Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset Mt. 14,1 

In illo tempore audivit Herodes
tetrarcha famam Iesu
Numérotation du verset Mt. 14,2 

et ait
pueris suis1: Hic est Ioannes Baptista. Ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo.
1 suis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 14,3 

Herodes enim2
2 enim Li446 Rusch Weber] om. Li446@
tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcerem propter Herodiadem
uxorem fratris sui.
Numérotation du verset Mt. 14,4 

Dicebat enim illi Ioannes: Non licet
tibi habere eam.
Numérotation du verset Mt. 14,5 

Et volens eum3 occidere timuit populum
3 eum Li446@ Rusch ] illum Weber
quia sicut prophetam eum habebant.
Numérotation du verset Mt. 14,6 

Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in4 medio
4 in Rusch Weber] et Li446@
et placuit Herodi.
Numérotation du verset Mt. 14,7 

Unde cum iuramento
pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
Numérotation du verset Mt. 14,8 

At illa premonita a matre sua5:
5 sua Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptiste.
Numérotation du verset Mt. 14,9 

Et contristatus est rex
propter iusiurandum6 autem7
6 iusiurandum Cor3 (vel) Li446@ Li446 Rusch ] iuramentum Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.) ΩJ Weber |
7 autem Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber |
et8 propter9 eos qui pariter recumbebant iussit dari.
8 et Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
9 propter Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 14,10 

Misitque et decollavit Ioannem in carcere.
Numérotation du verset Mt. 14,11 

Et allatum est caput eius in disco et datum est puelle et illa10 attulit11 matri sue.
10 illa Rusch ] om. Li446@ Weber |
11 attulit Rusch ] tulit Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 14,12 

Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud
et venientes nuntiaverunt Iesu.
Numérotation du verset Mt. 14,13 

Quod cum audisset Iesus
secessit
inde in navicula in locum desertum seorsum12. Et cum audissent turbe, secute sunt eum
12 locum ...seorsum Rusch Weber ] locum desertum deorsum Li446 , illum deorsum desertum Li446@
pedestres de civitatibus.
Numérotation du verset Mt. 14,14 

Et exiens vidit
turbam13 multam et misertus est eis14 et curavit languidos eorum.
13 turbam Li446 Rusch Weber] tubam Li446@ |
14 eis Rusch ] eius Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 14,15 

Vespere autem facto,
accesserunt ad eum discipuli15 eius
15 discipuli Rusch Weber ] discipulos Li446@
dicentes: Desertus est locus et hora iam preteriit. Dimitte turbas
ut euntes in castella emant sibi escas.
Numérotation du verset Mt. 14,16 

Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire,
date illis vos manducare.
Numérotation du verset Mt. 14,17 

Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
Numérotation du verset Mt. 14,18 

Qui ait eis: Afferte mihi illos16 huc.
16 mihi illos Rusch ] inv. Li446@ Weber , illos in Li446
Numérotation du verset Mt. 14,19 

Et cum iussisset17 turbam discumbere super fenum
17 iussisset Li446 Rusch Weber ] vidisset Li446@
acceptis quinque panibus et duobus piscibus
aspiciens in celum
benedixit et fregit
et dedit discipulis suis18, discipuli autem dederunt19 turbis.
18 suis Rusch ] panes Li446@ Li446 Weber |
19 dederunt Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 14,20 

Et manducaverunt
omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos.
Numérotation du verset Mt. 14,21 

Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum
exceptis mulieribus et parvulis.
Numérotation du verset Mt. 14,22 

Et statim
compulit20 Iesus21 discipulos ascendere in naviculam22 et precedere eum trans fretum
20 compulit Cor3 (vel) Li446@ Li446 Rusch ] iussit Cor3 (Rabanus anti.) ΩJ Weber |
21 Iesus Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber |
22 naviculam Li446@ Rusch ] navicula Weber |
donec dimitteret turbas.
Numérotation du verset Mt. 14,23 

Et dimissa turba, ascendit in montem
solus orare.
Vespere autem facto solus erat ibi.
Numérotation du verset Mt. 14,24 

Navicula autem
in medio mari iactabatur fluctibus.
Erat enim contrarius ventus23.
23 contrarius ventus Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 14,25 

Quarta autem vigilia noctis
venit ad eos ambulans supra mare.
Numérotation du verset Mt. 14,26 

Et videntes eum supra mare ambulantem
turbati sunt dicentes: Quia phantasma est. Et pre timore clamaverunt.
Numérotation du verset Mt. 14,27 

