Capitulum 13
Numérotation du verset
Mt. 13,1
In illo die exiens Iesus de domo
sedebat secus mare.
Numérotation du verset
Mt. 13,2
Et congregate sunt ad eum turbe multe
ita ut naviculam1 ascendens sederet
1 naviculam
Rusch
] in praem. Li446@ Li446 Weber
et omnis turba stabat in litore.
Numérotation du verset
Mt. 13,3
Et locutus est multa2
2 multa
Rusch
] multa eis multa
Li446@
, eis multa
Li446
ΩJ
Weber
in parabolis
dicens: Ecce exiit
qui seminat
seminare semen suum3.
3 semen suum
Rusch Li446@ Li446
]
om. Cor3
(Ieronymus, Rabanus, antiqui. grec. non habent
SEMEN SUUM
nec habent
CELI
ubi quidam libri habent
VOLUCRES CELI
) ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Mt. 13,4
Et dum seminat quedam
ceciderunt secus viam
et venerunt
volucres celi4 et comederunt
4 celi]
om. Cor3
(Ieronymus, Rabanus, antiqui. grec. non habent [...]
CELI
ubi quidam libri habent
VOLUCRES CELI
) ΩJ
ea.
Numérotation du verset
Mt. 13,5
Alia autem ceciderunt in petrosa
ubi non habebant5 terram multam
5 habebant
Rusch
] habebat
Cor3
(anti habent
HABEBAT,
Glosa inpersonaliter) ΩJ
Li446@ Weber
et continuo exorta sunt
quia non habebant altitudinem terre.
Numérotation du verset
Mt. 13,6
Sole autem orto
estuaverunt
et quia non habebant radicem aruerunt.
Numérotation du verset
Mt. 13,7
Alia autem ceciderunt in spinas
et creverunt spine
et suffocaverunt ea.
Numérotation du verset
Mt. 13,8
Alia vero6 ceciderunt in terram bonam
6 vero
Rusch Weber
] autem
Li446@
et dabant7 fructum, aliud centesimum,
7 dabant
Cor3
(anti.) ΩJ
aliud sexagesimum,
aliud tricesimum.
Numérotation du verset
Mt. 13,9
Qui habet
aures audiendi audiat.
Numérotation du verset
Mt. 13,10
Et accedentes
discipuli dixerunt ei: Quare8 in parabolis
8 Quare] + misteria
Cor3
(anti.) ΩJ* (
cancel. et exp.
), + abdita scripturarum
Cor3
(Glossa)
loqueris eis?
Numérotation du verset
Mt. 13,11
Qui respondens ait illis: Quia vobis9
9 vobis Li446
Rusch
Weber] nobis Li446@
datum est
nosse mysteria10 regni celorum11
10 mysteria] misterium
Cor3
(vel)
|
11 celorum Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
|
illis autem non est datum.
Numérotation du verset
Mt. 13,12
Qui enim habet
dabitur ei
et abundabit,
qui autem non habet
et quod habet auferetur ab eo.
Numérotation du verset
Mt. 13,13
Ideo in parabolis
loquor eis
quia videntes
non vident
et audientes
non audiunt
neque intelligunt,
Numérotation du verset
Mt. 13,14
ut adimpleatur12
12 ut adimpleatur
Li446@ Rusch
] et adimpletur
Weber
in13 eis prophetia Isaiea dicentis14:
0 Cf. Is. 6, 9-10.
13 in
Rusch
Li446@]
om.
Weber
|
14 dicentis
Li446@ Rusch
] dicens
Weber
|
Auditu
audietis et non intelligetis,
et videntes videbitis
et non videbitis.
Numérotation du verset
Mt. 13,15
Incrassatum est enim
cor populi
huius
et auribus graviter audierunt
et oculos suos clauserunt,
nequando
oculis videant15 et auribus audiant
15 oculis videant
Rusch
]
inv. Li446@
et corde intelligant
et convertantur et sanem16 eos.
16 sanem Li446
Rusch
Weber] sanent Li446@
Numérotation du verset
Mt. 13,16
Vestri autem
beati oculi
quia17 vident,
17 quia
Cor3
(Rabanus anti.)] qui
Cor3
(Ieronymus)
et aures vestre
quia18 audiunt.
18 quia] que
Cor3
(vel Ieronymus)
Numérotation du verset
Mt. 13,17
Amen quippe dico vobis, quia multi prophete et iusti cupierunt
videre que videtis19
19 videtis] vos
praem.
ΩJ* (cancel. et exp.)
et non viderunt, et audire que auditis et non audierunt.
Numérotation du verset
Mt. 13,18
Vos ergo
audite parabolam seminantis.
Numérotation du verset
Mt. 13,19
Omnis qui audit verbum regni
et non intelligit
venit malus
et rapit quod seminatum est in corde eius. Hic est qui secus viam seminatus est20.
20 secus viam – seminatus est
Cor3
(sic est ordo secundum Rababus et anti.) ΩJ
Rusch Weber
]
inv. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 13,20
Qui autem super21 petrosa22
21 super
Rusch
] supra ΩJ
Li446@ Li446 Weber
|
22 petrosa ΩJ
Rusch Weber
] petrosam
Li446@ Li446
|
seminatus est,
hic est qui verbum audit
et continuo cum gaudio accipit23 illud.
23 accipit
Rusch Weber
] suscipit ΩJ
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 13,21
Non habet autem in se
radicem
sed est temporalis. Facta autem tribulatione
et persecutione
propter verbum
continuo scandalizatur.
Numérotation du verset
Mt. 13,22
Qui autem seminatus est24 in spinis, hic est qui verbum Dei25 audit et sollicitudo
24 seminatus est
Rusch
]
inv. Li446@
( + enim)
Li446 Weber
|
25 Dei
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
|
istius seculi26 et fallacia divitiarum
26 istius seculi
Rusch
]
inv. Li446@ Weber
suffocat27 verbum et sine fructu efficitur.
27 suffocat
Li446 Rusch Weber
] suffoca
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 13,23
Qui vero in terram bonam seminatus est,
hic est qui audit verbum
et intelligit
et fructum affert
et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, porro aliud28 tricesimum29.
