .{15}. Adhuc eo loquente ad turbas. Per hoc autem quod Salvator a predicatione non destitit propter adventum sue matris et fratrum {5.233} sibi loqui volentium, declaravit manifeste quod opus Dei preponendum est negotiis familiarium personarum. {5.234} Per hoc autem quod subdidit.
Numérotation du verset Mt. 12,moraliter 
marg.| Quicumque. Ostendit quod propinquitas caritatis preponenda est propinquitati consanguinitatis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_12)

Notes :