Statim24 Iesus locutus est eis
24 statim Rusch ] statimque Li446@ Li446 Weber
dicens: Habete fiduciam.
Ego sum,
nolite timere.
Numérotation du verset Mt. 14,28 

Respondens autem Petrus
dixit: Domine, si tu es
iube me venire ad te super aquas.
Numérotation du verset Mt. 14,29 

At ipse ait: Veni. Et descendens
Petrus de navicula, ambulabat super aquam25 ut veniret ad Iesum.
25 aquam Rusch Weber ] aquas Li446@
Numérotation du verset Mt. 14,30 

Videns vero26 ventum validum27
26 vero Rusch Weber] autem Li446@ Li446 |
27 validum Li446 Rusch Weber ] + venientem Li446@ |
timuit et cum cepisset mergi clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
Numérotation du verset Mt. 14,31 

Et continuo Iesus extendens manum
apprehendit eum
et ait illi: Modice fidei,
quare dubitasti?
Numérotation du verset Mt. 14,32 

Et cum ascendisset28 in naviculam, cessavit ventus.
28 ascendisset Cor3 (Rabanus) Li446@ ΩJ Rusch ] ascendissent Cor3 (grec. anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 14,33 

Qui autem in navicula erant
venerunt et adoraverunt eum
dicentes: Vere Filius Dei es.
Numérotation du verset Mt. 14,34 

Et cum transfretassent venerunt in terram Genesar29.
29 Genesar Rusch Weber ] Genesareth Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 14,35 

Et cum cognovissent eum viri loci illius,
miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes.
Numérotation du verset Mt. 14,36 

Et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent.
Et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.