28 porro aliud
Rusch Weber
] vero aliud
Li446@ Li446
, aliud vero ΩJ
|
29 centesimum...tricesimum] centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
Cor3
(grec. vero), centesimum et sexagesimum et tricesimum
Cor3
(Ieronymus Rabanus anti.), centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 13,24
Aliam parabolam
proposuit illis
dicens: Simile factum est regnum celorum
homini qui seminavit bonum semen
in agro suo.
Numérotation du verset
Mt. 13,25
Cum autem
dormirent homines,
venit inimicus eius
et superseminavit zizania in medio tritici
et abiit.
Numérotation du verset
Mt. 13,26
Cum autem crevisset
herba et30 fructum fecisset
30 et Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
tunc apparuerunt31 zizania.
31 apparuerunt
Rusch
] + et
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 13,27
Accedentes autem servi patrisfamilias
dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?
Numérotation du verset
Mt. 13,28
Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis imus32
32 imus Li446
Rusch
Weber] innis Li446@
et colligimus ea?
Numérotation du verset
Mt. 13,29
Et ait: Non,
ne forte
colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum.
Numérotation du verset
Mt. 13,30
Sinite utraque
crescere
usque ad messem
et in tempore
messis dicam messoribus:
Colligite primum zizania
et alligate ea
fasciculos ad comburendum.
Triticum autem congregate
in horreum meum.
Numérotation du verset
Mt. 13,31
Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum celorum
grano sinapis
quod accipiens
homo seminavit in agro suo.
Numérotation du verset
Mt. 13,32
Quod minimum quidem est omnibus seminibus.
Cum autem creverit
maius est omnibus oleribus,
et fit arbor ita ut volucres celi veniant et habitent in ramis eius.
Numérotation du verset
Mt. 13,33
Aliam parabolam locutus est eis.
Simile est regnum celorum
fermento
quod acceptum
mulier
abscondit in farine satis tribus
donec fermentatum est totum.
Numérotation du verset
Mt. 13,34
Hec omnia locutus est Iesus
in parabolis
ad turbas
et sine parabolis non33 loquebatur eis,
33 non
Li446@ Rusch Weber
] + designatur
Li446
Numérotation du verset
Mt. 13,35
ut adimpleretur34
34 adimpleretur
Rusch
] impleretur
Li446@ Weber
quod dictum est35 per prophetam dicentem:
35 est Li446
Rusch
] erat Weber
Aperiam in parabolis os meum,
eructabo abscondita
a constitutione mundi.
Numérotation du verset
Mt. 13,36
Tunc, dimissis turbis, venit in domum
et accesserunt ad eum discipuli eius
dicentes: Edissere36 nobis parabolam zizaniorum agri.
36 Edissere
Li446@ Li446
ΩJ
Rusch
] dissere
Cor3
(Ieronymus anti.)
Weber
Numérotation du verset
Mt. 13,37
Qui respondens ait: Qui seminat bonum semen est Filius hominis.
Numérotation du verset
Mt. 13,38
Ager autem37 est mundus. Bonum vero semen hi sunt filii regni.
37 autem
Rusch
Weber]
om.
Li446@ Li446
Zizania autem hi38 sunt filii39 nequam.
38 hi
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
|
39 sunt filii
Rusch
] inv.
Li446@ Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 13,39
Inimicus autem qui seminavit ea est diabolus. Messis vero consummatio seculi est. Messores autem angeli sunt.
Numérotation du verset
Mt. 13,40
Sicut ergo zizania colliguntur40 et igni comburuntur,
40 zizania colliguntur
Rusch Li446@
]
inv. Weber
sic erit41 in consummatione seculi.
41 erit
Rusch Weber
] + est
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 13,41
Mittet Filius hominis angelos suos
et colligent de regno eius omnia scandala
et eos qui faciunt
iniquitatem
Numérotation du verset
Mt. 13,42
et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset
Mt. 13,43
Tunc iusti
fulgebunt sicut sol
in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi audiat.
Numérotation du verset
Mt. 13,44
Simile est regnum celorum
thesauro abscondito
in agro
quem qui invenit homo
abscondit
et pre gaudio illius vadit
et vendit universa que habet
et emit agrum illum.
Numérotation du verset
Mt. 13,45
Iterum simile est regnum celorum homini negotiatori
querenti bonas margaritas.
Numérotation du verset
Mt. 13,46
Inventa autem una
pretiosa margarita
abiit et vendidit omnia42 que habuit
42 omnia
Rusch
Weber] universa praem. Li446@
et emit
eam.
Numérotation du verset
Mt. 13,47
Iterum
simile est regnum celorum sagene43 misse in mare
43 sagene
Rusch Weber
] sage
Li446@
et ex omni genere piscium congreganti.
Numérotation du verset
Mt. 13,48
Quam cum impleta esset
educentes
et secus litus sedentes
elegerunt bonos in vasa44,
44 vasa
Cor3
(anti. non habent nec grecus!)
Rusch Weber
] + sua
Cor3
(in Origene Ieronymo et Rabano) ΩJ
Li446@
malos autem foras miserunt.
Numérotation du verset
Mt. 13,49
Sic erit in consummatione seculi. Exibunt angeli
et separabunt malos de medio iustorum
Numérotation du verset
Mt. 13,50
et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset
Mt. 13,51
Intellexistis45 hec omnia?
45 intellexistis
Li446 Rusch Weber
] [S]ntellexistis
Li446@
Dicunt ei: Etiam.
Numérotation du verset
Mt. 13,52
Ait illis: Ideo omnis scriba doctus
in regno celorum
similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro
suo nova et vetera.
Numérotation du verset
Mt. 13,53
Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde.
Numérotation du verset
Mt. 13,54
Et veniens in patriam suam
docebat eos in synagogis
eorum, ita ut mirarentur
et dicerent: Unde huic46 sapientia
46 huic Li446
Rusch
Weber] hinc Li446@
hec
et virtutes?
Numérotation du verset
Mt. 13,55
Nonne hic est fabri filius?
Nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius
Iacobus et Ioseph
et Simon et Iudas?
Numérotation du verset
Mt. 13,56
Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic47 omnia ista?
47 huic Li446
Rusch
Weber] hinc Li446@
Numérotation du verset
Mt. 13,57
Et48 scandalizabantur49 in eo.
48 et
Rusch
Weber] + sic Li446@ Li446
|
49 scandalizabantur
Li446 Rusch Weber
] scandalizabatur
Li446@
|
Iesus autem dixit eis: Non est propheta
sine honore nisi in patria sua
et in domo sua.
Numérotation du verset
Mt. 13,58
Et non fecit50
50 fecit Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Capitulum 13
Numérotation du verset
Mt. 13,1
marg.|
{5.233}
In illo die.
Postquam descripta est promulgatio evangelii facta manifeste : hic consequenter ponitur promulgatio legis evangelice facta parabolice, et dividitur in duas partes, quia primo ponitur parabolica promulgatio, secundo ponitur huius promulgationis per miracula confirmatio. cap. seq. In illo tempore. Prima in duas, quia primo ponitur Christi predicantis multiplex documentum, secundo, populi audientis impedimentum, ibi. Et factum est etc. Prima in duas, quia primo preponitur quedam prefatio, secundo, subiungitur evangelii parabolica promulgatio, ibi. Ecce exiit. In prima parte describitur promulgationis tempus, locus et modus. Tempus, cum dicitur.
marg.|
.1.
In illo die.
Quia secundum quod dicit Aug. ibi accipitur dies pro tempore secundum modum loquendi scripture, et est sensus. In illo. id est paucis interpositis inter illa que narrantur in fine precedentis cap. et illa que subsequuntur in presenti cap. Locus autem notatur, cum dicitur.
marg.|
.2.
Exiens
Iesus
de
domo
.
Quia domus in qua erat Christus cum discipulis suis non poterat capere multitudinem que venerat ad audiendum {5.234} eius doctrinam, exiit ad loca spaciosa iuxta mare. Modus autem tangitur in duobus, primo in hoc quod.
marg.|
.3.
Naviculam ascendens
.
Ut sic auditores essent ante faciem suam, ut possent magis attente audire. Secunda in hoc quod dicit.
marg.|
.4.
Et locutus est
multa
in
parabolis
.
Non dicit omnia, quia si omnia loqueretur in parabolis, multitudo recessisset vacua sine utilitate, et ideo aliqua parabolice loquebatur ea scilicet que erant secreta, et non debebant sciri a turba, sed solum a discipulis, ut videbitur infra eodem cap. alia autem loquebatur manifeste, ita quod turba poterat capere.
marg.|
.5.
Ecce exiit.
Hic ponitur decursus ecclesie a predicatione Christi usque ad finem mundi in septem parabolis sibi succedentibus. Et dividitur in duas partes, quia primo decursus ecclesie in istis parabolis describitur, et secundo, intentio principalis concluditur, ibi. Intellexistis hec omnia. Prima dividitur in septem partes, secundum septem parabolas, secunda incipit, ibi. Aliam parabolam. tertia, ibi. Aliam parabolam, quarta, ibi. Aliam parabolam locutus est, quinta, ibi. Simile est regnum celorum, sexta, ibi. Iterum simile est regnum celorum homini negociatori, septima, ibi. Iterum simile est regnum celorum. Prima dividitur in duas, quia primo parabola ponit, secundo eius {5.235} intellectus queritur, ibi. Et accedentes discipuli. Parabola ergo prima est de semine proiecto in terram. Cuius quarta pars tantum fecit fructum, et in hoc denotatur predicatio Christi, qui predicavit Iudeis indifferenter bonis et malis, et pauci comparative ad eius predicationem crediderunt, pro maiori autem parte in infidelitate remanserunt, et hoc est quod dicitur. Ecce exiit Christus scilicet secundum humanitatem, qui de utero matris exiit in mundum ad docendum, vel de loco arcto, ut de domo ad locum spaciosum, ut visum est. Secundum tamen divinitatem non potuit exire, nec de loco ad locum progredi, quia sic est ubique.
marg.|
.1.
Et dum
seminat
.
id est doctrinam indifferenter spargit. Comparatur autem eius doctrina semini, quia semen in terram bonam proiectum resurgit multiplicatum, sic verbum divinum in corde devoto receptum facit multitudinem bonorum operum.
marg.|
.2.
Quedam
ceciderunt secus viam
.
id est super corda exposita tentationibus demonum, et per consequens contrita et conculcata ab eis per malum consensum et factum.
marg.|
.3.
Et
venerunt volucres
.
id est demones per peccatum superbie alta petentes. Unde de diabolo scribitur Iob 41.d. Ipse est rex super omnes filios superbie. Peccata enim carnalia non possunt in demonibus esse.
marg.|
.4.
Et
comederunt
.
id est fructum impediverunt.
marg.|
.5.
Alia
autem ceciderunt
in
petrosa
.
id est super corda humore fidei et devotionis carentia.
marg.|
.6.
Sole
autem orto estuaverunt
.
Quia adveniente tribulatione et persecutione tales prius verbum receptum reiiciunt.
marg.|
.7.
Alia
autem ceciderunt
in
spinas
.
id est in corda sollicitudinibus divitiarum lacerata, et ideo sollicitudo talis impedivit fructum predicationis. Ut enim apparet ex decursu utriusque Testamenti, Iudei fuerunt semper avari, et omnino vitio cupiditatis fuerant excecati, et semper elongati ab agnitione veritatis. Ex predictis patet quod predicator verbi divini non debet cessare a predicatione, licet videat paucos proficere, quia tres huius seminis partes dicuntur hic infructuose, quarta autem pars tantum fructum facere, et tamen intelligitur ad literam de predicatione Christi, {5.236} qui est exemplum omnium predicatorum, et ideo licet auditores non proficiant, predicator tamen non faciens quod in se non est perdit meritum suum.
marg.|
.8.
Alia
vero ceciderunt
in
terram bonam
.
id est in cor fidele et devotum.
marg.|
.9.
Et dabant
fructum
.