Capitulum 14

Numérotation du verset Mt. 14,1 
marg.| {5.251} .1. In illo tempore. Posita promulgatione evangelii parabolica, hic ponitur huius promulgationis confirmatio. Et hoc ex duobus. Primo ex fama nominis. Secundo ex eius miraculis, ibi. Quod cum audisset Iesus. Prima in duas, quia primo ostendit famam ipsius Christi. Secundo, ex hoc incidentaliter narrat mortem Ioannis, ibi. Herodes enim. Circa primum advertendum, quod miracula Christi fuerunt intantum evidentia, quod non solum fama eius suit inter vulgares homines, sed inter magnas personas, et principes. Et hoc est quod dicit.
marg.| .2. Audivit Herodes. Dicitur autem tetrarcha, quia habebat quartam partem regni Iudee. Mortuo enim Herode Ascalonita qui interfecit innocentes, divisum est regnum eius in duas medietates, ita quod Archelaus filius eius habuit medietatem, ut supra dictum est. 2. ca. Alia autem medietas divisa fuit in duas partes, et una data est Herodi, et altera Philippo, qui erant iuniores. Et ideo dicitur Tetrarcha, a quarta parte regni, a tetras quod est quatuor, et archos quod est princeps, quia principabatur in quarta parte, non tamen dicebatur rex, quia Romani abstulerant a Iudeis nomen regium ad frangendum eorum superbiam, Unde dixerunt coram Pilato Io. 19.c. Non habemus regem nisi Cesarem. Sequitur.
marg.| .3. Hic est   Ioannes   Baptista. Opinio enim omnium loquentium de immortalitate anime, et resurrectione fuit, quod post resurrectionem homo sit excellentioris virtutis quam ante, et ideo licet Ioannes Baptista in vita sua non fecisset miracula, iste tamen Herodes credens eum surrexisse {5.252} a mortuis asserebat eum facere miracula.
marg.| .4. Herodes enim. Quia fecerat mentionem de morte Ioannis, ideo hic incidentaliter ostendit modum mortis. Et dividitur in duas, quia primo ostendit interfectionis eius causam. Et secundo modum et ordinem, ibi. Die autem natalis. Causa autem fuit ista, quia Herodias, que fuit filia Aristoboli, et soror Herodis Agrippe, et neptis huius Herodis, et Philippi fratris sui, secundum quod dicit Iosephus, et magister in historiis, fuit coniuncta matrimonialiter Philippo fratri Herodis, quia hoc erat licitum secundum legem. Ipsam autem adamavit. Herodes amore illicito, et ideo eam abstulit fraudulenter fratri suo, de voluntate tamen ipsius Herodiades, et hoc erat ei illicitum, ut vivente eius fratre haberet eius uxorem. Ioannes autem vir sanctus et iustus de hoc arguebat Herodem, propter quod ab eodem captus est et incarceratus, quia non audebat eum interficere, ne seditionem populi excitaret contra se, quia omnes reputabant Ioannem sanctum prophetam.
marg.| .5. Die autem   natalis   . Hic ponitur modus mortis ipsius. Herodias enim timens ne ad predicationem Ioannis Herodes peniteret, et ipsam fratri redderet, et per consequens cum priori marita a quo recesserat cum periculo remaneret, ideo excogitavit modum quomodo interficeretur Ioannes absque seditione populi, et eiusdem doli Herodes conscius fuit, ut videbitur. Et hoc est quod dicitur. Die autem natalis. Ista erat consuetudo apud antiquos, quod principes solemnizabant diem sue nativitatis, et diem etiam natalis imperii sui, in quo scilicet coronabantur. In illo ergo festo.
marg.| .6. Saltavit filia Herodiadis. idest, tripudiavit, et hoc fuit, ex dispositione matris et ipsius Herodis.
marg.| .7. Unde cum iuramento pollicitus est ei etc.
marg.| {5.253} .1. At illa premonita a matre sua. Petivit caput Ioannis.
marg.| .2. Et contristatus est rex. Hoc tantum fuit secundum apparentiam ad reprimendum populi seditionem. Quod patet primo, quia voluit eum, primo occidere, sed retardatus fuit tantum ex populi timore. Secundo, quia si vellet eum vivere, non interfecisset eum propter iuramentum quia in promissione facta in generali etiam cum iuramento non intelligatur aliquid illicitum sub obligatione cadere, cuiusmodi erat interfectio Ioannis. Tertio, quia non est verisimile, quod propter saltationem unius puelle promisisset sub iuramento etiam medietatem regni sui dare. ut habetur Marc. 6. Et ideo credendum est, quod totum fuit ficticium ut haberet occasionem apparentem interficiendi Ioannem. Ita enim ardebat libidine in Herodiadem, quod voluit fingere tantam malitiam. Et ideo quod sequitur. Et contristatus est rex propter iusiurandum. Totum est intelligendum secundum apparentiam, ad reprimendum populi seditionem, Et eodem modo exponendum est de ista materia, quod dicitur Mar. 6. sequitur.
marg.| .3. Et allatum est caput eius. Primo enim allatum est in presentia Herodis. Postea in Ierusalem. Et post in Aquitaniam apud Eugolistium, nunc autem dicitur esse Ambianis.
marg.| .4. Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius : Scilicet, {5.254} de carcere.
marg.| .5. Et sepelierunt illud. Scilicet, in Sebaste civitate, que antiquitus Samaria dicebatur.
marg.| .6. Quod cum audisset Iesus. Hic ponitur confirmatio predicte doctrine ex Christi miraculis. Et hoc quadrupliciter. Primo, ex sanatione languoris multiplicis. Secundo, in multiplicatione panis, ibi. Vespere autem facto. Tertio, in calcatione maris, ibi. Et statim impulit. Quarto in sanatione infirmorum ad tactum sue vestis, ibi : et cum transfretasset. In prima parte dicitur sic. Quod cum audisset Iesus. scilicet, mortem Ioannis propter doctrinam veritatis.
marg.| .7. Secessit inde. Non timens mortem, sed ut ostenderet, quod aliquando est cedendum malitie humane.
marg.| .8. In locum desertum. Ut daret predicatoribus verbi divini exemplum aliquando recedendi a turbis, et redire ad locum solitarium, ad corrigendum proprios defectus, qui contrahuntur ex conversatione cum hominibus, et ad vacandum orationi, ut ibi predicator hauriat quod postea populis effundat.
marg.| .9. Et cum audissent turbe, secute sunt eum pedestres. Ex quo patet quod pauperes sequebantur Christum equos non habentes. Sequitur.
marg.| .{10}. Et curavit languidos eorum. In quo verbo miracula multa includit, quia nomine languoris intelligitur omnis infirmitas.
marg.| {5.255} .1. Vespere autem facto. Hic consequenter ponitur secundum miraculum de multiplicatione panis. Dicit ergo Vespere autem facto. Ex quo patet devotio populi ad Christum, quia nec propter noctem imminentem recedebant ab eo. Sequitur.
marg.| .2. Et hora iam preteriit, dimitte turbas ut   euntes   . Redeundi scilicet ad propria, et quiescendi. Sequitur.
marg.| .3. Date illis vas   manducare   . Ioannis. 6.a. dicitur quod petivit a Philippo, unde ememus panes ? Et hoc est verum, quia primo interrogavit cum tentans eum, quia sciebat quid esset facturus, ut ibidem dicitur. Et postea dixit illis quod hic ponitur. .4.   Et cum iussisset turbam discumbere super fenum. id est super herbam agri.
marg.| .5. Aspiciens in celum benedixit. in quo dedit exemplum ante {5.256} comestionem ad laudem dei benedicere cibum.
marg.| .6. Et manducaverunt. Ex quo patet, quod panes fuerunt multiplicati inter manus ipsius. quia ex tam modico cibo non potuisset tam magna multitudo saturari, nec tante reliquie remanere, quia plus remansit quam a principio fuerit. De modo autem multiplicationis est dubitatio inter doctores, quia non determinatur in litera. Dicunt enim aliqui quod hoc fuit sine additione alicuius materie sicut de costa Ade formatum est corpus mulieris. Sicut enim deus potest de nihilo aliqui facere, ita modicum corpus in magnum convertere sine additione materie Alii autem dicunt, quod hoc fuit per conversionem alicuius materie preexistentis, ut aeris vel huiusmodi in substantiam panis, et piscis, et hoc videtur Aug. sentire super Io. 6. ca. dicens, inde multiplicavit quinque panes, unde ex paucis granis creat segetes. Certum est autem, quod segetes creantur ex conversione materie preexistentis in segetem.
marg.| {5.257} .1. Et statim etc. Hic ponitur tertium miraculum de calcatione maris, ut sicut ostenderat se dominum terre in multiplicatione panis, ita ostenderet se dominum maris. Dicit ergo. Et statuit etc. Causa hic tacetur, sed Io. 6.b. habetur, quia turbe que viderant miraculum de multiplicatione panis, voluerunt venire, et facere eum regem, ipse autem presciens precepit discipulos suos ultra mare Galilee transfretare, et ipse solus fugit in montem, ut posset ibi patrem orare. Et in hoc dedit nobis exemplum humilitatis, quia quesitus ad honorem fugit, ut hic habetur, quesitus autem ad mortem ultro se obtulit, ut habetur Io. 18.
marg.| .2. Navicula autem in medio mari. Ex quo insinuatur, quod illi qui carent Christi societate, exponuntur tentationibus. Sequitur.
marg.| .3. Quarta autem vigilia noctis venit etc. Ista erat consuetudo antiquitus in exercitibus quod nox in quatuor partes dividebatur, et in qualibet parte diversi milites sibi succedentes vigilabant ad custodiam {5.258} exercitus, quarta ergo vigilia est ultima pars noctis. Ex quo patet quod in tribus partibus precedentibus in periculo fuerant.
marg.| .4. Venit ad eos   ambulans   supra   mare   . Ex periculo enim precedenti longo magis desiderabant adventum Christi.
marg.| .5. Et   videntes   eum etc.   turbati   . Propter visionem insolitam.
marg.| .6. Dicentes, quia phantasma est. Idest, apparitio rei non existentis.
marg.| .7. Et pre timore. Timentes, ne esset apparitio alicuius spiritus maligni nocere volentis, et ideo Iesus assecuravit eos dicens. Ego sum. Sequitur.
marg.| .8. Respondens autem   Petrus   . In tantum desiderabat societatem Christi, quod nolebat expectare adventum eius usque ad navem, sed volebat occurrere supra aquam, oblitus pre amore Christi aque periculum. Et in hoc apparuit maius miraculum, quia non solus Christus virtute divinitatis supra aquas ambulavit, sed etiam Petrus eadem virtute ad ipsum venit.
marg.| {5.259} .1. Videns vero ventum validum timuit. Permissus est autem Petrus ex timore submergi, ut cognosceret propriam fragilitatem, sicut ex sua salvatione cognovit Christi divinitatem. Sequitur.