In hoc tanguntur tres gradus qui possunt signari in qualibet virtute (verbi gratia) in virtute castitatis. Primus gradus est castitas coniugalis, per quem gradum vitatur illicitus concubitus : licito tamen concubitu retento in matrimoniali actu. Secundus gradus est castitas vidualis, per quem evitatur de cetero omnis concubitus, ut animus possit de cetero liberius Deo servire, licet possit licite matrimonium contrahere. Tertius est castitas virginalis, qui est superior istis per quem omnis concubitus simpliciter evitatur, ut mens ipsa tamquam sponso suo soli Deo per amorem copuletur, secundum quod dicitur 1Cor. 7.s. Virgo cogitat que domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu, que autem nupta est, cogitat que sunt mundi, quomodo placeat viro. Similiter in virtute fortitudinis possunt tres gradus assignari. Primus gradus, quando propter bonum virtutis sustinet constanter detrimentum in exterioribus bonis, ut in possessionibus et in divitiis et huiusmodi. Secundo, quando sustinet detrimentum etiam proprii corporis, ut flagellationis et huiusmodi. Tertius autem gradus est, quando propter virtutem contemnit etiam totam vitam per martyrium. Sequitur.
marg.|
.{10}.
Qui habet aures audiendi.
Secundum Hieronymum ubicumque ponitur hoc verbum designatur mysticus intellectus, quia sub verbis parabolicis alius sensus est per intellectum requirendus.
marg.|
.{11}.
Et accedentes discipuli.
Hic consequenter queritur huius parabole intellectus. Et primo queritur. Secundo intellectus aperitur, ibi. Ergo audite. Primo ergo dicitur sic. Et accedentes. Quia apostoli percipiebant Christum mystice loqui et ideo quesierunt intellectum. Advertendum tamen, quod non quesierunt tunc, cum esset in actu predicandi, sed postea quando fuit in domo sine turba secundum quod habetur Mar. 4.b. Et cum esset singularis interrogaverunt eum etc.
marg.|
.{12}.
Quare in parabolis loqueris eis.
Volentes scire intellectum, convenienter petierunt ab eo quare locutus fuerat turbis sic parabolice, ut ostenderent se non de se ipsis solum, sed etiam de aliis sollicitos esse.
marg.|
.{13}.
Qui respondens ait.
Apostoli enim erant quasi fundatores ecclesie {5.237} post Christum. Unde Apocalip. 21.d. dicitur : quod murus civitatis habebat fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina apostolorum et agni scripta, et ideo ad ipsos pertinebat scire secreta ecclesie, de quibus erat processus ecclesie a predicatione Christi usque ad finem mundi, quia ista erant futura in divina dispositione preordinata. Et istud vocatur hic mysterium regni celorum, id est secretum ecclesie militantis.
marg.|
.1.
Illis autem non est
datum
.
id est vulgaribus turbis, vel etiam Phariseis incredulis non est concessum ista intelligere, et propter hoc loquebatur eis talia parabolice : unde sequitur.
marg.|
.2.
Qui enim habet
dabitur
ei.
Quia habentibus devotionem et fidem, ut Christi discipulis : datus est intellectus verus sacre scripture, ut habetur Luce ulti. g. Aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas.
marg.|
.3.
Et abundabit.
Quia ex abundanti revelatus est eis processus ecclesie, ut videbitur.
marg.|
.4.
Qui autem non habet.
Fidem scilicet et devotionem ad Christi doctrinam.
marg.|
.5.
Et quod
habet
auferetur ab eo.
Quia intellectus scripture veteris Testamenti quem habebant, ablatus est ab eis : propter eorum incredulitatem, et datus est gentilibus propter eorum fidem et devotionem. Sequitur.
marg.|
.6.
Ideo in parabolis loquor eis.
id est velate et mystice.
marg.|
.7.
Quia videntes.
Christi, scilicet opera et miracula.
marg.|
.8.
Non vident.
id est non intelligunt ea divinitus facta, quia virtuti demonum attribuebant talia, ut visum est supra.
marg.|
.9.
Et audientes.
Christi scilicet doctrinam sanctam et bonam, et doctrine Mosi et prophetarum consonam, et ipsius perfectivam, ut supra visum est.
marg.|
.{10}.
Non audiunt.
Assentiendo.
marg.|
.{11}.
Neque intelligunt.
Intellectum eius spiritualem qui principalior est, capiendo.
marg.|
.{12}.
Ut adimpleatur.
li. ut tenetur ibi consecutive. Ex hoc enim facto impleta est prophetia. Isa. 6. licet verba sint aliquantulum alterata in translatione Hieronymi.
prol.|
{5.238} .{13}.
Auditu audietis.
Scilicet corporaliter.
marg.|
.{14}.
Et non intelligetis.
Scilicet Spiritualiter.
marg.|
.{15}.
Et videntes videbitis.
Christum scilicet miracula et opera divina facientem.
marg.|
.{16}.
Et non videbitis.
Eius scilicet divinitatem.
marg.|
.{17}.
Incrassatum est enim cor populi huius.
Locutio est metaphorica. Sicut enim crassitudo circa cor congregata suffocat et extinguit vitam corporalem, sic malitia Iudeorum extinxit in eis vitam spiritualem, unde sequitur.
marg.|
.{18}.
Et auribus graviter audierunt.
Quia doctrinam Christi sanctam et apostolorum audire non potuerunt, sicut patet ex decursu evangelii et Actuum apostolorum.
marg.|
.{19}.
Et oculos suos clauserunt ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
Facta Christi evidentia pervertendo, et eius miracula virtuti demonis attribuendo, et ex hoc secuta est eorum excecatio et induratio, quia suis culpis exigentibus sunt derelicti a Deo.
marg.|
.{20}.
Vestri autem oculi, beati, quia vident.
Ostensa excecatione Iudeorum ex eorum incredulitate secuta, hic consequenter ostendit illuminationem apostolorum propter eorum fidem et devotionem eis divinitus datam dicens. Vestri autem oculi beati, quia vident. Non solum facta exteriora conspiciendo, sed virtutem divinitatis latentem intelligendo.
marg.|
.{21}.
Et aures vestre quia audiunt.
Non solum audiendo exterius, sed etiam per fidem assentiendo interius.
marg.|
.{22}.
Amen quippe dico vobis.
id est fideliter.
marg.|
.{23}.
Quia multi prophete et iusti cupierunt videre que videtis, et non viderunt.
Dicit multi, non omnes, quia aliqui viderunt sicut de Abraham dicitur Io. 8.g. Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est.
prol.|
Vel aliter. Multi. id est omnes : quia licet antiqui patres et prophete aliqui viderunt Christum per fidem a longe prospiciendo, non tamen viderunt ipsum presentem inter eos conversando et docendo, sicut viderunt Apostoli, et ideo dicuntur beati, quia in eis fuit completum quod antiquis patribus fuerat promissum.
marg.|
{5.239} .1.
Vos ergo audite parabolam.
Ostenso quod apostoli debebant scire secreta ecclesie, hic consequenter eis aperit intellectum parabole, dicens.
marg.|
.2.
Omnis qui audit verbum regni.
id est evangelii quod introducit ad celeste regnum.
marg.|
.3.
Et non
intelligit
.
Quia non radicatur intra mentem tentationibus demonum perviam : et hec est pars seminis que cadit iuxta viam ut supra dictum est.
marg.|
.4.
Venit malus.
id est diabolus, non quia sit malus per essentiam, ut dixerunt Manichei qui posuerunt duo principia, unum bonum simpliciter, et alterum malum, sed quia est in malo obstinatus, et ad malum semper intentus.
marg.|
.5.
Qui autem
super petrosa
seminatus
.
id est supra cor humore fidei et devotionis carens.
marg.|
.6.
Hic est qui
verbum
Dei
audit
.
Quia tales ad horam aliquando ex aliqua passione moti cum gaudio suscipiunt predicationem, sed quia non fundatur in humore fidei et devotionis cito evanescit, propter quod sequitur.
marg.|
.7.
Non habet autem in se
radicem
etc. id est ad modicum tempus stans.
marg.|
.8.
Facta
autem tribulatione
.
Propter verbum evangelii susceptum.
prol.|
{5.240} .9.
Continuo scandalizatur.
Cadendo ab eo quod ceperat.
marg.|
.{10}.
Qui autem seminatus est in
spinis
.
Hic est qui perditur propter sollicitudinem divitiarum. Et patet. Istis autem tribus de causis predictis, predicatio Christi et apostolorum fuit Iudeis pro maiori parte inutilis et infructuosa, non propter defectum doctrine, sed propter impedimentum sue malitie.
marg.|
.{11}.
Qui vero in terram
bonam seminatus
est.
Hic est qui audit verbum Dei, fideliter et devote.
marg.|
.{12}.
Et intelligit.
Quia talibus datur intellectus sacre scripture.
marg.|
.{13}.
Et fructum affert.
Adimplendo opere.
marg.|
.{14}.
Aliud quidem
centesimum
.
Sicut supra expositum est. Per hanc autem quartam partem seminis que cadens in terram bonam fecit fructum secundum triplicem virtutis gradum, intelligitur predicatio Christi et Apostolorum quantum ad illos Iudeos qui eam fideliter et devote receperunt, et in fide remanserunt.
marg.|
.{15}.
Aliam
parabolam
.
Hic ponitur secunda parabola, in qua describitur status ecclesie sequens immediate post mortem Christi et Apostolorum, quia diabolus invidet fidei seminate in cordibus fidelium, et ideo inter fideles commovit aliquos ad perfidiam heresis, quasi seminans Zizaniam in medio tritici ad ipsius destructionem, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.{16}.
Simile
factum
est
etc. id est status ecclesie militantis.
marg.|
{5.241} .1.
Homini qui.
Homo iste Christus est. Ager autem ecclesia labore et sanguine Christi exculta. bonum semen est sancta doctrina et fides catholica.
marg.|
.2.
Cum autem
dormirent
homines venit inimicus.
Post dormitionem Christi et apostolorum per mortem istas hereses inter fideles seminavit diabolus pro maiori parte, quia etiam alique hereses viventibus apostolis fuerunt seminate, ut patet in epistolis Pauli et 1. canonica Io. 2.c. Nunc Antichristi multi facti sunt. Sequitur, Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis.
marg.|
.3.
Cum autem
crevisset
herba et
fructum
.
Quia cum fides catholica per orbem inciperet multiplicari, tunc hereses que primo latuerant, manifeste apparuerunt in persecutione fidelium.
marg.|
.4.
Accedentes autem serui.
Serui isti sunt patres antiqui, qui fuerunt in primitiva ecclesia, qui admirantes perfidiam heresis insurgentem ad Deum accesserunt per orationem inquirentes unde talis perfidia oriretur, quibus fuit divinitus revelatum, quod hoc erat diaboli opere Deo permittente, et hoc ut stabilitas fidelium probaretur. Unde sequitur.
marg.|
.5.
Inimicus
homo
.
Idest, diabolus hoc fecit.
prol.|
{5.242} .6.
Serui autem dixerunt ei.
Idest, sancti patres per orationem divinum consilium quesierunt.
marg.|
.7.
Vis imus et
colligamus
.
Separando eos a communitate ecclesie per excommunicationem, et tandem dimittendo iustitie seculari, exterminandos per mortem. Et ait non.
marg.|
.8.
Ne
forte colligentes
.
Ex quo patet, quod dominus non vult hereticos permitti vivere absolute, sed in casu tantum scilicet quando non possunt separari a fidelibus sine periculo fidelium. Et hoc contingit duplici de causa. Una, quando non bene cognoscuntur, nec bene distinguuntur a fidelibus. Alia quando habent tantos defensores, quod si contra eos procedatur, maius periculum in ecclesia probabiliter timetur, vel schismatis vel interfectionis fidelium a fautoribus hereticorum, tunc enim permittendi sunt propter maius periculum evitandum, ubi autem non occurrerent ista pericula, sunt separandi ab ecclesia et iustitie seculari relinquendi, ut exterminentur per mortem, ne per eos totum corpus ecclesie corrumpatur. Sequitur.
marg.|
.9.
Sinite utraque crescere
usque
ad messem,
id est usque ad mundi consummationem, quod duobus modis intelligitur. Uno modo, quia in casu sunt permittendi, ut visum est. Alio modo, quia quantumcumque ecclesia hereticos persequatur, numquam tamen ab eis perfecte mundabitur usque ad finem mundi.
marg.|
{5.243} .1.
Et in tempore messis.
Idest, iudicii.
marg.|
.2.
Dicam messoribus.
Idest, angelis.
marg.|
.3.
Colligite primum Zizaniam.
Quia ministerio angelorum separabuntur mali tunc de medio iustorum, et mittentur in gehennam, habetur infra eodem ca.
marg.|
.4.
Triticum.
Idest, fideles in area huius mundi mihi contritos et flagellatos.
marg.|
.5.