marg.| .2. Modice   fidei   . In hoc enim apparuit parvitas, fidei in Petro, quia ex quo ad preceptum Dei super aquas liquidas ambulaverat, de vento contrario timere non debebat.
marg.| .3. Et cum   ascendisset   . In hoc ostendit se Christus dominum aeris, sicut in deambulatione super aquas ostenderat se dominum maris.
marg.| .4. Qui autem etc.   adoraverunt   . Adoratione, scilicet, latrie que soli Deo debetur.
marg.| .5. Dicentes. Vere filius Dei es. Dicitur vere, id est non metaphorice, nec per adoptionem, sicut sancti, sed proprie et eiusdem nature.
marg.| .6. Et cum   transfretassent   . Hic ponitur quartum miraculum de curatione {5.260}infirmitatum ad tactum sue vestis. Homines enim terre Gerasenorum prius cognoverant eum miracula facientem et demones eiicientem, ut habetur, sup. 8.c. et ideo videntes eum cognoverunt, et adduxerunt ad eum omnes infirmos illius regionis, scientes, quod poterat eos curare et quia non poterant pre multitudine eum tangere. Ideo.
marg.| .7. Rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Portabat enim Christus vestimentum factum ad modum Iudeorum, quibus erat preceptum, ut in angulis palliorum fimbrias insererent, ut sup. habitum est. 9.c. Et illa erat pars vestimenti, que poterat facilius tangi. sequitur.
marg.| .8. Et quicumque tetigerunt salui facti sunt, id est corpore et mente, quia illos quos Christus sanabat corpore sanabat et mente, secundum quod dicitur Io. 7.c. Totum hominem salvum fecit in sabbato.
Numérotation du verset Mt. 14,moraliter 
marg.| {5.251} .1. In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam etc. Sequitur.
marg.| .3. Hic est Ioannes. Omnes credentes resurrectionem mortuorum, dixerunt eos fore maioris virtutis post resurrectionem quam ante. Per quod moraliter significatus, quod resurgentes de morte culpe maiora virtutum opera debent facere quam ante, ut sic ostendant se Deo gratos de sua resurrectione.
marg.| Dicebat enim. Non omittens dicere veritatem propter potestatem {5.252} Herodis, nec propter insidiationem Herodiadis. Et in hoc dedit exemplum predicatoribus evangelii, ut propter talia non omittant constantiam veritatem predicandi.
marg.| .5. Die autem natalis. Per hoc quod in convivio Ioannes precipitur decollari ad saltatricis petitionem, et sue matris adultere monitionem, ostenditur quod multa fiunt propter crapulam, et mulierum malitiam. Eccl. 19.a. Vinum, et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes.
Numérotation du verset Mt. 14,moraliter 
marg.| {5.253} .6. Quod cum audivisset Iesus, secessit inde in navicula. Non propter timorem Herodis, sed ut ostenderet, quod aliquando dandus est ire locus, et condescendens fidelibus infirmis qui fugituri {5.254} erant tempore persecutionis.
marg.| .9. Et cum audissent turbe, secute sunt eum pedestres de civitatibus. Adhuc populares, et pedestres magis vadunt ad sermones quam divites, et equestres.
Numérotation du verset Mt. 14,moraliter 
marg.| {5.255} .1. Vespere autem facto accesserunt discipuli eius dicentes. Desertus est locus, et hora iam. Per hoc autem quod pavit eos corporaliter {5.256} significatur, quod prelati, et curati debent subditos pascere verbo doctrine et sacramento eucharistie, unde et Ioannes evangelista describens hoc miraculum premittit, quod prope erat pasca Iudeorum, in quo fideles pascuntur eucharistia.
Numérotation du verset Mt. 14,moraliter 
marg.| {5.257} .1. Et statim compulit Iesus discipulos etc. Per ascensionem in naviculam significatur promotio ad animarum curam quam nullus debet assumere nisi compulsus superioris auctoritate. Hebreo. 5.a. Nec quisquam assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron.
marg.| Et dimissa turba ascendit etc. Sicut dixerat supr. 6.a. Tu autem cum oraveris intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora patrem {5.258} tuum in abscondito.
marg.| .2. Navicula autem in medio   mari   . id est ecclesia turbabatur persequutionibus.
marg.| .3. Quarta autem vigilia noctis. Permittit enim suos aliquando perturbari, sed non debellari, faciens cum tentatione proventum, ut possint sustinere, ut dicitur. 1Cor. 10.c.
marg.| .8. Respondens   autem   Petrus   . Per hoc autem quod timens cepit submergi, reprimitur aliquorum presumptio, qui ardua petunt, in quibus deficiunt.
Numérotation du verset Mt. 14,moraliter 
marg.| {5.259} .4. Qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum. Quilibet enim recipiens beneficium, ostendere se debet esse gratum.
marg.| .6. Et cum transfretassent. Per hoc, quod curavit omnes male habentes{5.260} illius regionis, significatur quod predicator evangelii debet curare languidos spiritualiter medicina predicationis et sancte operationis : Unde dicitur hic, quod tangentes fimbriam vestimenti Christi fuerunt sanati. Tangere vero fimbriam vestimenti predicatoris est imitari vestigia sue perfectionis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_14)

Notes :