Congregate in horreum.
Idest, in ecclesia gaudium.
marg.|
.6.
Aliam parabolam.
Hic ponitur tertia parabola in qua describitur ecclesie status sequens immediate surrectionem heresum, quia contra hereses insurgentes dominus in ecclesia suscitavit doctores sanctos literatos, ut sic possent hereticos per rationem et scripturam confutare. Et licet primo fuerint humiles et abiecti, tamen divina dispositione fuerunt postea exaltati, et maximis principibus valde chari, ut beatus Sylvester Constantino, et beatus Ambrosius Theodosio, ut per potestatem secularem ecclesia ab hereticis purgaretur, et hoc per rationem et scripturam quantum ad illos qui doctrinam sanctorum reciperent. Vel per potestatem secularem quantum ad eos qui indurati essent, et iste status figuratur per parabolam de grano sinapis. Quod cum sit.
prol.|
{5.244} .7.
Minimum.
In quantitate, tamen est magnum in virtute, quia crescit ad modum arboris.
marg.|
.8.
Ut volucres
celi
.
Sic sancti predicto modo fuerunt parvuli in humilitate, sed magni scientia et virtute, et ideo sic divinitus exaltati quod volucres, idest principes huius mundi alta petentes, habitabant in ramis eorum, idest, regebantur per eorum consilium.
marg.|
.9.
Aliam parabolam.
Hic ponitur quarta parabola, in qua describitur status ecclesie sequens exaltationem predicatorum sanctorum. Et dividitur in duas partes, quia primo ponit parabolam, secundo, subiungit huius parabole et aliarum rationem, ibi. Hec omnia etc. Circa primum considerandum, quod principibus huius mundi per sanctos predictos ad fidei veritate inductis, data est licentia per totum orbem Romano imperio subditum predicandi fidem catholicam, et ecclesias construendi, et sic fides catholica in modico tempore per totum orbem vulgata est. Et hoc signatur per parabolam fermenti absconditi in tribus satis farine et fermentantis totum. Tria sata, sunt tres partes orbis. Asia, Aphrica, Europa, que tunc erant subiecte Romano imperio, vel pro toto vel pro maiori parte. Fermentum autem propter calorem intrinsecum significat legem evangelicam, que est lex amoris : mulier autem ponens fermentum in tribus satis predictis est diligentia sanctorum ad fidem catholicam ubique predicandum.
marg.|
{5.245} .1.
Hec omnia.
Hic consequenter redditur ratio predicte parabole et aliarum, Et dividitur in duo. quia primo ponitur dicta ratio. et secundo, queritur cuiusdam parabole predicte interpretatio, ibi. Tunc dimissis turbis. Ratio autem quare loquebatur parabolice turbis supra est assignata, et iterum hic alia assignatur, scilicet, ut scriptura que hoc predixerat Ps. 77. impleretur. Et patet litera excepto hoc quod dicitur ibi quod.
marg.|
.2.
Sine parabolis.
Quod non est intelligendum, quod nihil loqueretur nisi parabolice, ut expositum est in principio huius ca. sed quia cum hoc aliqua dicebat clare, illa scilicet que debebat turba scire, aliqua etiam interponebat parabolice, que scilicet pertinebant ad secreta ecclesie.
marg.|
.3.
Tunc
dimissis turbis
.
Hic ponitur interpretatio parabole de Zizania in medio tritici seminata, et notat Evangelista locum, ubi facta est interpretatio ista dicens. Tunc dimissis turbis venit in domum. Unde ex hoc etiam patet, quod alias parabolas eis ibidem exposuit, licet non fiat hic mentio de aliarum expositione parabolarum. {5.246} Unde dicitur Mar. 4.d. Seorsum autem discipulis disserebat omnia. Interpretata est autem parabola predicta a Christo, sicut superius exposita est. Et patet usque ibi.
marg.|
.4.
Mittet filius hominis angelos.
id est Christus, qui iudicabit mundum in forma humana, in qua iudicatus est coram Pilato, sed tunc apparebit in forma gloriosa.
marg.|
.5.
Et colligent de
regno
eius omnia scandala.
id est hereticos, qui generant scandalum in ecclesia.
marg.|
.6.
Et eos qui faciunt iniquitatem.
quia non solum damnabuntur heretici, sed etiam fidem tenentes habentes tamen opera mala.
marg.|
.7.
Ibi erit fletus.
In hoc signatur duplex pena inferni. una ex parte mentis, scilicet tristitia vehemens que signatur per fletum, et alia ex parte corporis, que signatur per stridorem dentium.
marg.|
.8.
Tunc iusti
fulgebunt
.
per dotem scilicet claritatis redundantis ex gloria anime ad corpus.
marg.|
.9.
Qui habet aures.
exponatur sicut supra expositum est in eodem cap.
marg.|
.{10}.
Simile est regnum
celorum
.
Hic ponitur quinta parabola designans ecclesie statum sequentem post predictum, quia divulgata fide {5.247} in orbe terrarum per predicationem sanctorum, multi valentes viri et literati in doctrinis Philosophorum conversi ad fidem catholicam inceperunt se exercere et suam scientiam convertere ad utilitatem et regimen animarum, sicut August. et multi alii valentes episcopi, et hoc signatur per thesaurum absconditum in agro, qui ager omnibus venditis emitur, ut thesaurus ibidem absconditus habeatur. Ager enim iste labor est positus in exercitio vite active, et operibus misericordie in regimine ecclesie. Thesaurus autem est premium celeste. Ager autem omnibus venditis emitur, ut thesaurus habeatur, quia propter magnitudinem premii celestis predictus labor est suscipiendus ex caritate aliis dimissis, unde dicit Aug. in epistola ad Valerium. Cogitet religiosa prudentia nihil esse in hac vita maxime hoc tempore difficilius laboriosius periculosiusque episcopi aut presbyteri aut diaconi officio : sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur quo imperator noster iubet. Ad intellectum autem huius parabole maiorem sciendum, quod aliqua sunt que numquam fuerunt in possessione alicuius, ut lapides preciosi in littore maris et huiusmodi, et talia sunt ipsius invenientis. Alia autem sunt que aliquando fuerunt in possessione alicuius, sed tantum tempus est elapsum quod non est memoria, sicut thesauri antiquitus in terra occultati, et idem iudicium deberet esse sicut de perditis, sed propter pacem communem hominum, statutum fuit antiquitus, ut medietas inventoris esset, et medietas illius cuius est ager in quo invenitur, et ideo hic dicitur quod ille qui invenit thesaurum vendit omnia et emit agrum, ut habeat ius possidendi totum.
marg.|
.1.
Iterum simile est regnum celorum homini.
Hic ponitur sexta parabola, in qua declaratur status ecclesie immediate sequens precedentem, quia post statum predictum inceperunt aliqui contemptis mundi delitiis, divitiis et honoribus intendere vite contemplative, sicut beatus Benedictus et alii sequentes ipsum in gradibus diversis, {5.248} et statibus religionum. Et iste status figuratur per margaritam que invenitur in conchiliis maris, quia religio fundatur et nutritur in humore devotionis. Ista autem margarita dicitur una et preciosa.
marg.|
.2.
Una.
Quia hominem unit. Activa autem vita magis dividit, propter hoc dicitur quod Martha erat circa multa occupata : Maria vero circa unum. Dicitur etiam.
marg.|
.3.
Preciosa.
Quia vita contemplativa simpliciter et absolute melior est quam activa, licet in casu activa sit magis fructifera, propter quod dicitur Lc. decimo. g. Maria optimam patrem elegit sibi etc. Ista autem margarita venditis omnibus est emenda, in quo designatur, ad quod statum religionis requiritur relinquere terrena, saltem quantum ad proprietatem, et in particulari. Et quia iste status duraturus est usque ad finem mundi, ideo non ponitur alia parabola post istam, nisi illa que signat finem mundi, et hoc declaratur, cum subditur.
marg.|
.4.
Iterum
simile est regnum celorum.
Idest, status ecclesie militantis. Sicut enim non distinguuntur boni pisces a malis quandiu sagena est intra aquam, sic in ecclesia admixti sunt mali cum bonis, sed in fine mundi trahetur ad littus per apertum iudicium, quia tunc erunt manifesta abscondita cordium, et tunc iudicio divino et ministerio angelorum separabuntur mali de medio iustorum, et mittentur in infernum, ut sic ecclesia purgata offeratur Deo patri sine macula et ruga.
marg.|
.5.
Intellexistis.
Hic ponitur principalis conclusio. Ad hoc enim in parabolis predictis prescriptus est processus ecclesie militantis ut apostoli qui erant ipsius fundatores post Christum per sanguinem suum, ut supra dictum est, intelligerent huiusmodi processum, et hoc est quod dicit. Intellexistis. quasi dicat ad vos pertinet intelligere.
marg.|
.6.
Dicunt ei
etc.
Scriba.
Idest, doctor.
marg.|
.7.
Doctus.
Idest, literatus et a Deo inspiratus.
marg.|
.8.
In
regno celorum
.
Idest, in ecclesia militante.
marg.|
.9.
Similis est homini.
Quia sicut paterfamilias habet pascere filios pane corporali, sic iste parvulos fideles pane spirituali.
marg.|
{5.249} .1.
Qui profert.
id est de scientia in corde abscondita.
marg.|
.2.
Nova et vetera.
id est auctoritates vel processus novi et veteris Testamenti. Ex quo patet, quod episcopi qui successores sunt apostolorum debent habere notitiam utriusque Testamenti, in cuius signum portant mitram in capite cum duplici cornu.
marg.|
.3.
Et factum est.
Postquam evangelista descripsit Christi multiplex documentum hic describit populi doctrinam eius recipere debentis impedimentum, quia illi de patria sua propter paupertatem generis, ei invidebant, et ipsum despiciebant et in hoc irrationabiliter movebantur, quia David qui fuit radix regum et eximius prophetarum fuit pastor ovium, et ideo isti ex malitia sua facti sunt inepti ad recipiendum doctrinam Christi et eius miracula, et hoc est quod dicit.
marg.|
.4.
Cum consummasset Iesus parabolas
etc. Docens discipulos suos et turbas.
marg.|
.5.
Transiit inde et venit in patriam suam.
id est in Galileam ubi fuerat conceptus et nutritus, licet fuisset in Bethleem natus, ut supra dictum est.
marg.|
.6.
Docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur.
Quia non viderant eum literas discentem, nec in lege studentem, propter quod dicebant.
marg.|
.7.
Unde huic sapientia hec.
id est notitia scripturarum.
marg.|
.8.
Et virtutes.
Quasi dicat non habet hec a Deo, vel exercitii studio, sed magis a diabolo, quod arguunt ex ignobilitate seu {5.250} infirmitate parentum.
marg.|
.9.
Nonne hic est fabri filius ?
id est Ioseph, qui ut dicitur erat faber lignarius, et ipse putabatur eius filius, ut habetur Luce tertio.
marg.|
.{10}.
Et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
etc. Dicuntur autem fratres Christi, quia erant eius cognati germani, non quia essent de Maria et Ioseph post nativitatem Christi generati, ut dicit Elvidius hereticus, qui dicit Mariam esse cognitam a Ioseph post nativitatem Christi, sed hoc supra improbatum est 1. cap. Sequitur.
marg.|
.{11}.
Unde ergo.
Quasi dicat si non habet exercitio vel ex genere, habet ergo ex demone. Et ideo sequitur.
marg.|
.{12}.
Et scandalizabantur.
Attribuentes virtuti demonis quod debebat attribui virtuti divinitatis.
marg.|
.{13}.
Iesus autem dixit eis.
Quia invidia magis est ad patriotas et ad propinquos quam ad extraneos. Cuius ratio est, quia invidia est tristitia de excellentia alterius inquantum apprehenditur, ut proprii boni diminutiva, excellentia autem alicuius distantis multum non apprehenditur, ut proprii boni diminutiva, propter quod inter artifices eiusdem artis est magis invidia, et eadem ratione inter compatriotas. Sequitur.
marg.|
.{14}.
Et non fecit virtutes multas.
Quia erant indigni. Causa subditur.
marg.|
.{15}.
Propter incredulitatem illorum.
Non tamen nullas, quia ibi aliquas virtutes fecit, ut non haberent excusationem de peccato suo videntes opera divinitatis in eo.
Numérotation du verset
Mt. 13,moraliter
marg.|
{5.233} †
Exiit qui seminat
seminare
.
Grego. hom. octava dicit. Hec lectio expositione non indiget sed admonitione. Quam enim veritas {5.234} per semetipsam exposuit, hanc exponere humana fragilitas non presumit, ideo de alia expositione taceo, transiens ad illud quod Salvator exponendum reliquit scilicet.
Numérotation du verset
Mt. 13,moraliter
marg.|
{5.239} †
Et
facit
aliud quidem.
Per quod Salvator ostendit triplicem gradum in virtute, utpote in virtute castitatis : per fructum centesimum gradum castitatis virginalis, per sexagesimum gradum castitatis vidualis, per tricesimum gradum castitatis coniugalis, et sic {5.240} posset triplex gradus in aliis virtutibus assignari.
marg.|
.{15}.
Aliam parabolam.
Scilicet de Zizania seminata in medio tritici, et de ista potest dici sicut de precedenti, quoniam ipsam exponit Salvator sicut et primam, et in hoc capitulo interpositis tamen duabus aliis parabolis, et ideo de alia expositione pertranseo, {5.241} excepto eo quod Salvator inexpositum dimisit. s.
Numérotation du verset
Mt. 13,moraliter
marg.|
.2.
Cum autem dormirent homines.
Hec autem dormitio superiorum negligentiam significat circa custodiam gregis sui, et similiter {5.242} negligentiam cuiuslibet circa custodiam sue proprie persone. Utramque enim negligentiam explorat diabolus, et sic per suggestiones malas zizaniam seminat in humanis cordibus.
Numérotation du verset
Mt. 13,moraliter
marg.|
{5.243} .6.
Aliam
parabolam
.
Sequitur.
marg.|
†
Simile est regnum celorum.
Istud moraliter exponi potest de virtute humilitatis, que fundamentum est aliarum virtutum, et sic habet proprietatem principiorum in scientiis que sunt minima quantitate et maxima virtute, ideo subditur.
marg.|
†
Cum autem
creverit,
maius.
Ideo scribitur Luc. 14. Qui se humiliat exaltabitur.
marg.|
.8.
Ut volucres.
id est angeli sancti qui ad consolationem humilium descendunt.
marg.|
†
Et habitant in
ramis
.
Per ramos istos possunt intelligi duodecim humilitatis gradus, qui ponuntur in regula beati Benedicti. Primus, est, in corde et corpore semper humilitatem ostendere, de fixis in terram aspectibus. Secundus, ut pauca verba et rationabilia loquatur aliquis, non clamosa voce. Tertius, ut non sit facilis aut promptus in risum. Quartus, taciturnitas usque ad interrogationem. {5.244} Quintus, tenere quod habet communis monasterii regula. Sextus, credere et pronunciare se omnibus viliorem. Septimus, ad omnia indignum et inutilem se confiteri et credere. Octavus, confessio peccatorum. Nonus, pro obedientia in duris et asperis patientiam amplecti. Decimus, ut cum obedientia se subdat maiori. Undecimus, ut propriam voluntatem non delectetur implere. Duodecimus, ut Deum timeat, et memor sit omnium que precepit.
marg.|
.9.
Aliam parabolam
etc. Sequitur. Simile est regnum celorum fermento quod. Licet in scriptura frequenter fermentum accipiatur in malum eo quod est corruptivum, tamen hic accipitur in bonum, et significat caritatem eo quod continet calorem sicut in principio huius operis dixi de leone. Qui propter voracitatem diabolum significat, et propter constantiam Christum. Per tria vero sata significantur tres regule religiosorum, scilicet regula beati August. et regula beati Benedicti, et regula beati Francisci, que fundantur {5.245} in perfectione caritatis, et ex earum doctrina inducitur ad caritatem totus orbis. Mulier autem abscondens hoc fermentum in tribus satis est divina sapientia per quam omnia suaviter disponuntur.
Numérotation du verset
Mt. 13,moraliter
marg.|
.{10}.
Simile est regnum celorum thesauro abscondito in agro quem.
{5.246} Thesaurus iste sapientia est de qua dicitur Sap. 7.b. infinitus enim thesaurus est hominibus etc. Ager autem est sacra scriptura sub sensu literali sensus mysticos habens absconditos tamquam thesaurum preciosum, quem invenit qui sollicite eam studet et devote, et sic pro isto thesauro vendit omnia que habet, quia in eius comparatione ea parvipendit, Sap. 7.a. Et preposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse dixi in comparatione illius etc.
Numérotation du verset
Mt. 13,moraliter
marg.|
{5.247} .1.
Iterum simile est regnum celorum homini
etc. Iste margarite sunt virtutes, inter quas una est preciosa, scilicet caritas, sicut dicitur. 1Cor. 13.b. Maior autem horum est caritas. propter quod ad habendum ipsam omnia sunt exponenda. Ct. octavo. c. Si dederit homo omnem substantiam domus sue pro dilectione, {5.248} quasi nihil despiciet eam.
marg.|
.4.
Iterum simile est regnum celorum.
Ista sagena regularis est disciplina, mittens eam, est inducens seculares ad religionis ingressum. Trahens autem ad littus est recipiens ad professionis votum et illos qui probati sunt de bonitate debet recipere, alios autem reiicere :
marg.|
†
Omnis scriba doctus in regno celorum.
Sequitur. Profert de thesauro {5.249} suo nova. Thesaurus iste est sacra scriptura continens novum et vetus Testamentum, quorum differentia secundum August. est timor et amor, ergo predicator doctus de thesauro suo profert vetera quando predicat terrentia, ad incussionem divini timoris, et nova quando predicat demulcentia, inducens ad amplexum divini amoris.
Numérotation du verset
Mt. 13,moraliter
marg.|
{5.250} .7.
Unde huic sapientia hec.
Hoc autem dicebant de Christo contemptibiliter propter paupertatem parentum, unde subditur.
marg.|
.9.
Nonne hic est fabri filius ?
Istis similes sunt illi qui doctrinam pauperum religiosorum contemnunt et divitum venerantur, secundum illud Eccles. decimo tertio. d. Dives locutus est et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent, pauper locutus est, et dicunt, quis est hic.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_13)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_13)
Notes :